Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Σ HISTORIAE VENETAE

32 a rati sunt. Licet nonnulli insignes viri eo in proelio obiverint, Oriente Sole , ad Ticinum oppugnandum, quod in Abduae fluminis ripa situm est , Lautrechius haud parum recenti clade perculsus, cum exercitu proficiscitur . Helvetii in selici eventu ad proseitionem arrecti missionem denuo flagitare ; ni concederetur, relietis signis, in patriam recta ituros minari . Cum

nihil a Lautrcchio praetermitteretur, quod ad eos continendos spcctaret, praemiis, ac pollicitationibus eorum duces onerando , ut omni ossicio ledare furentes animos contenderent , cum frustra operam impendi cerneret , strato super Abduam ponte, Helvetiis per Bergomatem agrum in patriam reditum concessit : Renatus quoque Sabaudiae nothus , Galeatius San- severinas, Momorantius: Palicia, atque alii Gallorum procere trans Alpes abiere. Senatus de iis, quae ad Piccocam evenerant, certior factus, Helvetios domum prosectos, magnam Gallorum partem moliri in Gallias iter ue Gallicas vero vires debilitatas , ac Pene prostratas animadverteret, ne Reipublicae copiae , quae ad sex millium peditum numerum redactae fuerant, in finibus hostium diutius morarentur, ex Andreae Griti Legati consilio censuit, atque ut cis Abduam se reciperent , neque hostile aliquid in Insubribus molirentur, decrevit 3 ne selici successit elatus hostis Venetas ditiones invaderet , atque locum in iis ad castra statuenda deligeret. Lautrechius adversa fortuna perculsus , ac ingenti spe, qua tota Italia Caesarem pellere sibi pollicebatur, dejectus, ut pra sentibus rebus, quo melius posset, opem se

ret , Cum eXtra oppida , atque urbes tuto contineri exercitus non posset, ultra Abduam manere, ac Cataphractis equitibus,

Italis pcditibus, atque Helvetiis nonnullis, qui ab exercitu diLcedere noluerant, praesidia augere, Laudem, Pisleonem, Cremonam validioribus subsidiis firmare decrevit donec instauratis copiis, majorique exercitu comparato, suis in Italia periclitantibus rebus Rex praesto esset i id unum hoc rerum statu tantum sussicere posse arbitratus, si Cresareani recenti victoria jactabundi ulterius non progrederentur. Cui sane rei fortuna favere initio visa est : nam a Germanis , qui Tridento cum Francisco Ssortia in Insubres venerant, menstruum stipendium,

victoriae praemium, sibi solvi flagitantibus tumultuari coeptum,

112쪽

MAURO CENI LIB. I. 43

neque apud illos rationi ulli, Vel precibus locus I Contenden- 1311 te licet Hieronymo Adurno, qui eos in Italiam ductaverat , hostibus, qui incolumes, servatis tormentis , se receperant , non debellatis, pecuniam sibi minime deberis resque eo processit, ut reliquos milites ad seditionem solicitando , hostilia

ducibus minarentur; manus quoque in Prosperum Columnam injecturos, ni postulata praestaret, vociferantes s ut Francis sSfortia, ne victoriar fructus militum arrogantia in discrimen adduceretur , triginta dierum spatio emagitatum a militibus munus polliceri coactus fuerit. Ardore militum restincto, Caesareani Laudem oppugnare aggressi, cum omnia tumultus , ac terroris plena invenissent, urbe, quae semper miro studio nostris faverat, potiuntur. Nam cum equitum cataphractorum

turmas Lautrechius subsidio misisset, peditibus eodem itinere ita, ,

Laudem contendentibus , hostes opinione celerius ad urbem a profecti, inopinantes Gallos , nondum stationibus dispositis, Perturbatos , ac rei novitate perculsos offendunt e suburbio potiuntur : territis propugnatoribus, fligaque salutem quaerentibus , facilis ascensus militibus per aggeres , ac muros in v bem fuit e plures capti e caesi nonnulli r reliqui impedimentis exuti, Abdua trajecto, in tutiora loca se receperunt : urbs scede direpta r cives in servitutem redacti. Calamitate amicae urbis audita, statim Andreas Gritus Legatus, & Paulus Nannius Bergomum , & Cremam , quae non longe a Laude distant, validiori praesidio firmant , copias sub signis cogynt ;tum, ut ad omnem belli eventum praesto essent f tum , ut agri, atque incolae ab hostium incursionibus tutiores redderemtur. Senatus, ne Caesareani Laude potiti Cremonam aggrederentur , veritus, per Legatum Lautrechium hortatur , ut Cum

exercitu Cremonam proficitatur, quo facilius cum Scudo fratre , quem civitati praefecerat, junctis viribus , hostium conatus repellere, atque urbem defendere queat ; id recte administrandi belli rationes exposcere , ut praecipuae urbi in Insubribus periclitanti subveniatur : si intra Reipublicae fines se recipiat , hostes belli impetum in Venetos effusuros ; inde plurimum Reipublicae detrimenti , nil opis suis rebus perventurum e tuto in agris Gallorum reliquias contineri non osse ;si oppidis, atque urbibus excipiantur , periculosum tae , ne H. Mauracem T. I. D P

113쪽

IS22 praeteritorum recenti memoria oppidani permoti adversius ipsos

commoveantur e satius itaque ac tutius esse Cremonam contendere . Haec Grito, ut Lautrechio suaderet, Senatus mandavit ; ab iis si aversus esset, aditum ei in Brixiensem , ac Veronensem agrum permitteret. Lautrochius cum nuper Scudum

fratrem Cremonae praefecisset, animi anxius, ac ob res parum prospere gestas solicitus, in Brixienses se recepit , ac paucos dies in ea regione commoratus , Copiarum , quae superant , imperio fratri relicto, familia comitatus, per Raethorum , at- . que Helvetiorum fines in Galliam reversus est. Prosper vero Columna, Laude direpta , ad Pisleonem Davatum reliquit, qui, incolumitate civibus pacta, statim oppido est potitus. Ipse cum exercitus robore, Abdua superato , ad Cremonam castra admovit; Scudus urbis P sectus , cum se imparem illi tuendae nosset, Gallorum Copias imminutas , aliunde auxilia frustra expectari, ad concordiam cum Columnae ineundam animum flexit : ea vero his conditionibus sancita' ut quadraginta dierum spatio, elapso , Cremona Caesari μιν μ- restitueretur , Mudo cum militibus , explicatis vexillis , tormentis bellicis , ac sarcinis omnibus in Galliam reverti liberum , ac tutum esset ; ni interea e Galliis exercitus mitteretur , qui, aut flumen Padum trajiceret, aut in Insubribus ciavitatem aliquam militum prasidio firmatam expugnaret et interim ab armis utrinque abstineretur; captivi ultro, citroquet redderentur ; oppida quaecunque in Gallorum potestate essent, Mediolanensi, Cre1nonensi, Novariensique exceptis arcibus , statuto dierum intervallo elapso, in Cisaris potestate essent . Pactionibus jurejurando confirmatis, obsidibusque a Scudo datis , Columna animum ad Genuam occupandam ConVertit ,

haud exigua spe fretus , si quam celerrime civitatem dissidiis civilibus laborantem , neque aliquid hujuscemodi timentem

adoriretur, fore, ut ea potitus, tota Italia Galli excludereniatur. Itaque statim cum exercitu Genuam contendit , Ant niotto, ac Hieronymo Adurnis fratribus comitantibus , quorum factio Fulgosus inimica , saepius de patriae imperio cum

illa Certaverat, ac variis eventibus nobilem urbem civili di L. sensione foedaverat. Octavianus Fulgosius , qui tunc Rempublicam administrabat, suis admodum gratus, rerum usu Prae

114쪽

MAURO CENI LIB. I. s

stans, excellens ingenio , verum ob aegritudinem ad munera tueΣΣbelli exercenda parum idoneus , de hostium adventu certior factus, Federici Salernitani Antistitis opera fretus, duo Italorum peditum millia ad urbis custodiam disponit, quos in Liguribus Fulgosae familiae , nominiique studiosos noverat , omnes in armis esse jubet. Nuntios citato itinere in Galliam mittit, qui Regem de civitatis statu, ac consiliis hostium doceant ; Caesareanos, in Insubribus bello pene confecto, nihil antiquius duxiise, quam Genuam, quae semper Gallicis rebus

faverat, Occupare ; proinde enixe Regem orare , ut nutantes

Genuensiuin res validis auxiliis quam celerrime firmare velit;

ne illis periclitantibus, omni spe Mediolani recuperandi dejiciatur . Rex Cum cladem apud Piccoram a Lautrectio acce piam, dedendae Cremonae urbis Conditiones, Copias non imminutas modo, verum fere deletas intellexisset ; licet ingentem animo molestiam caperet, nihilominus & suopte ingenio ductus , cui semper Italicarum rerum memoria haerebat , dc Venetorum adhortationibus, qui ex foedere eamdem cum Gallo fortunam subire cogebantur, incitatus , novos militum delectus habere, equitatum comparare , nulli sumptui parcere decreverat , ut labentem in hac provincia Gallorum fortunam sustinere , atque crigere posset. Itaque duodecim peditum millia , quingentos cataphractos, levioris armaturae equites mille delegerat , qui Ruberto Moto duce in Italiam properarent. Et quoniam Genuensium successus urgebant, ut duabus triremiabus consestim Genuam contenderet, Petro Navarro mandaVit.

Interim Ferdinandus Davatus cum Italis, atque Hispanis peditibus propius ad moenia accedit ; per tubicinem literas ad urbis Praesectos mittit, quibus postulat, ut intra diei spatium

Gallos omnes ex urbe esiciant ; supremum Reipublicae magistratum Adurno rostituant; classem, maritimasque civitatis Vires ad Cesaris nutum comparent: in reliquis suis legibus usuros: si abnuant, hostilia omnia subituros. His auditis, cum in urbe novis semper tumultibus agitata diversae civium sententiae essent, plerique vero tutiora speciosis consiliis anteferrent, Benedictus Vivaldus ad Davatum mittitur, ut de Componendis

rebus cum illo agat. Id dum sedulo fit, Hispani ea sorte die illis, qui juxta moenia stationes agebant, munia in custodie

115쪽

Gentia a Davati ea

repta .

46 HISTORIAE VENETAE

da civitate negligentius obeuntibus, turrim prope portam toris mentorum ictibus sere solo aequaverant inscio Davato, &cum Vivaldo de pactionibus agente, per diruti muri ruinas acriter

impetu facto, turrim occupant f ingenti Clamore oborto , cum signis exercitu convolante , ac qua primi coeperant irrumpente . Davatus a disceptatione digressus celcriter accurrit, Columnam, qui cum Germanis, ac omni sere equitatu ab ea parte, quam Bisamnem vocant, Constiterat, de eventu statim docet, ut cum reliquis copiis urbem ingrediatur , admonet ; ipse altera ex parte ordinato agmine incedit. Caesareani, nullo obsistente, cum omnia fugae, timoris, terrorisque plena invenissent, civitate potiuntur. Magnus militum , civiumque numerus cum Praesecto

praetorii, ac Salernitano Antistite naves ingressi per occiduum litus Massiliam contendunt . Octavianus Fulgosius se uItro in Ardinandi Davali potestate constituit ; Petrus Nararrus , ac

plerique alii ab hostibus captivi fiunt ; tota urbs diripitur ; diuturnitate temporum, civium laboribus, atque industria congestae divitiae vix ad militum cupiditatem explendam suffecere. Ita parvo labore ea urbs Caesari adjecta est, quae semper ad res Italiae summum momentum attulerat. Antonioltus Adurnus Dux decIaratur, qui arci, quam Castellitium vocant, admotis to mentis, triduo in potestatem recipit. Dum haec agerentur, Veneti ad instauranaum exercitum Franciscum Gallorum Regem eo vehementius hortabantur ; quod cum prospera omnia Caesareani experirentur, Gallis adversa cuncta evenirent, nisi nova subsdia in Italiam a Rege mitterentur, pertimescendum Videbatur , ne Ca Ius, nullo adversante, quas sibi libuisset letas Italis imponeret s ac tandem bellum in Venetos fines converteret. Quocirca nullum ossicii genus a Senatu praetermittebatur, ut recentia Gallorum auxilia eliceret . Franciscus Clementem Sangam cubicularium per dispositos equos Venetias mittit : is literas quarto idus junii Lutetia ad Senatum attulit, quibus petebat, ut iis , quae Clamens regio nomine diceret, veluti ab illius ore depromerentur, fidem praestaret et simul, ut quae illius erga res Italiae , atque Rempublicam mens esset , quamprimum intelligeret; alio itinere Comitem Beliojosum misisse. Is cum ad urbem accessisset, Patrum Collegium ingres.sus Regis mandata in hanc sententiam exposuisse fertur.

116쪽

MAURO CENI LIB. I. 47

Quo animo Franciscus potentissimus Gamarum Rex erga am- insimum istum Senatum fuerit , vos Patres optime nostis , εω d ritumis temporibus Agius amiculam expreti , non exigua inde commoda, atque ornamenta relubstis. Necesiuinem, quae Venetae Reipubuecae cum praeteritis Gasiorum Regibus intercessis, non modo colere, verum a gere , arctiusque adstrin. gere conatus est: id vero se effecisse summopere laetatur ; cummam Senatus fidem, atque constantiam turbulentis tempe-us expertus fuerit, cujus memoriam nunFuam sibi ex animo elabi passurum summa adseveratione te satur. Haec enim , quae nuper in causa ' Mediolanensi summa alacritate pristit,stis, argumenta propensae vestrae in Regem voluntatis fuere ;dum copiis, pecunia, commeatu Regem amicum juvistis, quod quae aria sint minus prospere accirirint , fortunae , qu e plurimum in belus potes, non igna re, non incuriae tribuenda sunt. Ob e regis navatam operam quamplurimum se debere Re ubi eae Frauriscus profitetur ue 2 cum res, occasio postulabunt, se, suaque omnia una cum amplissimo, ac potentismo regno tribenter pro Re publicae Destrae incolumitate, ac dignitate postic tur . Nunc vero rerum praesenti statu, quae vestra sententia sit, exquirit , consilium poscit, quidnam ad res Italiae sustinendas, atque erigendas facto sit opus e non ex igvus mente rerum sem Marum memoria excidu; non amicorum oblitus est , qui cumisio ad Bbertatem, ac dignitatem istius proυinciae arma junx re . Insidet animo ampla Infusum possessio, justis adepta tismiis , armis vindisina ; nutus sumptibus, nullis laboribus , nu Dpericulis parcendum statuit, donec a Caesareanis occupata r cuperaverit ; non idi exercitus, non Duces, non fora, deerunt,

quibus victoria insolescentes hostes coercere , ac petaere possis . Quod enim ad copias attinet , duodecim peduum milva Alpium juga superarunt; sexcenti catapbracti equites in promptu sunt, eum bellicis marginis cito obstrinus aderit ; hu pr*e maris Praefectus cum Regiis c obortibus , ac reliqua nobisitate sum quutus, jam iter arripuit 3 Anobrogum Dux ducentos cataphractos, tria milva peditum polgicetur. Popul/ cito is p rnorum tam minatum pertaesi , a vi a Prospero Columna mustu onerabus pres, prisci in Galgorum Regem studii, ac υomutatis evic mos persentiunt, qui primis nuntiis nova spe arrect/ arma acti. Maurorem T. L. D 3 cA

117쪽

8 HISTORIAE VENETAE

322 cipient. He etiorum duodecim misita regia stipendia merent,

qui ad xvj. kal. Julta in Insubribus esse constituerant ; sed obvarias EUbi states re ad publica concilia delata, ut omnes m ras abrumperet , trimestre iliis stipendium Rex obtuliae . His coactis Uribus, non modo hostes superaturum; verum etiam ADquid Galgico, ac Veneto dignum nomine editurum sperat, itaque in primis, si vestris conjunriis copiis , socia arma in hostes versa fuerint. Interea dum exerratus cogantur, dum copia in Italia lustrentur, ac omnia ad brigum necessaria expediam tur , an Cremona restituenda, vel potius ex pactione a Scudo inita Caesarearis tradenda sit , exquirit 3 neque veretur , ne

confulta Veneti Senatus Humia, sint , quae a praestantissimis

viris, atque in maximis gerendis rebus versatis manare , a que expectari solent. atu/ σι In Senatu re agitata , ita responsum est e Summam semper iur Republica erga ampld imum Galbae regnum , Regemfue omnibus regiis virtutibus senatum benevolentiam , atque obserυamnam extitisse , cujus eximiam voluntatem perspectum sepius , ac cognitam intimo animi assectu perpetuo prosequeretur et ' Dera AB, febriaque cuncta non optasse modo; verum omni ope.

O , o studio Hiietenter curasse: id in tu semper habuisse, in Insubres in Galgiarum potentissimi Regis imperio essent ue ut

besium majoribus viribus redγntegretur , nihil praetermittendum censere. ceterum boc tempore vehementer commmeri , quodHemetii, quorum magnum in belus nomen, summa apud omnes existimatio sit, moras nectendo , opportune adesse non possimi τώ si continetat, qui fuam rerum exitus futurus sit, cum resi-

tuendae Caesareanis Cremonae tempus prope adst, in incerto esse τ quapropter e re communi Fenatum arbitrari, a Thoma Carae nati Eboracensi Henrici Anglia regis nomine oblatus in biennium inducias ampi mi oportere, ut interea reparatis ruribus , communi consilio, majoribus copiis, certiori spe buum rono ri , administrari queat. Verum improsperi Genuae suo cessus Gallorum in Italia rebus incredibilem jacturam attulere, omnique sublevandae sortunae spe Regem deturbarunt ; qui licet novos delectus habuisset, magnam militum, ac bellicarum machinarum copiam parasset, suisque opem ferre , praeteri tauque clades corrigere ingenti spiritu conaretur ue Genuae amissi

118쪽

M AURO CENI LIB. I. 49

ne audita, exercitum, qui jam, superatis Alpibus , ad Vili, novanum vicum in Astensi agro pervenerat, in Galliam revocavit ; ita, ut Scudo, omni auxilii spe abjecta , de Cremona dedenda cogitandum fuerit. Cum vero Columnae fidem vereretur , qui petenti, ut sibi tuto in Allobroges copias ducere

liceret, aperte negaverat, a summo militiae Praesecto , atque Andrea Grito Legato cum Cataphractorum equitatu, ac peditatu , quae Cremonae habebat, I ei publicae finibus recipi petiit. Gritus, ut de iis , quae a regio exercitu agerentur , Certior fieret, Senatusque mentem intelligeret, initio cunctatuS, mox ex ejus sententia Scudo respondet : quod tutum illi in Allobroges iter negetur, vehementer mirari: si denuo instet , atque urgeat, pactaque servaturum confirmet, aequitati demum Columnam cessurum sperare. Grito vero mittendi tubicinis in Columnae castra facultas concessa , qui, Cremona tradita, Scudo cum suis copiis tutum iter Senatus nomine peteret , uti tandem obtinuit ; nam deditione facta, conditionibusque ex pactione servatis, Scudus cum Gallorum reliquiis, aC tormentis , pacato itinere , in Gallias est profectus . Ita paucorum mensium spatio ditissima, ac omnium rerum affluentissima regione , Vel pravis consiliis , vel sortunae adversitate Galli in Italia excidere e qua in re ita se Veneti gessere , ut , neque foederi, quo Francisco obstricti fuerant, aeessent, neque Carolum, salva Regi fide , qua ad tuendos Insubres tenebantur, ulla in re laederent . Rex per nuntios , atque Oratores , ac praecipue per Annam Momorantium , qui summae apud eum gratiae, & auctoritatis locum obtinebat, id cepius Patribus est

aestatus.

Caesar vero Gasparem Contarenum Reipublicae Oratorem, semper benigne, ac perhumaniter exceptum, omnibus beΠevolentiae argumentis est prosequutus ; cumque in Angliam ad colloquium cum Henrico , apud quem Antonius Surianus pro Republica legatione fungebatur, descendisset, cum utrisque de ineunda pace, aut induciis instaurandis cgit. Interea Gallicis copiis trans Alpes prosectis, Caeserisque exercitu , pecuniae inopia , plurisimisque in mirotis quotidie dilabentibus militibus, imminuto, Senatus copias in stativa duci decrevit ; lapsam militarem disciplinam restitui; Cremae , & Bermini praesidia D 4 au-

Antonius Sintiantis Orator au

119쪽

ueo HISTORIAE VENETAE

1322 augeri s levioris armaturae equites in Bergomati , atque Asulano agro commorari s Olii amnis ripas saepius excurrere , ut hac ratione oppidis, atque agris limita is prospiceretur: pedites ad duo millia sub Antonio Tifernate, Babone Naido, Sevasto Narniens Prae sectis , redacti; levioris Epirotarum equitatus dimidiae parti missio concessa. Per hos dies Horatii Balalionii defuncti loco Camillus Ursinorum nobili familia ortus Reipublicae militiae est adscriptus; sexaginta auri librae in annum tributae; Centum Cataphractorum equitum praefectura concessa. Andreae vero Crito Legato , qui strenuam turbulenticsimis temporibus Reipublicae operam navaverat , reditum in patriam petenti, pacatis in Italia , atque in Gallia Cisalpina rebus, Senatus concessu; qui post ingentes labores pro patria susceptos summis laudibus ornatus, honorificentissime a gratulabunda civitate exceptus est. Atque haec in Italia usque ad sextilem mensem gesta fuere. Neque minus hoc anno Ottomanorum arma Reipublicae Christianae gravia, atque infesta suere; nec Veneti, qui maximos

in Gallia Cisalpina labores, sumptusque subierant. Turcici belli suspicione caruere . Nam felicibus prioris anni successibus

elatus Suleimanus, Christianorumque Principum continentibus bellis incitatus , opportunum tempus adesse ratus, quo animum gloriae cupidum , juventae ardore inflammatum , noVa regnorum accessione ad famam supra mortales eveheret , anni initio ingentem classent, ex insula Coo, atque aliis locis multitudine labrorum ByZantium accita, omnique navali materia comparata, moliri Coepit. Is vero rumor per Europam pervagatus omnium animos solicitos habebat , atque illorum prinsertim , qui finitimi Turcarum ditionibus erant. Complures in Italicam expeditionem parari; huc maritimas , terrestpesque Vires tendere opinabantur, in quam, si semel belli faces intulisset, intestinis disIidiis laborantem , multorum Principum imperio distractam , haud dissicile esset , aliquam suo imperio

partem adjicere, Maumethemque aemulari, qui Hidrunte Capta , ingentem Italis terrorem , licet cito illius obitu disjectum, incusserat. Rhodum alii Sulcimanum armis petiturum

cxistimabant , erga Hierosolymitanos milites incredibili odio incensum , atque insito illas ulciscendi injurias desiderio percitum , Diuitiam by Gorale

120쪽

M AURO CENI LIB. I. II

citum, quae quotidie a religionis illius militibus Turcis infe rebantur ue cum ex Mitylene, Euboea , Peloponneso, Achaja, Cariae , & Lyciae continenti frequentes populorum querelae exaudirentur ; depopulari agros 3 pecora abigi ; diripi urbes ;homines servitute affici; infesta maria; nusquam tutum navigandi iter ; dum illi, qui Damascum , Alexandriani, Memphim , Chalcidem , Lesbum , Coum , ac denique Bygantium

contenderent, innumeris se periculis objectare, ac plerumque navigia, mercimonia, vitam denique ipsam amittere Cogerentur . Nec deerant, qui expeditionem in Cyprum insulam parare Sulei manum ajcbant, quod opulentissimum regnum , Syriae quam Sullano pater ademerat , suo imperio adjicere statuisset. Corcyram alii invasurum dicebant, insulae opportunitate Epiro finitimae , qua staenum Italiae injici posset , illectum. Augebantur suspicioncs, quod aestate ineunte a Turcarum Rege Ianusbejus orator ad Senatum missus graviter conquestus tuerat, in Venetorum insulis piratas excipi , transfugis Turcis tutum perfugium ad nostros esse, multis incomm dis, ac detrimentis Musiuimanos astici, in eosque praesertim, ut Cycladas insulas incolebant, invectus fuerat, quoS praeonum socios Turcas invadere, rapinarum participes fieri dicebat s omnia infesta, nil tutum in Aegaeo mari esse. His permotus Senatus , ne imparata Rcspublica inveniretur , sexaginta triremes partim in urbe, partim Cretae, atque in ora Dalmatiae instrui decrevit; classis Imperator Dominicus Trivisanus procuratoria, & equestri dignitate, majoribus Comitiis renuntiatus cst . Literae Senatus ad Augustinum Ammlium classis Legatum datae, quinus subditos in ossicio continere; in illos, quos praedonum rios, atque adjutores suisse, injurias, damnaque Tuicis, cum quibus Respublica servari pacem vellet, intuli ste constaret, graviter, ac severe animadvertere jubebatur . Ianusbejus triginta argenti libris donatus Venetiis discessit. Rumore vcro belli aucto , neque adhuc in iis nuntiis quonam apparatus verterentur , Trivicanus Imperator idibus juli1 ab Urbe discedere, atque ad classem decem aliis triremibus auctam proficisci, ac quamprimum ad Maleae Promontorium navigare, in Cretamque cum universa classe se conferre jussus est : injunctum, ut quae Imperator Turcarum

SEARCH

MENU NAVIGATION