Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1869년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

24 TRACTATΓS DE PAPA.seclo. . . dolori nostro sotalium cupimus ... quod difficillimo tempore suscitaverit sibi in isto regno sacerdotem sidelem, qui in communi animorum consternatione et silentio, quasi tubam exaltet vocem suam ... Statueramus efficax remedium adhibere his quae Archiepiscopus Tolosanus contra Lugdunensis concilii sanctionem et contra Apamiensis Ecclesiae vel potius provinciae Tolosanae jura libertatemque hucusque attentare ausus suit. Sed ... duximus eidem remedio

pag. 189 . Ad Archiepiscopum Tolosanum, 2 octobris 1680 : u Venerabilis frater, non possumus non vehementer mirari quod ad aures nostras pervenit: videlicet, fraternitatem tuam veritam non esse passim abfulvere eos quos, novo et injusto regaliae titulo, in Apamiensis dioecesis beneficia intrusos, bonae memoriae Franciscus Episcopus declaravit adstrictos censuris a generali concilio Lugdunensi inflictis : cum praesertim non desint qui parochiales quoque Ecclesias, rem antea inauditam, eo praetextu occupaverint . . . Praeterea ignorare non potes Episcopum ipsum Apamiensem a tuis sententiis ad nos et ad hanc sanciam Sedem appellasse, nOSque appellationem hujusmodi admisisse. Cuius rei vel umbra ipsa, si debitam eidem sedi reverentiam in consilio hahere voluisses, revocare te atque retrahere ab incaepto debuisset. Haec Scribenda ad fraternitatem tuam duximus, ui et ea quae perperam egisti corrigas, et a similibus in posterum agendis abstineas; atque interim conscientiae tuae consulas. Datum

Romae, die secunda octobris 1680s Collaetion des proen- verbauae des assemblees, t. V, Piὸees justitieatives, p. 190j. Ad capitulum Apamiense, sede Aparniensi vacante : u Praeter omnem expectationem nostram accepimus ex vestris litteris quae nuper istic acciderunt de dilecto silio Michaele Bau-barede Archidiacono, et vicario generali per VOS, Verum et

32쪽

p1RS SEGUA. 25 legitimum ejusdem Ecclesiae capitulum constituenies, canonice electοὶ exulare jusso; deque admissis ad celebrationem divinorum ossiciorum iis, quos tanquam in beneficiorum posseSSionem temere ac violenter intrusos bonae memorid Franciscus Episcopus vester innodatos censuris a generali concilio Lugdunensi inflictis promulgaverat. Vestrae lamen pietatis ac fidei erit manere in statione, et locum in quo positi estis constanter tenere, sicut sucitis; neque alios vicarios generales, Sede vacante, agnoScere, quam praelatum Michaelem Daubarede, et alios a vobis electos vel eligendos ;quos etiam, quatenuS opus sit, auctoritate apostolica confr-mamus et respective confirmabimus : mandantes clero iam

saeculari quam regulari et universo p0pulo Apamiensi, ut neminem alium quam quos diximus vicarium capitularem agnoscant, aut illi actum ullum ieiudicialiae praestentis COIIeetiori des proees-rerbauae des assembiges, i. V, Piὸees justi β-eatires, p. 19s . Ad Patrem feries, electum in vicarium capitularem Apamiensem. - Breve istud, diei 1 januarii 168l, reperios lococilato operis Collection des proe&-verbaliae. Ibi Pontis x excommunicatos ipso facio declarat qui tanquam legi limos

vicarios capitulares agnoscere renuerent Patrem Dauharede tune exulantem in et Patrem Certes, qui canonice electus fuerat a capitulo, et qui dioecesim regebat. Archiepiscopus vero Tolosanus, ut regiis ministris obsequeretur, contra jus omne alium presbγterum in vicarium capitularem Apamiensem deputaverat, et hunc intria Sum pro posse juvabat.

Die vero Si inartii 168l Partamen lum Parisiense decrevit suppressionem brevis diei s januarii l68l ad patrem certes,

quod breve nomine libelle designare non erubuit. Hoc par- lamenti decretum, quod reperies loco citato operis Collaetiondes procὸS-verbauae, non om illat lector, si velit compertum hahere quam atrocia in Apamiensi dioecesi, auctoritate regia, patrata Sint. DocuMENTUM XVII. - Analysis epissolae eonventus eleri Galli

33쪽

26 TRACTATUS DE PAPI.eani, diei 5 februarii 1682. - sic exordiuntur hujus conventus Episcopi : a Quam consecrandi secimus apostolicae Sedicanonicae obedientue professionem, ea nos impellit, ut qua Parisiis jussu regio congregati gessimus, ad ApoStolatum veSirum reseramuS, gravesque metus nostros palernum in Sinum

essundamus. s Postea suse exponunt quam utilis sit concordia, 'et advertunt ad eam obtinendum quandoque expedire ut canonum disciplina relaxetur. in iis quae nec sidem nec moreS laedunt; eamque fuisse Ecclesiae praxim. Tum latentur, in causa regaliae, se appellasse ad tribunal saeculare. En eorum verba : a Quantum intelligimus, rem totam expediri haud difficile suerit, cum id unum inquirendum restet, juSlane cauSafuerit, cur, post Ecclesiarum quarumdam libertalem totis sexaginta annis strenue propugnatam, victi in eo tribunali, quod ipsi antiquo more regni appellavim , aequiescere polita S, quam omnia commovere, egiam potestatem cum Ponlisiicali committere, nova denique bella ciere vellemus. D Mulla congerunt in laudem regis, et inserunt, pro bono pacis, ei concedendum esse jus regaliae in eas Ecclesias quae numquam huic juri obnoxiae fuere. Tandem, pro certo supponenteS Sibi competere hujusce concessionis faciendae potestatem, audacter summo Pontilici renuntiant, illam revera concesSionem a se factam fuisse. v Nos quidem, aiunt, Beatissime Paler, ut gratias agimus quas posSumus maximas, quod jura quarumdam

ecclesiarum, quae nobis omnibus communia facit fraternitas, Sarta tectaque esse vultis, ita nostra causa conculi orbem pacemque christianam conturbari nolumu3. Quare eo quoque,

quidquid inerat, jure deeessimus; id in regem optimum atque beneficentissimum ultro contulimus. s Iideantur integrae litterae in 0pere Colleelion des proces-perbaliae des assemblera, autoriSee

par les assemblees de 1762 et 1765, edit. Paris l772, lome V, Piὸees justi sientires, pagina 227. Lugendae huic epistolae respondit Innocentius XI sequenti

34쪽

mpiS, etc... Paternae charitati, qua charissimum in Christo filium nostrum Ludoxicum regem christianissimum, et Eccle- SiaS veStraS, vos ipsos, et universum istud regnum amplectimur, permolestum accidit ac plane acerbum cognoscere ex

vestris litteris, die tertia februarii ad nos datis, Episcopos clerumque Galliae, qui corona olim et gaudium erant Apostolicae Sedis . ita se erga illam in praesens gerere, ut c0gamur multis cum lacrymih usupare propheticum illud : Filii matris

meae pugnaverunt adversum me. Quamquam adversum vos ipsos

pugnatis, dum nobis in ea causa resistitis, in qua vestrarum Ecclesiarum salus ac libertas agitur, et in qua nos pro ViribuSet digni late episcopali in isto regno luenda, ab aliquibus Ordinis vestri piis ac sortibus viris appellati absque mora Surreximus, et jam pridem in gradu stamus, nullaS privatas I OS-tras rationes seculi, sed debitae Ecclesiis omnibus sollicitudini et inlimo amori erga vos nostro salis Iacturi. a Nihil sane laetum et vestris omnibus dignum eas litteras continere in ipso earum limine intelleximus : nam prieterea quae de norma in comitiis convocandis peragendi Sque Servata asserebantur, animadvertimus eas ordiri a metu vestro, quo Suasore numquam Sacerdotes Dei esse solent in ardua et

excelsa pro religione et ecclesiastica libertate vel aggrediendo sortes, vel persiciendo constantes. Quem quidem metum salso judicavistis posse vos in sinum nostrum effundere. In sinu enim nostro hospitari perpetuo debet charitas Christi, quaesoras mittit et longe arcet u se timorem. Qua charitate erga vos regnumque Galliae palernum cor nostrum flagrare, multis jam ac magnis experimentis cognosci potuit, quae hic referre non est necesse. Si quid est autem in quo bene merita de vobis sit charitas nostra, id esse imprimis putamus hoc ipsum regaliae negotium; ex quo, si Serio res perpendantur, omnis ordinis vestri dignitas atque authoritas pendet. Timuistis ergo ubi non erat timor. Id unum limendum vobis erat, ne apud

35쪽

Deum liominesque redargui rite possetis, loco atque honori vestro et pastoralis ossicii debito defuisse. Memoria vobis re pelenda erant quae antiqui illi sanctissimi praesules, quoSquam plurimi postea qualibet aetate sunt imi lati, episcopalis, constantiae ac sortitudinis exempla in hujusmodi casibus ad

vestram eruditionem ediderunt. Intuendae imagines praede-ceSSOrum VeStrorum, non Solum qui patrum, sed qui nostra quoque memoria floruerunt; et qui Ronis Carnotensis dicta laudatis, debuistis etiam lacla, cum res posceret, imitari. Nostis quantum is fecerit passusque sit in turbulenta illa et periculosa contentione inter Urbanum Pontificem et Philippum regem; muneris sui esse arbitratus contra regiam indignationem flare, bonis Spoliari, carceres et exilia perferre, de- Serentibus aliis causam meliorem. 0ssicii vestri erat Sodis Apostolicae aut hori lati vos adjungere, et pastorali pectore humilitate sacerdotali, causam Ecclesiarum veStrarum apud 'regem agere, ejus conscientiam de tota re instruendo, etiam cum periculo regium in vos animum irritandi, ut possetis in posterum sine rubore in quotidiana psalmodia Deum ulloquentes Davidi a verba proferre : Loquebar de testimoniis tuis in compectu regum, et non eonfundebar. Quanto magis id vobis

saetendum fuit, lam perspecta et explorata optimi principis justitia et pietate, quem singulari pietale Episcopos audire,

Ecclesiis lavere, et episcopalem potestatem intemeratam velle, vos ipsi scribilis, et nos magna cum voluptate legimus in veSiris littoris. Non dubitamus, si stetissetis coram rege pro causae tam justae defensione, neque defutura vobis verba quae loqueremini, neque regi cor docile quo veuris annueret poS-lulatis. Nunc cum muneris vretri ei rogia' i aequitatis quodammodo obliti in tanti momenti negotio silentium tenuerilis, non videmus quo probabili standamento significetis, vos ad ita agendum adductos, quod in controversia victi silis, quod causa cecidistis. Quomodo cecidit, qui non Stetit Τ Ecquis vos, trum tam graxem, tam juStam cauSam, tam SacrOSanctam curavit apud regem Τ cum tamen praedecessores vestri in si-

36쪽

phRS SECΓNDA.20 mili periculo consillulam, non semel apud superiores Galliae reges, imo apud hunc ipsum libera voce defenderint, victoresque a regio conspectu decesserint, relatis etiam ab aequis- Simo rege praemiis pastoralis officii strenue impleti Τ Ecquis vestrum in arenam descendit, ut opponeret murum pro domo Israel Τ Quis ausus est invidiae se offerre 30uis vel vocem unam emisit memorem pristinae liberialis 3 flamaverunt interim, sicuti scribitis, et quidem in mala causa pro regio jure clamaverunt regis administri, cum vos in optima pro Christi honore sileretis. Neque illa solidiora, quod reddituri nobis

rationem, Seu verius excusationem allaturi, rerum in hujusmodi comitiis per vos actarum, exaggerati S periculum ne sacerdotium et imperium inter se collidantur, et mala, quae exinde in Ecclesiam et in rempublicam consequi possent :proinde existimasse vos ad ossicium vestrum pertinere aliquam inire rationem tollendi de medio gliseontis dissidit: nullam vero apparuiSse commodiorem remedio a Patribus judicato, utili condescensione canones temperandi pro temporum necessitate, ubi neque fidei verilas, neque morum honestas periclitetur : deberi ab ordine vestro, deberi a Gallicanaimo ab universali Ecclesia plurimum regi, lam praeclare de catholica religione merito, et in dies magis mereri cupienti :propterea vos iure vestro decedentes illud in regem contulisse. Omillimus hic commemorare quae Significastis de appellato a vobis saeculari magistralia, a quo victi decesseritis; cupimus enim ejus facti memoriam aboleri, et volumus ea vos verba n litteris vestris expungere, ne in aclis cleri Gallicani resideant ad dedecus Nestri nominis sempiternum. Quae de Innocentio III, Benedicto XII, Bonifacio VIII in vestram defensionem adducitis, non desuere qui doctis litteris ostenderint,

quam frivola atque extranea sint causae; et magis nolum est, quam ut Opus sit commemorare, quo Zelo, qua conStantia

eximii illi Pontifices Ecclesiae libertatem defenderint adversus

saeculares potestates, tantum abeSt ut exempla eorum possinterrori vestro suffragari. Caelerum ultro admittimus et lauda

37쪽

M TRACTATUS DE PAPA.mus consilium relaxandi canonum disciplinam pro temporum

necessitate, ubi fieri id possit sino fidei et morum dispendio. lino addimus cum Augustino toleranda aliquando pro bono unitalis, quae pro hono aequitatis odio habenda sunt, neque eradicanda girania, ubi periculum sit, ne simul et trilicum eradicetur. Id ita tamen accipi oportet, ut in aliquo lanium peculiari casu, et ad tempus, et ubi necessitas urget, licitum sit; sicuti laclum est in Ecclesia cum Arianos et Donatistas Episcopos, durato errore, suis Ecclesiis reStiluit, ut populos qui seculi eos fuerant in ossicio continerent. Aliud est ubi disciplina Ecclesiae per universi amplissimi regni ambitum sino temporis termino, et manifesto periculo ne exemplum latius manet, labefactatur, imo evertitur ipsius disciplinae et hieram

chiae ecclesiasticae sundamentum, sicuti evenire necesse est, si quae a rege christianissimo in negotio regalia' nuper acla sunt, conniventi hus, imo etiam consentientibus vobis, contra nolam jam vobis in eam rem mentem nostram, et contra

ipsam jurisjurandi religionem squa vos Deo, Romanae vestrisque ecclesiis obligastis, cum episcopali charactere imbueremini in haec executioni mandari, et malum invalescere diutius disserendo permitteretur: ac non ea nos, pro tradita divini lus

humilitati nostrae suprema in universam Ecclesiam polestale, solemni more praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, improbaremus. Cum praesertim per abusum regaliae non Solum everti diseiplinam Ecclesiae res ipsa doceat, sed etiam fidei ipsius integritatem in discrimen vocari facile intolligamus ex ipsis regiorum decretorum verbis, quae jus conserendi beneficia regi vindicant, non lanquam profluens ex aliqua Ecclesiae concessione, Sed tanquam ingenitum regiae coronae. u Illam vero partem litterarum vestrarum non sine animi horrore legere potuimus, in qua dicitur, vos jure vestro decedentes illud in regem contulisse; quasi Ecclesiarum quae curae vestrae creditae Suni, essetis arbitri, non custodes; el quasi

Ecclesiae ipsae et spiritualia earum jura possent sub potestatis saecularis jugum mitti ab Episcopis, qui se pro earum liber-

38쪽

p1M SECENDA.3 late in servitutem dare deberent. Vos sane ipsi hane veritalem agnoscitis et consessi estis, dum alibi pronuntiastis, jus regaliae servitutem quamdam esse, quae in eis p sertim quae spectant beneficiorum collationem imponi non potest, nisi Εωclesia concedente, vel Saltem consentiente. duo jure vos ergo jus illud in regem contulistis' Cumque sacri canones distrahi vetent jura Ecclesiarum, quomodo vos distrahere in animum induxistis, quasi eorumdem canonum authori tali derogare liceat vobis r Revocate in memoriam quae incirtus ille flare- vallensis Abbas, non Gallicanae modo sed universalis Ecclesiae lumen a vobis iure merito nuncupatus, Eugenium pontificem ossicii sui admonens reliquit scripta praeclare : meminasSet Secsse cui claves traditae, cui oves creditae Sunt; esse quidem et

alios coeli ianitores, et gregum pastores, sed cum habeant illi assignatos greges Sinsuli singulos, ipsi universos creditos; unicum, nec modo ovium, sed et pastorum Eugenium esse pastorem; ideoque juxta canonum Statula alios Episcopos vocatos fuisse in partem sollicitudinis, ipsum in plenitudinem potestalis. Ex quibus verbis quantum vos admoneri par est de obsequio et obedientia quam habetis huic sanciae Sedi cui nos Deo aut hore quamquam immeriti praesidemus), tantumdem Pastoralis nostra sollicitudo excitatur, ad inchoandum tandem aliquando in hoc negotio squam nimia fortasse longanimitas nostra, dum paenitentiae spalium damus, hactenus distulitὶ apostolici muneris execulionem. a Quamobrem per presentes litteras, tradita nobis ab omnipotente Deo authoritate, improbamus, rescindimus et cassamus, quae in istis vestris comitiis acta sunt in negotio regaliae, cum omnibus inde seculis et quae in posterum attentari contingat; eaque perpetuo irrita et inania declaramus; quamvis, cum sint ipsa per se manifeste nulla, cassatione et declaratione hujusmodi non egerent. Speramus altamen vos quoque ipsos re melius considerala, celeri retractatione consulturos conscientiae vestrae ei cleri Gallicani existimationi: ex quo clem, siculi hucuSque n0n desuere, ita in posterum non de-

39쪽

52TRheTHES BL P n. laturos conlidimus, qui boni pastoris exemplo libenter animam ponere parati si ut pro ovibus suis et pro testamen lopatrum Suorum. Nos quidem pro ossicii nostri debito parati sumus, Dei adjutrice gratia, sacrificare sacrificium justitiae, ut Eccleside jura ac libertatem, et hujus sanctae Sed is authoritatem dignitatemque defendere, nil de nobis, sed omnia de eo pridsumentes, qui n0S consortat et operatur in nobis, et qui jussit Petrum Super aquam ambulare. Praeterit enim figura hujus mundi et dies Domini appropinquat. Sic ergo agam US, Venerabiles fratres ac dilecti silii, ut, cum summus Pater familias et Princeps Pasiorum rationem ponere voluerit cum servi SSuis, Sanguinem pessumdatae Ecclesiae, quam suo cruore ipse quaesivit, de nostris manibus non requirat. Vobis interim omnibus Apostolicam benedictionem, cui coelestem accedere exoptamus, intimo paterni amoris assectu impartimur. Datum R0mae, die xi aprilis 1682. nD ΠvgΝrcu XIX. - Epistola responsoria ad Breve Palernae charitati, qua Episeopi comitiorum anni 1682 sehismatteam doe- trinam prolitentur, quamque reae noluit ad Pontisteem mitti. a Quantum.olim a majoribus Sedi Apostolicae delatum est, tantum nos, qui honoriS Sacerdotalis successores patrii quo animi haeredes sumus, Vestrae sancti tali debere, Solemniter profitemur. Neque id modo, quod vestra Beatitudo in praecelso editoque Ecclesiae loco posita est, sed et quod illam videmus singulari pietate et roligione summa loci auctoritatem exa quare. Cum enim Petri cathedram ea qua debemus veneratione prosequimur, et pariter nobis ante oculos proponimus virtutes eximias quibus sanctilas vestra ornata est, Severitatem scilicet institulorum, studium amplificandae Ecclesiae, constan-lem relinendae veteris disciplinae sententiam, quotidianam sollicitudinem omnium Ecclesiarum, obfirmatam non acquieScendi ea mi aut sanguini voluntatem, non possumus non admirari ei summam in honoribus gloriam, et parem in moribus disciplinam. Haec et alia quae Sane magnisca sunt, magnam de vestro pontificalii spem omni Ecclesiae injecerunt ... Ea spes

40쪽

p1RS SKcΓNDA.55 orbis christiani fuit: eaque opinio hoc magis apud noS invaluit, quod paribus volis et simili animorum consensione eum vestra sanctitate conveniret rex christiani Ssimus qui ... jam non minus religione quam arani S magni nomen implevit. . . Cum iure inter sanctissimum Pontificem et regem maximum incredibilis esset virtutum et voluntatum conspiratio, quid aliud nos augurari oportebat, quam fidei victorias et gloriam clesiae. u Verumtamen, Beatissime Pater, haec contra Omnium expectationem perversis quibusdam hominum improborum artibus interpellata sunt. Vix prae dolore hiuc meminisSe, nedum Commemorare poSSumus. Etenim dum rex christianissimus pro Suo pietate rem Ecclesii e bene et feliciter gerit, ecce per provincias et civitates Galliarum litterae apostolicae divulgatae Sunt, quibus Sacra regis christianissimi majestas offenditur; acerbis ininacibusque litteris impetitur ille rex, praedicator fidei, defensor EccleSiae, regionum praesul, patriae custos, triumphalor genitum; convelluntur jura regni, lolluntur sacra majorum nostrorum depOSila, pulsantur Ecclesiae Gallicante liberiales, caeditur reverentia Sacerdotalis, provinciarum Ecclesiarumque privilegia violantur, subvertitur iurisdictio Episcoporum, perruptisque termini S quoS patres nostri conStiluerunt, ex an liqua patrum nOStrorum haeredi late immeriti dejicimur. Ingemuit, BealiSSime Pater, clerus gallicanus, cum videret contra canonem ecclesiasticum et contra formam judiciorum condemnatum esse illustrissimum Archiepiscopum Tolosanum; exhorruit districtum et minitantem capiti collegae excommunicationis gladium. Bemum contra fidem concordatorum litterae Ponti siciae absque canonica causa denegantur rite nominato ad Apamiensem episcopatum ; unde accidit ut non succurratur Ecclesiae scissura laboranti, quoniam non aduSt Episcopus, qui ei pro munere institutionis suae tollat schisma, et dissidentes ad unitatem

revocet.

u Unde vero, Beatissime Pater, tot et tautae in nos irarum

SEARCH

MENU NAVIGATION