Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

pRUDENTIAE

rescripta gratiae, alia releripta Iustitiae,

quae pro tormarum diuersiare, in quibus expediri solent, nune dicuntur Signaturae, nunc Brevia , nunc Bullae Ea, quae dicuntur priuilegia, ab Episcopis semper stricte interpretada sunt

iuxta l. si qu.indo C. de in . Test. c. I. O 2.

de privileg in o. ubi Glona hanc deducit rationem , quia omnis recesius a Iure communi est odiosus, & cum priuilegium sit recelsus a Iure communi inlauorem personae singularis, ut pote odiosus erit semper stricte interpretandus , iuxta l. Ius singulare 1. de legibus , ct

' iuxta can. . I. Quae vero dicuntur mandata, ea sunt, quibus Papa

significat Ordinarijs , ut ceris alicui personae prouideant de beneficio; sic namque explicantur mandata Pontifi

cia m c. mandatum cum duobus, ct in c. derscriptis, ct in c. accepimus de alat. qu

lis. ordinand ct in eo Capitulo de concus alend. in 6.& etiam mandata eiusino di connumerantur inter odiosa , cum Opponantur Iura communi,oc sint lemper restrictiua Potestatis Ordinariorii, unde ex hac parte non erunt ab Episcopis diuersimode a priuilegi js consideranda; Rescripta denique, seu literae Iustitiae , lunt, quae debitum petentibus auxilium impertiunt, & haec ut plurimum ad lites, & ad Iustitiae administrationem tendunt , cuiusmodi sunt Iudiciorum euocationes, Iudicum de- lcgationes, & quaecumque literae, quae pro litibus instituendis, vel restituendis a Sede Apostolica ipetratur.Sic gratiae rescripta ea sunt, quae ex mera liberalitate, & clementia procedunt, Vt sunt dispensationes, Indulgentiae , re milliones, ablolutiones, renabili rationes, prouisiones de dignitatibus, dc benefici js,tam informa gratios, quam in serma Odiola dignum;hocq; interuenitdi scrimen inter ielcripta gratiae, & re

scripta Iustitiae, quod haec nihil Iuris de

nouo tribuunt, sed solum Ius antea quaesitum confirmant, vel de illo co- nolci iubent; illa vero Ius nouum utiuunt impetranti, neque exigunt camsae cognitionem,cum sint merae volum

talis , nisi obstet falsitas, aut subreptio, aut aliquid aliud in clausula apposita, si dignis, ita cte. & etiam aliud intem est discrimen, quod rescripta Iustitiae signari solent per verbum , placet. gra tiae Vero, per verbum, fat. De Signaturis Apostolicis Breuibus,Bullis, alijGque literis Apostolicis, quς varium inter se sortiuntur discrimen scribunt omnes Canonistae in praxi rerum Aposto-tiorum , in praxi benesciorum, O in praxi Ecclesiarum; plura apud ipsos videri P

terunt .

LEX CCCXXII.

Apsolida Sedis rescripta ab Episcopis

simma cum attention e examinanda.

Afra. c. . c. I I. Episcopos in examine literarum Apostoli- earum esse Apostolicos Delegatos , quorum munus est examinare, utrum

luppressione veri, aut suppositione falsi, aut alio graui delectu ipsiς literqApostolicς vitientur, adeoque, facto

examine, pr ter verbum Visa, debent scripto suam approbationem appon re, vel denegare, vel recusare, vel executionem permittere , aut prohibere, aut suspendere, iuxta e. si per his defri Instrum. O c. Porri de Pristiferus Exprellio

falsi, quς dicitur obreptio,& lupprellio veri, quae dici solet subreptio, si sit malitiola, rescriptum reddit inualidum,

ut est in c. Decenti Σ3. qu. a. Si Vero ex

sola ignorantia, vel simplicitate processerit, tunc ab Episcopo, vel ab alio Iudice

352쪽

vel enim impetrans, re integre, & vere expressa repetita obtinuisset a Papa saltem in forma communi,& in hoc casu Episcopus, vel Iudex Delegatus per id rescriptum debet procedere, seruato Iuris ordine, non vero secundum specialem, & extraordinariam rescripti formam , vel Delegatus iudicat apud se ipsum, quod rei veritate plane m nisestata, & absque interuentu obreptionis, vel siubreptionis Papa non tuiGset concessurus tale rescriptum, dc in hoc casu delegatus debet prorsus abstinere, perinde, ac si litters nullς iuisi ni

petrat ,& hoc statuitur in c. sisper limum de νescript. Quod es conforme dispositioni I.2. g. M. F. de Donar. ubi liqc eadem clistinctio adhibetur circa validitatem donationum. Quando autem in eodem negotio sunt duo rescripta, examina ndu est ab Episcopo, vel a Iudice delegato,an posterius rescriptum ab altera parte impetratum mentionem faciat de priore rescripto,nec ne; si memtionem facit,pro valido habendum est, sin inualidum,&prius rescriptum insito robore permanet; si vero posterius rescriptum mentionem facit anterioris , illud abroget in eo, in quo est incompatibile cum posteriori. Sic libhetur in c. caterum der ript. & idem examinandum est in collatione beneficii per Papam, nam si contra suam prouisionem anteriorem, neque illius facta aliqua mentione, conseri alteri idem beneficium, ista posterior collatio habetur pro subreptilia, atque pro inualida , iuxta c. Cum olim de sent. oe re iudie. Denique ab Episcopis diuersim de examinanda tant rescripta gratiς,& rescripta Iustitis, quoad etactum, nam prima perpetuam vim habent,nec tempore expirant, ut habetur in L DOC. de diuers resiripi. oe etiam in c. si cui deprabend. in 6.ctis e. decet de PVIuriis 6. nisi tamen quis in executione rescripti ultra admodum negligens esset, quod cauetur in c. si Clericus & apud Glois. αDD. communiter in 6. Secunda vero rescripta, quς sunt Iustitiς, si intra annum executioni non mandantur, de suum non sortiuntur effectum, expirant statim elapio anno. siet statuente Iure Canonico in e. s autem 2 in c. Plerumquis rescript.

LEX CCCXXIII.

Non sine usa ad se ipses facienda ab Epim.

pis causarum a uocatio.

NEmini dubium posse Episcopos,

quemadmodum etiam reliquos in stuperioritatis gradu constitutos, eas ad se ipsos auuocare causas, quς apud Iudices inseriores pertractanturiat eam debet sibi Prudentia Episcopalis imp nere legem, ut id ex rationabili causa semper agat, ne lςdatur Ius Iudicum inferiorum, qui licet habeant suam ii risdictionem subordinatam Iudici si periori, adhuctamen, ut talis, dicitur Ipsorum propria,& debet ab ipsis admi nistrari; unde si abique rationabili camsa ipsa priuarentur , fieret illis iniuria grauis, eo quod extra omnem ratione illa facultate priuarentur, quς ipsis

conuenit ratione muneris, dc offici . Ex quibus etiam sequitur, quod Episc pus auuocans ad te caulas ab inferiori absque rationabili causa non leuiter

peccet, cum temper agat contra rati nem, & contra charitatem , ut docet SuareZ tom. . de ulig. tra 2. 8. er alibi.

Quinimmo addit Pat quali g. deos6 I.

peccare etiam contra iustitiam leg lem, cum irrationabiliter prquertat ordinem institutum ad bene dirigendam Rempublicam Eccletiasticam. C te-

353쪽

tum certissimum est, posse Episcopos,& plerumque debere ad se causas pendentes coram Iudicibus inserioribus uocare, cum hςc sit potestas a Iure gentium, . Iure naturς, & a quocumque alio Iure adnexa superioritati gradus iurisdictionem exercenti; cum nullus Iudex inferior possit sacere suum Ius superioris, sed tantum illud , quod est proprium sui muneris, quod Ius semper est dependens ex natura sua a Iure Imperiori , ipsique subordinatum ahancque doctrinam tradunt etiam L sana, Rodriguea, & alij agentes de Iure competenti superioribus, & inseri ribus Iudicibus Regularium.

Nunquam ab Archiepiscopis,Metropolitanis, O Patriarchis auaocanda cause pendenteli apud Episcopos Suffraganeos pracsa Adpellatione.

N Vita sane potestas pendentes ad

uocandi causas in eo excogitari potest, qui omni iurisdictione caret incos, quorum catisς essent aduocande ;atque cum Metropolitani omni iuris dictione careant in subditos Episcoporum Suffraganeorum, seclusa appellatione, aperte sequitur, neque eos posse talium subditorum causas ad te avocare, & hac ratione utitur Couuar. cap.9. praei qua'. n. a. ubi docet, causas pendentes in Epitcoporum curijs solum ratione appellationis ad Metropolit nos pertinere ; idque etiam statuitur in cap. Romana de Appellat. m 6. ct in cap. de oscis P. s. l. ora. π in cap. de foro cominpesenti in 6. de alibi s*pe, neque ab hac doctrina recedunt Rebum Lancellot.

Riccius, Barbosa, & alij apud Pasiqua-lig. decis π. Quibus ita statutis a sortiori nequeunt Metropolitani Iuridice se immiscere in ijs, que simi de Iure supremi domini j; si contingat, siuos Episcopos suffraganeos in aliqua diti

ne,tamquam Principes absolutos sin mum Imperium exercere;ex hoc eniiii

capite nullo pacto sunt Episcopi sussi ganei dependentes ab Archiepiscopo Metropolitano , nullaque ratione, ne que ratione Appellationis suifraganeorum subditi suojjciuntur Metropolitano, qui omni Iurisdictione caret in Suffraganeos, exceptis rebus spiritualibus, & Ecclesiasticis; ut lath demonstratum est in pluribus Allegationibus editis in lucem in Ecclesia Nouariensi, cuius Episcopus est Princeps absolutus

omni subiectione carens, quoad Primcipatum utriusque Riparie; ex quo ii ferunt pleri que Doctores subditos a bellantes, aut recurrentes ad alienum rincipem eme tamquam' Rebelles puniendos, & seuere mulctandos, cum

quodammodo crimine i iis Maiest

iis notentur apud omnes.

LEX CCCXXV.

Non facile ab Disiopis noua Sanctorum ista indicen .FX antiqua Sacrorum Canonum dispositione festa Sacra in propria Dioecesi annuente Clero , & Populo ab Episcopis indici possiunt ; his tamen

non nimia facilitate, & miit iplicitate Clerus, & Populus est Onerandus, ne abeat in contemptum. aut in inobse uantiam eorum celebratio, cum sit Episcopis maxime curandum , ut iam indicta ab Ecclesia festa obteruentur,& in hoc praesertim ab Episcoporum Prudentia insistendum est . Quemadmodum vero possimi Episcopi sesta Sacra indicere in propria Di cessi per Synodum ex sola propria authora tale,N n audi.

354쪽

fluid se , sic contra non possunt dies festos ijs sacrare , qui nondum authoinritate Romana sunt in Sanctorum n merum adscripti. Addit huic Doctrinae Canonicae Myr. in Clau. RVLI. c. 3.

Posse Episcopos ex causa aliquas festiuitates abrogare, dc alias subrogare , Prout magis expedire videbitur, ita tamen ut neque nimis prodigi sint, nec nimium parchi , quae lane omnia non sunt in potestate Principum Saecul rium , qui sine Episcopi aut horitate non poeunt subditis suis dies sestos imdicere, cum haec sit res pure spiritualis, spectans ad cultum Diuinum, ubi nulla interuenit, vel potest interuenire Saecularis potestas , ut bene Abbas in c. r.

de feri r num. 2. & ibi AZor. c.26. qa st. I. O 6. nec obstat in contrarium textus

in c. sin. de seriri, quod pro indicendis id stis ni ab Epitcopis petendus populi co-

sensus quod indicat esse aliqualem potestatem circa sella etiam apud Laicos, nam ad illum textum iespondet Optime Genuens. infri x Neapoi.c ΤΙ. dc Sa hea in Decri. I. a. c. 3 quod scilicet .d luminum adhibendus sit ab Episcopis populi consensus,non ad sta tuerdos d.esic stos, prC quorum coninstitui ione sola authoritas,rclidet apud

Episcopos, sed solum , ut audiant , an populus tali testorum nouitate,& multiplicitate oneretur , quaeue sint, quae ex consuetudine coli omissum est ι aut si Patronorum Ecesesia ruta festa venerari fraecipiatur, nec ne; aut alijs de causis, quae possunt quoquo modo etiaad populum sipcctare, oc erunt temper extra potestatem spiritualem qua gaudent soli Episcopi in Ecclesia. Neque crjam obstat quod Princeps Saeculatis

eae c. Irreligiosa de censere. dist. 3. O c. G.

ferise possit statuere, dc imponere pC nas contra violatores festorum , nam etiam Laic is potestas, ut pote Deo subordinata, se extendit ad promouendum cultum Diuinum, qui maximEpromouetur in obseruatione festoria, nec pro hac re, tamquam pro crimine perpetrato Laici poenas imponere e cedit potestatem Laicalem , cum non sit quid spirituale, ut est legem comdere in Spiritualibus, quod ea omnino extra sphaeram potestatis temporalia.

LEX CCCXXVI.

Operum seruilium permissisnes in di uis sutoto consitu ab Episcopis abes da .

EX Constit. Pij V. Pontificis Sanctis

simi, quae est constitutio quinta de festorum obseruatione, habent Episcopi quam rigide debeant procedere

contra se stolum violatores, quod imdicat quanta obligatione teneantur Omnium operum seruilium permissi nes in diebus festis abolere, ac fia diius eradicare, cum non modicum patiatur contemptum cultus Diuinus. Verum tamen est, quod non quaecumque opera seruilia iunt ab Epiae is, tamquam prohibita, inhibenda, cum quaedam ad necessarium vitae usum communiter permittantur, ut habemus in c. I. ct in c. conquestus de ferra; illa enim seruilia,& mechanica Orera,quae

rationabili disi ei aiione ex tua causa necessaria iustificantur, nunquam intelliguntur prohibita, vel prohibenda, ut notat optime Qua rania in Sam i Bullar. V. dies festi;'maxime si interueniat in operibus etiam scrvilibus illa nece stitas , quae non habet legem, ut

constat ex c. licet, ct ex c. conque is m

ne is stridii. Ex comitio Aurel incns. 3.

355쪽

PRUDENTI E EPISCOPALIs

Ab Virgilio Papa regnante Childeberto anno is . declaratum est etiam opera seruilia Aurigarum, Coquorum, Pistorum. fari lorum domus adornantium, dc aliorum omnium, qui adornant hominum corpora, 'non esse prohibi

ta, nec prohibenda in diebus sestis,& hoc quia cententur necessaria ad publicum commodum, & sit forent probibita , facilis nimis , & obuia daretur peccandi ansa fidelibM . Ex illis operibus, quae neque seruilia siunt. neque mechanica plura permittenda sunt, plura inhibenda . Artificum d

lineationes in charta, quales sunt Architectorum, Pictorum, Sculptorum, Acupictorum, Fabrorum Signorum, dc aliae sit miles, quae operationes sunt ab omni seruilitate recedentes, dicum tur enim potius Operationes animae, quam corporis, dc studi j loco censen tur, modo in sola carta exarentur, q' ς

id circa etiam Sacris diebus fieri non

vetantur, xt est doctrina communis. Non tamen eodem modo ratiocinanis

dum est de publicis actis Notariorum, quae fiunt per scripturas sexceptis illis, quae fiunt propter connubia,& vltimas voluntates) nec de publicis Iudiciatijs processibus, aut alijs spectantibus adstrepitus forenses,nec de publicis iuramentis ; haec enim omnia prohibentur quia non lunt, veluti priuata studia, rescripturae vitae priuatae,ut dictum est de aliis solius animae operationibus, dc ideo prohibentur , nec sunt ab Episco. pis permittenda ; nisi tamen Essent purae scripturae praeparatoriae priuatae, licet praeparentur domi priuatim etiam ad causas Hrenses a Notarijs, & Pro curatoribus. Addit Barbosa de potes. Disc. l. cit. decisum esse a Sacra Congregatione licere diebus festis dare operam quibulcumque rebus ad vita necessarijs . tempore perituris, praesertim tempore vindemiarum, & messii &collectionis fruct ium. vel ubi neces silas urgeat, vel iii ideat pietas, ad i dicium tamen o dinarij, qui cauere debet, ne subditi eiusmodi indulsentiis abutantur, praesertim occasione mercatorum, dc nundinarum, pro quibus neque licet sesta violare. Reliqua ad materiam spectaritia S. Cong Pruden:iae Episcoporum relinquit consi. derauda, & iudicanda. T

LEX CCCXX

Non sine causa permittenda ab Disiepisopera seruilia in diebus festis. IN unam eamdemque Sententiam

video Doctores omnes concurrere

in lige materia, sestiuis diebus toto

conatu patrocinantes, at non unanimi sensu, atque ratione, cum inter ipsos adhuc dilli diu errumpat ex varia operii seruilium opinione, plerisque opinam tibias ea dumtaxat opera seruilia esse intelligenda, quae fiunt ob lucrum ex arte mechanica corporis, non arumi impendio, dc exercitio; a que cum multa sint etiam opera, quae fiunt exarie ingenua communia scilicet etiam viris ingenuis, non ex lucro laborantiabus , quae tamen ex corporis labore vi.

dentur seruilia, de his saltem videtur statuendum, quod sint ab Episcopis etiam in diebus festis facile permittenda . Ad tollenda tamen in nac re iam ctotum dissidia. supponendi im est, Ope ra Omnia, quae non cadunt, sub prohibitione praecepti ad cultum, dc Sanctificationem sestorum indicti, non indigere.Episcopali dispensatione, siue permissione, cum eiulmodi opera, siue vulgo dicantur seruilia, siue ingenua. dc non seruilia quocumque tempore absque criminis nota sint factibilia,N n ia stip-

356쪽

supponitur namque eiusmodi opera,

neque scandalum ex sua natura popi lis inducere, neque cultui, & Sanctificationi ictiorum officere, sed ex sua ipsorum natura semper esse licita , inquam prohibita; quo supposito , consideranda tantum veniunt opera illa, quae , ut seruilia, & ad lucrum ordinata vere sunt prohibita cultumque sest Ium impediunt,pariuntque scandalum

apud populos; & haec vult Eeiscopalis

Prudentia, ut non facile , & sine causa permittantur in diebus sestis , quod habemus ex cap. licet de fersu, ubi Sum. Ponti sex solum ex causa urgente dispensat Piscationem, quod signum est non esse licitam, si fiat ex lucro quidquid cum Pasquali g. deris aqq. dicant

in contrarium Nauata Medina , Lopea, Sanchez , Palat. Ioan . a Cruce, Bonacina , dc alij, ea innixi ratione,

quod Piscatio sit opus indifferens, non

seruile, quin commune etiam viris ingenuis ad animum recreandum, ex qua ratione etiam volunt Venationem factam causa lucri in diebus festis , esse licitam; itidem picturam, scriptionem, consultationes, & id genus alia, quae possunt esse communia etiam hominbbus ingenuis, ac propterea licet ob lucrum facta, non esse dicenda opera seruilia. Haec tamen ratio, & doctrina a Prudentia Episcopali non est facile admittenda, cum videatur omnimode destruere cultum, & Sanctificationem festorum, ob quam opera quaedam culabore facta, & ob lucrum semper dicuntur seruilia, & prohibita; sunt enim duo haec incompossibilia diem festum sanctificare, quod non fit, nisi sanctis operibus, & quaedam alia omnino ab

hoc cultu auuertentia peragere , quod

certum est in communiori doctrina.

LEX CCCXXVIII.

Neque Bacchanalia, neque Torneamenta indi bus festu ab uisicopis Permittenda . -

A Prudentia Episcopali non sunt

eiusmodi opera ad trutinam rouocanda, ut inde deprchendat, an sint seruilia vere, atque adeo sestis diebus prohibita, an tantum ingenua, scilicet ad relaxandum animum introductas cum enim etiam in hoc discrepent

Doctores, & quidem fundau in doctrina probabili, possent fortassis Torne menta, & Bacchanalia ab Episcopis, & rationabiliter permitti, & etiam r*tionabiliter negari. At eiulinodi opora ex alio capite ab Episcopis consideranda sunt, quia etiamsi ex praecepto diei festi non essent prohibita , possunt tamen esse, & dici prohibita ex maximo damno, quod inserunt animarum saluti,Ob quam cautum est in tot Apostolicis Sanctionibus , & institutis, ne in diebus festis Bacchanalia exerceat tur, ne publich ducantur Choreae, ne populus personatus incedat, & ne To neamenta excitentur; Atalent enim haec omnia a cultu , & Sanctificatione

festorum. ne dum maxime auuertere,

sed etiam in crimina, α peccata perducere , ut constat experimento. N

que omnia, quae fiunt ad relaxandum animum licita sunt, si cum periculo,ac detrimento ipsius animi iungantur; in qua re melios video deceptos,se ipsos, bc alios fallentes; neque admitto eiusmodi opera ex genere suo esse indita:

rentia, atque omni prouus malitia vacua, quia tametsi quacumque alia malitia carerent, ea semper ipsis indita est et, quod sint a cultu Diuino maxime

ziauertentia in die sesto; quod sollicit, vi ab Episcopis prudenici interdican

tur.

357쪽

tur . Verum tamen est. quod ubi contraria consiuetudo . seu potius abusus inoleuit, maxima prudentia Episcopis utendum est, ne maior irrepat ruina, quam siti malum, cum semper agatur de re, quae Principes tangit; sem per ipsis melius contuitum erit euento irreparab: li oculos aduertere, quam animum ad inconsona sponte conuer

tere

LEX CCCXXIX.

Cogendi ab Episcopis ad uenditionem nolentes Godere proprias ades pro aedificatione iis onasterii, Lo i iij, Scholarum,s c.

Uam plures Doctores Iuristae, &

c Canonistae, quos resert Lauret. de Franchis qu. 8. docent absque dubitatione, poste Episcopos compellere renuentes vendere proprias domos, ubi agatur de Oificando Monasterio, i co pio, Scnola, & his sit milibus, dum, modo tamen id fiat, non ad compla cendum alijs, ted ob puram utilitatem Ecclesie, loci pij, &c. & ob necessitatem veram Monasteri j, quod notant Guido Parq ricis ii. Vincent. de Frachis decis a 2 3 .dc ala j.Addit. Maceratens. lib. I. resetur. II a. posse Episcopos cogere vicinos etia ad venditionem propris domus ob solam ampliatione viridarij, quia idem iudicandum cst de viridario, ac de ipso Monasterio,cum viridarium cicatur pars Monasterii, ob connexio.

nem, quam inuicem habent; ut proinde vendita domo, veniat etiam viridarium , ut notat Iason. in l. beneficium nu. 7 . A. de Constit. Princip. quod maxime intelligendum est,sii agatur de Religiosis, aut Montal bus, nam his non minus est necessarium viridarium, quam commoda habitatio, cum utrumque

st pars Monaster ij gaudens priuilegio

immunitatis, dc Clausurg, quod scita notat Pasquali g. in addit. qu.8. Ad li cconsequitur, quod pol sint etiam Episicopi, cogere vicinos ad vendendam Religiosis seruitutem non attollendi altius ςd: ficium, supposito quoa id fiat ad vitandum aliquod damnum Eccle-sς, vel Monasteri j, quale esset dimin tio luminis, aeris salubris, subie ctionis ad oculos, dc huiusmodi; non veto si fiat ad complacendum alijs, vel ad alia quod aliorum emolumentum; nam

vicini non possitnt alia ratione ab Epis.copis cogi, nisi ex Ecclesiς, vel Monasteri j priuilegio in I. si quis Sepulchrum f.de Relig. or pumpis quod priuilegium habet locum solum supponia indigentia, ut constat ex rext. Neque quod dictum est de qdificatione , vel ampliatione Monasteri j, negari potest de ςdia ficatione , vel ampliatione hospiti j, quidquid dicat in contrarium Riccius

decis I 38. pari. I. nam etiam hospitia

sunt loca Religiosa, dc Ecclesiastica, de debent gaudere priuilegio Ecclesiς, ut

habemus ex cap. Adhac, ct ex V. da

Xenodoch s Domibus, dc in ijs habet locum dispositio legis si quis Sepulchrum f. de Reli . ct fum t. sun. quς extenditur ad Ecclcyias, Monasteria, dc alia loca huiusmodi, dcc.

LEX CCCXXX.

Ab Esopis compellendi cicini ad Mendendas iusti pretis proprias domos

pro con buenda , vel am

plianda Ecclesia.

Eligionis sauore, posse quemlibet

1 ab Episcopis cogi ad proprias vendendas domos pro construenda, vel amplianda Ecclesia, sere communiteruentiunt Doctores apud Lauret. de Franchis clu.7. addentes ctiam non solum

358쪽

lum pro constructione ,& ampliatione Ecclesς cogi, sed etia pro costructione domus prope Ecclesiam, in qua habitet Clericus,qui debetEcelesς inseruire,&hec comunis doctrina fundatur in l. siquissepulchra iam citata,vbi licet sotu dis. ponatur de sepulchro, & via ad ipsum, ex identitate tamen rationis, habet locum etiam in Monasteriis, & Ecclesijs,& earum ampliatione ; quam doctrinam licet ex parte amplectatur Pas- qua l. in addit ad Lauret. quaest.I. ex parte tamen illam non admittit, cum do-c eat, non posset, nec debere cogi vicinum ad vendendam domum, etiam soluto iusto pretio, si aliunde magnum patiatur damnum, quod constat etiam

hil enim prςcipi potest, quod sit expreGse contra iustitiam. Inanio additur ex eadem decisione Rotς, quod concurrente inli 2.m aliqua, & extraordinaria

familis nobilitate, antiquitate, & singularitate sdificii, non possie vicinos cogi ad venditionem , maxime cumal unde Ecclesiae necessitati prouideri possit; praesertim si Ecclesia construenda, vel amplianda esset posterior , illo insigni aedilicio, vel Palatio; debuisset enim a construentibus Ecclesiam prς- uideri haec difficultas insignis demoliendae fabricae,& sic aliunde prouideri;

talia namque aedificia, cum multum

conserant ad splendorem Civitatis, &ad communem utilitatem, non sunt ita facile diluendaue lupponit enim Passi qualig. I. c. talia aedificia insignia. &singularia ex Constit Gregorij XIlI. ei se aequE priuilegiata, & religiosa, uti sunt Ecclesiae. An vero Privilegium cogendi vicinos ad venditionem pro constructione, vel ampliatione Eccle-sae extendatur etiam ad locationem

domus, sine distinctione non est resoluendum I ex una namque Parte, cum

etiam locatio domus sit in fauorem dc priuilegium Ecclesiae, videtur idem dicendum de venditione, & locatione , maxime cum ex Rota in una Nou riensi bonorum 8. Marti j IS93. coram Pennia pari gressu incedant alienatio. dc locatio. Ex altera vero parte docent Iuristae plures, non esse eodem modo loquendum de venditione, seu alienatione . & de locatione, cuni haec duo maxime distent in Iure, supposito tamen, ut icite notat Pal qualig. i. c. ad

Is quis ante A. de acquire id possessione, quod locatio non sit sacta ad longum tempus, se enim videtur aequiparari ali nationi, ut constat ex communi dissima.

LEX CCCXXXI.

Libera sepultura eis Zis , in quacumque E cu far, ab Episcopis permutenda.

ron debet latere prudentiam E GIN copalem, quod neminem latet stamirum esse liberum ius cuicumque Laico, qui sit sui iuris, ut possit sibi i pulturam eligere ubicumque libueriti tam in Ecclesa Regulari, quam in i culari, tam in partibus remotis, quies in proximis, tam in Sacristiis, Claustris, dc Capitulis, quam in alijs locis Sacris eiusmodi. Id enim satis notum est ex

cap. cum liberum desepult. O ex cap. o

quii, S. si quis de sepiaturis is 6. ubi hanc doctrinam tradunt communiter C nonistae. Dixi liberam sepulturae electionem esse ab Episcopis permittendam, quia coacta electio, quae est expresse contra Constitutionem Bonii ci j VIII. non est permittenda quemadmodum ncque electio facta per vota, aut tutamentum immutabile, cum hete quoque electio non sit omnimode libera, si tamen lir facta per inductione, aut suasionem talicacem alicuius, ita

359쪽

ut quoquomodo sit dempta libertas libetae electionis; di contra sic suademtes, vel inducentes lata est censura, tu

Clementina cap. Cupientes, er in cap. Ani

orum Periculis de sepulti quia eiusmodi electiones factae contra Canones, dc Apostol Const.sunt ipso facto nullae,&irritae, de puniendi sunt illi Clerici, vel Regulares, qui inducunt taculares ad se obligandos ad electionem sepultu-rς ex voto, vel iuramento in tali, vel tali Ecclesia particulari. An vero eius modi Constitutiones Pontificiae factae sint tantum ad tuenda iura Parochi alia, vel etiam ad tuendam libertatem humanam usque ad extremum vitae, non hic huic rei examinandae locus, cum uterque finis potuerit esse intentus ab m. Pontilicibus.

LEX CCCXXXII.

Non cuicumqua sine discrimine permittenda ab Episcopis libera sepultura electio in Dii Ecclσιν.

IVs eligendi sepulturas liberum quidem est,at non omnibus indiscriminatim ab Episcopis liberum relinquendum est, cum multi sint, quibus in haere uti libertate non permittitur a Iure canonico, quapropter Religiosis, seu Regularibus in cap. de pepuli. in 6. aperte interdicitur electio sepulturae ex eo praesertim, quod Regulares non sint siti iuris , cum non haseant proprium velle, ac nolle; licet multi DD. com dant hanc facultatem, seu libertatem eligendi septi ituram Regularibus decedet ibus extzaClaustra,quibus non est ita facile ad propria Monasteria deferri , quod videtur deduci ex eodem cap. . de Sepult. m 6. ad illa verba : nisi tam remoti, es c. t uec enim talis electio intelligitur fieri cum voluntate intc

pretatiua superioris. Regularibus tamen Nouitijs permittenda est ab Episcoris electio sepulturae,cum sint adhuc sui iuris, & possint testari, nondum atastricti obedientie volo; possunt enim adhuc in omnibus suam liberam v luntatem exercere. Maior dissicultas est de uxore, de filiolamilias,& de se uo,quibus omnibus,no est liberu velle, sed nis quoque ab Episcopis permittenda est libera sepulturs electio, cum

in hac re Spirituali ipsis quoque per

Canones concedatur ampla libertas. Vt patet ex cap. de Uxor. O de Sepuli. O 6. ex cap. licet de sepult. in 6. or ex cap. Vnaquaque S. exemplo, ct aliunde, c. ce

sentur enim Canones in hac se spiri tuali habere lus proprium, quod ius etiam habent Clerici omnes. qui non debent esse inferioris conditionis, qua Laici; ipsisque specialiter concedit electionem sepulturae Canon.m extra lide testanda Ser ati, S. hed Ct Defunctorum, ct in cap. Bona rei, ct in cast. Unaquaque,& alibi sype. Vnde his omnibus Episcopalis prudentia absque dissicultatqpoterit concedere liberam sepulturae

electionem.

LEX CCCXXXIII.

Non permittendus ab Episcopis super ra

mulierum ornatuι.

S Pectat ad munus Episcopalis Pr

dentiae ijs omnibus manum admo uere, quae militant aduersus animam,& quae potius ducunt ad interitum, quam ad salutem; ideo cum plerum. que superfluus mulierum ornatus non sistat intra terminos honestatis, sed prouocet ad libidinem, licet ex intemtione utentis non ordinetur ad talem finem , tenentur Epit copi oues suas ab

hoc periculo immunco seruare, 'uQd

360쪽

188 L E

si , si aliqua lege,vel interdicto talis o natus ab ipsis prohibeatur; & haec doctrina est communis apud illos Doctores, qui volunt, mulieres ob sit perfluum Ornatum allicientem , vel prouocantem ad libidinem peccare mortaliter, quorum Plerosque citat, & sequitur Pasqualig. Moral. Iurid. 223. Ratio doctrinae est, quia Episcopi sunt Pastores animarum, & tenentur ex ossicio oues suas dirigere ad salutem tete nam , ac propterea ea omnia tollere debent, quae salutis aeternae consequutionem impediunt, illa media adhibe-do, quibus periculum peccandi remo. Detur . quales sunt leges prohibitiuae supei flui mulierum ornatus, habemus

namque ex cap. error dist. 83. Innocentium Pontificem declarasse Praelatos negligentes extirpare delicta, cum pos sint, in ijsdem communicare, & etiam ex c. irrora abili de olf ordina. Conci lium Cenerale iniungere Praelatis, ut corrigant excessiis, moresque subditorum xes Orment, ne sanguis illorum de manibus Praelatorum requiratur ; & apud SS. PP. communiter haec eadem obli. gatio exprimitur in omnibus luperi Tibus, prae ertim in Episcopis, constat vero latis, quod supei filius mulierum Ornatus ex se 1 emper est scandali occasio, quamuis in mulieribus desit praua intentio, nam ex se semper potens est prauas concupiscentias in viris, & --nenum libidinis instillare. Neque tam facili negotio admittenda cit ab Episcopis illorum doctrina,qui volunt, foeminas etiam utentes superfluo ornatu non peccare mortaliter, & ideo sub titulo mali moralis non posse ab Episcopis prohiberi; enim vero talis dinctrina, licet fortasse probabilis, non est probanda tamquam tutior pro conscientia, cum plerique Doctorum tra

dant doctrinam oppossiam, sussicit

enim quod actio de sua natura possit

proximi ruinam afferre, licet quandoque per accidens non afferat.

LEX CCCXXXIIII.

Non permittenda ab Episcopis consuetudo is mulieribus miliandi pectora .

Ib ponitur onus Episcopali Pruden

tiae, ut quam maxime vigilet, ne praua aliqua consitaetudine vitientiat mores subditora, aut penitus corrumpantur 3 debent enim Episcopi Pastores sic super oves tuas vigilare, ut nulla pereat ex illis scandali permissione . ideo

raeter superfluum ornatum a mulierius omnino tollendum, quoad fieri

potest, impedienda est ab Episcopis illa

consuetudo in mulieribus, qua etiam pro regionum more solent facile nudari ab ipsis pectora, licet id fiat ad pompam, & ad Iolam vanitatis, α

pulchritudinis ostentationem;nam do

cet D. Thomas 2.2169. ara. a.

actionem etiam ex vanitate, vel animi leuitate iactam . quaesit tantum pecca tum veniale, si ex illa occasio peccandi alijs praebeatur,vel aliud graue damnum sequatur poste prohiberi, tamquaobiectiim absolute malum, quemadmodum etiam quaedam pure indist Stia ob bonum commune Reipublicae positant fieri obiectum legis prohibiti, uae , ut habemus in materia de legibus. Verum tamen est, quod si ex actione, quae prohibetur perraro nasceretur scandalum, aut peccata perpetrarentur Potius ex praua peccantium dii positi ne, quod est dicere , sequerentur pe cala per accidens, non per se , in hoc casu non tenerentur Episcopi sub mo

tali talem actionem prohibere; idquet iudicandum est ex prudenti ipsius rei , α Doctoetum aestimatione ; Posset ta

SEARCH

MENU NAVIGATION