Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen alterum historiam glyptographicam auctore Antonio Francesco Gorio exhibens

발행: 1767년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

primus omnium se suis manibus oleaginea corona reis dimivit, suae tantum virtutis iudicio, & suffragiis usus. Hinc OLiv Allius, & Καλλ-ι dictus, eiuSque corona καλ- propter dignitatis honorem adpellata est. Heruculis caput, corona huiusmodi ex oleastro redimitum, inter Graecos Artifices caelandi arte celeberrimos primus

apud Veteres, ni fallor , inscalpta Sarda Gemma pulcherrima proposuit ONEs As , quam in Museo Florentino exhibui. In ea Herculis caput cera impressum dextrorsum conversum est, in hac vero sinistrum latus respicit. Vultus egregio opificio emctus, Herculem hilari vultu quasi loquentem refert; circa collum desunt Leonis Nemeaei exuviae, quas ONEsAs in suo opere expressit. Laudandum S recentiorum Artificum studium , O accurata industria, qui antiqua eximia opera ex a chetypis antiquis caelaturis exprimunt , quod & a priscis Gemmariis Scalptoribus falsum Observavimus, qui vel Deorum Dearumque capita , & Simulacra , atque etiam Vascula operosissima , quae e marmore sculpserant omnium praestantissimi, & fama nominis operumque clari Statuarii , in Gemmis ad eorum exemplum caelarunt , quo laudabili imitationis, atque aemulationis studio factum est, ut quum Simulacra, & Vascula ipsa vel barbarorum excidio, vel temporum iniuria perierint , vel terra obruta sint, in Gemmis excepta reviviscant , minusque eorum iactura displiceat . Cernimus in plerisque Gemmis insignioribus ea expressa Simulacra , quae si cum Scriptorum descriptionibus comserantur , ex prototypis marmoreis desumta, eaque templorum Sc urbium praecipua ornamenta priscis saeculialuisse, valde credibile est. TA.

52쪽

TABULA XXV

HERCULES

ΡΕritissima manu anaglyphico opere Chalcedonio exscisum est caput HERCULIS Inferorum Domitoris 1, cuius victoriae insisne est populea corona, quam gerit. Hanc populum primus omnium in Thesprotide secus amnem Acherontem reperit, eaque coronatus Acherusiam transnavit paludem, & ab inseris rediit, ut memorat Ρausanias I). Eam quoque arborem e Thec protide primus in Graeciam adtulit; quae hac de causa ei gratissima fuit , atque in eius tutela , magnoque apud cultores eius in honore; quapropter Virgilius r : Populus Alcidae gratissima, mitis Iaccia, FO Uae mytus Veneri, sua laurea Phoebo.

Dici legerunt arbores: sti ercus Iovi, Et Minnus Veneri placuit, Phoeboque lamea, Pinus Cybele , populus celsa HERCULI . Homeri Scholiastae adnotant , hac populo Her culem se coronasse , devicto Cerbero ; eaque usum libenter docet Servius s) ob duplicem foliorum col rem, quibus geminos labores superorum inferorumque testari posteris maxime probaVit. ΤΑ-

53쪽

DACTILIOTHECA

TABULA XXVI.

HERCULES AQUILEGUS.

ΡErrara est haec Gemma Sarda, in qua eximio exquisitoque antiquo opere sculptus est HERCULES A UILEGUS dictus , qui, ut memorat Pausanias I , apud Troezenios aquam invenit, & deduxit . Apud nonnullos Scriptores FONTINA LIs adpellatus est, nempe Fontium repertor, & deductor, ut beneficiis eos populos sibi gratissimos redderet. Ferunt Heracutem itcr per Africam facientem maxima tum lassitudine, tum siti laborasse ; divinoque monitu pulsata calce pedis petra prope paludem Tritonida , largi fluum aquae fontem manare siccisse , sitimque suam restinxisse ; quod egregie describit Apollonius Rhodius a , cuius descriptionem adtuli in Museo Florentino 3 ,

dum aliam Gemmam adsimili emblemate ornatam CX- ponerem . In ea siquidem , quae primum Clarist. Senatoris Bonarrotii fuit , mox a me emta in mea Ci-melia migravit, e quibus dum cam nobili viro ), sed tam iniquo facinore infami, ostenderem, mihi ille ipse apud me hospcs subripuit , cuius nomen ad aeternum eius dedecus indicare possem , sed taceo. sculptus cernitur Hercules admota ad rupem amphora aquam profluentem excipiens , in hac vero Sarda plurimi aestimanda , Hercules itinere sessus , altero genu innixus scopulo, altero pede stans, aquae sontem, quem

e rupe

i) In Corinthiaeis Cap. XXX i I. . 13 In Argon. Lib. IV. u. I44I. ) Vol. iI. T,h. XIV. num. IV. vide me. 39. M. c Patriam taceo honoris gratia, nomen honestatis causa; vivit tamen adhue inquarini Etruriae urbe ; mihique narratum est , Romae eam vendidatie.

54쪽

c rupe eduxit, dextrae manus digito indicat, quasi gloriae & virtutis suae monimentum sempiternum i ipsamque e rupe manantem aquam stupenti similis contemplatur. Hinc Fontium cultores non solum Nymphas, sed & ipsum Herculem aquarum tutelare numen devenerati sunt ; quod & ostendunt votivae inscriptae arae, quas indicavimus.

TABULA XXVII

HERCULES DEFENSOR.

MUltarum coronarum honorem uni tantum HERCULI tribuit Vetustas, multis de causis. Spe-ξ atur occurritque in antiquis sculpturis capite interdum diademate cincto ; interdum , ut vidimus , oleaginea corona , itemque laureo & hederaceo serto & populeo , atque etiam ex apio redimitus . Radiatum quoque S circa caput multis astris insignem proposuimus in Thesauro Gemmarum Astriferarum i); quam collectionem doctis Antiquitatum cultoribus valde placuisse, multisque laudibus eos probasse , non una est caussa cur nostris laboribus , quibus de eorum Genio studiisque optime mereri cupimus , multa cum animi iucunditate gratulemur. Querceam coronam, quae Iovis propria est, HERCULI quoque ab antiquis Mythographis tributam, complura monumenta antiqua testantur . Singularem Gemmam Amethystum e Thesauron Meia

ιi Vide Tom. I. Tab. CXXI. pag. t 33. Tom. II. ubi inlustratur.

55쪽

S DACTYLIOTHECA

Mediceo in Museo Florentino produxi i , in qua HERCULis caput faberrime inscalptum, ornatum est querna corona , taeniolis pendentibus religata . Probe HE CULI quoque quernam coronam convenire diximus ob invictum eius animi robur , summamque virium animi , & corporis praestantiam , vel tamquam Deo ΣΩΤΗΡΙ, Se atori , atque ut legitur in antiquis Inscriptionibus, Conformatori, & Defensorii qui lustrato terrarum orbe, immania monstra delevit , scelestos homines interemit, genusque humanum, uti fabulabantur, servavit incolumem, & optatae securitati ac tranquillitati restituit. Quernam vero coronam ei sacram esse voluerunt alia quoque de causa , censentes ei sore gratissimam, quia traditum est, ab eo satas duas que cus ad aras Iovis cognomento Stratii in Ponto circa Heracleam, teste Plinio et . In hoc HERCULIs capite exstanti opere Chalcedonio insculpto quid nam primum laudem, incertus haereo. Fateor me etiam in calculo ferendo de eius antiquitate aliquantulum haesitare; nam cum in HERCU-Lis imaginibus capilli breves, de crispi sint, quid novitium plane in eo adparet, dum circa collum veluti

in cirros revolutos defluere crines cernimus. Sed quamvis hoc opus Scalptori non nimis ab aetate nostra remoto tribuamus; aio tamen antiquis caelaturis minime cedere , sed cum praestantioribus comparari iure ac merito posse; multumque gloriae aureo illi seculo tribuendum, in quo, restitutis in Italia artibus, Glyptographice ad eum honoris, dignitatis S praestantiae

56쪽

fastigium evecta est, ut Gemmarios opifices habuerit, qui antiquis vel proximi, vel interdum pares , aequa gloriae palma certantes , habiti sunt ό inter quos &Artificem hunc recenseo, qui stupendum hoc HERCULIs caput exquisitissima arte exscalpsit.

TABULA XXVIII

HERCULES SENESCENS.

VEteres Sculptores , qui in suis operibus accurati erant, & Mythologiae historicis monumentis ®ulis inhaerebant, quum HERCULIS duodecim labores, ct inlustria gesta ordinatim referrent, illud religiose observabant, ut aetas singulis aerumnis apta, ac propria ei conveniret, adeo ut primum facinus ei adgredienti iuvenilis forma responderet eumque designaret I in secundo & tertio paullo adultior, in quarto , quincto, & sexto virilis , in reliquis vero per gradus tum effigies, tum corporis membra maiorem aetatem Hemis repraesentarent . Id potissimum in sepulcralium Sarcophagorum emblematis , quae HERCULIs gesta reserunt, observavi , quum ex his plura exstent in Florentinis Mustis , ex quibus praestantiora in lucem protuli. Alterum adhuc superest, quod in Musto Nicolinio accurate delineandum curavi , quod in meis Supplementis proferam. Id ipsum observare lubet in hoc HERCULIs capite, quem summo artificio eximius Artifex sculpsit , cuius nomen tribus primis eius nominis litteris declaratur in Gemmae area, nempe Act. quibus ΑΔΜΩM indicatur, insignis Gemmarum Scalptor, cuius alterum opus Sardae incisum adsertur a Cl. Stoschio uab.

57쪽

DACTYLIOTHECA

Tab. I. In ea spectatur HERCULEs stans , virilis aetatis , & iam ad senium vergentis , athletico corpore, leonina pelle ad collum adligata , atque e tergo dependente , qui sinistra manu erectam clavam tenet id extera vero scyphum ori admoVet, adeoque quia vini flagrantissimus fuit , HERCULEs BIBAx inscribitur . Nec rarum est Artificum praestantissimorum nomen duabus vel tribus primis litteris in Gemmis expressum, quod alibi adlatis exempli 3 observavimus , Profecto ADMON huius insignis operis Caelator , HERCU-Lis vultum ita exquisito emendatoque studio, & arte expressit, ut tenuem quamdam maciem, senio prope

rante, cum acerrimo robore commiscuerit , adeo ut

nihil in tanta laborum difficultate desiderari possit . Crispati capilli, barba horridula, intortis crebris ci ris, praepingue collum, rugosa frons, remissa aliquantulum labia , opus omnibus numeris absolutum perspicue ostendunt, ADMONE dignum.

TABULA XXIX.

ΗΕRCULES monstrorum efferatorumque hominum domitor, a solo Baccho , nempe a Vino domitum ferunt veteres Mythologi , testanturque antiqua sculpta monumenta , neque eum iuvit hederacea corona, qua caput suum revinxit , sed eo ingurgitatus virilem vultum paene mutavit, amisitque terribilis praesentiae suae dignitatem: quae licet dissicillima sint, ut probe in sculpta imagine ebriosi hominis pac

58쪽

sMIT HIANA. II simus huiusce anaglyptici operis e Chalcedonio Artifex ita omnes eximio artis magisterio ad vivum expressit , ut nil supra desiderari possit . Oculis emissiciis, quales ebriorum esse solent, inter iram & metum , os patulum languentium more , totum vultum quodammodo contractum , virili suo decore & robore spoliatum, miro opificio emnxit ; pro leonina pelle , neglectam, & incomposito nodo coniunctam chlamydem humeris dedit. Fuit HERCULEs adeo voraX ,& multibibax, ut Lepreum, a quo ad compotationem provocatus fuerat, uter plus biberet, longe superave

TABULA XXX.

HOMPHALE. Docet Mythica Historia, Herculem HOMΡHALI

Iardanis Lydorum regis filiae a Mercurio venditum fuisse, cui servivit, eique devicti leonis Nemeaei exuvias, & clavam donavit a , quibus armis heroicis, subiectoque sibi invicto monstrorum domitore adeo superbiit femina, forma S sagacitate praestantissima, ut ea induerit, & in conspectum eius prodierit.

Complures Artifices Gemmarii eam obliquo vultu frequenter insculpere consueverunt i noster Vero, ut artis suae sedulitatem ac peritiam ostenderet, integro Vultu nobis spectandam proposuit; ornatoque eius capite leoninis iubis, pulchritudinem oris cum horrore quodam ,

o ut

a Uide Athenaeum Dei olaph. Lib. X. pag. mihi 4ro. & Macrobium Saturn. Lib. V.Cap. XXI. a Ex Apollodoro Biblioth. Lib. II. Vide & Musei Flor. Vol. I. Tab. XXXVIII.& XXXIX. pas. 83

59쪽

s DACTYLIOTHECA ut ita dicam, amabili, conmiscuit, & utrumque simul

contemperavit.

TABULA XXXI.

L ΕΟ MITHRI ACUS. AD Mithriaca referri potest haec Gemma eximio

opere inscalpta, quae exhibet Leonem Tauro in sidentem, cuius caput unguibus dextri pedis anterioris lancinat, & operit; quod emblema ad Solis virtutem declarandam pertinet. Non solum in toreumatis maris more is, Verum etiam in Gemmis haec hieroglyphica spectantur; cuiusmodi plura exempla inter meas Gemmas Astriferas habentur , de quibus luculenter & pererudite Celeberrimus amicus meus Ioannes Baptista Passerius disseruit i Spectatur Deus Mithres qui idem ac Sol est cultro taurum iugulans , a quo emblemate Solis invicta virtus designabatur . Initiati Mithriacis sacris taurino sanguine sub scrobe stantes aspergebantur, atque ita, ut stulte credebant , a criminibus, quibus obnoxii erant, purgabantur . Huiusmodi Sacrum Taurabolimn dicebatur, quod accurate describit , S damnat Prudentius I si vero hircino sanguine conspergerentur , Criuolum , quorum crebra in Saxis Mithriacis mentio. Haec sacra ad tertium usque seculum, & fere ad Constantini Magni tempora perdura- i Vide Uol. I. Tab. CL CLI. CLi I. CLitI. CLV. & Vol. 3I. a pag. Igo. ads et Vide Intonium Van date in distere. I. de origine ae ritibus sacri Taurobolii, qui ea congessit.

60쪽

durarunt . Complura erant tum initiantium tum initiatorum nomina , quae memorat Beatus Hieronymus in epistola ad Laetam: Ante paucos annos propinquus mester Gracchus nobilitatem patriciam sonans nomine , Fum Pras

Fb ram gereret . urbanam , nonne Decum THRAE , omnia portentosa sacra, quibus Corax , Gryphius Miles , LEO, Helios, Bromius, Pater initiantur, fulmenit, fregit , excussis P Leontica dum perciperent initiati, pro aqua mel ad eorum manus lavandas infundebatur, ut puras a sceleribus & innoxias servarent I). Leontic rum fit mentio in compluribus marmoribuS , e quo. rum numero hoc ipsum seligimus.

EUSEBIO & HIPPATIO CONSNONIUS. VICTOR. OLIMPIUS. V. C. ET AURE L. VICTOR. AUGENTIUS. V. CTRADIDERUNT. LEONTΙΚΑ. IDUS MARTIAS FELDATI ALE. ET . CEREALE. CONS, ec.

Suspicio mihi oborta est , initiatos sacris Mithrae huiusmodi Gemmis , quas deferrent , mysteriorum memores , donatos fuisse , quas honoris causa accipi bant ν

AGRICOLAE FRUGUΜ SATORES.

c i a Vide Porphyrium de antro Nympharum.

SEARCH

MENU NAVIGATION