Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen alterum historiam glyptographicam auctore Antonio Francesco Gorio exhibens

발행: 1767년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

s DACTYLIOTHECA

S expressit sativum tempus iuxta antiquum Kalendarium si , quod in Novembrem mensem incidebat , Nam huius mensis tutela, & signum Scorpio est, ex antiquis sculpturis veteris Kalendarii; in quo haec inter cetera leguntur, ad quae vide Fulvii Ursini Ani

madversiones:

SOLSCORPIONE TUTELA DIANAE SEMENTES. TRITICARET. HORDIAR SCROBATIO

ARBORUM ec.

quapropter in summa area Scorpionem eiunxit . Exploratum est, apud Aegyptios Nilum exundare & agros adluere Sole Cancrum intrante , sed arescente terra dum Scorpionem ingreditur , tunc frugum semina

spargi solere, quod ex Plinio discimus i): NILUS ibi

lini vice fungens, evagari incipit, ut diximus, a Solpitis, aut arma Lunas ac primo lente, deinde mehementius quandiu in Leone Sol est: mox pigrescit in Virginem transiret O , atque in Libra residet. En igitur Aegyptiorum arvorum sub Scorpionis si gno cultura . Verum quidem est quod mox subiicit Plinius : inarari certum 6l abiebla prius femina in limo diagressi amnis, hoc est Novembri mense incipiente, quod minime cum Scorpionis signo congrucret . Verum haec Gemma eam traditionem respicit, quam paullo supe-

62쪽

s M I T H I A N A. 33rius exponit Plinius , quod nimirum Aegyptii agri

sererentur statim ac Nilus regrcssus in alveum suum remeasset. Vulgo credebatur, ab eius decessu serere solitos e m flues impellare mes iis femina deprimentes in madido fis , Escredo antiquitus fastitatum . Haec omnia mirifice hanc Gemmam dilucidant , quae multum eruditionis conti

net .

Non boves, sed equos aratrum trahentes ingeniosus Scalptor exhibuit i quod equis, non bobus aliqui populi utantur. Duobus quoque aratris proscissam terram apud Orientales discimus ex antiquo Epigrammate Florentini Codices Graeci, quod adfert Celeberrimus P. Mont-fauconius a , qui etiam ex eo adfert incisam aere pii turam, qua Hesiodi Codex ornatur, in quo singula ad arandum adhibita instrumenta exhibentur . Illud etiam notandum, quod equos aratores praeir agricola, fruges serens, quae ab aratore subsequente terra obruuntur, quod contra apud nos Etruscos contingit: nam primum proscissa terra , sulcisque in ea a bobus aratoribus impressis , mox frumenta seruntur , & dei de agricolae triticum S fruges congesta terra occu

lunt .

TABULA XXXIII

BIGARIUS. SCalptor huius elegantis Gemmae exstantis operis ex Chalcedonio bicolori , ut omnes ingenii sui vires

p in

63쪽

in emngendis equis currentibus ostenderet, bigae agitatorem incautus neglexit, eumque non apte locavit ;quod oculis spectantibus gratum minime esse potest . Equorum crura nimis procera elaborasse mihi videtur. Sed longe aliter eximius antiquus Scalptor Gemmarius Lucius, qui Sardae inscalpsit Victoriam agitantem bigam , quam currui insistentem effinxit , utroque genu curvato i . Rarum censebam videre Aurigam BIGARIUM ita expressum ; sed alterum exemplum postea mihi occurrit in eximia Sarda Thesauri Galliarum Regis , adlata in Hariettano opere Tab. CXIX. quae exhibet Victoriam alatam, equi currentis caudae eodem modo insistentem. Porro in nostra Gemma, quod observandum est, equus toto corpore pulcherrimis maculis distinguitur ; quod multo cum artificio a Scalptore , favente lapilli natura, factum est . Protuli in Par. iI. Inscriptionum antiquarum, quae exstant in Etruriae Urbibus, equorum victorum in stadio eximium laterculum pag. 36. eXarchetypo Musii Medicet, in quo Africanus equus MACULOsus adpellatur.

A TABULA XXXIV.

AD TABULAM XL. FEMINARUM CAPITA IGNOTA.

Spectandae heic proponuntur multae imagines FEMINARUM IGNOTARUM, quae etsi nihil erudi-

Iionis habeant, tamen in tam inlustri Gemmarum syl- loge

si ) Vide in Sio hiano opere Tab. XLI.

64쪽

loge minime practermittendae erant, quod unaquaeque tum opificio, tum arte, multaque etiam Venustate atque elegantia superbiat, & ostendat quam mira moliri possit divinum hominis ingenium. Dum spectantium oculi tam multiplici varietate so marum, cultus vestium & capillorum, blanda voluptate capiuntur, ipsique optimum de his iudicium ferre possunt, ac multo magis si ante conspes una suum archetypa ipsa haberent , nolo eruditorum Lectorum aures longis ambagibus , & puris putisque verbis ac descriptionibus obtunderc. Profecto in singulis gratia, nitor,

Venusitas, exquisitum praestantium Artificum nostri aevi opificium emicat ac perspicue adparet. Frequenter occurrunt Gemmae nobilissimae , quaesormosarum mulierum imagines praeferunt vel Dearum specie , vel earum quae Bacchum in Dionysiaca pompa comitabantur. Hae Gemmae dono dabantur vel ab amasiis, vel propter virtutem ac merita ab inlustribus Proceribus , qui earum amicitia fruebantur . Ne vero haec dona muta essent, rogabantur celebriores Poetae, ut sculptam imaginem, & ipsam seminam praeclaris dotibus ornatam carminibus celebrarent ; quod quum in usu praesertim esset initio Saeculi XU. vel XVI. pe hibet hoc Episramma Herculis Strogae adferre in maria moream Beatricis Nolanae Imaginem, quam Ambrosius Leo Nolanus adamavit. Qi i rigidi pars montis rus, nune pulchra puellac

ora refers, debes iam lapis Artifiei. Sed formosa tibi debet magis ille, Beatris,

Cui data de multu gloria tanta tuo.

Artifci non parta manu tibi fama ; sed illi

Nomine parta tuo, debet illa tibi. Enitia

65쪽

Enthea turba tamen tantum sui git imoris, Ut non prisca magis secta canant Iopen sIam superata Gnidos, melataque forma Diones, Iam quocumque silet marmore Praxiteles. Plus igitur de te, qui confert plura, mei tur: Plus bona m Surae carmina laudis habent.

Vincere quis tentet spirantia signa Dipoeni R Et tamen illa sitiι longa senem premit. Carmina ni fuerint, Ephyreia quis sciet aera

Quis te, si taceat, Tyndari, Maeonius PSemper iuexilium disino carmine Vatis sit od peritura. tulit dextera, mimet opus. Alterum mox subiungitur: Haec, quam conspicio, in quid Dea CFpria P nunquid Candida Phidiare marmore Pasithee RNeutra quidem y alterutram nemo mihi deneget esse, Tam placet ore, genis, lamine , fronte, comis. Non Venus hare, non vlla Charis, sed pulchra Beatris , Quae meruit fausti nominis augurium. Stilicet Ambrosii, quo Nola superbit alumno,

mee data carminibus concelebranda tuis.

Haue Hentis, oe nati simul effflixere molucres, Esset ut Aonis concupienda Viro. Ergo tot una tenet mortali mrpore dotes, Vix qua in Urigeris axibus ulla tenet. Haec mortalis ad me ; sed cum se membra reflment, Aeternum m et neesare o ambrosita. Nec tantum a Viris, verum etiam a Feminis amicis anuli cum gemmis donabantur , quod eiusdem celeber rimi Poetae sequens Epigramma docet , cuius primos

66쪽

Is tantum Versus prosero, ne longior, quam par est, sim . Amule, dulce mihi dii De munus Amicae, simis, delicias inter habenis meas. Tu licet excellas auro pretiosius, apte

Gemma sit Artifici elaus magisteris :Est aliquid, mihi quo meruisti gratior esse,

Lilicet in nimea te tulit illa manu.

TABULA X L I.

IN recensione Gemmarum huius Dactyliothecae ad notatum est, hanc esse imaginem POETRIAE, quae Onychi bicolori praestanti manu antiqui Artificis in- scalpta est . Id minime negandum , si ramusculus ille e delphica lauru decerptus siti quam manibus praeferiare solet ipse Apollo Poetarum Dux, de propitium Numen , cuius Simulacrum tum in numis tum in sculpturis marmoreis & gemmis frequenter occurrit , vel capite laureato , vel manibus praeserens lauri ramum ;quod luculenter observavi in meo Syntagmate de Diis Thallophoris . Si vero , ut mihi videtur , ramus ille ex olea sit, minime ambigendum est, hanc imaginem referre PACEM DEAM , quae in numis exhibetur dextra hastam, sinistra gerens olivae ramum . In saecularibus festis carmine cum ceteris Diis Pax celebrabatur, Horatio teste 1 : Iam Fides, ΕΤ ΡAx, Honor, Pudors eriscus, Εἴ neglena redire Virtus Audet, apparetque beata pleno

Copia cornua

67쪽

POETAE CAPUT.

ΙNter praecipuos honores, qui Poetis sacrorum ceristaminum victoribus dati Hant , memorantur cor nae , statuae, & tituli, egregia spectatae virtutis praemia . Caput huiusce POETAE mihi ignoti, quod faberrimo opificio ab optimo Scalptore Onychi inscalptum est , laurea ornatum observatur . Horatius postquam carmina sua aeternum duratura adseruit, ita de se ait

- - - , . Sume si perbiam

Quaesitam meritis, mihi Delphisa

Lauro cinge molens, Melpomene, comam. Insigne quidem suorum Iaborum decus & ornamentum: quemadmodum enim triumphali curru vecti Imperatois res a Victoria coronantur , uti numismata Ostendunt ;ita Poetae, carminibus in ludis victoriam consecuti, a Musis coronati finguntur . Eumdem honorem Poetis non solum Graeci, verum etiam Romani in certamine Iovis Capitolini habuerunt; quod edita in Gruteriano Thesauro Epigrammata testantur.

TABULA XLIII

HIPPOCRATES.

68쪽

s M I T H I Α N Α. si quibus cum haec insignis Gemma conserri potest , in

qua eius vultum periti inscalptum agnoscunt . Habes alteram Gemmam a me editam in Florentino Museo Tab. XLI. Vol. I. quam eius imaginem praeferre non nulli censuerunt. In utraque recalvastro capite eme us, miti ac placido vultu cernitur 3 at in nostra Gemma

multum aetatis praeseri, quam etiam num us cum eius

imagine apud Fulvium Ursinum Tab. LXXI. ostendit.

TABULA XLIV.

ANTISTHENES PHILOSOPHUS. RES sane perpulchra, & iucunditatis plena specta

re veterum Philosophorum imagines ; quod si illae summo exquisitoque opificio Gemmis inscalptae sint, praeter voluptatem his , qui eas gestant , nescio quid gloriae ambitioso splendore praesesierunt. Perrara haec gemma has dotes ostentat , quum eximia arte Sardae Inscalptam exhibeat imaginem celeberrimi Philosophi ANTisTHENIs Atheniensis , qui exserto brachio manuisque loquentium more expressus est. Siquidem tum bello, tum pace clarus fuit : nam in Tanagrensi pugna sortiter se gessit 1, mox initio Gorgiam summum Oraiatorem audivit; deinde totum in Philosophiae adytis meditatione adsidua se occuluit, Socratis discipulus factus, a quo tollerantiam addiscens , tranquillitatis eius imitator effectus, Cynicam primus sectam instituit, princepsque in ea fuit . Laborem, S virtutem felicem &beatum constituere hominem dixit , eosque qui cuperent immortales esse, pie vivere, ac iuste oportere, d

i Vide eius uitam apud Diogenem Laert. Lib. VI. Segm. X.

69쪽

TABULA XLV

DIOGENES.CUnctis magnis Regibus , Philippo , & Alexandro

nequidem excepto, se feliciorem censuit DIOGE NES Sinopensis Cynicus, cuius imago exhibetur in hac praeclari operis Gemma ex Smaragdo . Integra facie , non obliqua spectatur idem Philosophus sculptus in Sardio antiquo lapide , quem protuli in Musei Florentini Vol. I. Tab. XLiΙ. num. vi. Apud Leonardum Augustinium in Gemma stans in dolio sculptus est , adstante

alio Philosopho ci).

TABULA XL UI.

SOCRATES.IN emngenda SOCRATIS Imagine certarunt ingenio & opificio inter se summi Artifices Gemmarii,

inter quos AGATHEMERUs eminuit , cuius Gemina Socratica, adiecto eius nomine, spectatur in Stoschiano opere Tab. IV. Huius nostrae Dassyliothecae Gcmma Iasipis est pulcherrimus recentiore aevo affabre in scalptus. Tanta Socratis , eo adhuc vivo, fuit fama eius virtutis, & Philosophicae doctrinae, quam Athenis omnium primus e caelo deduxit , ut veteres cius imaginem in annulis scalptam gestare studuerint, ut ante oculos Ivirtutem ipsain , & bonos morcs haberent , memores oraculi, quo omnium sapientissimus iudicatus est:

70쪽

Mortalium unus SOCRATEs vere sapit. Multa de eius imagine a Chi fletio adnotata sunt , quae Vide.

TABULA XLVII.

HERACLITUS. P Erraram HERACLITI praenobilis Philosophi ima

ginem Chalcedonio exscalptam a praestantissimo opifice proserimus, in qua quidquid ars labore , studio, sedulitate conficere valet, id omne perfectum ce nimus. Moerorem ipsum in eius vultu expressum viis demus I nam hic Philosophus vitam adeo miserabilem,ti ructuosam existimavit, ut in publicum nunquam prodierit, quin animadverss iis , quae homines agerent, & paterentur , humanis casibus illacrimaretur . Hodie & nos HERACLITUM imitari in multis quae contingunt cosim . De hac Imagine consulendus Bellorius, qui inter Imagines Illustrium Philosophorum e Mediceo Museo adteri marmoream Iconem HERACLITI , eiusque Herma spectatur in Musto Capitolino, quam editam vide in Vol. I. Tab. XII. & XuI.

AESCULAPIUS. LX serpente virgae obvoluto patet hanc esse ΑERCULAPII imaginem in hac gemma incisam, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION