Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

,ες LIBER TERTI Us

honam esse his qui eam contemnunt: Mpossibilitatem boni malam esse his qui eam contemnunt. Dabo his singulis titia iis breue resposum. potuit quis exspoliato vestitos, ecce malum potuit: sed quia noluit, facta est possibilitas mali bona, qui eam consilio prudentiore contempsit. Potuit quis creditam sibi pecuniam rapere, potuit adulteria perpetrare, ecce possibilitas mali, & qui eam contempsit, ipsa possibilitas cum fecit , tam de pecunia non furata laudari , quam coronari de castitate seruata. Diximus unum titulum, id est: de possibilitate mali, quod bonast his qui eam contempserint. NunC viis deamus quomodo e contratio possibilitas honi mala in his qui eam contempserint. Habet quispiam pecunias positas: e CCC , possibilitas boni. potest enim cunctis necessitatem patientibus subuenire. Hanc autem possibilitatem boni dum contempserit, efficitur possibilitas mala,& tam

mala, Vt radix malorum omnium comprobetur. verum quid agimus Baptii malis nobis status in periculo ponitur. Mnos de auaritiae veneno tractamus. Omnibus notum est auaritiae crimen satis esse grauissimum: baptismatis autem gra-

222쪽

CONTRA HEREsIM PRAEDEST. Eo tiam exinaniri ab hominibus perfidis, nuper coepit innotescere , nuper coepit catholicis propalari. Aiunt namque per μ 13 baptismum ita tolli peccatum, Ut capil- relum nouacula erasum. Rasus enim est, ..inquiunt, ut emundaretur locus. non e - radicatus est ne ulterius nasceretur. Si Menim ex integro omnis praeuaricationis αδε dat fragilitas tolleretur, baptizati om- renes nullo caloris motu traherentur ad μcrimina, nullo concupiscentiae stimulo talpungerentur. Hinc ergo exinanitis baptismatis sacrosancta mysteria, quia concupiscentia , ut ipsi dicitis, lex peccati est, &ipsa sibi iteru vindicat baptizatum. De hac ergo coneupscentia si fueritis exclusi, integra erit in baptismo& peccatorum remissio, & vera consolatio gratiarum . Gratiarum autem ideo pluraliterposui, quia cum una sit gratia, ut vitis una palmitibus pluralis essicitur, & tot vites dicuntur, quot fuerint propagines de una vite compressae. Datur ergo eX V-no baptismatis ronte in praesenti peccatorum remissio, & regnum promittitur in futuro. essicitur filius hominis filius Dei. fit adoptione filius, fit consors regni, fit ciuis ex aduena. fit ingenuus qui

223쪽

seruus extiterat inimici. fit locuples qua fuerat ante mendicus, & qui fuerat da- dum ignobilis, ita cipit esse & inlustris, magnus. Sed ista omnia euacuat liberis. M vester, dc dicitis, Si darentur quae pTO- is mittuntur in baptismo, nullus post ba-υ ptismatis undam concupiscentiae stimia loso. is pungeretur. Videamus ergo utrumnam

haec concupiscentia , sicut dicitis , lex peccati sit. Nos concupiscentiam dicimus esse rem naturalis certaminis: Schanc dicimus ad propagationem hominum a Deo creatore visceraliter e sie firmatam. Adhuc enim primi homines nondum de praeuaricationis ligno gun uerant, quando eos benedixit Deus di- Gen.I. Ia Cens, Cresitate, se multiplicamini, se replere '' terram. Qui ergo ante peccatum benedi-eendo genus hominum multiplicari ius

sit, ipse sine dubio huic naturae per quod propagari posset inseruit. Dispar etenim sexus multiplicari minime potuisset, si incrementa naturalis concupiscentiae non ς haberet. Non est bonum, ait Dominus, se homine iam faciamus ei adiutorium. Hoc

adiutorium disparis sexus ad consolandum ultis esse factum a Domino, an ad generandum Si enim concupiscentia mala

224쪽

mala est quae materia generationis ostenditur, constat secundum vos a Deo mutalierem non ad adiutorium boni, sed ad occasionem factam esse peccati. Quod si adiutorium mulieris, non ad reparationem , sed ad consolationem. nescio quam dicatis fuisse concessum , dispar sexus sine causa est conditus ab eo, de quo legimus quod omnia in sapientia

fecerit. Verum quia testamenti veteris forte vos auctoritas non tenet, de primis hominibus quid ipse Dominus noster Iesus Christus dixerit auscultate. fecit, inquit, masculum se feminam, bene- Α dixit eos ct dixit , Propter hoc relinquet homo patrem se matrem, O adbarebit inoriseae, es erunt duo in carne una. & his dictis adiunxit, a 'uod ergo Deus iunxit homo non steparet. A Deo igitur factos, a Deo benedictos, a Deo legimus esse coniunctos. Et miror qua fronte concupiscen φ tiam istam, perquam coniugia celebran- 'tur. dicatis a diabolo esse humano gene- ..ri inflictam. Quis enim dubitet rem ma-

lam , si tamen mala est a Deo bono homini non potuisse conferri 3 Si enim a Deo est data , bona esse dinoscitur rsi autem mala est , constat a diabolo

225쪽

etro LIBER TERTIVs

esse infusam. Sic enim dicit liber ve- is ster, Ora ae Deus membra fecit, illi prae- uaricando pudenda fecerunt. Si hoc non est in membris quod Deus condidit,& super fabricam Dei inimicus apParuit , & Deo inuito fecit creaturam C

ius alterum ordinem Continere , non

quem ipse instituit, maledictae sunt nuptiae, & ex maledictione uniuersa humani generis massa veniens diabolo auctore subsistit. Vnum vobis eligite e duobus. Aut bona est generatio hominis, & bona

est concupiscentia r aut malae sunt nuptiae , & iniqua Concupiscentia. Emenis date ergo Ecclesiae regulam , damnate qui in toto orbe sunt sacerdotes, nuptiatum initia benedicentes, Consecrant S,&in Dei mysteriis sociantes. Miror qUa fronte intratis Ecclesiam , ubi quicquid

agitur contra vestras sectas venire Cognoscitis. Negatis itaque Deum hanc, unde nascimur, dedisse cocupiscentiam. Ergo non sumus creatura eius, si ponest eius creatura concupiscentia Coniugalis. Tollite enim hanc, quam vos dicitis legem esse peccati , ω videamus quis adhaerere possit uxori. Sed qui dederat virtutem seminis in benedictio-

226쪽

CONTRA HAERFsIM PREDEST. 21 Inem, ipse ob multiplicandam subolem' concupiscentiae inseruit caritatem , Mamari voluit quod multiplicari constituit. Incrementum enim est generis Concupiscentia naturalis. Quod si per hanc, ut dicitis, omnis constat esse causa peccati, ipse crimen creauit in genere , qui posteritatem multiplicari voluit per amorem , super paternae pietatis iura diligi praecepit uxorem. Denique ipse Mati iν Dominus noster Iesus cum dicit, quod Deus coniunxit homo non separet, tale est

quasi qui diceret , Odisse tibi uxorem

non licet , quam me auctore amare coe

pisti. Zelabatur enim coniunctionem a se factam odiis iugalibus maculari. Rerum noua peruersital l cum a Deo puniatur uxoris odium , damnatur ab hominibus concupiscentia maritorum. Sed iustus iudex non damnat desiderium naturale, qui ut multiplicaret prolem ideo inseruit caritatem. Nam cum de coniugio & repudio tractaretur , tunc Dominus istam dictauit sententiam , dicens , asy od Deus iunxit homo non separet. Hoc aurem ideo dixit, ut specialiter nuptiarum coniunctionem ex Deo esse monstraret. Nec enim

227쪽

χα LIBER TERTIVs esse potuit, aut sine coniunctione C m mixtio , aut absque commixtione Cori iunctio. Si non ex creatura factoris, sed ex peccato inquiunt concupiscentia maritalis , ergo secundum vos Deus hoc in benedictione coniunxit , quod Diabolus per praeuaricatione inseruit. Quod si ita est, non fuit aduersarius sed adiutor Dei, si quos Deus in carne unae me voluit, hic per concupiscentiam inseparabiles fecit, & quod ille i ussit augeri leCrescere, hic per quod hoc ipsum quod

iusserat ut impleretur inuenit. O quam infelix impietas est a P cie destinatis in. Uenta, ut ex praeuaricatione dicatur eum nisse hominis, quod est ex benedictione creatoris insertum l Hanc vos dicitis legem peccati sed hanc nos legem genCris comprobamus , quam Vos criminis accusatis: & hanc nos dicimus causam esse virtutum, quam vos vultis ostendere materiam vitiorum. Nam cum eius adiutorium faciat parentes foecundos in subole, huius certamen & continentes praestat & virgines gloriosos. Et ne alicubi huius esse aestimes detrimentum, maiora repugnando quam adiuuando largitur: quia dum adiuuat fructum exhi-

228쪽

CONTRA HAERESIM PRAEDEST. 2l3het generis, dum repugnat confert praemium castitatis. I llic sine culpa op ratur, hic exercet pugnam cum munere. Tolle concupiscentiam , & cessant coniugia: tolle concupiscentiam, & cessant praemia castitatis. Quale hoc rogo malum est, quod duplicis boni causa esse monstratur quod alios in generationis gaudio exhibet, alios in triumpho virtutis Α- iij enim per eam operantur licite , alij per eam dimicant gloriose. Qubd si

etiam in omnibus haec dicitur esse peccatum , constat S coniuges, Ac continen-res , & virgines per hanc esse damnandos. omnibus enim inesse cognoscitur per naturam. Nos non ita esse sentimus. sed laudamus eam ordinem suum custo. dientem, & Deo reuerentiam exhibentem. Et ideo in baptizatis etiam ipsa benedicitur , non fugatur , & rnatur magis quam tollitur. Qira enim fontem aquae petennis nunc benedixit ut renasceremur spiritaliter , ipse tunc benedi.

Xit coniuges ut carnaliter nasceremur. Hunc ergo concupiscentiae motum, si-Cut cetera alia membra, a creatore ses

Cepimus. Si ideo est concupiscentiam tum , quia per hanc aliquotiens adin

229쪽

ulterium geritur , ergo & manus mala est , quia per hanc homicidium perpetratur. Accusate M linguam , quia Peripiam blasphematur Deus. damnate M pedes , quod hominem duxerint ad Iupanar. Sic fit ut non sola concupiscentia , sed uniuersa a vobis membra

damnentur. Respondeam vobis ore Catholico, quoniam sicut manus facta est, non ad occidendum, sed ad operandum,& linguae non ad blasphemandum, sed ad gloriam creatoris 3claudem, & membra omnia, non ut vitiis serviant, sed diuinis praeceptis insistant, ita & con Cupiscentia naturae est insita, non ad adulterandum , sed ad generandum. quam

utique comprobauimus non modo coniugibus foecunditatis adiutorium , sed etiam continentibus palmam posse adferre vivulis. Vultis nosse bonam hanc esse concupiscentiam Mysteriis eam comparabo diuinis. Non enim solum adpetita mala, sed etiam bona praesumpta condemnant. Pone aliquem ante baptismatis inluminationem corpus Domini praesumpsisse . numquid non iste de boni praesumptione damnabitur 3 Quod enim aliis conlatum secundum ordinem com

230쪽

fert salutem, hoc aliis damnationem facit extra ordinem extra tempus acceptum. Similiter si usurpet laicus sacerdotium, vel si sacrificium offerre praesumat, numquid non iste de non concessa sibi potestate damnandus est Quod si de tam sanctis rebus praesumptio reum facit ,

non actio, quanto magis in concupiscentia, non actio suum ordinem tenens, sed extra ordinem vadens, Vocatur in crimine, 8c facit maledictum extra ordinem euntem, quem benedictum creator in suo ordine conlocauit 3 Quod si ita est , immo quia ita est , quid patimini infelices , qui volentes exinani re baptismatis restaurationem , dicitin hanc concupiscentiam ideo remansisse , ne tota ex amussim homini peccata viderentur indulta Cur non magis hinc vobis debuit esse suspicio, hanc, non esse peccatum , quod in baptizatis hominibus non deletur Si enim esset seccatum , utique sicut cetera tolleretur. Igitur qui per concupiscentiam baptismatis dona exinanirC Contenditis , conditorem concupiscentiae diabolum esse monstratis : per quem docetis, creatorem in sua operatio-

SEARCH

MENU NAVIGATION