Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

non suae utilitati necessaria , sed nostrae saluti utilia, quete dam is ri iubet ut vitam obtineas, quaedam prohibet fieri ut mortem euadas: si audieris, imputabis salua

tori quod viues, si contempseris, tuae r putabis ignauiae , dum coepesis mortis sentire tormenta. Quod si tu dicas mortem aegroti medici imperitia euenisse, nos docemus medicum ex omni parte pet&ctum. Si autem dixeris , eius Noluntate mortis interitum deuolutum, ipse tibi exclamat, dicens , Nolo morum peccatoris. Quem si interrogare merearis & dicas, Si hoc non vis, ostende quid velis, respondebit, Volo ut conuertatur & vivat. V n- de facimus & nos clausulam Catholicam

vestris astutiis obuiantem. Si potes: homo Deo nolente delinquere , quanto magis potest Deo volente delictis finem imponere t Si potest homo velle quod Deus no vult, quanto magis potest homo velle quod Deus vultὶ si potest homo Deo

nolente perire. quanto magis potest Deo volente saluari t Si potuit homo Deo nolente implere voluntatem diaboli, quanto magis potest Deo volςnte implere voluntatcm Dei Si potuit homo praedestinationem Dei sua auersatione contemnerei

192쪽

nere , quanto magis potest praedestinationem Dei sua conuersione complere e Dixit itaque Deus, Hoc nolo, illud volo. id est dixit, nolo mortem morientis, Vol Ovr conuertatur Sc Vivat. Quod dixit volo,

hoc praedestinauit, nihil enim praedestinauit inuitus: quod dixit nolo, destituit. Si potest homo velle & facere quod Deus non Vult, quanto magis potest & velle M facere quod Deus vult 3 De perditione hic agitur hominis, & salute. Deus vult

visa luemur, diabolus vult Vt pereamuS.

Si potest fieri perditio hominis , quam

vult diabolus , per nostram neglegenitiam: quanto magis potest fieri liberatio hominis, quam vult Deus, per diligentiam bonae & fidelissimae voluntatis Sed dicit liber vester , Antecedit gratia Dei is mvoluntatem hominis. Nos dicimus, Non resolum antecedit, sed etiam sequitur Det gratia hominis voluntatem. Prius tamen quam ostendamus quomodo antecedat dc quomodo sequatur , vos eXponimus quid velitis ostedere. Dicitis itaque,ante cedit gratia Dei hominis voluntatem, Ut dum audierit homo tam dignam , tamque veram sententiam, illud quod sequitur non adtendat, sed vobis exponenti-

193쪽

1 2 LIBER TERTIVS a

hus discatur ut cesset voluntas hominis ne dum coeperit, velle Deum excitare videatur in zelum. expectet ut prius gratia yeniat quae nolentem trahat, quae cogaz astidientem, quae teneat fugientem .VO- Iutetur homo in caeno,essiciatur sex cloa Carum , & criminum gurgitibus dimergatur, & si securus ex vitio. Si enim veι-nerit gratia antecedens,erit homo re Cedens a crimine. Non enim prior erit homo Dei gratiae , sed gratia Dei prior eria

hominis voluntati. Deteximus hoc Vestrum studium. Nunc cotra, hoc quid C tholici teneamus, necesse est ut iustis adsertionibus demonstremus. Memor S estote quia vobiscum dicimus, Antecedit gratia Dei hominis voluntatem. Diximus itaque, Et antecedit & sequitur. ante CC-dit, quia non petentibus, non rogantibus, non etiam volentibus nobis, venit filius Dei uniuersum mundum a morte eripere,&Vt ascenderet ad Deum homo, sicut iam diximus, Deus descendit ad hominem.Venit inuitare esurientes ad epulas , sitientes ad sontem, miseros ad fortitudinem, mendicos ad diuitias, tristes ad laetitiam , venditos ad redemptionem, seruos ad libertate, captiuos ad requiem,

194쪽

Ecce hoc loco docemus quod antecedit gratia Dei voluntatem hominis. Nunc videamus quomodo iterum ipse sequatur quae antecesserat subsequendo. Gratia enim quae antecessit, ostendit quid petas, quem petas , & qualiter petast ostendit quid quaeras, qualiter quaeras,ubi quaeras rostendit quid pulses, ubi pulses, qualiter

pulses. & ab hac indagine nullu excIusit. Non solum nultu exclusit,sed etiam cunctos uniuersaliter inuitauit, dicens, omnis enim qui perii accipit, es qui quaerit inuenit, ' opulsenti aperietur. & iterum dixit, Nam- Ibid.'is

quid filius si petii panem patrem suum,lapide Iorrigit ei Z aut F piscem petierit, numquid

serpentem porriget ei' Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fluis vobis , quanto magis pater vester qui in caelis es dabit bona petentibus se Petentibus utique. Sicut ergo tecum dixi in superiori loco, quia antecedit gratia Dei voluntatem hominis: ita nunc mecum dic in isto Ioco,antecedit voluntas hominis gratiam Dei. non superbiendo, sed petendo, non extollendo sed quaerendo, non luctando sed pulsando. Nisi enim ex fide voluerit, - nullus ei baptismatis donum gratiae diuinae impertit. nisi, inquam, ex fide volue

195쪽

rit credere, non erit particeps indulgeri lice : nisi ex fide desiderauerit, ad donum Dei peruenire non poterit. Si enim actChristum veniens dixerit gentilis, nolo baptizari, baptizari non poterit. Si aia

poenitentiae fructum delinquens veniens dixerit , nolo reconciliari , reconciliari Iaon poterit. Vtrosque sacerdotalis censura examinat . quibus nihil gratiae conferre praeualet, nisi integerrimam ex ore eorum didicerit voluntatem: aut si ausus est, vos ipsi cognoscite. Maius aliquid dicamus. Si etiam infirmitatis vis sermonis auferat facultatem, nullatenUs poterit tacenti gratiae Dei copia ministrari. Mentis enim secretum , nisi linguae internuntio fuerit declaratum , consequi non valebit' gratiam. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem fiet confessio ad salutem. Mati. . . Dicente ergo Domino , Omnis qui petis accipit, antecedere videtur voluntas petentis, ut possit Concedi petentibus gratia retribuentis. Et ne forte iluctuantem te in isto loco videar reliquisse, qui omne bo-' num gratiae tribuis, non mecum laboras: non solum tunc dicam. antecessisse gratiam , cum Deus adiungi homini non de- idignatus, non petentibus nobis venire l

196쪽

voluntas Dei voluntatem hominis. Vult . enim ut fatuemur, & nos nolumus. Vae autem mihi, SI mei similibus , quia quotidie anoecedit voluntates nostras & gra tia , dc inuitatio, & voluntas Dei, & compunctio, & promissio gaudi, sempiterni,& terror aeterni supplicij. Quotidie ergo praecedit voluntates nostras gratia Dei, innumerabilibus plena suffragiis. sed nostra voluntas uniuersa ista Dei dona non sequitur. Quid ergo dicit liber vester Epraecedit Voluntatem hominis voluntas Dei. Et nos quid diximus & praecedit,& sequitur. Quid ergo laborauimus loquentes: quia Vos tantummodo praecedis dicitis,ssequitur denegatis. Ipsum autem quod dicitis quia praecedit, idcirco dicitis , ut homo in criminibus positus vel le suum faciat quiescere,& expectet ut veniat ad eu prior gratia, ne incipiat vello

suum anteponere gratiae Dei. Nos autem catholici haec execramur , & dicimus, A ntecedit gratia voluntavem hominum ostendendo vita aeternam in qua deIectentur, ostendendo incendiu sempite num in quo terreantur, ut a peccatorum Glectationibus reuocentur. Antecedit.

197쪽

inquam, quotidie gratia voluntates no stras: sed nostra, quod est peius, voluntast non sequitur. Inde est quod flemus orantes, gemimus poenitentes, quia ante CC-dentem non sequimur, inuitansem contemnimus neque blandientem patrem ut filij honoramus, neque terrentem dominii timemus ut serui. Unde etiam ipse M lach. ad nos loquitur per prophetam: Filius ho-S Ie norat patrem, se seruus timet domini7. Si δε- minus ego sum, ubi est timor meus ' Si pater, ubi est honor meus' I nterrogamus nunc aliquid. Exigit a nobis antecedens gratia,ari

non exigit3 Proculdubio exigit. quid exi git 3 hoc utique quod ipsi dicitis, voluntate ipsa. Ergo antecedit gratia. Quid est gratiat ut quod petieris gratis accipias. Et ideo no dixit, emite & dabitur vobis, seclpetite & dabitur vobis Et unde apertius fratrii simplicitas hunc sensum agnoscat, aliquam similitddinem offeramus. Ostensa est Salomoni sapientia. ecce gratia. quid nunc dicat cui ostensa est, ipsum Sa-

v. .a . lomonem loquentem ausculta. Amator,

inquit, factus sum forma eius, ct hanc quaesiui ad umere mihi, se eurrebam pasteam: eo magis ista elongabat a me. Non ti

bi videtur puellam pulcherrimam initi

198쪽

sientem & prouocantem amatorem in

Curit Vt quid nunc voluerimus huius ex empli facere mentionem Audite gratiam Dei. Ponamus sitiam patris. Hanc tibi , 5 homo, scias euidentibus indiciis a suo patre manifestatam, ut videas & amaqtor efficiaris pulchritudinis eius. Ostendit etiam quantae sint eius diuitiae, quanta dilectio , quanta adfabilitas, quanta fides. Est ergo pulcra, est diues, est fidelis , est sapiens, est etiam summi regis filia. Hanc tibi, 3 homo, ad hoc ante oculos tuos pater exhibuit , ut amator eius factus petas eam t. i in matrimonio, & ex

ea Deo filios facias, sicut fecit ille qui dicebat , Si decem milDa paedagogorum habearis in Christi , non tamen habebitis mulios 'i' patres. nam in Christi Ieo per euangelium ego vos genui. De qua Coniuge nos genuit Paulus Deo 3 utique de gratia Christi. cuius amator factus, uniuetia pro amora eius suauia habere se adserebat suppli-Gia. Cape ergo a carnis exemplo comparationem puellae,ut ad sensum melius spiritalem adtingas. Ergo est tibi ostensa puella a pure. ecce gratia patris ante cessit voluntatem. Iam tu incipe velle.

Ostensa utique gratia eius qui ostendit, vo

199쪽

quantum te amare credi debeat ex hoei consideres, quia ut te suum faceret, filiam suam tibi ostendit, pulcram, diuitem, sapientem, ad hoc u amator eius effectus possis eam adsumere tibi in matrimonio. Ecce gratia antecedens Voluntatem, e ce gratia stimulans pectus, ecce gratia inliciens mentem, ecce gratia excitans dormientem. Quid nunc iubetis ut faciat pater non petenti, non roganti, non concupiscenti,& calorem amoris tui non ostendenti 3 Tollit filiam suam, & iungit eam tibi fastidiis occupato, aut aliis amoribus circumdato Non hoc facit. Sed nisi quae, seris eam ut argentu,& nisi ut thesaurum vestigaueris eam, Si nisi ex fide volueriso& nisi ex fide cucurreris, Sc nisi tua veram dilectionem ostenderis, non Cam omnino percipies. Suffciat tibi, quia cum tumendicus sis, & illa sit diues, suis te diuit is locupletat. degener tu , illa summi imperij filia, & sua te generositate nobilitat . quid autem dicat pater eius amatori ibus filiae suae sollicitus diligenter auscul-M xt Q ui diligit , inquit Jatrem matrem si quam me , non est me dignui. Non dixit qui pauper est, aut qui degener, aut

qui miser est : sed qui diligit aliquid aliud

200쪽

. CONΤRA HAEREsΙM PRAEDEset'. 381 plus quam me, non est me dignus. O gratia antecedens voluntatem, amorem solum flagitansi 5 homo , ama & accipe. sed si amas factis ostende. Omnis qui amat, Vult, cupit, rogat, Vigilat, currit, festinat, satagit per amicos, per natos, per familiares, per seruos, per seipsum, Opportune , importune. obsecrationibus , promissionibus, fixo pacto , integro quo amoris indicio. Et ut aperiam tibi ocu los, tu qui te putas inuitum de nolentem

gratiar diuini; posse sociari, quid est quod

quando eam dat pater, per familiares suos gratia antecedens exprimitur Inquiritur ab po qui eam accipit, quomodo veniat.

si abrenuntiet omnibus amoribus mundi,omnibus pompis inimici. qui nisi vello suum expresserit verbis, numquid datut ei gratia quam poposcit Quid ergo vult, quid cucurrit, quid desiderauit homo egratiam consequi.'& quid promittiti abrenuntio omnibus pompis diaboli & voluptatibus eius. Ostendit se nolle quod voluit, & incipit velle quod noluit :&tunc iam gratiae participio incipit delecta.-ri, per quam 5c diues-regis filius nuncupetur. Ecce gratiam Dei vobis x an-φecedentem dc sequentem ostensimus

SEARCH

MENU NAVIGATION