Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Antecedit, quia vocat, quia prouocarx quia inuitat ut, venias. sequitur, qui dum veneris, & volueris, & petieris, donat. Videamus nunc quo vestra pergauintentio. Dicit enim anathemabilis libex N a vestra vanitate conscriptus. Non enim M Cum rogaremus, neque cum peteremus sed cum inimici essemus, reconciliati su - mus Deo, non per nostram voluntatem , M sed per mortem filij eius. Iubetis ergo, ut non rogent homines Deum ut reconcilientur ei, sed efficiantur inimici eius, ut possit stare Apostoli Pauli sententia. neque voluntatem suam bonis nisibus tradant: quia hoc quod reconciliantur homines Deo , dicitis , Dixit nos Apostolus reconciliari Deo , non per UO-luntatem nostram, sed per mortem fili, eius. Ergo qui inimicus fuerit Deo , ipso reconciliandus est Deo , ipse saluandus secundum vos 3 hi qui Christum crucifixerunt hi saluandi sunt, & qui dixerunt nolumus hunc ipsi sunt liberandi hi autem qui inimici non fuerunt sed amici,& voluerunt animam suam in amore eius ponere , hi erunt in execratione altissimo ξ Probatis vos omnibus haereticis a

tuis blasphemare, qui nolentes rectum

202쪽

ComRA HAERESIM PRAEDEST. IMtramitem ingredi, anfractibus vos plenis erroribus tradidistis. Non enim inimi- Citias nostras ad Deum Apostolus, sed

caritatem inuitat. Dicit namque, Com mendat itaque caritatem suam Deus in nobis.

quoniam si cum inimici e emus reconciliati Ηmus Deo per mortem sit, eius, multo magis reconciliarisui erimus ab ira per usem.

Commendat ergo hoc opere caritatem suam in nobis, ut vel sic amorem nostrum ei ex integro conferendo, videamur saltem amoris voto rependere quod viribus

non valemus. Nam quod nos diligit Deus inobis prodest: nos si diligimus Deum, illi prodesse non possiimus. Deus enim nullius eget, nullo honorante sublimatur, nullo contemnente deicitur. Ergavi quid commendat caritatem suam in nobis Vt dicamus utique, si cum in mici

essemus ita nos dilexit, ut etiam unicum . suum pro nostra omnium pateretur saltato interfici. quanto magis nunciam recon.

ciliatos sibi salvos faciet in vitam ipsius

unde excludens vestram specialem defensionem, generalem gratiam introduxit , dicens. Considerantes hoc quod unu i c. pro omnibus mortuus es. δί adiecit, Ergo I . ρmyra mortui sent, quia pro omnibui mor

203쪽

- 188 LIBER TERTIVsruus est, ut se qui vivunt iam non Mi v

uant , sed α. qui pro omnibus mortuus est. Occurrit nobis hoc loco insanus liber xy is vester,& dicit: Vos, inquit, ubicumquora omnes legitis,generaliter vultis intellegi,

is cum omnes saepe pro parte doceantur Pal. 13.3. luam cum dicitur, Omnes declinauerunt. D non tamen omnes declinauerunt, & , Psil, MF- omnis homo mendax , non tamen Omnis 3 i homo mendax: quia legimus de quom dam, Erat homo verax. Pars ergo maxima omnes videtur significare , cum Vtiquosa constet non omnes intellegi. Nullum in libro vestro locum sine blasphemiis inue nimus. Haec assertio ubi adtendit Ut consentientes vobis dicantChristum non pro quia Christus pro omnibus passus est, omnibus hominibus subuenire festinat. Omnes vocat,omnes inuitat . qui saluatus fuerit, imputabit gratiae Dei vocati, inuitati, succurrenti: qui non saluatus fuerit, imputabit sibi neglegenti, contemnenti pariter &: deserenti. Omnia enim bona nobis a Domini gratia conferuntur petenm omnibus passum. Si hoc vultis intellegi, ergo non pro parte hoc loco A postolus

nominauit o mnes, sed omnes generaliter memorauit. Corrigite ergo librilvestrum,

204쪽

tibus. Omnia autem mala a diabolo nobis Deum contemnentibus inrogantur. Non enim poterit potestatem suam exercere diabolus in his qui diuinis defensionibus vivunt. Numquid potest sibi subi-' cere victoris sui vasa captiuus Nemo, in- Μὴxt M.quit Dominus, in domu fortis, o -- ' δ' se eius diripiet, nisi prius fortem ligauerit

tunc vasa eius diripiet. Fortem vos ponitis

inimicum: sed nos religatum, & crucis trophaeo credimus esse subiectum. insidiosum , sed insidias eius detectas ostendimus. Numquid signo victoriae munitum Cotingere praeualet victus e numquid scuto Domini circumdatum, & lorica fidei indutum.& galea spei &salutis mu*tum, ictus possunt inuadere sagittarum Non vincitur a diabolo homo, nisi quado a suo recesserit defensore, dicente Apostolo , Subiit e te Deo, re ite autem diabolo, o 1.pet 1.,2 fugiet a vobis. Inuisibilis hostis est, ab inuisibili defensore prosternitur. Sed contradicit hic etiam liber vester insanus . Mausus est dicere, tantum diabolum post

se, ut homines trahat inuitos, etiam hos quos Christus suo cruore redimens Deo filios fecit. Dicitis, Clausis oculis transistis re 1 o.

hostis insidias vos qui dicitis voluntatem re

205쪽

is hominis aliquid posse virtutis adquirer dira non adtendentes quanta damna Deus lis quotidie patiatur, quantae ruinae castitatis per diabolum fiant,quantςque criminum iri concupiscentiae. Quae utique si videretis,s, non laboraremus vobis ostendere dam- na Virtutum, & victorias vitiorum. Dicit: obsecro, damna quae Deus quotidie pa- , titur, diabolo vincente haec patitur, arim homine contemnente Si diabolo vincensete dicatis, blasphemia vestra in caput Vestrum refundimus. si homine contemnente , adsertio nostra victoria cepit. Diabolus enim nec dominus, nec creator, negpater est. Deus aute nobis & dominus, MCreat9r,& pater esse dignatur. Corpus suu victoriosissimum nostro corpori sociauis, ut corporis nostri fragilitatem exclude rct. Sanguinem suum nostro sanguini miscuit, ut feruor genuini caloris quiesceret diuino sanguine temperatus. Chris

malis sui virtute nos unxit, Vt luctantem cotra nos diabolu vinceremus. Sculo boanae voluntatis suae nos sese protegere re Psii ' promittit, si uis rat, inquit, in me, ego liberabo eum rotegam eu, quιa Lognouit nomen

mesi. Vnde & superius ait propheta de eo, Psel 'ς qui habitat in adiutorio altissimi, quod non

206쪽

eum possit inuadere, nec sagitta quae volat per diem, nec negotium quod perambulat in tenebris, nec ruina aut daemonium meridianum, Sc cetera. Vnde his indiciis declaratur diabolus tunc habere virtutem, cum nos inuenerit neglegentes, cum nos inuenerit dormientes infide, Omnis enim qui ex fide inuoeauerit nomen Domini, hic saluus erit. Verum

quid prodest, qu bd humanum genus οὐ tendimus per Dei victoriam a diabolo liberari , & suo vitio homines capi 3 Additur nobis alter oppositionis articulus. Dicit enim liber eorum, Per praeuarica- re at

tionem primi hominis periit ab homini- .ehus libertas arbitrii. Nos autem dicimus, Per praeuaricationem primi hominis manifestata est libertas arbitrij, quae potuit hominem facere velle quod Deus non vult. Si ergo periit libertas arbitrij, undo sumus homines peccatorest Aliunde non sumus peccatores , nisi quia volumus quod Deus non vult, & nolumus quod Deus vult: committimus quod fieri prohibet facere nolumus quod praecepit adimpleri. Per quid hoc tantum mali facimus, si nolentes haec facimus 3 Alius est qui pernos operatur. ipsi ergo debuit lex

207쪽

I02 LIBER TERTIVs dari, non mihi. Non lex gladio datur, nMoccidat hominom : sed illi datur lex, qui per gladium iugulat. Gladius enim, siuae

Occidat, siue non occidat, idem est. nec

laudem enim quiescendo adquirit, neci Occidendo culpam incurrit. Si ergo nos agimur non agimus, exclusi sumus a peccatis dum delinquimus , exclusi su- 'mus a fide dum eredimus. Hinc itaquci

superati ad calumniam conuertuntur. a . M Ait enim liber eorum , Haeresem Pela-V gianam iterum Penouatis, cum dicitis peris libertatem arbitrij homines finem pone-V re posse peccatis. Pelagium non hine condemnauit Ecclesia. Obicit enim ei quod in tantum exaggerasset libertatem arbitri j , ut Dei adiutorium recusaret. Nos autem dicimus, Per libertatem arbitri j peccatum omne committimus : ab omni autem peccato per Dei gratiam liberamur consensu arbitrij. Deum autem. gratiam suam non petentibus non dare

ex isto loco docuimus quod ipse ait, PseM xx 7 ille se accipietis. Ostensum est nobis non' petentibus quid petamus, ostensum est nobis non quaerentibus quid quaeramus. Ostensum est nobis non pulsantibus quid pulsemus. Si noluerimus petere, non aC-cipi C-

208쪽

CONTRA HAEREsIM PRAEDEsT.cipiemus, si noluerimus quaerere non inueniemus, si noluerimus pulsare non ape rietur nobis. Omnis enim qui petit accipit, uor qui quaerit inuenit, se puluenti aperietur. g. Libertas itaque arbitrij ita in nobis viget, ut Deo posset obedire: ita infirmata est in nobis, ut etiam ipsum Deum possit contemnere,a quo ipsa libertas est data. Quae utique ad hoc data est, ut de ea solus diabolus contemneretur. si enim cessasseelibertas arbitrij per praeuaricationem primi hominis, cessasset utique lex, quae non

potest loqui nisi illi qui eam potest M

Contemnere M audire. Sed non cessauit

lex, siue naturalis per quam placuit Abel, Enoch, Noe, Sem,& Iaphet, Melchisedech, Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph,& ceteri. Hi placuerunti, legis utique naturalis instinctu. E conti displicuerune,

siue ij quos diluuij charybdis bibit, si

ue ij quos sulfurea flamma consumpsit. Nec illi enim placuerant, nec isti displicuerant, si lex naturalis non extiti cset, & libertas in eis arbitrij non fuisset. Quid ergo agimus t ealumniam non evadimus , nisi Dei solam gratiam dixerimus. Latrat enim liber eorum dicens , Excluditis gratiam per liberta-

209쪽

,, bertatem arbitrii. Aut enim libero arbiis trio liberamur, aut gratia Dei eripimur. ,, Eligite quid dicatis. Si gratiae totum da-is iis, unum sumus: si libero arbitrio , scia- ,, tis nos vobis consentire non posse. Audite calumniosi, & hoc quod timetis audite. Nos liberum arbitrium ibi die imus esse ubi diuina gratia consistit. Sine gratia enim Dei non est liberum sed captiuum arbitrium. Vbi enim spiritus Domini, ibi libertas. Nos libertatem istam nora hominis superbiae tradimus , sed gratiae Dei & eius gloriae definimus: quae tantum concedit, ut plus faciant alij quam praecepit bonum , ex quo etiam plus faciant alij quam prohibet malum. Manus enim , quae exspoliare potest vestitum, quod prohibet Deus, haec vestire potest nudum, quod praecepit Deus. Quid tu dicis una manus est quae nudum vestiui

&quae vestitum exuit. culpatur cum exspoliauit, quia vestire potuit: laudatur cum vestiuit , quia potuit denudare. Tolle utriusque rei arbitrium liberum, Sc neque ex vitio culpam incurrit, neque ex virtute laudem adquirit. Vt autem dis- pugam tibi libertatem arbitiij, arbitrium in anima est, libertas in corpore. Liberq

210쪽

tas sine arbitrio non peccat , cum arbitrium sine libertate delinquat. Deniques aliquem furem tenueris clausiim, libemtatem ei furandi tulisti, arbitrium non tulisti. manus enim eius ligasti, non mentem. Si caecus fiat aliquis, cum esset con cupiscentiis deditus oculorum, libertas quide oculorum eius est vincta,arbitrium in suo iure permansit. animi enim arbitratu concupiscentiis exercetur. Vnde Mnon m hechantem moechum Christus appellat eum, qui aά concupiscendum viderit mulierem. arbitrium enim habet, licet non habeat libertatem. Fit per arbitrium suum sine facto reus. Voluntas

him perfecta pro facti opere a iusto iudico reputatur: & implesse dicitur omnia qui quo a potuit secit. Corpus enim prohibetur ab impol sibilitate eius rei, quia arbitrium animi non tenetur. Nunc ergo

quid facit gratia 3 non tollit liberum arbitrium . sed curat, sed amplissςat, ted ornat. sed instruit,&exaltat. Non tamen nolentem sed volentem exaltat. Nisi nim ex fide volueris, S ex fide cucurreris , aliter 2 gratia liberari non poteris. Certi ergo essiciamur , qu bd nos gratia non recusat dum delinquimus, sed nos

SEARCH

MENU NAVIGATION