장음표시 사용
51쪽
46 Cum itaque dos promissa non sit soluta, et dispensationis litterae non modo transmissae, sed neque obsignatae sint, mirum non est, quod sententia Episcopi, quae v 'lidum esse impedimentum decreverat, virumque ad datam fidem servundam obstrinxerat , infirmata fuerit. In secundo casu nil omnino reperitur, quod evincat conditionem petendae dispensationis certo et ineluctabili modo contractui fuisse appositam, quin imo ex actis apparet patrem dumtaxat preces ad S. Sedem porrexisse, ut siliae nuptias facile conciliaret. Accedit sermonem esse de secundo consanguinitatis gradu, super quo dissicilior dispensatio esse solet. In ter
tio tandem casu , vel dicendum est non constare de contractis SponSalibus, cum ex una parte vir
animi potius votum , quam veram promissionem cum intentione sese obligandi emiserit, et ex altera vel nulla mulieris repromissio deprehendebatur, vel si de promissione mutua nubendi cum obligatione obtinendae dispensationis dubitari nequiverat, adhuc lamen dubium supererat, an adiecta conditio e Si Cata se honestam servasset, pex actis iudicialibus, impleta suisset, unde ad dubium: et An et quomodo sustinendum, vel removendum sit impedimentum sponsalium in casu viure merito responsum est: e Negative ad 1 p., affirmative ad 2. Quibus sic positis, ac disputatis, concludendum cum clar. Scavini Tract. de Mat. l. 2 c. 2, q. Non obstare videntur leges et de- eisiones S. C. C., quia, ut notat stasia, intelligendae sunt δε casu, tu quo aut non solet Papa dispensare, aut non adrat dispensandi causa: aut alia oecurrunt specialia rerum adiuncta, quae promissionem illam infirmant. 3 Nec aliter se res ha-
52쪽
47bere posse videtur: nam si ex adductis deeisionibus manifestum esset, S. C. censuisse nulla sponsalia inter eonsanguineos inita non eae alia ratione esse, quam eae consanguinitatis impedimento, quod inter sponsos intrecedebat, nullo metio habita conditione , si Papa dispensaret, ut asserit auctor op. Acta ex iis excerpta etc. append. 4, p. 121, Sequeretur profecto huiusmodi sponsalia eodem modo, eademque ratione nulla esse ac irrita, ac illa, quae cum impedimento simpliciter et absolute contrahuntur. Quo posito, unde, sciscitor, sit, ut in hoc secundo casu sponsalium obligatio prorsus evanescat, et
liberum sit parti utrique, suo lubitu et absque iudicii strepitu, datam fidem infringere, dummodo
in illo primo casu sponsalium impedimentum ad statum liberum , saepe opponitur, mandatum de non nubendo pronunciatur, pro impedimenti remotione non raro iudicialiter agitur et etiam quaestio agitatur, an exinde impedimentum publieae honestatis oriatur' Id porro explicatu difficile est, si nullum inter utrumque casum , ex praxi S. Cong. C., discrimen admittatur. Restat itaque , ut dicamus ex citatis decisionibus propositae quaestionis nodum solutum adhuc non eSSe.
De spongialbus filiorum amissas.
Restat ut dicamus, utrum filiisa milias, sine parentum consensu et auctoritale, habiles sint licitis et validis sponsalibus ineundis. Quaestio est de solis sponsalibus ; nam quod matrimonium spectat, ipsius validitas a controlientium consensu O-
53쪽
mnino pendet, nequaquam Vero a nutu eorum,
sub quorum dominio vel potestate constituti sunt; quod generalim Sacris Canonibus sancitum est, et definitum a Concilio Trid. sess. XXIV, cap. 1 de Resorm. Mairim. ubi anathemate percutit, e qui salso amrmant, matrimonia a filiisfamilias
sine consensu parentum contracta irrita esse, et parentes ea rata vel irrita sacere posse. 3 De huiusmodi siliorum lamilias matrimoniis sermo inserius redibit. Porro sillifamilias, insciis aut rationabiliter invitis parentibus, matrimonia contrahentes, peccant graviter, quod in re tanti momenti tum ecclesiasticas leges, tum ipsum violant naturale et divinum praeceptum de parentibus honorandis. Praeterea , nemo prudens nescit quot gravia mala , scandala , iurgia et inimicitiae , lethales etiam et diuturnae, inter parentes aut consanguineos ex huiusmodi male auspicatis connubiis oriri soleant, cum maxima familiarum et reipublicae ipsius perturbatione. Iam vero si tales nuptiae tot tantisque peccatis et periculis plenae sunt, procul dubio sponsalia seu
promissiones earumdem admodum illicitae et nefariae habendae sunt, cum nequeant sine peccato
et iniuria parentum adimpleri: e impia est enim promissio, quae scelero adimpletur, a qu0d habetur Caias. IN MALIs 22, q. 4. Vide Mus et tuta in disserta l. theolog. legat. de sponsalibus et matrimonio, quae a filiis familias c0ntrahuntur, parentibus insciis, vel iuste invitis , cum notis Mag-Zocchi. Romae 4766. De his autem cum Doctoribus controversiae nihil est, sed disputatio copi0sa et valde ancepS, quam hoc loco instituimus, eiusmodi est, utrum
54쪽
49silii, parentibus insciis vel repugnantibus, si non licite, at saltem valide sponsalia contrahant' Igitur disputatio in primis est de sponsalibus, quae insciis parentibus contrahuntur , quando scilicet silii, clam parentibus suis, sibi mutuam dant fidem ineundi matrimonii. Fieri autem potest, ut filius non peccet, inscio patre, sponsalia ineundo, si nimirum prudenter putet patrem ea rata habiturum, quemadmodum Tobias, inscio patre, uxorem duxit. Itaque in his casibus sentiendum est, haec surtiva sponsalia habere implicitam conditionem ,
si parentes consenserint, nam omni S actus eo modo interpretandus est, ut liceat, nedum Valeat. Igitur erit in potestate parentum ea rata sacere vel irrita, aut certe iuxta Doctores Omnes dissensus parentum legitimam causam praestabit eius generis sponsalia dissolvendi. At vero si filii, non insciis, sed scientibus vel invitis iure merito parentibus, sponsalia ineant, tunc huiusmodi sponsalia procul dubio illicita sunt et peccaminosa ;quin et irrita nullaque prorsus esse recentiores aliqui Doctores vehementer contenderunt. Namque ex communi Canonis larum sententia , ut ipsi
aiunt, quovis impedimento etiam impediente ligati, nec licite, nec valide sponsalia faciunt, quia certi iuris est sponsiones turpes, Seu quae impleri sine peccato non possunt, nullius esse roboris. Igitur sponsalia filiorum familias, dum parentes rationabiliter inviti sunt, irrita et nulla habenda erunt, quia matrimonium quod spondetur, sine peccato contrahi non potest. Ex qua sententia illud consequitur, quod sponsalia illicita continuo invalida sunt, quia dum prohibentur, ne fiant, etiam
facta vitiosa sunt, et robore carent; contra quam
De Matrimonio si Diqiti eo by Corale
55쪽
accidit in matrimonio, qu0d potest esse validum . quamvis non licitum Cuius quidem discriminis ratio in eo posita est, quod sponsalia a nuptiis disserant non solum nomine, sed etia-natura, sine, et
effectibus; siquidem sponsalia perficiuntur pactione, seu promissione , de suturo matrimonio, nuptiae praesenti traditione , cohabitatione , et individua vitae societate ; matrimonium est Sacramentum, sponsalia non item; illud est irrevocabile et indissolubile, sponsalia revocari et dissolvi possunt. Verum huic opinioni non penitus assentimur.
In primis quae contra ius fiunt, debent pro infectis
haberi regula generalis est, quae ad aetus tum revocabiles, tum etiam irrevocabiles pertinet, eius que sensuS eSt, eOS actus, qui contra legem prohibentem simul et irritantem admittuntur, nullius momenti et roboris esse, perinde ac si numquam gesti suissent. At vero actus, qui aguntur contra legem tantum prohibentem, sed non etiam irri-lantem, nullos et invalidos esse, neque regula explicat, neque apud Doctores c0mpertum est, cum
adhuc in dubio positum sit, utrum actus, qui lege prohibiti sunt ob eam causam irriti haberi debeant. Iure quidem civili, et praesertim L. 5 cod. de Leg. haec leguntur: et Ea quae lege fieri prohibentur , si fuerint sacta, non solum inutilia , sed pro insectis etiam habentur, licet Legislator fieri prohibuerit tantum , nec specialiter dixerit inutile esso debere quod laetum est . a Verum haec lex, quae interpretes vexat, a Iure canonico correcta est, dum Innocentius III, cap. 16 de Re gul. diserte pronuntiaverit: e Mulla prohibentur, quae si facta suerint roboris oblinent firmitatem. y Igitur sponsalia, invitis parentibus, facta, cum a
56쪽
5 Ilegibus prohibeantur, sed non irritentur, illicita quidem, valida tamen erunt. Insuper ad probandam huiusmodi sponsalium validitatem maxime saeit tribunalium ecclesiasticorum praxis, in quibus eadem sponsalia, iniuSSu parentum, facta proratis habentur, neque silii ab eorum vinculo solvuntur, nisi ministerio Iudicis, et causa cognita. At vero si res foret de sponsalibus indignis, quibus tota propinquitas iniuria et dedecore assce
retur, certum est con Sensum genitorum non sunscere, ut huiusmodi sponsalia honesta et licita redderentur. Cum enim totius lamiliae honor et decus in discrimen adducitur, profecto ad ea impedienda nedum parentibus, verum et caeteris consanguineis ius esse nemo nescit. Sane in dubio p0Situm est, utrum homo adeo sit suae famae
dominus, ut eius possit pro libitu iacturam sacere' Sed doctores consentiunt id minime licere, si infamia in alios vergat, puta in filios, in fratres, in familiam, in religionem, in patriam. Ad rem Raphael Anversa de Sacram. Matri m. quaeSt. 7, secl. 7: ε Si inirent indignum aliquid matrimonium cum notabili dedecore et ignominia familiae, quamvis eum consensu parentum, peccarent
adhuc filii contrahendo et parentes consentiendo, quando matrimonium esset cum dedecore aliorum de lamilia. s Itaque ex his, quae nobis visa sunt probabiliora, compertum habetur filios familias graviter delinquere, si parentibus rationabiliter invitis sponsalia ineant, sponsalia autem rata et valida esse. Qua tamen in re quoties parentes dissentiant, vel scandalo, iurgia , dedecus familiae , aliave gravia mala prudenter timeantur, integrum est parentibus atque etiam consanguineis, qu0rum
57쪽
52 intersit, ecclesiasticum Iudicem adire , ut matrimonium interdicatur. Certum etiam est, SponSalia invitis parentibus inita dissolvi posse, licet iuramentum intercesserit, uti tradit Benedictus XIV Instit. Eccles. 46.
Duo praecipui sunt sponsalium effectus , alter generalis et omni contractui communis , videlicet obligatio praestandi, quod promissum est, cum nihil iam si dei humanae congruum sit, quam ut pacta serventur et adimpleantur, cap. 1 et 2 de pactis: L. 1 T de Pact. Alter effectus sponsalium est impedimentum publicae honestatis inter sponsi et sponsae consanguineos, de quo infra Sermonem habebimus. Iure quoque veteri sponsalia , quibus commercium ipsum carnis accesserat, in matrimonium transibani, cap. 45 et 30 de Spon- Sal. et Matrim. , quod tamen per Syn. Trid. subla
Primo ita qua ex sponsalibus obligatio oritur ad nuptias contrahendas cum persona desponsato , eaque obligatio non ex sola virtute s delitatis profluit, ut aliqui doctores sentiunt, sed ex iustitia commutativa, cum sponsalia ob speciale nomen sint verus contractus nominatus, aut certe contractus in nominatus, facio ut facias: ex quovis autem contractu nascitur stricta obligatio iustitiae, et grave est sidem sallere. Neque vero huic sententiae quidquam ossicit, quod iure civili desponsa tis permissum sit poenitere et alteri nubere ; id
58쪽
53 namque iure canonico improbatum est, quod vult promissiones nuptiarum ratas et firmas esse , et non suadet modo, sed minis etiam urget, ut sponsalibus satis stat, de quo paulo infra. Imo veteri Romanorum iure ex sponsalium stipulatione actio eae sponsu dabatur, et solummodo perditis Romanae Civitatis moribus repudiorum licentia irrepsit; quod IIotto mannus de cestis et incestis nuptiis pari. 3 et 4 aliique observant. At vero si nuptiarum promissioni iuramentum addatur, tunc vinculum sponsalium sortius et sanctius sit, et
qui fidem si egerit, non modo iniustus, sed etiam periurus habendus erit; neque enim homini soli iniuriam facit, sed interpositam ipsius Dei auctoritatem contemnit.
Cum in sponsalibus nulla dies aut terminus promissioni implendae praestitutus est, matrimonium cum primum poterit, iniri debet ex L. IN OMNihus 14 ff. de R. I.: et In omnibus obligationibus in quibus dies non apponitur praesentidie debetur; a et L. ΕuM QUI 41, ῆ quoties st. de V. 0.: ε 0uoties in obligationibus dies non ponitur, praesenti die pecunia debetur. 3 Saltem matrimonium ineundum est, quando alteruter contrahentium postulat promissionem impleri, quam sententiam tuentur Sanchea, aliique plures ob eam rationem, quod creditor conscius ac memor sui iuris, et potens commode petere quod sibi debitum est, nec tamen petit, censetur dilationi consentire, nisi sorte propter pudorem vel timorem non audeat petere, uti contingere in seminis solet
natura verecundis; tunc enim sponsa, quamvis a-etu non petat, interpretative lamen videtur petere, et sponsus in mora constituitur. Verum DoctO
59쪽
54rum omnium una sententia est, admonendos esse Sponsos, ut citius matrimonium contrahant, dum
ea res in posterum dilata libidinum et peccatorum
occasio esse soleat. Si quis autem citra causam iustam detrectet matrimonii celebrationem, monendus prius est, et si adhuc renuat, per censuras, aliasque poenas compellendus, praesertim si sponsalia iureiurando consirmaverit. ld constat ex cap. LiTTERIs de Sponsa l. et Matrim ., cui quidem
capiti, ut supra diximus * 13. Lucius III, cap. REQUISIVIT non videtur consentire ; nam vult nolentes servare Sponsalia monendos potius esse quam
cogendos, ex quo perspicuum est praedicto capiti LITTEBis nonnihil derogatum esse. At vero Lucius quidem vult contrahentes moneri potius quam cogi, hoc est monitionibus utendum in primis esse, sed tamen compelli non vetat omnino. Verum in hoc negotio vel levissima causa habetur pro rationali, quamobrem a censuris temperandum est, quia coactio hac in re dissiciles exitus habero solet. Hinc prudentem neminem reperies acerbe nimis censuris abuti ad sponsos urgendos, ut si-dem praestent. At si contrahentes stupro etiam se contaminaverint, res alio iure procedit, ex iis do
quibus supra disputavimus in 3 6. 346.
De spongialum dissoIutisne ob mutumn eonfiensum.
Universalis ratio in omni promissione est eam dissolvi, si consentiat ille cui facta est, aut siquid aecidat, propier quod incipiat promissio inutilis esse , sive nociva , sive etiam impossibilis.
60쪽
55 aut certe quod si adfuisset, quando promissio siebat, iure merito impedivisset, quominus promitteretur. Hinc igitur praeter mortem naturalem, quae omnia solvit, dociores colligunt decem praecipuas causas, propter quas sponsalia dissolvun
Prima causa est mutuus Sponsorum consensus, quia et omnis res per quas causas naScitur, per easdem et dissolvitur .s cap. 1 de R. I.: e et obligationes quae consensu contrahuntur, contraria VO-luntate dissolvuntur; ο ὐ ult. Institui. Quibus mod. tollant. Obl. Idemque iuris est, etiamsi sponsalia iusiurandi religione firmata sint, siquidem iuramentum non immutat naturam actus, cui accedit, et idcirco quemadmodum simplex promissio matrimonii, ita etiam iurata promissio consensu mutuo solvi potest. Controversia in illo est, utrum iurata Sponsalia, consensu mutuo, dissolvi possint, quando iuramentum non modo in confirmationem
sponsalium, sed principaliter, ut aiunt, in partis
favorem emissum ess Iam vero certum est et exploratum , horum sponsalium dissolutionem voluntate contrahentium fieri recte posse. Etenim iuramentum sequitur naturam et conditionem actus, cui suit adiectum, arguunt regulae acceSSorum 42 in 6. Quemadmodum itaque Simplex promissio, ita et iurata matrimonii promissio mutuo dissensu potest dissolvi. Ea etiam accedit ratio , qua omni iuramento tacita conditio inest, et si is, in cuius favorem praestitum est, voluerit illud servari. 3 Tota igitur disputatio ad eum casum redigitur, quo iuramentum principaliter in honorem Dei emissum comperiatur, prout esset, Si quis puellae pauperi, intuitu et amore Dei, iuret