Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

434 hominibus ita interdicunt, ut, nisi illae examussim observentur , aut plane nullum , aut saltem dissolvendum, et abolendum decernant, aut validum quidem c0nsiderent, sed poenis obnoxium usinstigendis, qui statutas leges perfregerint. Ex quo patet, in matrimonio mere civili esse constituta etiam impedimenta , quae desiniri possunt leges civiles actum matrimonii vel radicitus irritantes, vel abolendum decernentes , vel solum , determinatis poenis, prohibentes. IIuiusmodi impedimenta, ut ex ipsa desinitione liquet, alia sunt prohibentia , quae illicitum duntaxat, alia dirimentia, quae illicitum et nullum efficiunt Matrimonium. Porro haec dividuntur in impedimenta radicitus, seu striclo sensu dirimentia, et in impedimenta per abrogationem dirimentia. Illa civilem connubii contractum in radice, et ab initio ita irritant, ut nullum exinde matrimonii legale vinculum existere unquam posSit. Ista matrimonium civile non quidem reddunt ab initio nullum , sed abolendum, dissolvendumque decernunt. e Les p remis , Ut Verbis utar Cl. Marcadsi t. 1 p. 575, em chent te mariage de se former: les seconds le luissent se former,mais iis permetient de te falae Diser. v Mourion l. 4, pag. 330, ait: e Les premiers rendent te mariaged'une nullite absolue et perpetuelle, les seconds ne lerendent qu'annulabie: is cause des premiera les tribuna n' interviennent que pour proclamer que te pretendu mariage n'a jamuis eu de realite legale: is cause des seconds, iis interviennent pour briser temur iuge que la lot a traile provisoirement commevalable. 3Nolandum hic praeterea est, nullum existere

impedimentum civile, quod matrimonium pleno

442쪽

APPENDIX I.

435 iure abroget, seu esses at, ut absque iudicis sententia vinculum disrumpatur, omneque iusZad civiles esseetus amittatur. In omni namque: coniugio, licet radicitus nullo, adest semper vel titulus,

vel saltem quaedam tituli species, quae iudicialiter destrui debet. Hinc Tronchet, Confer. du Codetom. p. 84 ait: et Jamais te mariage n' est nuι de psin droiις it v a to ours tin utre et une apparense qu'iι μυι detrvire: ν 0uae verba adhi

saurae, la nullite pωι eire e verte. 3 Idem habet Cl. Duran lon lom. 2, pag. 263. 0uapropter discrimen , quod intercedit inter impedimenta radicitus dirimentia et ea , quae per abrogationem irritant, in eo solum consistit, quod in priori casu iudices declarant matrimonium nulla ratione exstitisse , in altero vero matrimonium dissolvunt, eiusque abrogationem iudicialiter pronuntiant. Ulterius si legem civilem serio attenteque perscrutari volueris, facile reperies impedimenta dirimentia , non una Semper eademque ratione , matrimonium infirmare, et abolere. Id enim quadruplici ratione sieri potest, undo quadruplex in foro externo nulluas producitur, nempe absoluta, relativa, perpetua et temporaria. De singulis desin ilionem dabo. Nullitas absoluta ea est, quae directe sundatur motivo ordinis publici, bonique communis, quaeque ab omnibus, quorum interest, et ab ipso ministerio publico, seu regio procuratore , in medium adduci potest. Nullitas relativuilla censetur, quae bono lantum privato innititur, quaeque adduci nequit, nisi durante quodam tem-

443쪽

poris spatio, et ab iis, in quorum gratiam inducta est. Perpetita nullitas existit, quando neque ullo temporis lapsu , neque sequenti confirmatisne, seu, ut aiunt, ratibabitione, legaliter contegi, aut purgari potest. Tandem nullitas temporaria habetur, dum vel temporis decursu, vel confirmatione contegitur. Vide Carriere, de contractibus 13. Caeterum, quaelibet nullitas, ut in iudicio decerni

possit, neceSse prorSus est, ut textu legis explicito indubitanter contineatur : e La nullite du maria-ge, ait Delco uri, ne peut jamais etre prononcre quedans le eas, ouila lai P autorise par un t te G-pres. ν Porro in determinandis nullitatibus non ipsum matrimonii valorem intrinsecum, Sed commune bonum, familiae prosperitatem, et reipublicae pacem ac incolumitatem primituS Jex reSpe- . xisse videtur.

Hisce generatim praepositis, instituti nostri ratio postulat, ut palam laetamus tum impedimenta , quae radicitus aut peria abrogationem matrimonium dirimunt, tum ea, quae illud tantummodo prohibent. Iam vero duo . sunt impedi-

Toullier t. l , p. 60l ait: La plus part de res nullit/sne soni potnt dans la nature des e sese xl ea insulte qua rapplieation gemit, en certains eas, un mal plus grand que l' inconvenient qu'ona uouiu μεveniret voilh pourquoi on a uoulu iu'elles nissent eouveries par te temps, et poui quoi on a Iaissi beaueoup h la prudeneo do magistrat qui est lex loquens. . Daguesseau Plaidoyer 23, t. Φ, p. 330, loquens de nillillatibus in favorem quarundam personarum induetis alte a Lorsqueees personnes ne soni plus en filat de Iea proposer , alors onpeut dire que te mariage est comme validi , non qu' il soli exempt de desaul, mais par te desaut de droit dans eelui quive ut te satre annuler, non iure proprio , sed deseelu iiii is alieni. . Duiliaco by Coost

444쪽

APPENDIT I.

437 menta radicitus dirimentia, nempe Defectus consensus in contrahentibus; 2. Absentia ministristatus eivilis in ipsa matrimonii celebratione. Impedimenta per abrogationem dirimentia decem numerantur, scilicet: 1. Defectus libertatis in consensu utriusque, vel alterutrius contrahentis. 2. νον personae tum physicae, tum civilis, vel, ut vocant, substantialiter quatili ιae. 3. Defeotus consensus eorum, a quibus sponsi ratione aetatis, dependent; 4. Defectus pubertatis: b. Ligamen: 6. Cognaιio naturalis, seu consanguinitas et assinitas intra gradus prohibitos, et cognatio legalis: T. Defectus notitiae matrimonii spubblieila, 8. Defeetus iurisdictionis ossicialis civilis; 9. Impotentia manifesta , perpetua, et antecedens : 10. Homio dium. Tandem impedimenta mere prohibentia ad tria commode reducuntur, et sunt: 1. Oppositio . matrimonio rite lacta , et ministro diviti ab illis significata , ad quos id iuris pertinet: 2. Defeetus proclamationum : seu denuntiationum ; 3. Defeetus viduitatis decem mensium in semina 13. - , De hisce impedimentis sermo singillatim instituendus est eo solum fine, quemadmodum superius exposui, ut ex horum cognitione Parochus ac consessari iis facile sciat, quomodo in casibus peculiaribus sese dirigere debeat. 0uapropter neminem adesse arbitror, qui putet me in iis enucleandis, haud satis ea aspernari, vel saltem scandali occasionem dare, sin minus, opus Supervacaneum, et forsan etiam periculosum amedi. Iam vero exordiar a consensus desectu. De contrahentium consensu, tamquam de conditione ad valorem

445쪽

438 APPENDIT I.

matrimonii omnino necessaria, Codex in titulo 4 Dei matrimonio 3 nullum sermonem lacit. Verum ex iis, quae de consensu in contractibus art.

4108, 1109, 1112 generatim disserit, atque Statuit, prono alveo descendit irrita, ac nulla decerni omnia connubia, quae alterutrius consensu destituuntur. Est enim ad matrimonii valorem mutuus iste consensus adeo necessarius, ut eius desectus, nulla humana potestate, sive civili, Sive ecclesiastica, queat suppleri. Quapropter' si quis ebrietate omnino, ac totaliter correptus, verba con Sensum exprimentia quomodolibet proserret, is profecto matrimonium nulla ratione contraxisSe diceretur, licet pars ratione utens in matrimonium consulto ac serio consenserit; quia non adeSt contractus, ubi non est consensus, et ebrius in statu ebrieta- . lis veri consensus incapax omnino est. Idem prorsus dicendum de eo est, qui versatur in statu perpetuae amentiae, eo qu0d mentis prorsus impos nil esscit, nullumque actum civilem, cum rationisu Su careat, exsequi potest. Ast si sermo sit de aliquo , qui non continuo , sed interdum tantum amentia laboret, is profecto matrimonium, lutidis mentis intervallis , valide contraheret, dummodo legaliter interdictus non fuerit; obstante art. 324, et praesertim art. 61 Codicis , ubi aperte statuitur: et Non possono contrurre matrimonio gli inter-detii per infremitis di mente. 3 Vide Mourion l. 1, p. 275. Nec aliter iudicandum est de surdis simul et mutis, qui consensum dare nequeunt, nisi constet eos ita institutos in antecessum fuisse, ut sciant, susscienterque intelligant, quid sit matrimonium, et quos essectus producat, et simul manifesto animum patefaciant, dum signo aliquo c0nsensum

446쪽

APPENDI T I.

439 suum clare aperteque exprimunt, se foedus coniugale cum determinata persona reapse inire.

Vide Toullier Broit civit, i. 1, p. 505.

Quaeri hic potest, an error personae ph Ssicae veluti si Maevius cum Caia contrahere putans ,

per errorem aliam ducat), impedimentum ex desectu consensus constituas Duplex adest sententia. Qui assirmativam sequuntur . ex legis ratione argumentum desumunt. Nam error personae ideo praecise matrimonium nullum reddit, quia consensus omnino deest; qui enim errat, non consentit in delerminatam personam, cum qua contrahit, sed in aliam prorsus diversam, quam mente concipit 1i. Qui negativam tenent sententiam, licet

lateantur eum , qui circa personam errat, Sive ex propria oscitantia , aut culpa , sive alterius laqude erret, revera non consentire in eam personam, quae sibi proponitur et praesens est, adeoque admittant errorem personae suum fundamentum haurire ex consensus desectu, tamen perfracte denegant personae errorem cum desectu consensus confundi, et unum idemque impedimentum constituere, praesertim eum de personae errore

separatim ac distincte in iure disseratur. Eadem quaestio in Gallia agitata fuit. Verum in Galliis,

duplici articulo, lex, tum de errore personae, tum de desectu consensus distinctim loquitur. De desectu consensus explicite sermo habebatur art. l46, ubi dicitur: cIl n'ν a pas de mariage, torS-qv'il n'y a potnt de consem temerit. 3 De errore persdnae ari. 480 dicitur hisce verbis: et Lors-qu'il y a eu erreur dans la personne, is mariasse ne

447쪽

peuι eire altaque que par celui des de epouae; quia ete induit en erreur. y Porro plerisque visum est impedimentum ex errore personae ph Ssicae solummodo, hoc articulo comprehendi, praesertim quod ex una parte de desectu consensus adest particularis articulus, et ex altera de errore personae ita speciatim sermo hic instituitur, ut inter pers0nam pli Isicam et personam civilem nullo modo distinguatur. Ita Mourion, t. 1, p. 345. duae cum ita sint, quaestio, quod ad nos spectat, in eo versatur an idem dici, et ostii mari possit de Regno Subalpino, ubi codex de consensus desectu nullum articulum habet, ut vidimus, et de per-SOnae errore eadem prorsus, quae Gallica lex ad unguem profert art. 105: e Quando vi tu er rorenella persona, Parioue di nullitis pus essere impu

re, I seu quaeritur, quod magis explicat quaestionem , an hoc articulo error personae physicae comprehendatur Τ 0uaestio sane nec inutilis, nec otiosa. Nam ut caetera silentio praeteream , h0c praecipue animadversione dignum est, nempe Si prop0sitae quaestioni negative reposueris , adeoque dixeris errorem per Sonae physicae constituere consensus desectum, matrimonium nullum radicitus erit, eo quod error hic cum consensus desectu confunditur. Si autem anfirmativam sententiam amplexus fueris, matrimonium per abrogationem dissolvetur. In priori sententia, postquam ex . gr. Maevius cum Caia contrahere putans, aliam per errorem duxit, ex qua

sobolem habuit, haeredes, poat Maevii deceSsum , contendere iure possunt, ut irrevocabili sententia matrimonium ab origine nullum esse legaliter

448쪽

APPENDIT I.

44I . pronuntietur. In secunda Sententia e contra, nulla

plane haeredibus Maevii iuridica actio spectabit.

Nostrum non est, de hac quaestione, pro rei gravitate disserere. Discrimen inter utramque sententiam, quoad sequelas, quae exinde oriuntur, nOtasse sussiciat. De errore inserius sermo speciatim

redibit, ubi nonnulla exponam , ex quibus facili sane iudicio deducere quisque poterit. cui potius

sententiae adhaerendum sit. Consensum omnino requiri , ut matrimonium civile possit existere, hucusque vidimus. Verum simplex consensus non sussicit. Requiritur praeterea , ut matrimonium coram administro Status ciuilis celebretur. Praesentia ministri adeo necessaria est, ut, si ipse absit, matrimonium civiliter nullo modo consistat. Itaque non agitur hic de ministri iurisdictione, nec de publica matrimonii notitia; nec de sormis a iure praescriptis, de quibus omnibus inserius erit dicendi locus; sed sermo solummodo instituitur de omnimoda ministri absentia, ex qua impedimentum alterum radicitus ac stricto sensu dirimens exsurgit. Vide de hac re

Marcade t. p. 574, Portalis Code et Motist l. 2 , p. 255, et Merlin Βεperto ire verb. Mariage 13. At quisnam in iure dicendus est Minister Sta -

Portalis exponeus legis motiva coram coetu legislativo haec proferebat: u ll n'y a pas mari age, mais commerce illicite entre deux personnes qui n'oni potnt so si leur ongammoni enpesseneo de l' ossicior eivit eompitant , limoin necessatre ducontrat. Dana notre Ilgislation aetvelle, Is desaut de priaenee de Pollieier eivit compsitent a les momes esseta qu' avait autre sols te desaut de presenee du propre eursi. Le mariage et ait radiealment nul , ii ny osseait qu' un attentat aux droita de las i ii, et une infraelion manifesto des lota de Phtat. s

449쪽

442 APPENDIX I.

lus Civilis, coram quo essentialiter matrimonium

celebrari debet' De hac quaestione, ob gravissima exorta litigia, olim in Gallia, ac in Belgio multa

in utramque partem disputata sunt. Verum nunc apud omnes, res est perspecla ac explorata, quum munus es liciendi actus flatus civilis auctoritatibus municipalibus attribulum sit, unde unum Collegium Burgi magistri et Scabinorum, seu Syndici et Adiutorum la Giunia Munieipale o Mogistratura)hoc ossicio iure fungitur. Syndicus itaque, aut Scabinus a Collegio designatus mitii stri os licium implet,

eaque exsequitur, quae ad matrimonii celebrationem prorsus necessaria videntur. Ubi ipse desit, alter e collegio, vel etiam unus e consilio municipali, secundum nominationis ordinem, locum eius Supplet, vicesque gerit. Vide Bivari Commenta ire

fur la Ioi communale p. 412, Pa illi et Manuel de Droit Civit, i. 1, p. 38; Mareadsi t. 1, p. 181, et

Mourion l. 1. p. 296. Falendum tamen est nil hac de re adhuc in Italia lege generali praescriptum esse, adeoque arbitrio Srn dici et adiutorum relinquitur administri deputatio , qui aliquando extra Collegium eligitur. Hactenus de duplici impedimento radicitus dirimente; modo sequitur, ut de caeleris impedimentis, quae matrimonium per abrogationem dirimunt, breviter disseram. Sequar vero eumdem Ordinem quem in eorum enumeratione superius prOSequutus Sum. Sit itaque primum sermo de libertatis desectu in sponsis, qui, mutuo praestito exterius con Sensu ,'Dedus matrimonii coram administro

Solemniter ineunt. Articulos legis 105 et 1188 paullulum attendenti, illico patebit, matrimonium, ex libertatis desectu, non reddi radicitus nullum,

450쪽

APPENDIX I.

443 sed, ex causis gravissimis, infirmari, ac perimi. Citalus art. 105 duas complectitur paragraphos, in quarum altera de libertatis desectu in consensu generatim , in altera vero de personae errore speciatim sermo instituitur. De utroque itaque impedimento distinctim ac separatim disserendum est.

Quoad primum dicitur : Il matrimonio pubessere impugnato da quello degli mosi, det quale

non sis stato libero iι consenso. Porro , nemo eSt, qui non videat legem loqui in genere, ei consensus libertatem simpliciter in matrimonio exposce- re. Ex quo manifestum sit, ut quaelibet eausa ad libertatem consensus in caeteris contractibus, aut labefactandam omnino, aut valde admodum imminuendam sussciens, profecto potens quam maxime sit, ut assirmetur consensum in matrimonium nec deliberatum, nec liberum exstilisse. Aliqua sunt, eaque non parvi momenti, quae in medium , de hac re, proserre superfluum non erit.

Atque illud in primis dieendum est, inter praeeipuas causas , quibus matrimonium ex deseelu libertatis dirimitur , vim accenseri . Vis duplex a iurisperitis et canonistis distinguitur: absoluta, quae liberum consensum omnino tollit, et condi- tionata, quae non dissert a metu , seu potius est illius correlativa , quia vis consideratur in inserente metum, metus autem in patiente vim. Unda vis conditionata , et metus indistincte adhibetur. 'Nos non loquimur de vi absoluta, seu de coactione omnimoda, et corporali personae reluctanti illata, quum matrimonium per huiusmodi vim contractum omni iure nullum ac irritum esse nemo non intelligat. Loquimur itaque de vi conditionaia, Seu de metu , qui non omnem aufert liberia-

SEARCH

MENU NAVIGATION