장음표시 사용
21쪽
nium saniorum , ct sanctorum virorum semper fuit laudatissimus sensus. Apostolica utique eloquentia dis Ierit in hac materia Eminentissimus S. R. E. Cardinalis Franciscus Maria Casinus, in concione decima, in die Veneris post Dominicam quintam Quadragesimae, habita in Sacello Apostolico Tom. I. Noverint Ecclesiastici praecipuas sui muneris partes& oficia. ament digna S debita Vocationi suae studia, quae potissimum expetunt die, ac nocte meditari in lege Domini, non Codice Justiniani. Paratum vult virum Ecclesiasticum Princeps Ecclesiae ad reddendam rationem de ea, quae est in nobis fide ; sed plures invenire est ex assumptis in sortem Domini, qui promptius respondeant de jure Ecclesiastico . Decentius multo in ore viri Ecclesiastici sacra , quam secularis , canonica quam civilis litera sonat. At quantum viro Ecclesiastico consonum est Theologicum studium, tantum dissiona est in ore seculari Theologica tractatio: quod absurdum nostro potissimum ςVo invaluit, quo, cum qui ex sua professione solum habere debent commercium cum CodiceJustiniani, de jure Euangelico etiam disputare contendentes, TheologoS agere prςsumunt, quando solum in jure civili Causidicos esse permittitur a dumque alienos fines in vadunt, & falcem
suam in alienam messem extendunt, fit, ut neque boni Causidici sint, quod esse possent, dum agere Pr sumunt Theologum, quod esse non debent . Quis quaeso, quis unquam constituit hujusmodi viros, judices inter regnum, & Sacerdotium t sicut deperimus, quod, promulgata cavillationum farragine, agere praesumunt, quibus etiam in causis mere civilibus . solum dicere datur , nunquam Vero decidere . Quid mirum, si postmodum tales videamus in suis scriptis succo sanae doctrinc destitui , qui nunquam Vero Divinorum studiorum vegetati fuerunt instu Xut Experientia constat in haeresum deteriora semper corruisse , quicunque propriae conditionis , status . ct ossicii immemores . extra suos limites ausi sunt progredi. Discant Doctores seculares intra limites Codicis Justiniani se continere , & cum de causis Ecclesiasticis agitur,
nequaquam debere ad sacra pertractanda os suum apponere. Satius ipsis, ut tuto Valeant incedere, ubi agitur de materia
fidei, Apostolicum Symbolum profiteri . nec ultra sapere
praesumere , quam suae professionis conditio valeat per
Quaecumque in hoc opere continentur S. R. E. judicio
22쪽
submitto, nunquam enim ab ea dissentiam , in cujus sensu, cuicumque in aeternum vivere felicitεr cupienti . restat fideliter mori . Credo in Deum unum & Trinum . In Iesum Christum Redemptorem , in sancta quatuor Euangelia , in omne Dei verbum scriptum , ct traditum . Credo unicum esse unius verae Ecclesiae caput visibile Romanum Pontificem, in decernendis rebus fidei indefectibilem. Proscribo omnes propositiones ab Ecclesia Romana proscriptas, vel proscri-hendas. Adjuvet me Deus, ut in hac fide Romano-Catholica, quam profiteor , Vivam , ct moriar, quod & tibi enixe precor Lector Benevole. Vale.
24쪽
Congregationis Monachorum Reformatorum
S. Bernardi Ordinis Cisexciensis - ABBAS GENERALIS.CUΜ opus , cui titulus : Lexicon Polemicum ab
Adm. Rev.Patre D.Joanne Sianda, ostrς Comgregationis primo Assistente Generali compositum , duo Theologi ex nostris recognoverint , & in lucem edi posse probaverint , facultatem facimus , ut typis mandetur, si ita iis, ad quos pertinet videbitur. Datum ex Nostro Sanctς Pudentianae de Urbe Csnobio hac die I. Iunii , MDCCXXXIII.
D. Rabba fur a S. Philippo Nerio Abbas Generalis.
D. Murentius δ Sancto Clamente, seruaris 1.
25쪽
IMPRIMA TURSi videbitur Revmo P. Magistro Sae. Palatii ApostoIici.
MAndatis obtemperans Reverendissis. Patris Fr. Joannis Benedicti Z uanes liordinis Praedicatorum Sac. Palatii Apostoli et Magistri opus evolui, cui
titulus : LEx ICON POLEMI cuΜ , in quo potiorum Haereticorum Vita ser- Aring tur e. Res praefixo titulo apprime ropondet, titulusque rei utilitatem praeclare demonstrat . Nos autem meritas A fit hori gratias quam ingenue habesnus, eum gravissimos viros , γέ eidem argumento insudarunt sequutus, non pauca , nee levia in hoc genere eos adhuc latuisse, scelici illius studio, perspicuaque indagine doceamur, usque adeo quidem, ut nihil aut fere errorum, in quos deviae hominum cogitationes defecerunt, e latebris ipse in clarum lumen non educat. II inc, & Ecclesiae non minimum decus , cujus intemerata veritas tot tantisque corruptarum mentium sordibus comparata , castiinoniae suae, vel invitum ex eis testimonium extorquet e quid enim magis apud homines sui compotes hanc commendare valet, quam contraria foedistimarum inventionum turpitudo Z Heu, in quot
deliria se praecipitem dabit humana praesumptio, ubi semel a regali salutis semit
qua gradiuntur humiles, coeperit declinare . Sed & quaenam fuerit Haereticis lingulis vivendi ratio, paucis Auctor perstringit : quo set , ut nos eorum miremur vecordiam , quos tales habuisse Magistros non pudet: ae fortasse illos etsi Divini Verbi claritudo ad viam veritatis non revocet, saltem illorum , quos sibi Doctores habent, ignominia remittat. Ut tandem , quod mei muneris est paucis absilvam , meum iudicium esto , nihil in subjecto opere inveniri Fidei Christianae, aut Sanctis moribus non conserine; quin potius ad Dei gloriam , & Ecclesae decus publica luce donari posse ; salvo &c. Ex Conventu Sancti Hadriani de Urbe Regalis, Militarisque ordinis B. U. Mariae de Mercede Redemptionis Captivorum ,
H. Diocus Teutas S. T. M. Merar. Congregationum Vituum , ct Indicis Confultori Theologur votam Sac. Congregat. Ut rationis Apostolicae; ae S. Offcii Supremae, ct iniserροι. Inquisitionis maliscator. LIterariae Republicae summae utilitati sunt Lexicographorum opera; ea praesertim, quae illustrandae Religioni, qua Christiani, vel etiam Catholici sumus , quoquo modo conducunt . Hujusmodi est hoc POLEMICUM Reverendissis. P. Abbate D. Joanne Sianda Congregat. S. Bernardi, ordinis Cisteretenss primo Assistente Generali elucubratum, meoque examini a ReverendisS. P. Ioanne Benedicto Zuanelli, Ordinis Praedicatorum S. Palatii Apostolici Magistro
commissum . In eo sane clarissimus Auctor,undique conquistis non sine magno labore Haereticorum etiam recentiorum fictis, horum Epiromas contexuit, & suo quaeque ordine collocavit. His subnectuntur numeros eorumdem veritatis hostium errore S, qui, pro operis ratione, satis & expedita methodo consutantur: Quo fit ut jure dici possi, & re vera existat opus cum ad cruditionem promovendam comparatum, tum ad fidem omni ex parte confirmandam, & ad mores consormandos aptissimum. Id Iaboris genus, utpote Catholicae Ecclesae , per quam necessarium, laudem omnem me retur, 3c ad Religiosum virum maxime pertinet. Hinc, ut par est, laudandus auctor
vere Orthodoxus , ejusque opus publica luce donandum, quod aliis suturum spero veluti incitamentum in re tam gravi ampliora prodendi. Ita sentio. Datum Rumae VIII. Kalendas Martias, anni MDCCXXXII. Ego D. Friderisus de Iud e Congregat. Caelestis. Ordinis Sancti Benedicti in ollegis Suncti Eusebii de Prae Soerae Theologiae Lenor.
26쪽
Continens generalia principia.or potiora a umenta, quibus possunt Haereticorum mentes perstringi, omnesque haereses reprobari. UN t nium esse posse ve
mitti debere veram fidem, veramque religionem, in cujus sensu cuicunque in aeternum vivere seliciter cupienti, restat fideliter mori, adeo ortum est quidquid blaterent Lifid i,pluresque moderni Anti-Christiani,dicti etiam inditarentes & rectae rationi consonum , ut quisquis aqui diseretionis lumine illustratur, emcacissimis argumentis, quς hanc
veritatem evincunt,cedere teneatur.
Semel itaque admisio, quod una tantum esse possit vera Ecclesia , in qua adstripti, ejus scilicet mandatorum
observatores, soIummodo salutem valeant obtinere, consequens est, ut quisquis ad aeterna patriam anhelat, ad veram Ecclesiam recurrat, & illorum omnium projecta sit salus, qui
extra veram Ecclesiam diem claudunt extremum. Ut ad hanc conse quentiam concedendam reducantur
haeretici, primd convincendi sunt ci ca praemissa , unam scilicet tantum esse posse veram Ecclesiam , & hanc non aliam esse , quam Catholicam , Apostolicam , Romanam; quibus pro
batis praemissis, stat innegabilis haec
consequentia,scilicet,extra Ecclesiam Catholicam, Apostolicam, Romanam neminem consequi posse salutem . Primo itaq; occulit probandum unam tantum ei se posse veram s-dem . verit atem hanc ab omnibus sine controversa per quindecim secula admissam, impugnare coeperunt
quidam Anti-Christiani, ex Lutheri schola progeniti, circ1 medium seculi decimi sexti , quos sequuntur plures moderni Anti-Catholici, asserentes nullatenus diversas fidei pro sessiones unitati religionis officere , ideoque unumquemque in sua religione posse salvari , ςque Titium in religione Calvinisti ea , quam Sempronium in religione Lutherana , quam C a jum in religione Catholica , quia scilicht ut aiunt ) Titius , Sempronius & Cajus, quan- vis diversὲ sint religionis professinres, omnes tamen in sua religione
timore Dei concutiuntur ; idem est Deus , qui a Titio Calvinista, a Sempronio Lutherano, a Cajo Catholi- eo , licet per diversiam fidem, diversosque ritus honoratur, ideoque aeque Titius Calvinis a , quam Sempronis Lutheranus, ac Caius Catholicus locum habent sperandae silutis; ex qua positione sequeretur non unam tantum, sed plures eise posse veras fides , veras religiones , ia veras Ecclesias . Incapibile tamen est,quomodo diverct fides unitati fidei non obs stant , & Bifidorum ratiocinatio videtur destruere se ipsam ; multiplicitas eisini semper contraria fuit unitati , ergo in multiplicitate religionum,unitas religionis nullatenus C potest
27쪽
l potest salvari, sicut contendunt Bi- lj fidi, asserentes duas fides unitati fi- lj dei non obstare; duae enim fides, vel li eadem proponunt credibilia, vel diversa: ii eadem,non erunt duae fides, sed una; si divers ergo diverse erunt fides, quae necessario unitati fidei ob. stabunt : ergo per diversas fides sal
sum est posse pari fide s ut ajunt Bifi
di ) Deum a Romanis, & I rotestantibus honorari; implicat enim diver. sas fides posse in pari fide convenire . Neque magis dissona videtur a rati ne propositio illa , in qua quis assereret posse homines sine fide salvari, qu1ni haec, in qua Bisdi sustinent posse homines per diversitate fidei pervenire ad salutem: diversas en in implicare religiones , ex eo satis constat, quod in tantum diverss censentur , quia diversa credibilia, &operabilia proponunt ; atqui inter haec diversa credibilia , de operabilia a diverss religionibus proposita, plu-l ra ex diametro opponuntur, quorum unum principium credibile proposi-l tum ab una religione, repugnat al-s teri principio ab altera religione proposito; unum operabile ab unireligione imperatum, vetat ex diametro opus ab alia religione perminsiim, constat enim , quod plura quae docet fides Catholica , destruunt quae docet fides Calvinistida, vel I.utherana ergo incapi bile est, qua ratione possint diversig fides subsistere ,& nihilominus ut aiunt Bifidi, vel moderni Anti-Catholici in pari fide in
utraque fide Deus possit honorari . Certe Deus,qui vult rite coli,non nisi in unica religione potest recte coli,&si per diversas religiones,quae sibi in-Vicem repugnant, pari formiter Deus posset recte coli, hujusmodi cultus diversius, mutabilitatem in Deo a gueret , quae cum Deo est incompos sibilis, perhibente Deo ipso per Prophetam : Ego meus, ct non mutor, mutabilitatem , inquam, in Deo argueret , quatenus in viro secta Lu- thera no, sibi complaceret Deus in una praecepti observantia, in homi- ne vero Catholico requireret aliam pracepti observantiam, a priori omnino diversam , imo ex cum priori r
pugnante. Res manifestior nat exemplo . Si subs steret ut contendunt Bi fidi) religio Catholica una simul& Calvinistica, jam verificarentur lpropositiones contradictoriae: docet fitquidem religio Catholica Saninos esse honorandos, vetat religio Calvinistica , praecipiente Calvino lib. .
Institui. Sanctos non esse honorandos:
quomodo his datis principiis , poterunt sustinere Bifidi, diversas fides nullo modo veritati religionis officere, & Deum pari fide a Calvinistis , dc Catholicis honorari, quando idem honor, qui in una religione praecipitur , in alia prohibetur ὶ Iam Deus odio haberet in Catholico , quod
acceptaret in Calvini sta , Ece converso; sicque manifeste constat deduci, Deum sere mutationi obnoxium , quando plures possent subsistere diversς fides, ut perperam Bil fidi sustinere contendunt. Ex lactenus dictis satis constat unam tantum esse posse, & dari iterana fidem,ideoque unam tantum esse posse veram Ecclesiam, in cuius sensu cuicunque feliciter vivere in aeternum cupienti, necessario restat fideliter mori. Hanc unam , Sc veram Eccletiam
esse solam Ecclesiam Catholicam Apostolicam Romanam, quae est altera ex ptaemissis adstruenda, ut postmodum deducantur Imretici ad admittendam propositam consequentiam, scilicet extra Ecclesam Romanam neminem consequi posse calutem, mani ueste probant testimonia a lScriptum, cui cum se satis non cre-ldant Calvinissae, I utherani, &cae lteri omnes haeretici , ideo contra ipsos argumenta a ratione deductata prosequimur. Et quidem, lato quod una tantum esse possit vera religio, ut probant hactenus dicta , haec utique alia esse nequit, nisi religio Catholico-Romana , aut una ex haereticis: Si una ex haereticis, vel Lutherana,
vel Calviniana, vel alia ex similibus, at nulla ex posterioribus esse po- lt est , caeterum dicendum seret usque iad
28쪽
ad Lutheri, vel Calvini, aut hii juς modi nebulonum tempora nullam j suisse verant religionem , per cujusi observantiam potuisset homo silvari. li Quod si dicas religione I.utheri, aut lCalvini veram esse promulgatam a Christo, & Apostolis, ergo jam una, aut altera ex duabus erit selsa relia Sio , cum una tantum vera esse possit; nihilominus utriusque religionis sit sitas ex multiplicatis argumetis evincitur. Primo, quia omnium religi num principia una excepta Romaria) pugnant vel in toto, vel in parte cum sensu sacrae Scripturae, cum sanctis traditionibus , . & cum sanctis Patribus; imo, quod evidens est argumentum insitabsistentiae religionis omnium Novatorum, pugnant in materia fidei Lutherani cum Lutheranis, Calvinis aecum Calvinistis, Me- Iane honici eum Melancthonicis, Sacramentarii cum Sacramentariis, Anabaptistae cum Anabaptistis , Tri. nitarii cum Trinitariis, quod evidenter demonstrat eruditissimus Coc. cius lib. 8. de signis Ecclesiae, ad quem
lectorem remittimus : ergo esse nequeunt Verς religiones, quq adeo
inter se dissident, & jam per secula
nondum invenerunt modum conveniendi in eadem fidei formula , imo hactenus mutuis seriptis sie se damnarunt , quorum stripta recenset loco citato prςlaudatus Coccius. Quod si lconsensus in materia fidei unum est ex distinctivis vers Ecclesiae, cum hoc consensu careant Lutherani, Calvin tu istae, & caeteri omnes Novatore S, per soletium est apud ipsos veram non si ibsistere Ecclesiam; omne enim regnum in se ipsit in divisium desolatur. Multitudinis crGentium in Domino, illorum scilicet, qui siunt in ita gremium vers Ecclesiae, esse debet in mysteriis fidei credendis cor unum , & anima una; quapropter D. Paulus, eui satis perspecta erat haec veritas, prima ad Cor. obsecrat fratres per
nomen D. N. Iesu Christi id suirita
l diςζxς omnes, ut non stit in ipsis
sthisinata , snt autem persect i in e dem sensu, R in eadem scientia: quia
Deus non est Deus dissensionis, sed Deus pacis; omnes vere credentes unum sunt in Christo Iesu teste Apostolo ad Galat. 3. 28. ideo ad Ephesos 4. lie stribit: Sulcitis, re unitate piritus in vinculo pacis. Unum corpus, ct unus I ritus , Iscut vocati esis in unane vocationis vestrer . lUnus Dominus, una sides, tinum Ba- lpii a , unus Deus , o Pater omnium . Quomodo autem de hac unitate gloriari valeant haeretici, inser lquos tot constat in materia religionis lesse dissidia λ quomodo itaque apud haereticos subsistere poterit vera re- lligio, si tot inter illos patitur stissim lnes ξ Certe haeretici, ut ait Iustinus iqua's f. . ad orthodoxos: Fidem Ca- luuicam, damsibi ad rasantur, UD-
mant. Non nisi adultera esse potest
fides, & religio inter illos, inter quos ldivertitas doctrinae invenitur. Men-ltior, si non etiam I regulis suis variant inter se liae retiei,duni unusquise lque illorum proinde suo arbitrio mo- ldulatur , quae accepit , quemadmodum de suo arbitrio ea composivit ille , qui tradidit . Vera Ecclesia Domini luce perfusa , per orbem totum
radios suos porrigit, unum tamen lu- lmen est , quod ubique diffunditur , lnec unitas doctrinae separatur . Non aliter cum haereticis pugnat Chri- istus, quam mixto inter eos spiritu lvertiginis, & dissensionis, qui spiritus vertiginis , & dissensionis eum, ladeo divexet Novatores, perspicuum lest apud ipsos veram non inveniri: Ecclesiam . Hoc ulterius probatur la Sanctimonia, quae in veta Ecclesia ldebet florestere, qua omnes haereti. corum Ecclesiae siunt destituis, si vel consideretur Institutord opprobri lsissima vita, sive plurium dogmatum lquae ab hs reticis profitentur, infantia: lubi e converso sinetitatem,& unita- ltem doctrinae , quam proponit suis lFidelibus Ecclesia Catholic Romana, proclamant ipsi haeretici, qui lejusdem Romanae Eccles ae sanctitatem, non potuerunt aliquando non leommendare, sicut eorundem haer ticorum scripta percurrenti patebit. c a Ex
29쪽
Ex hoc aliud eruitur argumentum,adprobandam . unam veram Ecclesiamelle Apostolic Romanam, in qua ab ejus exordio semper floruit sanctitas, non modo in puritate doctrinae, sed in pluribus Ecclesiae membris, stilicet viris, A mulieribus, qui sanctitate floruerunt, quana nobis Deus per miracula patefecit; vitae enim, liuorumque sanctimoniam, R miraculorum gratiam,esse certum orthodoxae Ecclesiae signum, non est qui hactenus non asseruerit; siquidem domum Dei decet sanct it udo in longitudinem dierum. Videatur hie quid de sanctitatis studio , cui semper addicti fuerunt Ortodoxi seripserint
Magdeburgenses Cent. . cap. 7. ubi e converso nullam inter Novatores apparere sanctimoniae umbram, lino magis, ac magis inter illorum sequaces in vale sicere impietatem , perhibent disertis verbis ipsi met haeretici: sie Martinus Lutherus in post illa Do minicae primς Ad, entus, in concionibus convivalibus: sic Philippus Melanethon ad cap. 6.M.itth.:sic Brentius ad cap. I. Matth. : sic Mustulus Dominica prima Adventus, sic Ioannes igandus libro de bonis, de nialis Germaniae , sc Gasipar Hedio epistola ad Melanchlionem: se Iacobus
Andreae concione q. ad cap. 2 l .Lucs:
se Calvinus concione decima in E p i stolaui ad Ephes : sic demum, ut alios perplures omittam, Paulus Eberu in Epistolain ad Corinth. qui postquam suae Synagogae mala deploravit, his
verbis concludit: are malia , ciet is fine tropriis oculis intuetur , in rus obitat, an noster Euangelicus
Certe non nisi perversi esse possunt lhomines, qui doctrinam sequuntur, iquam ipti Haeresiarchς se a diabolo stotius perversitatis sente, accepisse se tentur. Non ni: hoc cil, quod de
se, inter alios sitetur Lutherus libro de Misia angulari, ubi se diabolum praecepi orena habuisse saepe repetit tProh stultitia hominum i qui diabolii do umenta amplectuntur , cuius fricti
sequaces , quomodo non animadvertant se in tenebris ambulare, &extra vere Ecclesiae gremium circuire, usque dum cuna diabolo praeceptore detrudantur in inseris, ut ibi cum naagistro sitio in sternum habeant
Unum , in quo potissimum offendunt haeretici, Ac ad meliorem frugem proinde non reducuntur,hoc est, lubd juxta captum suum intelligunt sacram Scripturam, quam falsis , &multiloquis versionibus depravant, quod utique non contingeret, si Scri. pturam in suo sensu acciperent. Hanc esse petram scandali,prostentur ipsi-met juretici, improbantes tot sacrae Scripturae versiones, ab ipsis haereticis pro eorum placito promulgatas.
Audiatur Lutherus, qui etiam Versionem sacrae Scripturae protulit, deteriora sequens, licet moliora videret , & probaret: in commentario de novissimis verbis Davidis, ad rem sic stribite omnin) welius esses retinere
crepantia lectionum memoriam legentiuis Inrbat, ct sudium remorasse, ac tu multis locis interriorem, quam
fuerat, demittis. Ex hac multiplici sacrae ,cripturae versione , & interpretatione ab haereticis facta , fit ut inter eos tot sint sensuum , & sentcntiarum in materia fidei distrepantis , quod contingere nequit in Christiana Republica , quae una tantum utitur vulgata versone, quae jam a multis seculis in Ecclesia viget, 3 communi Christianorum consensu est re,cepta quapropter bene hic conse-nat illud Gen. x i. i. Ecce unus es pο-ssus , o unctis labium omnibus ,
quia omnes pendent ab ore Pontis- Cis, in quo verum spiritum sacrs Scripturae interpretativum est reperire;
quod & pro bono regimine est necessarium : nam si unicuique pro libito lliceret sac. Scripturam interpretari ; in materia fidei ioi essent sentcntiae, ἰ
30쪽
ι quot capita; una autem esse debet ll omnium fides , ergo & unus tantum
esse debet, qui potestatem habeat j promulgandi, & approbandi verum lsac. Seripturarum sensum, quo Proeul dubio carent omnes haeretici , ut ipsimet fatentur, siuas vicissim improbantes versiones, & explanationex; scimus enim versionem Lutheri damnasse Tigurinos , versionem Ofiandri damnant Mi sterici, versionem Bezae exprobrat Castalio , versionem
Castalionis improbat Beeta. Qua ratione itaque siubsistere poterit ira reticorum doctrina, quae in versionibus, quas ipsi haeretici vicissim improbant, potiorem habet subsistentiam Z Nonne melius est se credere versioni, quam a tot seculis exhibet nobis Romana Ecclesia, cui irrefragibiliter adlisserunt tot Sanctissimi, & doctissimi viri , etiam literarum tetentia incomparabiliter Luthero,Calvino, BeZa,caeterisq; sectariis excellentiores, quam is lorum nebulonum expositionibus, tam variis, tam multis, tam desectis, toties resectis acquiescere Θ Quo sundamento , qua ratione dueti, iudicet Iector, eos habere potuisse sentim in terpretativum sacrae Scriptura , qui Scripturam sacram , & sacra omnia profanarunt , qui adeo carnaliter& impie vixerunt, sicut ex eorum
gestis est reperire Z Prosecto mirum lest, quomodo tot convicti rationibus, in sua obstinatione obdurentur haereturi , & non reducantur ad Ecclesiam militantem , quae cum visibilis, Rconspicuas non potest non esse perspecta . Ecclesiam Christi militantem, quae Romana est & Apostolica, esse visibilem,negant plures haeretici, inter quos Calvinus lib. . Instit. c. I. parag. a. Nihilominus patet quod non potest non esse visbilis Ecclesia , in qua Spiritus sanctus constituit ad illius regimen visbiles seperiores, nempe Episcopos , cujus oves , licet ab intern fide dignosti non valeant,
per externam tamen professionen mani sestantur. Ultro cocedunt etiam
plures haeretici Ecclesiam veram esse
J vis bilem, quae consistit in coetu visi-
bili amplectentium incorrupta Eua
gelii doctrinana, iisdemque partiei-
pantium Sacramentis stub uno primario capite totius Ecclesiae Pastore.
Debet utique esse visibilis Ecclesia, quae debet patere omnibus gentibus,
ut si velint, possnt intrare; secus, si esset invisibilis, sussicienter provisum lnon esset omnium saluti. Posito ergo quod vera Ecclesia una tantum esse lpossit, ut jam se perius ostendimiis, iquod vera Ecclesia sit visibilis, sequitur qudd vera Christi Ecclesia sit sol,
Eeelesia sit insallibilis , & non possit deseere, & de sola Ecclesia Romanahoe possit subfstenter afferi , quod
nunquam defecerit; consequens est
ut vera Christi Ecclesia sit Eeelesia
Romana, quandoquidem scimus omnes alias Ecclesias vel defecisse , vehmultas esse passas scissiones in doctrina proposita . Certe, non nisi temere negare poterunt Lutheri, & Calvini sectatores, utriusque doctrinam in i varias abiisse sectas, sibi invicem toto caelo oppositas, quod procul dubio asserere haud quaquam poterunt de doctrina , quam Ecclesia Romana
prostetur , quae semper eadem illibata servata est per tot secula inter tot Christi fideles , licet morum , &locorum distantia inter se dissitos, in unius tamen, & ejusdem doctrina
professione semper concordes . Hoc
credunt Itali, quod & Galli, quod& Hispani , quod & reliqui omnes
orthodoxi; ubi non modo in eadem Provincia, sed R in eadem domo in- lter Novatores reprerire est in mat
tia fidei patrem a filio, maritum ab
uxore, uxorem a servis dissidentes:
ex quibus juvat deducere , quod sola
Romana Ecclesia est vera, & unica Christi Ecclesa; unica utique si vera, cum unica esse debere veram Eccle- lsam, supra jam satis probaverimus. lQuod autem sit vera , evinci: unitas doctrinae in Pontificia Ecclesia seni- per servata. Probant Rmi Diti Adria. nus, & Petrus de Walembureli Episcopi nunquam satis commendati in tractatu de Controversis fidei: com-
