장음표시 사용
131쪽
de rerum natura, a Versu CLVI. Neutrum v ro horum principiorum quae Democritus p sitit, ex altero fit: sunt enim contraria, atque aeterna pariter: sed utrumque conjunctum, rorum generationis caussa est . Sunt quoque ambo infinita; atomi quidem numero, inane In gnitudine . A morum proprietates praecipue duae sunt, figura nempe, & magnitudo. Quod attinet ad figuram , multa sunt Democrito atomorum discrimina: quaedam enim rectis lineiS comprehensat ac definitae sunt, adeoque angulos habent: quaedam unica linea curva conclusae, angulisque
carenteS , Puta aut rotundae , aut elliptica figura : aliae laeves, aliae asperae: aliae cavae ac pe Uiae, aliae vero aduncae, neque hamorum dissimiles . Quod ad magnitudinem spectat, adeo
sunt exiguae, ut oculorum sensu vel acerrimo attingi nequeant: ea vero soliditate sunt praeclutae, ut omnem plagam facile perserant, nequci
ulla vi secari aut infringi possint, neque pati aliquid , aut interire : sed perpetuo inviolatae , integrae, individuaeque permaneant, & semina rebus gignendis assidue suppeditent. Fit igitur
necessario, ut atomi sensilium omnium qualit tum sint expertes: non enim putandum est, alias atomos nigras esse, alias albas , alias versicolores: vel quasdam dulces, quasdam amaraS: quas. dam calidas, quasdam frigidas: etenim hae omnes qualitates eX varia atomorum inter se conjunctione, & inanis cum atomis, originem ducunt: alia
132쪽
aliaque in aliam lacile mutari potest , ut stilucet una recedente, altera adveniat: quae mutatio ab atomorum soliditate alienissima est . Ad has duas atomorum proprietates, figuram scit,
cet ac magnitudinem, tertiam ab Epicuro asjunctam fuisse tradit Plutarchus in libris de placitis philosophorum, videlicet pondus. Arist
teles tamen libro I. de ortu & Interitu, animadvertit , a Democrito atomum aliam alia graviorem statutam esse, ut quaeque scilicet magnitudine praecelleret. Docebat praeterea Democritus, atomos illas, sive prima corpora , in infinito inani semper moveri , in quo nihil tan-mum, nihil infimum, neque quidquam medium, vel extremum sit . Hujusmodi motus, ut ille quidem falso existimabat, numquam incoepit, sed ab omni fuit aeternitate. Unius autem generis est, nempe obliquus: quam Democriti sententiam Epicurus minime probavit, duplexque motus genus induxit, directum unum, declinationis alterum . Corpuscula in hoc immenso spatio perenni motu agitata , in se se mutuo incurrunt, atque ita vel resiliunt & separantur, cum scilicet figura unius, figurae alterius minime accommodari potest: vel adhaerent & conjunguntur, cum utriusque atomi figurae optime conveniunt : ex qua conjunmone res omnes generantur , tamdiuque permanent , quamdiu aliarum atomorum extrinsecus assidue pulsantium
ictus atque plagas sustinere possunt: cum enim debi-
133쪽
debilitari coeperint , sensim fatiscunt , ac tandem in sua principia dissolvuntur . Sic omnia necessitate quadam fiebant , atque interibant ;quae nihil aliud erat quam rapidissimus motus
atomorum, fatique nomine etiam appellabatur. Hanc necessitatem Democritus providentiae loco habebat: quae in repugnantia , Velocitate , a percussione materiae tantummodo sita erat. Dis. crimina porro , atque ανωπι-- , quarum OpCres exsistunt, ac singulas proprietates habent , & quas memorare videtur Aristoteles capite VI. libri Ι. Physicorum , Democritus Leucippum secutus, potissimum tres ponebat: ρυσμον, sive Huram ; δι ιnus , sive oraenem; Uria, sive situm , quemadmodum ut hoc utamur exemplo ) littera N& littera A differunt figura: syllaba A N & stulaba N A differunt ordine litterarum: Iitiem v ro Z & N solo situ discrepant. Manifestum igiatur est, a Democrito quoque, ut & ab aliis Physicis, contraria inducta suime. Primum enim contraria sunt plenum & inane ; quemadmodum ostendimus: deinde ipsus pleni, nempe atomorum, plura discrimina numerantur; neque solum in rerum generatione, sed in rebus ipsis genitis ;quarum scilicet diveris qualitates a diversa figura, ordine, atque situ primorum corpusculorum petendae sunt.
Ceterum, hujusmodi principia pIuribus e G cia philosophis placuere. Leucippus enim, qui
Democritum aetate praecessit, posuit m a Nil
134쪽
m κσνον : idest plenum atque inane: Democritus κάνιι α a m κενον : nimirum solida fu inane e Metrodorus πα άδιουρετα το κενόν: indilidua scilicet atque inane: EpicuruS tandem, σωuα- λογου θεωρηπὶ. ἀμέτοχα κενου, ἀγέν- , α διέφΘαρ- . ἔα τραAmriti δρω sed α, ἴri ἀλλοκλῆνυ. o το κενον : idest corpora qua ratione tantum iideri possunt , inanis expertia , neque myuam orta , nefue umquam interitura e quae neque
perfringi, neque immutari possunt: fu praeterea inane. Empedocles autem, & Ρlato, & ceteri ante Pl tonem, nullum in rebus inane agnoVerunt: qu rum sententiae Aristoteles noster subscribit. Stoici
vero docebant, Drος του κωμου ἡδεν Qὶ κενὸν . Gκτος δε απωρον : idest , intra mundum quidem nihil esse in ne , extra mundum mero id immensum reperiri , , nullis terminis circumscriptum. Porro inane, ut censent Epicurus atque Democritus, neque facere quidquam , neque perpeti potest: quae duo solis corporibus conveniunt: sed tantummodo corporibus locum praebet, ut hac atque illac moveri possint. Itaque Epicurus inane appellabat , idest locum ese regionem , &-, hoc est spatium atque inter allum. Quapropter Lucretius Iuhro I. nullam tertiam naturam vel esse vel e cogitari posse assirmat, praeter corpus & inane. Quidquid enim sit , aliqua magnitudine pra ditum esse oportere contendit, aut ampla, aut modica, aut perexigua certe. quod si tangi ab alio, Vel percelli possit, in corporibus jure numerabitur: sin Vero tactum omnem respuat, neque
135쪽
que ullo modo corporibus permeantibus obsistat, immo transeundi facultatem ipsis largiatur, inane
Quoniam vero in Epicuri mentionem includimus, & de illo nonnulla dicamus. Natus est Epicurus Athenis, quod vel ex initio libri VI. T. Lucretii Cari abunde constat; quamvis non defuerint qui eum Samium appellarent; Olympi dis CIX. anno III. patre Neocle, matre Chaer strata: atque Aristotele jam vita iuncto, doctrinae fama florere coepit. Hic philosophus nobilissimae apud veteres sectar conditor fuit , cui magni & praeclari viri certatim secutis temporibus nomina dedere . Sumsit Epicurus a Dem crito plurima, immo pleraque omnia, quae suis quibusdam inventis deteriora fecit. Dialecticam, Geometriam, dicendique artem, quasi res inutiles , pro nihilo habuit. Sensuum judicio plurimum detulit . Voluptatem finem bonorum constituit. Animos hominum una cum corporibu Sinterire docuit. Deorum providentiam lustulit ;deque eorum natura levia multa & ridicula m nimentis mandavit: quae omnia apud M. Τuulium , in libris ad philosophiam pertinentibus, Diogenem Laertium libro X. de vitis philos phorum, & Τ. Lucretium Carum, qui Epic rum immodicis laudibus ornavit, ac universam ejus physicam elegantissimis carminibus explic vit, studiosi homines legere possunt.
136쪽
Pythagoras, a quo Pythagorici sive Pythagorei appellati, in Samo insula natus est, Mnesarcho p
tre, ut plerique tradidere, mercatore ditissimo. . Pherecydem Syrum, An imandrum, ac Thaletem adolescens audivit ; cum odio Polycratis Samiorum tyranni solum vertisset, profugusque a patria multas regiones peregrinaretur. Cum Phoenicibus, Aegyptiis, atque Chaldatis philosophis
familiariter versatus est , ab iisque multiplicem doctrinam hausit . In eam denique Italiae partem Venit quae Magna Graecia olim appellata est, Tarquinio Superbo Romae regnante , non autem Numa Pompilio, ut nonnulli falso tradidere , inter quos Ovidius libro XV. Metamo phoseon , ubi plura ejus praecepta commemorat. Ea in Italiae regione scholas aperuit , juvenesque ad humanitatem , continentiam, erga senes reverentiam , frugalitatem, omnem denique vi tutem informavit . Mathematicis praeterea disciplinis, quibus excellebat, rerumque item duvinarum atque humanarum notitia eorum animos imbuit. Silentium quinquennale auditor,bus suis imperabat: cujus instituti multae caussae seruntur : ea Vero potissima , ut cujusque an mus a rebus externis ad se ipsum converteretur, atque , ut ita loquar, secum habitaret, nullaque alia re impeditus, deos pure sancteque coleret.
137쪽
Ab omni animalium carne, Vinoque item, ac fabis eosdem abstinere Voluit: ne 1cilicet mens ipsorum nimio ciborum pondere graVaretur, ac tandem paullatim hebesceret. Numeris vim plurimam tribuit: imparem vero mascula dixit esse virtute, diisque casestibus dicatum ; quibus
iccirco semper eo numero sacra fierent ; plC- numque ac perfectum appellaVit. Parem Vcro, sive aequalem, impersectum esse dixit atque s mineum , deorumque inserorum proprium. Praeterea , quaecumque ab impari numero generemtur, ea mascula esse docuit, quae vero a pari, feminea. Numerus enim par, sectioni ac divisioni obnoxius est : impar vero, utriusque eX-pers ; nequit enim dividi in duo dimidia ; &iccirco efficaX, & magna vi. Porro numerus
ille qui ex multiplicatione paris & imparis pro sit , ἀρρενοθηλυς , idest hermaphroditus , Pythagoraeis dicebatur : quod videlicet masculae simul ac semineae naturae particeps esset. E Pythagoraeorum igitur doctrina Virgilius Ecloga VIII.
- - numero deus impare gaudet.
ad quem principis poetae locum Videndus Se vius grammaticus. Musice a Pythagora mirum in modum exculta est ; in qua vires maximas ponebat, eum ad animi perturbationes sanandas vel certe leniendas, tum etiam ad medicinam aegris corporibus adhibendam. Εjus doctrina de animorum immortalitate, atque in alia deinceps corpora, etiam ferarum & pecudum, migrati
138쪽
ne, quam proprio Vocabulo appellabat , celebratissima est. De hac Ovidius libro XV. Metamorph. V. CLIII. verbis ipsius Pythagorae :Ο genus attonitum gelida formidine mortis Euid Sina,quid tenebras,quid nomina mana timetis, Materiem matum, falsique piacula munia fCorpora sime rogus flamma, seu tabe metustas Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis.
Morte carent animae: semperque, priore relicta Sede , nomis domibus habitant mimuntque recepta.
se ego nam memini sani tempore belli
Panthoides Euphorbus eram: cui pectore quondam Sedit in adierso gramis hasta minoris Atridae. Cognomi ci eum lata gestamina noba Nuper Abanteis templo Junonis in Argis. Omnia mutantur: nihil interit. errat, ese illine Huc venit, hinc illuc, es quoslibet occupat artus Spiritus: eque feris humana in corpora transit, Inque feras nostere nee tempore deperit ullo. statque nomis fragilis signatur cera figuris , Nec manet ut fuerat, nee formas seriat easdem ;Sed tamen ima eadem est anima inemper eamdem Esse, sed in marias doceo migrare figuras. Ergo , ne pietas sit micta cupidine mentris, Parcite maticinor ) cognatas caede nefanda Exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur.
Hic primus philosophia nomen invenit; cum enim per Peloponnesum iter faceret, Leonti Sicyoni Tum tyranno eum interroganti, cujusnam artis Κ 1 aut
139쪽
aut disciplinae notitiam profiteretur , se philos phum esse respondit, id est sapientia studiosum ;cum ante ipsum, qui rerum cognitione floruerant, se σοφους, idest sapientes, nominari, insolei ter nimium atque arroganter, passi essent: quod nomen Pythagoras in solum Deum convenire a bitratus est. Pythagorae secta, Italica dicta fuit, nimirum a regione in qua ille docuit: quemadmodum Thaletis, Ionica . Porro e PythagoraeΟ-rum coetu fama clarissimi adhuc sunt, Timaeus Locrus, Ocellus Lucanus, Archytas Tarentinus, Ρhilolaus Crotoniates, Parmenides & Zeno ambo Eleatae, Melissus Samius, & alii nonnulli.
Plato Atheniensis suit, Aristonis & PerictyOnes filius, primum avi nomine appellatus Ariastocles . Platonis Vero nomen accepit, Vel quod esset πματυς - ςέρνα, lato οὐ malido pectore , Vel quod το πλατυ τοῦ λογου , copiosum scilicet a que apertum dicendi genus excoleret. Nec desunt qui
hujus rei alias quoque caussas afferant , quaS longum esset singillatim recensere . Natus est olympiadis LXXXVII. anno III. Archonte Athenis Apollodoro . Gymnasticae, musicae , Picturae adolescens operam dedit ; quibus deinde valere jussis, in Socratis disciplinam se tradidit, a quo philosophus effectus est. Annos natus duodetriaginta , Varia itinera suscepit, ejusque temporis
140쪽
doctissimos viros consuluit, in primis Vero F clidem Megarensem , Theodorum mathemati cum , & Pythago os celeberrimos, Archytam, Philolaum, Eurytum, Timaeum Locrum, Echecratem , Acrionem , & nonnullos alios. Cum vatibus & sapientibus Aegyptiis familiariter versatus est. Ex Aegypto demum reversus, Deliis oraculum declaravit, quo jubebantur cubum, si-Ue aram quae in Delo erat, duplicare. Ter Siciliam ingressus, modo propitios, modo iratos
utrumque Dionysium, ejus insulae tyrannoS, expertus est. Quamvis rempublicam attingere ninluerit , consilio tamen, Dioni, multisque viris principibus praesto fuit. Docuit in Academia , qui locus fuit nemorosus, Athenis mille passuum. intervallo distans , conditus a quodam Acade-mo heroe: unde Platonicae philosophiae studiosi, Academici postea vocati. Εjus auditores prinstantissimi Aristoteles, & Xenocrates suere. Oratione usus est elegantissima, clarissimisque Vc horum & sententiarum luminibus CXornata , quemadmodum ipsius monumenta quae eXstant, abunde testantur: ut iccirco poemati propior a
summis dicendi magistris judicata sit. In Physicis pythagoraeos atque Heraclitum, in Ethicis
Socratem , in Dialecticis Zenonem Eleatem &Parmenidem secutus est, a quo praecipue doctrinam de ideis , sive de formis rerum universulibus, accepisse videtur. Hanc porro doctrinam, quamvis a Platone sedulo emendatam, nonnub
