Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Quum male Oispositi coeunt, nec sanguine puro . Sunt aliae plures caulae, requiesque , laborque, Et calor , & frigus, somnus, cibus, ac Venus: horum Singula debilitant vires, atque artubus obsunt, ro Utimur his quoties nimium , nimiumve caremuS. Utrumque extremum damno est: ullis mediocris. Non nocet, imo etiam prodest, Vitamque tuetur. . Iinmodici affectus animi quoque gignere morbos Consuerunt, nimiusque timor; moerorque dolorque, Is Laetitia interdum nimia ossicit, interimitque, .im Si sit habenda fides scripturis historicorum. Noxius est aer: est noxius humor aquai Corporibus, quando vitium contraxit uterque. Hinc pestes subeunt, hinc viscera discruciantur, 8o Communisque lues dat plurima corpora morti. Affert nonnullos etiam contagio morbos, Et rixae, & casus, & mille pericula vitae. Hos igitur fontes, haec fundamenta malorum, Si sanus vis esse, omni ratione caVeto. 78s Si tamen aegrotas, quoniam aegrotare necesse est Nonnunquam , quid ages Θ non tu medicamina differ, Sed cito curam adhibe, tenuis dum morbus adhuc non Assumpsit vires. nec inest penetralibus hostis.. Ignis ab exigua nascens extinguitur unda:

79o Sed postquam crevit, volitantque ad sidera flammae,

152쪽

M. PALINGENII

Vix putei, fontes. fluvii succurrere possunt. iErgo festina morbi cognoscere causam; Utque illi facith occurras, contraria sume. Opposita oppositis curantur: frigora si te 79S Laeserunt, calida opponas: si cura, laborque, Sive cibus nimius nocuit. contraria semper Exerce, haec sese expellunt perimuntque vicissim. Consule item , si opus est , medicum, vel clinicus ille, Vel sit chirurgus: chirurgi certior est ars:8oo Nam quid agat certum est. & aperta luce videtur. Clinicus ipse autem, qui nunc playsicus quoque fertur, Dum lolium in lalix spectans, inde omnia captat, Dum tentat pulsum venae, dum stercora versat, Fallitur & fallit. sed non discriminis aequa 8os Conditio: ille miser moritur, causamque canendi Linigeris rasis praebet. calvisque cucullis: .

Hic alius contra sceleris mercede recepta, .

Causatur superos, ac satis imputat ipsis

Si quis obit, laetusque implet multo aere crumenam. 8 Io Heu mihi, pene Omnes casu, non arte medentur: Quippe aliquam quicunque artem bene novit, agendta Aut nunquam , aut saltem raro peccabit: at isti, De quibus est sermo . de centum vix erit unus Quem sanare queant, quem non fortasse trucident.

8as Unde istud Z nisi quod rars horum maxima nescit

Quid

153쪽

Dum tantum incumbunt sophiae, & dialectica discunt. Vincla. quibus valeant indoctum nectere vulgus, Vix elementa artis medicae & primordia libant. 8a. o Sic labyrintheis ambagibus ad sua tecta tructi redeunt, atque enthymemata vibrant:

Hinc tumidi incedunt, hinc publica praemia poscunt:. Id satis esse putant nec decipiuntur ad hoc, ut

Carnifices hominum sub honesto nomine fiant. 82s O miserae leges, quae talia crimina fertis lo caeci . reges, qui rem non cernitis istam lVos, quibus imperium est, qui mundi frena tenetis, Ne tantum tolerate nefas; hanc tollite pestem: Consulite humano generi. quot nocte dieque 83o Horum carnificum culpa mittuntur ad orcum pVel perfecte artem discant, vel non medeantur.

Nam si aliae peccant artes, tolerabile certh est: Haec vero, nisi sit persecta , est plena pericli, Et saevit, tanquam occulta atque domestica pestis. 83s Non multum est igitur tutum his committere sese Quorum doctrina est, pretiosa in veste videri,

Gemmatoque auro digitos ornare cynaedos.

Ast hoc quod dicam, ut valeas, servare memento et Sit victus tibi cura tui: ne noxia sumas, Sqo Neve nimis comedas: solet hoc mortalibus esse

I 4 Maxima

154쪽

M. PALINGENII

Maxima pernicies: hinc plurimus ingemit aeger.

Praesertim hoc caveas, tanquam letale Venenum .

Ne novus in stomachum cibus intret, si bene nondum

Consumptus fuerit prior, & digestus ad unguem. 84s Nec non quaque die justo exerceto labore Corpus, vel pedibus gradiendo, vel quid agendo,

Quo moti caleant artus: nam causa caloris Est motus, stomachumque juvat, roburque reducit, Humoresque supervacuos, putresque resolvit. 8;o Noli etiam justa vitam fraudare quiete: .i in . Corporis instaurat somnus vires animique. At vigilando nimis corpus corrumpitur & mens. Praeterea procul est maeror pellendus, & omnem Tristitiam de corde fuga: nam macerat artus, 8 Is Deformatque ipsum corpus, canosque capillos te diem reddit. contra praecordia laeta Aetatem efficiunt viridem , robustaque membra Caetera tu videas quae paulo diximus ante.

Postremo est aliud quiddam pretiosius, atque 86o Nobilius, per quod felices efficiuntur sMortales, similesque Deum, coeloque fruunt In terris positi, quamvis ea gratia paucis Tradita sit, pauci tanto dignentur honore. Si quaeris quid sit, dicam. sapientia nempe est. 86s Nempe bonum, quodcunque aliud sapientia vincit.

155쪽

Hoc homini nequeunt Divi dare munere majus. Huic cedit quicquid rubra reperitur arena: Huic cedit quicquid Tagus, & Paetolus, & Hermus Aurifero gignunt si verum dicitur alveo. 87o Huic par esse potest nullius gloria regni. Haec est semideum genitrix, dc maxima Virtus. Felix, o vere felix, vereque beatus, Humano quantum generi conceditur, is quem Maximus ille pater donavit munere tanto l87ue Sed fortasse aliquis quaerit, sapientia quid sit. Nil aIiud certe est , nisi prima scientia, per quam Mens pura, & nullo mortali pondere prella , Libera terrenis assee tibus, attia coeli Scandit, & aetherea cum Diis versatur in aula. 88o Omnia despiciens prorsus mortalia, tanquam ' O c -

Frivola, & assidue tendens vetur ignis in altum .' Inferiora parum curans, sublimia semper Cogitat, ver8 quae sint bona, quae mala novit, Ac verum a falso recte distinguit, & illa 88s Quae caeci & miseri mortales maxima rentur, i QRegna, voluptates, &Opes, tumidosque triumphos, Pro quibus usque adeo noctesque diesque laborant Pro nihilo pendens, curas miseratur inanes, Ostendens rodie vivendi iter ac mori Endi . .

S9o Praefulget sapiens aliis, ceu si ieribus sol,l s Fortunae

156쪽

M. PALINGENII

Fortunae imperium tutus contemnit, & om esCalcat sub pedibus constanti pectore casuS. Quinetiam nullo mortis terrore movetur, Nec timet infernas poenas sibi conscius: imo 89s Laetus obit, ridens pavidi phantasmata vulgi, - ἰώ Non dubitans miserum hoc plenumque laboribus aevum Linquere, & aeternam moriendo acquirere pacem. Demum uno minor est sapiens Iove. quattuor autem Ipsi conveniunt: quoniam bene consulit, atques Oo Iudicat, errore amoto, recteque gubernat, Et contemplari divina humanaque ad ipsum Pertinet. extremum hoc quod dixi maxima res est,

Ultra quam nihil est melius quod possit haberi. INemo tamen sapiens fiet prius, expulerit quam 'os A sese omne nefas, purgatus crimine ab Omn iQuippe habitare negat foedum sapientia pectus, i Impurasque odit, cum iit purissima, mentes. iNemo etiam fiet sapiens, nisi sit prius idem sPrudens, multarumque peritus doctrinarum. 9 Io Hos scito esse gradus. per quos sapientia habetur: De qua plura quidem loquerer: sed claudere Oportet Jam librum. sat cauda meo prolixa Leoni est.., qQuapropter nunc Musa tace, & requiesce parumper.

157쪽

139.

SYNOPSIS LIBRI VI.

Ex consideratione vanitatum humanarum perterrito Poetast obviam At Calliope, sub cuius persona ostendιtur, quam ινnpumla sit temere ingenio confidenti vera bona dignoscere , in-rer quorum numerum nobilitas aeque minus ac divitiae crvoluptas referri potes. Suare in hoc libro de notitiιate Dissermonem histituit: quam materiam fuse ac peremptorie, pr sequitur, ostendens non sommata famam , neque ipsos adeo honores. sed virtutem doctrinam homines nobilitare. Postremo perpensis vitae humanas infinitis miseriis , moxιι mnon extimescendam, verum enimvero ad eam, tanquam a tum , properandum esse potius concludit.. V I i R G O. ...

Redo aliquos tetricae mentis, natique severi. r Qui solos se scire putent & noscere verum, Atque sibi solis Divum honitate tributum Omnia judicio perplexa expendere,recto)s Dicturos, nunquam me degustasse beatos Aoniae fontes. & sacras Phocidos undas. Nec prorsus lauro dignum titulave postae, Quod non inflatagnugas, mirandaque monstra Scribimus, ac nullax fingendo illudimus aures Io Nam solas trihuunt fabellas vatibus; ac fiVera loqui foedumque foret, vetitan que poetis. 'Horum ego judicium falsum & damnabile duco: 'Nilque mihi melius, nil dulcius ese videtur, Quam verum amplecti : vetulis puerisque relinquo as Has nugas. alii eruetent fera bella Gigantum,

158쪽

M. ΡA LINGENII

Harpyiasque truces, & Gorgonas , & Cyclopas, ' Et captos blando Sirenum carmine nautas: Adde his monstriferam Circen, triplicemque Chimaeram, Stelliferumque humero coelium qui sulcit Atlanta,eto Mutatum saxo, & sulcantem Persea nubes,

Tantalon & Titvon, miserique Promethea furti, Belidas, & quicquid delirans Graecia nostros Tempore jam longo docuit garrire Latinos. Non mihi sit tanti potaiIe Aganippidas undas, . . . 2s Bellerophontaei quas protulit ungula monstri: Nec mihi sit tanti Phoebeae gloria lauri .

Atque corymbiferis hederis ornare capillos, Ut sic delirem . pudet ah, pudet esse poetam 'Si nugis opus est puerilibus inservire,. . .

go Et jucunda sequi spreto mendacia Vero. Tradita crede mihi) est multis facundia, paucis

Consilium: multi sublimia carmina condunt, Sunt oc Romano ia Graeco sermone disertr, UIEt cum multa sciant, sapiunt tamen aut modi ch aut nil. 3s Verba nitent phaleris: at nullas;verba medullas I Intus habent: sola exterius spectatur imago, e

Et pictura levis . vertim quis succus in illa est Quam mens inde capit frugem 3 qui talia legit 'Quid didicit tandem quid scit nisi somnia, nugas, 4s Quae nihil ad vitam faciunt, nihil utile ponunt, i . . . Quae

159쪽

Quae scire & nescire, pari discrimine resert Ergo, seu vulgus me judicet esse poetam, lSeu neget, haud ideo mendacia vana sequemur, Sed verum : quoniam verum est perfectio mentis

4s Quod quicunque magis novit, magis est similis Diis, Atque magis felix: licet hunc inscitia vulgi

Non merito extollat plausu, meritoque favore Excipiat, licet huic non grandia nomina donet. Quare jam Musae adsunto, Criticique valento. so Ecce viam ingredior, qua plurima taxus utrinque, Atque cupresuis iter funesta protegit umbra. Jam video tristes campos, pallentia regna Persephones, quos obscuris perlabitur undis Lethaeusque ambit torrens . late arVa papavers; Lurida somniferum vestit, ripasque silentes. Quo me Calliope ducis quae monstra videre, Quas voces audire jubes P bubonibus omnis Circum silva tonat, moestos dat noctua cantus, Non desunt ululis miserae strigibusque querelae. 6o Quo me Musa rapis Z lacrymoso en murmure colles Et valles resonant, respondet planctibus Echo.

Quis dolor hic tantus Z quae tanti est caula doloris Eleut quae gens illa est, ater quam vestit amictus, Syrmata pulla trahens Z quae sic velamine nigro 6s Flens adoperta caput clamoribus aethera complet pHeu

160쪽

M. PALINGENII

I 42Heu mihi, quas caedes, quam multa cadaVera eerno

Passim strata solo λ quis lanera tanta peregit Quis dedit hanc late stragem P quot corpora Regum , Pontificumque jacent 8 agnosco insignia. nunquid o Mors est illa procul, quae, Visu & falce cruenta Horribilis, furibunda venit praecedere mille

Agmina morborum , pariterque pericula mille Aspicio. o nimium saevis armata ministris lNescio quid magno veniens clamore profatur. 7s Audio quid dicat, referamque audita libenter. Mors ego sum, quae foeni instar viventia quaeque In terris hac falce meto: mini Juppiter orbis

Iura dedit, jussitque simul me parcere nulli. Sed magnos humilesque pari prosternere leger

So Unde manus viresque meas eVadere nemo,

Et nemo vitare potest . ego grandia Regum Colla premo, sternoque animos fastusque superbos Pontificum: nobis nulla est non debita cervix. Sive quis arctoas fugiens penetraverit oras,8s Ripheasque ultra rupes concesserit, iram Sentiet hic nostram , nostros hic sentiet ictus e Sive quis ad manes imos descenderit, austri Qua plaga pressa jacet, qua sunt incognita nobis Sidera, me iuveniet tamen, inventaque peribit. 9o Falx haec occasum, falx haec populatur & Ortum. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION