Marcelli Palingenii Stellati poetæ Zodiacus vitae, id est de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis libri 12

발행: 1722년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

343 AQUARIUS.

Nunc opus ingenio est. & doctae munere Vocis. Non levia hic tractanda. libet specularier omnem Naturae faciem , totumque evolvere mundum. Principio quicquid fuit, aut est, aut erit unquam, Io Dicitur ens. quippe hoc complectitur Omnia nomen. . Sed rerum . quascunque Dei sapientia finxit. Quaedam funguntur vita fine corpore: quaedam Aut sunt expertes vitae, aut in corpore Vi VuRt.

De primis liber iste nihil, sed proximus olimis Tractabit: nunc de reliquis mea Musa canamus.

Mundanae molis loca summa. atque extima coelum Immensis ambit spatiis , motuque perenni Circuiens intra sese facta omnia claudit.

Quinque secant ipsum Lonae: sed quaelibet harum Eo Est habitata suis nihilo prohibente colonis. Nam neque Diis frigus. neque torrens ossicit aestus. Talia conveniunt terris. sacer aether ab omni Semper abest glacie, nulloque incenditur igni, Qui licet assidue circumvolvatur, ibidemas Permanet, & nunquam prima de sede recedit.

Namque duos inter Ilabiles fixosque locatus

Divina ratione polos, retinetur ab illis: Quorum alter nobis apparet semper, & ambas Aspicit, oceanoque piscul circum vehit arctos: 3o Alter sub terris adversa in parte moratur, Y 4 Antipo

362쪽

344 M. PALINGENII

Antipodumque oculis noctum a luce videtur. Hanc vero aetheream molem dicuntur ab ortu

occasum versus parili distinguere tractu Tot cycli quot sunt Zonae. qui proximus Aristo est 3s Areticus est dictus: post hunc est circulus ille, Qui medium Cancrum secat, & decedere solem Paulatim a nobis cogit, retroque reverti. Hunc alius sequitur, medium qui dividit orbem , Atque dies nitidos obscuris noctibus aequat. o Non procul hinc alius medium scindit Capricornum,

Ultra quem prodire nequit, rursusque redire Incipit ad nostras paulatim Cynthius oras.

Postremus vero cyclus, qui proximus austro est, Ut polus oppositus nostro, sic ipse Vocatur. 4s Ultra haec segmenta obliquus quoque circulus alto Signatur coelo, per quem pulcerrimus it Sol, Bissenis complens obeuntem mensibus annum. Laeteus est etiam cyclus, qui Tyndaridarum Genua secat, caudamque Nepae, tropicos quoque binos,so Obliquamque viam solis, medium simul arcum Arcitenentis, item Centauri crura, Aquilamque, Nec non Aurigam, Cycnumque, & Perisa tangit, Suntque paralleli cycli: sic nomine dicunt ' 'Hos Graeci: motuque suo Sol essicit unum,

ss Quaque die occasum repetens, ortumque relinquens. Iusuper

363쪽

Insuper esse duos Coturos dicitur: alter Solstitia ostendens Cancrum secat & Capricornum Percurrens utrumque polum: sed dividit alter Phryxaeam pecudem & Chelas. hic tempora monstrat. 6o Sunt quibus aequales & luci Sc noctibus orae. Ultra hos sunt cycli inulti variique secantes Hinc atque hinc utrumque polum : mediaeque diei' Nomen habent, nostrumque caput super ingrediuntur. Circulus est etiam quidam , qui fertur FloriZon :6ue Dividit hic sphaeram mediam, nostrumque videret Terminat: unde vocant hoc illum nomine Graii. Praeterea in multos coelum distinguitur orbes, Suntque novem: quorum summus, quod mobile primum Dicitur, extremis volvens decedit ab Indis, o Hispanos Maurosque petens, spatioque diurno Complet iter, nec non rapidus coelestia secum Colpora cun sta trahit, nullo spectabilis astro. At te liqui oppositis volvuntur motibus orbes, Et Gangem versus currunt a Gadibus. horum s Maximus innumeris stellis est lucidus, atque ' Curriculo annorum centum vix perficit unum Ipse gradum. juxta hunc Saturni sphaera locatur 'Inferius, triginta annis haec tota movetur.' Iuppiter huic subitat, totusque revolvitur annis So Bissex. hunc sequitur Mavors, annisque duobus

364쪽

M. PALINGENII

34 , Vertitur in gyrum. post hunc Sol ipse trecentis Sexaginta velut dicunt dc quinque diebus. Adde his sex horas, totum pertransit Olympum. Post Solem inferius Veneris rota volvitur. & se

. - . - - - .

8s Circumfert, quam Sol septemque decemque diebus Ocyus. ast huic Mercurii subvolvitur astrum: Quod Venerem superat cursu, citiusque movetur Quam Venus ipsa novem si vera est fama diebus. Ultimus est orbis Lunae, spatioque dierumpo Viginti atque novem . nec non bis quatuor horis Finit iter, remeatque illuc. prius unde recessit. Sidera sunt septem , quae Graeci errantia dicunt Voce sua, quorum summus Saturnus habere Pro domibus sertur puerum Jovis & Capricornum. 9s Iuppiter ipse domos etiam tenet aethere binas,

Pisces atque arcu pugnantem : Scorpius autem,

Phrynaeusque Aries, stolidi sunt tecta Gradivi: Dat propriam sedem Nemees fera bellua Soli: In Libra & Tauro mollis Cytheraea quiescit: Ioo Mercurius Geminis , dc pulcra Virgine gaudet: . Carcinus hospitium praebet tibi, Luna, benignum. Dicere de signis coelestibus aggrediamur. Zodiaco, qua sol gradiens totum efficit annum, Signa quidem duodena manent: Borealia sunt sex, ios Adverso totidem sumpserunt nomen ab Austr O,

365쪽

A capite auratae pecudis . finem usque puellae Erigones, septem dicuntur signa trionis. Ait a principio Librae, finem usque duorum De grege Neptuni, quodcunque est, spectat ad austrum. Do Nomina signorum jam nunc mea carmina pandent: Sunt. Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra.Nepa, Arcitenens, Capricornusque, Hydrochoosque, .io duo coelesti radiantes lumine Piscea s

Septima quaeque sibi opponuntur: quum venit illud. Iis Conditur hoc. Aries ad nos quum surgit ab ortu, Libra cadit: Tauro sic Scorpius Europago Objicitur: nascente illo, hic descendit in undas.. R Cancri capite ad Centauri extrema vocantur Directa: a prima Aegocerotis parte gemellos ΙΣΟ Usque ad Tyndaridas, obliquo limite pendent, Triginta gradibus longum , latum duodenis Quod libet est signum. terrestria sunt, Capricornus, . Taurus & Erigone: sunt acris haec tria, Libra, Hydrochoos, Gemini. naturam servat aquarum ras Piscibus 8e Cancro similis Nepa. quae tria restant,: Ignea sunt, Aries . Chiron, Leo. mascula laut haec Cum tribus aereis, fortunata Vocantur. Caetera femineo dicuntur nomine, suntque. m Infortunata, ut perbibent qui sidera norunt.13U Mobilia haec. Aries, Cancer, Libra, S Capricornus: rixa ,

366쪽

348Μ. PALINGENII

Fixa, Leo, Taurus, Nepa cum Ganymede vocantur.

Sunt Gemini, Virgo, Chiron , communia, Piscesque. Ultra haec, triginta sunt & tria signa heato Fixa polo, quorum boreali in parte locanturr 3s Viginti, at pluvius sibi caetera vendicat auster. Haec sunt quae spectant ad septem signa triones: Binae Ursae, quarum est Helice majoribus astris Splendidior, Cynosura minor Phoenicibus est dux, Inter quas medius serpit Draco fluminis instar. x o Hic micat & Cepheus, hic Cassiopeia, Coronae

Proxima Gnosiacae . niveo vicinus olori est Engonasis, dulcemque Lyram miratur & audit. Nec non Arctophylax monstrat sua sidera ibidem. Perseus hae etiam coeli in regione locatur, i s Ora Medusaeo gestans rorantia tabo . Hoc eodem coelo nitet Auriga Anguitenensque, Illius & serpens, cumque hoc Serpente Sagitta . Adde Aquilam , aethereoque mari Delphina natantem. Hic & equus splenset, qui P cgasus appellatur. rso Andromede sequitur: postremum Delia Vocatur. Signa tria atque decem adverso retinentur ab austro: Cetus Persaea vix tandem falce peremptus. Hac etiam parte armatum Oriona videbis, Multiplicemque vadis Nilum , Leporemque fugacem ,rss Hunc Canis liaud unus sequitur, majorque minorque. Inter

367쪽

Inter & australes Argo micat inclita flammas. Hic Aram, magnumque potes Cratera videre, Nec non Phoebeum fulgenti sidere Corvum, Centaurumque trucem, domitamque laboribus Hydram I 6o Herculeis, pestem Lernae, mirabile monstrum. Hac eadem Piscis quidam regione videtur. Quae sint signa poli patefeci versibus. at nunc Singula quot stellas habeant quoque versibus edam: Astra Helice septena tenet: quae dicitur ursar 6s Major, quod coelo majori lumine fulget. At Cynosura minor fertur, quod luce minori. Apparet: quamvis viginti unamque favillam Corpore contineat. Vigilem quindena Draconem Sidera conficiunt, geminas qui dividit arctos. I o Cepheus ipse decem atque novem complectitur astra Cassiopeia decem atque tribus stat lucida flammis. Ipsa novem stellis solita est splendere Corona. Dant tria dena modum Ledaeo sidera Cycno. Ignibus Engonasis lucet bis quinque novemque. a s Quattuor atque decem designant astra Booten: In cujus Zona Arcturus stans clarius ardet. Ipse decem septemque faces tenet aethere Perseus: Heniochus septem: ast, humero quae clara sinistro est, Fertur Capra: duas alias quas laeva manus serti8o Hoedi dicuntur, nautis saepe anxius horror. Septenis

368쪽

Septenis denisque nitet flammis ophiuchus: . Ipfius ac Serpens viginti est elata duabus. Est Lyra luminibus fulgens Orphea novenis. Quattuor aetheream defignant .astra Sagittam: I8s Quadruplicique nitet raptor Gamymedius igne.

Delphin ipse polo fulget bis quinque favillis

Octo decemque micat nocturnis Pegasus astris. Ignibus Andromede his denis ardet Olympo. Sed tria Deltoron duntaxat sidera fingunt. I9O Stellarum , quasi Zodiaci dicuntur habere. Signa, dehinc numerum aggrediar comprendere versu. Est Aries primus : tenet hic astra octo decemque. Taurus habet stellas viginti, unamquὸ: sed harum Septem, quae ipsius postrema in parte renident, 19s Virgiliae, nec non Atlantides appellantur. Sunt totidem in capite, alque Hyades dicuntur ab imbri, Tyndaridae fratres denis octoque favillis Splendescunt: alter denas, alter tenet Octo: Bisque novem: flammis coelestis Carcinus ardetra Binae insunt docto, quae Asini & Praesepe vocantur. At Leo bis denas λ stellas retinet minus una . . 'Virgo teneas spicam micat astris octo deeemque. Chelae ignes uixinque duos. libramque figurant. Q dindenas reli o flammas Nepa corpoxe monstrat:

zos Quindenis etiam facibus splendere.videtur

369쪽

AQUARIUS. Hi

Arcitenens: quandamque pedes tenet ante coronam. Septenis quae sidetibus constare putatur.

Viginti Aegoceros stellis nitet atque duabus. Iliacus puer est bis septem lucidus astris. to Octo novemque lacee Piscis tenet alter: at alter P Huic junctus bis sex splendescit in aethere taedis. Nunc quot habent stellas australia signa docebo: Quamvis sint procul, atque oculis math cognita nostris. Lumina terribilis triadena habet aethere Pristis. et is Sunt totidem Nilo. Leporem sex acta perurunt. Sideribus septem atque decem praefulget Orion. Octo atque undenis incendit Sirius orbem Ignibus . at Procyon triplici micat aethere flamma. Viginti atque tribus decorata est Argo favillis. 22o Unam plus Chiron retinet: sed Victima, gestat Quam manibus, resupina, decemque unamque recepit. - Luminibus vere speciosa est Ara quaternis.

Sex & viginti facibus spectabilis Hydra est.

Longa trium spatio signorum, corpore Cancrum 22s Occupat, Erigonemque simul, tumidumque Leonenti Septem astris Corvus, Crater spectabilis octo est. Bisseno at Notius decoratur Iumine Piscis. occasus nunc signorum dicamus & ortus. Signorum est ortus triplex, occasus eorum Σ3o Est effam triplex. namque ortus Coisicus, atque occasus

370쪽

occasus fertur quum tempore matutino Sole oriente, aliquod signum quoque surgit eoaDe regione simul, vel quum mane Occidit undis. Dicitur at Chronicus, quoties surgit ve caditve i23s Signum aliquod, quum primum alto se gurgite condens Jam patitur stellas alias splendescere Titan. Heliacus vero est ortus, quum sole propinquo Iampridem occultum signum, postquam ille recessit, Ingrediens aliud, posse incipit orbe videri. 14o Occasus contra Heliacus tunc dicitur esse. Quando aliquod signum, per quod tunc ingreditur Sol. Obtenebrat splendore suo, prohibetque videri.

Nunc quo quaeque modo exoriantur signa, cadantque, Versibus expediam: tribuant modo carmina nobis Pegasides, vatemque suum non spernat Apollo. Quando Aries oritur, consurgit pars quoque laeva Andromedae, Perseique caput, media tenus alvo. Opposita tunc parte poli pars occidit Arae. Α veris Taurvis per coelum corpore fertur: aso ipso ascendente, ascendit totus quoque Perseus. Heniochi consurgit item pars maxima, nec non

Pristis cauda, etiam penitus tunc occidit Ara. Ipse autem Ar tophylax tunc primum absconditur undis Cum Geminis totus Cetus, partesque priores 2ss Eridani surgunt, cumque his armatus Orion. , Angui-

SEARCH

MENU NAVIGATION