Epicteti Manuale et Sententiae. Quibus accedit tabula Cebetis graece et latine

발행: 1759년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

52쪽

tor; nune orator , deinde philosophus ς

toto autem animo nihil; sed tanquam simius , quodcunque videris , imitaris, aliudque ex alio tibi placet. Nec enim cum

consideratione ad aliquid venisti, nec ut qui animo id perlustrarit; sed temere, & ex frigida cupiditate. Sic quidam, cum philosophum viderunt, & aliquem audiverunt ita disterentem , ut Euphrates disserit ;quanquam quis ita dicere potest volunt S ipsi philosophari. Homo, primum considera, cuiusmodi sit res: deinde & natu- 'ram tuam inspice, num ferre possis. Quinquertio es. vis, aut luctator adspice brachia tua, & femora ; lumbos considera; aliud enim alii natura aptum existit. Putasne , te haec facientem eodem modo posse edere , eodem modo bibere, similiter fastidire. Ui- gilare oportet , laborare, a familiaribus discedere, a servulo contemni; ubique in f rio rem esse, in honore, in magistratu, in iudicio , in omni negotiolo. Haec vero considera , num pro his perturbationum vacuitatem, libertarem, tranquillitatem, permis tare velis. Quod si nolis , cave, ne pue rorum instar , nunc philosophus, dein do publicanus, postea orator, denique Caesaris

procurator fias. Haec inter se non consonant. Unum te hominem, aur bonum, aut

54쪽

parrem te excolere oporter , aut externa aut circa interiora occupari, aut 'circa ex

teriora; hoc est, aut philosophi statu habere, aut plebeji.

Opsicla in universum relationibus men. surantur. Pater est 3 Dictatur, curam ipsius eme agendam , cedendum ei in omnibus; ferendum esse si convitietur, aut Verbere r. Sed pater malus est. Numquid igitur bonum patrem natura tibi proprium dicavit Non; sed patrem . Frater injurius est Serva igtur quam relatJonem ad ipsum obtines. nec specta quid ille faciat, sed quid tibi facturo propolitum tuum secundum Da turam adseyum erit. Te quippe alius non laedet, nisi tu velis. Tunc autem laesus eris, cum te laedi putaris. Si igitur a vicino, a cive, ab imperatore, ossicium invenies, si 'telationes coniaderare adsueveris. Ἀ

PIetatis erga deos id praecipuum esse sci

to, rectas opiniones de illis habere, tanquam qui existant, & universa beno ac iuste administrent : 6e ad hoc te ordinatum esse, ut illis pareas, de cedas ilia. Α omni.

56쪽

omnibus quae fiunt, eaque voluntarius se quaris, ut quae optimo consilio perficiantur. Sic enim nec culpabis unquam deos,

nec incusabis, quasi neglectus . Quod qui . dem aliter fieri nequit, quam si ab iis desistas, uuae in nostra potestate non sunt in iis tili , quae sunt in nostra potestate bonum ac malum ponas: adeo ut , si quid

illorum bonum aut malum opineris, Omnino necesse sit, cum iis excideris quae Uelis, & in ea , quae nolis, incideris, i culpare & odisse auctores. Ad hoc enim natura factum est omne animal, ut quae

nocentia videantur, eorumque Causas , fugiat & aversetur: illa autem quae prosunr, eorumque causas persequatur, & admire. tur . Quare fieri nequit, ut, qui se laedi Putet, eo, quod laedere videtur, gaudeat: sicut nec ipso detrimento gaude Ie ullo modo Possumus. Hinc quoque pater Convitiis e

filio proscinditur , cum his, quae bona esse videntur, filium non imperiit. Et Polynicen atque Eteoclem hostili animo hoc inter se dissidere fecit, quod tirannidem bonum essis

putarent. . Propter hoc agricola deos execrat ut, propter hoc nauta , propter hoc mercator, propter hoc qui uxores S liberos amisere. Ubi enim commodum . ibi

pietas. Quare quisquis curat, iit sicut oportet , adpetat declinet ; hoc eodem C ' pie

58쪽

MANUALE. 4

pietatis quoque curam habet. Libare autem& sacrificare, & primitias offerre, secundum rituq patrios omnibus convenit , pure tu. . non sordide, nec negligenter nec parces. nec supra facultates.

C Fur XXIX. . . Cum ad vatem accedis, memento ignorare te, quem eventum res habitura sit; venire autem, ut ex vate hoc audias. At, quale id sit quod eventurum est, sciebas , si quidem philosophus es , cum acincederes. Si enim aliquid ex iis sit, quae in

nostra potestate non existunt, necesse omnino est , neque bonum id esse, neque malu M . Ad vatem igitur adpetitionem, aut declinationem , ne adseras . at loqui tremens eum ac- Cede : sed cum certo noris, quidquid even iturum est, indifferens esse, S nihil ad te attinere: eo enim bene uti licebit, neque hoc quisquam vetabit : idcirco confidens ad deos, tanquam consiliarios, adi. Caeterum ubi aliqui ρ consultum fuerit, memento quos consiliarios adsumseris , cte quibus inobediens futurus sis, si non parueris. De his autem vatem consulturus veni, de quibus omnis consul ratio relationem habet ad eveniunt,

cum nec ex rati ne, nec ex ulla arte Occa fiones dantur ad cognoscendum id quod ' pro '

59쪽

44 EPICTETI

κον.

60쪽

MANUALE. . 43

proponitur. Quare, quando una cum ami-CO, aut patria, periculum subeundum, vates non est consule adus , num periculum una subeundum sit. Etenim si tibi vates di. Nerit , prava fuisse sacra, manifestum, aut mortem significari , aut membri alicuius

truncationem, aut ex illum. Ratio autem adest, etiamsi haec eventura . utar, Cum ami-Co , aut patria subeundum elie periculum. Ideoque maiorem . vatem , Pythium , attende

qui illum e templo eiecit, qui amico , cum

interficeretur, opem non tulerat.

CApur XXX. Constitue iam tibi figuram aliquam , de

formam, quam , cum & solus es, cum homines Convenis, Observes.' I. Et quidem silentium tene plurimum aut necessaria loquere & paucis . Raro autem, occasione quandoque invitante ad dicendum aliquid veniemus: verum non de quibusvis rebus; non de gladiatoribus non de ludis Circensibus, non de athletis, non de cibis aut potionibus, quae vulgo in sermonem veniunt; maxime autem nihil de hominibus dicemus, aut laudando illos.,

aut inter se comparando .

II. Si Igitur possis, sermonibus tuis illorum qui tecum sunt termones ad deo

SEARCH

MENU NAVIGATION