Ioannis Baptistae Donati, ... Apparatus medicus, Ex Hippocrate, Galenoque descriptus in cuius prima parte affectuum, & sedium affectarum iudicia, morborum differentiae, mores, magnitudo, & causae continentur. In secunda, in futurum praesagiendi, cura

발행: 1566년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

MEDIC. APPARATV s. . Spta. Antecedens vasoru plenitudo,continens Vero tenuitas tunicae. Aliquando Cuenit,Vt transitus spirituum,qui a capite transmittuntur ad partes inferiores, impediatur. Hinc necessario excitatur

stupor,quod si remoueantur a auando, quae illis erant impedimento,qus minia spartibus sensum praeberet, morbus quoque continuo tollitur. Possem sexcenta alia in medium afferre, in quibus haud obscura est causae continentis cognitio, quam etsi sciam veluti superuacaneam a nonnullis reiici: quoniam tamen multa reperiuntur clarissima apud Galenu, SI alios praeclarissimos viros testimonia, quae hanc causam necessario dari colendunt, idcirco eam etia inter causas con numerare volui Quis est autem qui noVideat, non unam tantummodo Causam

continentem in pulsibus dari, sed etiam tres, cultas,instrumetum,& usus 3 Et si quicqua harum detrahas, arteriaru pulsus incolumis nullo modo esse potest. Ommitto pulcherrimu illum locu Contra Iulianum, in quo etia causam istam describit.Praetereo etiam quaedam in se-

92쪽

'2 IO AN. BAPT. DON. cundo de humana natura commetario

Quid dicam de Stephano Atheniensi timo & medico ,-Philosopho, qui a doctissimo viro nuper nobis est egregie

. restitutus is nonne inter caeteras causas Continentem etiam enumerauit Plura

possem in medium afferre, quae hac eamdem possent sentetiam comprobare, nisi Certo scirem ea vulgo nota esse. Illud tamen minime silentio inuoluere decreui, quod a doctissimis viris est praeclare animaduersum, quod in iis tantummodo morbis detur causa continens,in quibus

aliquid additum esse, & adiunctum diciatur , non in iis in quibus nonnihil detrahitur. Hinc illud Hippocratis in libro de

spiritu: Medicina omnis in appositione,& detractione cosistit. Intemperies qualitatis solius oritur abundantia, aliae ex

materia excitantur superuacua,in Compositione partium sextus digitus aliqua-do Connumeratur, in obstructione perspicuum est, quod materia superat: qui vero in diminutione consistunt, cautam continente non habent,quod nunquam sic eueniat, ut aliquo accedente morbus sequat

93쪽

MEDIC. APPARATV s. 'isequatur, eodem decedente malum discutiatur. Causae vero cum adsunt, aut aliquid efficiunt,aut non: cum nihil estaciunt , quamuis sint confirmatae, ut Ple- thora, ad eam partem artis medicae pertinent,quae praeseruatiua appellatur.Sin aliquid efficiunt, medicus non solum ad Curationem suum debet dirigere consultum,verum etia ad pr seruatione. Quare mixtum medici consilium his duobus dicitur. . Nam quod effecturae erant causae illae, id iis labefactatis facillime tollitur , qua in re praecipua est praeseruatio. Morbum vero qui instat,& subsistit,medicus debet curatione adhibita discut

re. Huic mixto ex curatione, & praeseruatione proprium nomen non est indiatum. Hinc fit, ut de huiuscemodi re medici quamuis doctissimi aliquando digladientur. Hi curationem appellari debere contendentes,illi vero praeseruatione affirmantes.Causa vero quae aliquid esscit omitto de industria ineptas quasdahac de re medicorum nonullorum lites aut quasi pertransiens minime cofirmarum in particula relinquit affectum, aut

diutius

94쪽

s IO AN. BAPΤ. DON. diutius ibi commorans ea deinde decedente morbus statim soluitur, aut ea ab lata alte iam morbus grassans difficilest int. δε admodum depelli potest. In Pheris mu-

Tori. lier diu capite vehementer laborauit. Nihil medicina proficiebat, quod causa,

quς dolorem concitabat,maneret: Cum vero menstruis profusis eadem relicCretur , mulier levabatur: morbus enim nondum firmus erat redditus.Causς VC-xo, quae in Corpore nostro reperiuntur,

morbu demonstrant, eX ternae Vero Cau-sς ad ea,quq prius recte inuenta sunt, VCluti cumulus quidam accedunt, quo rei demonstratae fides firmior,& certior habeatur. Externae cauta sunt sex res non naturales a iunioribus medicis Vocatae, qui infinitum hoc nomen finxerunt, Vt res,quae in corpore humano minime co-spiciuntur,notarent,& discerneret, non

quod & ipsae naturales no sint. Haria primus aer est,de quo pluribus in locis cum Hippocrates,tum Vero Galenus optimedissseruit. Locos nihil est quod subscriabam: notos enim omnibus esse arbitror 6s,in quibus multa de aere,& locis memoriae

95쪽

sexto de

M E D I C. APPARATUS. moriae mandauit. Secundus, somnus S vigilia, quae dc si interiores corporis partes non occupent, necessariae tamen appellotur corporis humani affectiones. Cum his cogruunt illa Hippocratis, Labores, otia, somni, Vigiliae sunt animad e 8 p.i . uertendae. Et idem, Labores,cibi, potus, Sexto si somnus, rCs Venereae, omnia mediocria.

Tertium locum obtinet perturbationes animi,ut sunt gaudium, moestitia,dolor,& reliqua huiusmodi. Sic Hippocrates, Minoia idq; non semel,Cura,& attentissima co- -- gitati: oest animi veluti deambulatio. Et ' 'p' 'paulo ante, Iracundia,Vt in Capite, cor- sexto dede, pulmone calor, & humor contra 'μι hantur in causa est, laetitia vero& hila ''ritas euocat,& educit. Idem, Curandu seundo de aliquado ut aegri ira incendantur, Ut Calor amissus recuperetur, &succi in uni- uerso Corpore digeratur, quod etiam in Letitia, metu,Caeterisque id genus obseruandum est. Quartum occupauit motus quies,quaru alter a veteribus vitae humanae comes appellatus est. Quintii semia.a- repletio,& inanitio: Quos enim morbos repletio excitat, euacuatione sanantur,

96쪽

ss Io AN. BAPT. DON. ω quicunque nimia euacuatione inu dunt, repletione finiuntur. His adiungitur cibus,& potus,de quibus agit Hippocrates in libris qui de victus ratione inscribuntur. Sub his studia, quae vulgo

exercitia Vocantur, Comprehenduntur.

Illa verὁ in singulis externaru causarum generibus obseruanda, primum ut diligenter perpendamus,qua maxime Vi,aCfacultate morbos excitare soleant:deinde ut consideremus uniuscuiusque corporis affectus. Nanque hoc perpetuum est,quod in iis,qui co sentiunt,affectibus, parata, ac prompta est laesio: contrarij Vero, ac inter se pugnantes quantum Viribus , ac magnitudine contrarietas potest sustinere, latum resistunt, ac deuinci non patiuntur.Haec ego exilius persequutus sum, quae Galenus fusissime pertractauit: cupio enim studiis iuuenum potius obsequi,quam calumnianti lectori morem gerere.Nunc tempus est,ut de causis internis disputemus. Internae Vero causae sunt tres, aut aliquod quatuor humorum,aut imbecillitas partis,aut vicinia partis affectae.Quatuot humores si bene

97쪽

bene se habent , conseruant Corpus, sin minus, illud aegrotet, necesse est. Nihil est , quod hoc loco nonulli expectent,ut de omnibus causis, quae possunt redde re humores deprauatos disieramus: hoc enim pertinet ad eum, qui totam *rtem tractare sibi proposuerit,ia5 ad illum qui loca tantummodo & vestigia, quibus ad caput aegritudinisi perueniro positimus

monstrare, & notare in animum sibi induxerit. Imbecillitas vero partium qua dripartito oritur, vel ob vasorum inanil tionem, vel sanguinis eruptionem, Vomitu, deiectionibus, sudoribus, longiori inedia,vigiliis, i denique ob dolorem, qui ab Hippocrate labor appollari solet,

vel ob virium irritationem,Vt sunt morsus quidam ventris, S intestinorum,uel ob intemperiem partis sicuius aut cum materia,aut absq; materia. Vicinia partis affectar de qua modo dicendum est)inter illa duo numerantur Etenim si magnus est morbus,solet ille eiusdem ordinis,& Viciniς partes male habere.Nanq; ore stomachi laborante,cor quoq; Vehementer assigitur,in iecoris magna infla-

98쪽

s 8 IO AN. BAPΤ. ΠΟΝ. matione singultus insequitur. Vtero Ia- borante spiritus retinetur, & neruorum distentio sequitur. Quoniam vero non

satis est de causis ipsis disseruisse,nisi etiaquo pacto cognoscantur, tradiderimus, hanc partem intactam non relinquam, sed summatim ponam. Cognoscuntur autem causae, ex iuuantibus nocentibus, ex causis essicientibus, ex iis, quae Consequuntur,ex eXcretis, & curatione denique ipsa. Nemo est, qui nesciat, Ca, quae prosunt, aut nocent, necessaria esse ad cognitionem Causarum. Etenim e .rum,quae nocent cognitio, simul & causarum habet notitiam: immo Veron Cetium Cognitio , causarum est comprehensio: Quae quoniam superius cuiusmodi essent, exemplis satis demonstraui, hic ampliu ede his scribendum esse, non putaui. Essicientes causae idem demonstrant, ut si ante praecesserint albqua, quae talem possent humorem gignere. Haec autem sunt aetas,anni tempora, regio, victus ratio, mali succi consueta generatio,humor minime e XCretUs,pΟ-stremo praeterita purgatio. Si enim adolescens

99쪽

NEDIC. APPARA Tvs 9 Iescens aegrotat, sanguis ut plurimum morbum excitabit. Et si ver fuerit, eundem dolorem afferre verissimile erit. Si regio calida sit, calidiores excitat aste ctus. Ciborum vero,& potionum haec quidem hunc humorem, illa vero alte rum gignere possunt. Ex meracis potionibus frequenter ashmptis morbi exsanguine oriuntur. Itaque apud Hippocrate facile cognoscitur Sileni morbus: pGis. d. cum enim ex nimio vini potu aegrotasse' ηι

testatui. Et adolescetulum, qui in men- 'u'χdacium foro decumbebat,facile ex ma- morb. ML te morbo acuto laboraturum verisimile ' i' 'herat. Perpendendum praeterea,num ex

eoru numero sint, qui facile malum succum generent: cognosces id, si aegrum interrogaueris, soleatne aut scabie, aut lepra,aut pruritu crebro vexari.Item aneri sypelas, aut herpes, aut deniq; Vllus,

quod ex malo succo nascatur, morbus , χ' eum inuaserit. Considerandu deinceps, num aliqua excretio retenta sit. Etenim stMarrata

Alcippus, cum hςmorrhoides sanguine funderent, curatus, grauissimis morbis Jcorreptus est. Postremo illud nullo mo-

100쪽

/ do praetereundum,num aeger quotannis rmedicamento uti solitus sit. Etenim si medicamentis purgationes fieri lita

sint Vere, aut autumno, illis intermissis homines grauissimis morbis urgentur. Multi etia ab exercitationibus conquieri Uerunt, quibus nonnunquam se credere

erant soliti, alia frictionem, aut balnea, quibus quotannis uti solebant, vitarunt: quidam vero post balneum vino dulci

sumpto,Vomitum amarunt,ad que cum non amplius Confugissent,non conte 'I . . nendas eXcitarunt argritudines. Ex iisi Vero quae cosequuntur, in causarum notitiam peruenimus. Rubrae enim pustulae, axq; rotundae, paruaeq; ex bile ortu tur, quales vidit Hippocrates in Sileno

νηο---i die octauo pius aegritudinis. Latae Vero, 'Dki. δε& quae pruritum non excitant, quales morb. vut, Simonem occuparunt, ex frigidiore hu- 'o i. 4 more nascuntur. Et si carnes gustantimisb. vi I salsae Videntur, humoris redundantiam indicat. Et lingua eundem Colorem ob-mονδ. ωὐ tinet Cum iis, quae in aegro superant, hu- Φλιερ moribus. Ea quoque,quae CXcernuntur,

causam indicant,in quibus & quantitas,

SEARCH

MENU NAVIGATION