Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

6 PsYCHOLOGIA PRO LEGOMENA .

voluptatis consistit , quemadmodum suo tempore in philo hia praetim inire Ii monstraturi sumus a quanti momenti sit solida Psychologiae empiricae erevitis hine notescit . Ceterum ex ipsa tractatione constabit , non impossibile esse , ut certamiscundam de anima humana eognitionem eonsequamur . Patebit fallere praeiudiei commune , quod immateriali ina anima obstat , quominas positiri quid de eadem. cognosc M., i,

22쪽

PSYCHOLOGIAE EMPIRICAE

PARS I.

DE ANIMA HUMANA

IN GENERE

ET FACULTATE COGNOSCENDI IN SPECI E.

SECTIO I

De existentia animae humanae.

Os esse nostri raramque aliarum extra uos constituta rum conFisy quovis momento experimur. Non opus motum est nisi attentione ad perceptiones nostraS, ut ea coorit dere certi simus S. 664 Log . nis exia

Nemo miretur , nos talia propoclere, quae unimique -- Remi via sunt, nee quidquam in dubium vocaverit. Facimus hoc animae. iubente methodo. Ubi enim aliquid demon strandum , sumenda quaedam sunt, cum nulla nisi ex affulntis procedat deis monstratio. Quae vero astumuntur , vel evidentia, vel per se elara esse debent, quod velante iam fuerintdemonstrata , vel bsque probatione concedantur. Ad elatam Posteriorem Pertinet propositio praesens . g. I 2

Nos se nostri conscios ipsa dubitarione confirmatur. Pone enim te dubi- Certitutare, utrum tui rerumque aliarum extra te conscius sis, necne. Non negare Diuitirco by Corale

23쪽

2 Pars I. GR. I. Cap. I.

μὴ . gare potes, te dubitare, cum ipsemet hoc affirmes S. 28 Ontia. & g. 1 os menti. Log. . Unde vero nosti te dubitare, nisi ex eo, quod dubitationis tuae tibi conscius sis Hoc ipso igitur te tui conscium esse affirmas, cum te de eo dubitare asseveras. Te igitur tui esse conscium ipsa dubitatione

confirmatur. Itemur hoc principio ad demon strandum gradum evidentiae, qua nititur cognitio existentiae sui ipsius aut, ii mavis, animat.

THHi- Qui sui altarumque rerum actu conscius est, ille etiam actu est siue existit

pium eo- Propositio haec adeo evidens est, ut absque probatione concedi debeat, gnosce'- sumenda adeo per modum axiomatis. Quod si hoc negas: ponendum est,iti cri' posse ens quoddam sui alia ruinque rerum actu conicium csse , etiamsi . ' ipsum actu non sit. Ergo eidem actu quaedam inerunt, antequam existit: quod cum nemo non absurdum esse fateatur; qui sui aliarumque rerum conscius est, existit.

Propositio praesens est casus specialis notionis communi si vi cujus existentiam rei colli. gimus. Ex praedicatis enim actualibus colligitur communiter rei existentia. Si quis dicit , lapidem elle calidum, solem lucere, se inen progerminare de casu singulari locutus a nemo dubit bit ex eo in serre, lapidem, solem, semen existere. Datur adeo in nobis notio quaedam communis, cui distincte enunciatae respondet haec propositio: Si μι tatio amo quia moenis aut, si mavis, Si de individαο asi muni tradicari poten, idem actu es , sive exta sit. Notionis huius generalis easum speetalem eta propositionem praesentem . per se patet. Et sane hoc ipso principio cognitio existentiae animae nostrae reducitur ad notionem commuis nem. Conferuntur hic utiliter, quae ea fini alibi diximus t mr. g. 37o & 393, itemque mi. g. 2 36c 386 oniol. & quae de utilitate limus reductionis monuimus se s οπιοι. . Utinam philosophi ad notiones communes magis attenderent, confusas ad distinctas revocarent, S a specialidus universales abstraherenti Ipso successu experirentur, quantum in iis

praesidii positum sit ad recte philosophandum. S. I 4.

Ore mo- Nos exi limus. Sumus enim nobis nostri rerumque aliarum extra nos

bis conscii S. D 9. Qui sui rerumque aliarum extra se conscius est, ille exi- semic- stit S. 1 3 . Nos igitur existimus.

I g. Nos Hac ratione nobis innotescere , quod existamus, nemo in dubium vocare potest sexuto e qui ad seipsum attendit. Pone enim te tibi non esse tui rerumque aliarum extra te conseium t eluti te dormire. Numne dormientis mentem unquam sultabit cogitatio, quod ex istas sQuis hoc afirmaverit s Pone te vigilantem esse tui rerumque aliarum extra te tibi conscium , non tamen perpendere , quod ens sui conscium exiitat: tui quidem tibi conscius es, seu te ipsum lentis, quatenus te agere & pati percipis ι minime autem de existentra tua mentem tuam subit cogitatio. Antequam igitur cogitatio existentiae tuae mentem tuam subire potest, praecedere debet notio rei sibi tui rerumque aliarum actu consciae existentis . Ad disturi tam igitur notionem reducimus consulam communem existentiae nostrae eamque terminis universalibus enunciamus, Ceterum hinc est, quod rationem reddituri, unde constet, nos existere , vel quaesiti num existamus, respondeamus, nos hoc nunc agere hveluti lcribere, ambulare, videre, admittentes, quod hoc nunc agamus, quia nobis ejus conscii sumus. Quoniam philosophi est rationem reddere , cur ea, quae fieri possunt, a tum consequantur I. 3r Disc. praelim. r, rationem quoque reddere tenetur , cur nos existere certi sinus. Qua inobrem nemo miretur, talia a nobis probari, quae probatione nulla indigere videntur. Non admittimus existentiam nulli am absque probatione, quemadmodum ex dustis apparet. Philosophi igitur est docere, qualis probatio in ratiociniis nostris confusis contineatur.

g. II.

24쪽

S. I s.

Cendis existent ae nostrae ipsa dubitatione confirmasar, seu, ex eo, quod Graducdubitamus, utrum existamus, nee ne, colligitur, nos exsere . Etenim ex certit demonstratione propositionis praecedentis constat, nos colligere existen- ς' tiam nostram ex eo, quod nobis nostri aliarumque rerum cxtra nos sumus conscii. Enimvero quod nostri aliarumque rerum extra nos nobis iso conscii simus, adeo certum est , ut ipsa dubitatione confirmetur S. Ia . strae. Cognitio igitur existentiae nostrae ipsa dubitatione confirmatur. Idem adhuc alia ratione ostenditur. Ponamus te dubitare, utrum ex stas , nec ne: cum tibi hujus dubitationis sis conscius, qui vero sui sibi conscius est, existat S. I 39; ex eo, quod dubitas utrum existas, necne, colligere debes, quod ex istas.

Hine patet gradua certitudinis, qui cognitioni existentiae nostrae convenit. Tantus nimirum est , ut eo ma: rem concipere non liceat. Quid enim certius existimari debet eo, quod ipsa dubitatione confirmatur , seu, quod hinc esse collisis, quod dubites, num fis . Philosophi igitur cum sit scrutari rationem tantae certitudinis, minime inprobari potest opera, quam in reducendo ruiocinio, quo existentiam nostram colligimus, ad notionem

distinitam impendit.

s. i6. Si quid per sdillogismos infertur, quorum praemisse funt propositiones isde- Quiria monstrabiles, vel judicia intuitiva experientiis elaris superstructa ; id eadem eadem evidentia cognoscitur, qua nos exsere cognoscimus. Existentiae enim nostrae cognitio nititur hoc syllogismo β. pristis- uodcunque ens sui ipsius aliarumque rerum extra se sibi acta conscium' ' ,

est, illud exsit. - . redien-Atqui Nos nostri aliarumque rerum extra nos actia nobis conscii sumus. tiam no-Erso Nos exusimas. stram c

In hoc syllogismo propositio major est principium rationis , in quo notio δ'0 confusa subjecti atque praedicati ita indivulso nexu cohaeret, ut producta notione subjecti in eodem quoque compareat notio praedicati, adeoque propositio indemonstrabilis S. 263 Log. . Quare cum praeterea theoretica sit S. 266 LM. I ex axiomatum numero est I. 267 LM. . In minore syllogismi nobis tribuimus praedicatum, quod in notione nostri comprehensum intuemur , adeoque minor propositio judicium intuitivum est I. yI LM. . Nititur autem idem experientia F. D tam clara, ut dubitando confirmetur S. ra . Eadem igitur evidentia cognoscitur, qua nos existere cognoscimus, si quid per syllogismos insertur, quorum praemissae sunt propositiones indemonstrabiles, vel judicia intuitiva experientiis claris superstructa.

Apparet hine utilitas disquisitionis de modo, quo existentiae nostrae certi reddimur, nimiis rum quid ad hoc requiratur, ut quid eadem certitudine cognoscamus, qua nos cognoscere agnoscimus . Quoniam in Psychologia rationali & Theologia naturali arduas demonstramus veritates , velut 1 de immortalitate animae &existentia Dei ι maximi prosecto momenti est gnitio distincta gradus illi evidentiae, qua nititur existentiae sui ipsius cognitio.

25쪽

io . Pars I. GR. L Cap. I.

G isyis coissota dem stratur, ta eadem evidentia cognoscitur, qua mi exHere

raritim cog'oscimus. In numerum principiorum demonstrandi non assumuntur nisi innis in definitiones, experientiae indubitatae, axiomata & propositiones jam de- iis, q- monstratae S. s61 Log. . Quoniam itaque definitiones sunt propositiones identicae S. 2Iq. Log. , adeoque axiomata, si ad propositiones rei in ' ducantur I. et o Log. , consequenter una cum ceteris axiomatis indemonstrabiles I. 267 Leg. ; ex definitionibus autem, experientiis indubitatis & axiomatis primae propositiones demonstrantur, quae deinde innumerum priueipiorum demonstrandi assumuntur S. sy I & seqq. Logo; principia demonstrandi prima sunt experientiae indubitatae & propositiones in demonstrabiles . Enimvero si quid insertur per svllogismos, quorum praemissae sunt propositiones in demonstrabiles vel judicia intuitiva experientiis claris superstructa; id eadem evidentia cognoscitur, qua nos existere cognoscimus c6. I 6 . Ergo quod demonstratur, id eadem evia

dentia cognoscitur, qua nos existere cognoscimus.

Nemo non videt, sermonem hic esse de demonstrationibus veri nominis, minime au tem de praetensis, quales hodie inprimis multae prostant. Non difficile vero est demonstra istionem genuinam a spuria separare , fi quidem observaveris , quae de genuina earundem tar ma praescripsimust g. s II & seqq. I. g. in be in demonstrationibus expendendis plurimum veriatus fueris.

6idem Veritates geometricae eadem evidentia cognoscuntur, qua existentia nostra M V nobis innotescit . Veritates enim geometricae demonstrantur legitime , Qes bH quemadmodum osteΠdimus, cum genuinam demonstrationum formam eum Maia delinearemus I. III & seqq. Log. γ. Quicquid vero demonstratur, id iis sit . eadem evidentia cognoscitur, qua existentia nostra nobis innotescit S.I7 . Ergo veritates geometricae eadem evidentia cognoscuntur, qua existentia nostra nobis innotescit.

I oqu mur hie de demonstrationibus legitimis, quales dedit E-liaea cum ceteris Gemmetris antiquis . Neque enim dissitemur, dari subinde hodie nonnullos , qui a rigore Geometrarum veterum recedunt, nec in demonstrando peritis satisfaciunt. Imo nec diffitemur a m dernis Geometris transitu a natura ad Geometriam facto subinde assumi , quae sal. vis demonstrandi legibus assumi nequeunt, imo saepius a veritate abhorrent.

S. 19.

Ratis Quoniam veritatum geometricarum, si legitime demonstrentur, ea infensus, est eviden. ia, qua existentia nostra nobis innotescit g. t 89; ideo non mirum,q m quod nemo inis assensum denegare possit, qui Cim demonstrationum percipit.

prompte Nos eα de causa non probamus, fi iuvernibus mathemata absque demonstratione Propo- veritaria nuntur, ut de eorum veritate convinci minime possint . Necesse enim est, ut in se percitabus geoia piant vim demonstrationum, qua assensus Vel ab invito extorquetur. Alias enim discrimem metrisis inter cor victionem & persuasionem opere ipso nunquam distinguent, neque methodi accu-ost his ratae, sine qua convictioni locus esse nequit, pulchritudine atque amore unquam capien- tur. Equ dem vulgo sibi persuadent, demonstrationes nausea in creare tironibus, eoiquae φη ' a studio Mattheseos arcere. Enimvero diuturna experientia didicimus , id ineluendui minime esse, siquidem demonstruiones rite resolvere noveris, ne sis obscurus & confusus in docendo .

26쪽

De αἱ flentia animae taman . , t ἔ

Ens istud, quod in nobis sibῖ sui & aliarum rerum extra nos eonscium est, Anima dicitur jVamur etiam labinde Arima humana, item Mens

vel Mens humana.

Definitio nominalis est: attamen positiva. Realitas ejus a posteriori patet. Etenim Inanterioribus vidimus, dari quid in nobis, quod sibi sui aliarumque rerum extra nos conscium est. Quale fit illud ens, in Psychologia empirica docemus. Quid fit & quod a corpore organico diversum fit, in Psvcliologia rationali demum ostendemus . . S. 2 δ' ---a bumana ex P. Etenim nos existimus, quatenus nobis nostri aliarumque rerum extra nos conscii sumus S. ἔψ . Enimvero quatenus nobis nostri aliarumque rerum extra nos conscii sumus, anima sumuscas. ao . Existit igitur anima nostra.

Apparet adeo, dum existentiam nostri evielmus nos non demonstrasse, ni si quod antima nostra existat s corporis autem existentiam adhuc in dubio reliquisse, propterea quod nondum constet, utrum ens istud, quod sibi sui conscium est, fit ipsum hoc corpus, an vero ens aliud ab eo diverium. g. 22.

Animae existentiam ante cognoscimus, quam corporis. Etenim animae n strae existentiam ex eo cognoscimus, quod nobis nostri rerumque aliarum extra nos conscii simus S. ao PB Adc S. 3 9 Log. . Enimvero si de existentia reali corporum dubitamus, hujus dubitationis nobis conscii sumus, consequenter nobis nostri conscii sumus, quatenus dubitamus. Quoniam igitur ex eo, quod de existeptia reali corporum dubitamus , demonstrari potest , nos existere, quatenus nostri aliorumque conscii sumus S. I 4 ; existentiam animae cognoscimus, dum adhuc de existentia cσrporis dubitamus , adeoque antequam existentiam corporis cognoscimus .

Respexit hue cariosius Meditat . a de prima philosophia, dum adstruere conatur mentem humanam esse notiorem corpore. Etenim asserium suum inde probat, quod de rebus omnibus dubitans ex ipsa hae dubitatione cognoscat se esse, quaten ut te ilicet cogitat, id est, quatenus est res cogitans. Nihil autem aliud intelligit per rem cogitantem, quemadmodum paulo post videbimus, nisi ens, quod sibi sui ipsius rerumque aliarum tanquam existra se conscium est. Primum igitur quod certo cognoscimus, dum de ceteris omnibus dubitamus, est aliquid, quod ad animam spectat, non ad corpus. Atque eatenus dici potest animam humanam esse eorpore notiorem. Satis vero accurate in ista secunda meditatione philosophatur cariesina, quemadmodum decet philosophum acutum, qui mentis acie distinguit a se invicem separanda, quatenus scilicet de existentia nostri sermo est. Etenim quod naturam & egentiam mentis attinet, in eo deproperavit iudicium suum , quemadmodum suo loco ostendetur. Certum tamen est, quod ibidem affirmat, primum, quod de anima nostra cognoscimus, esse illud, quod cogitet, aut potius, quod sit sui rerumque liarum tanquam extra se existentium fibi conscia . imae

definitis.

Anim existem ita a

nam rei

27쪽

' , CAPUT IL, De Modo cognoscendi animam.

I. 23. O tam dicimur, quando nobis conscii sumus eorum, quae in notis quia st . bis contingunt, & quae nobis tanquam extra nos repraesentan-ώ - tur. Cogitatio igitur est actus animae, quo sibi sui rerumque ali Tum extra se conscia est

Definitio haec nominalis ab usu loquendi minime recedit: id.quod per exempIa euntipatet. Quando arborem gontuemur, nobis eus conscii existentes de ea nos cogitare diciamus. Quando nobis attributa Dei repraesentamus & notionum , quas iam de iis habemus, nobis conscii sumus; de Deo nos cogitare dicimus . Quando criangulum nobis imaginamur& imaginis hu us quasi oculis oberrantis conscii nobis tumus; de triangulo nos cogitare diacimus . Nos igitur cogitare affirmamus , quando nobis rerum quarundam aut operati num mentis nostrae sumus conscii. Enimvero quando nobis nihili conscii sumus, veluti in somno, tum nos non cogitare pronunci Zmus. Retinet eundem significatum cari σοι. Ita enim Princip. philos. pλα. I. art. s. , inquit , mulligo illa omnia, qua κγιῆν cresciis in uobas funν, crisatenus rerum in nobis e cimita est. Nostrum adeo fuit fignificatum M- usui inquendi communi conlarmem, & in philosophia introductum retinere i s. 1 a. 34ν Dis pratam. λ. Et si igitur non desint . qui cogitationes ad omnes mentis humanae modificationes extendunt , etiam eas, quarum sibi conscia non est; it Iis quidem liberum reI inquimus, quo in fignifieatu vocχbula uti velint, nostrum tamen non est eorum vestigia sequi. S. 2 .

Per tota Mens percipere dicitur, quando sibi objectum aliquod repraesentat: prioris ut adeo Pereeptio fit actus ineptis, quo objectum quodcunque sibi definitio. repraesentat.

Ita percipimus colores, odores, soaost mens percipit seipsam & mutationes in se

contangentes.

g. 2S nem Menti tribuitur Apperceptio uatenus pereeptionis suae sibi conscia est.

ceptio Appereept ion is nomine utitur LeibHιias: coincidit aurem cum conscientia , quem te -d fit. minum in praesenti negotio cinesius adhibet. S. 26.

s. a in iam cogitamus , quando nobis conscii sumus eorum, quae ita sis cogitaia nobis contingunt, & quae nobis tanquam extra nos repraesentantur S. a 3 λοῦ rione ast omnis cogitatio oe perceptionem as, de apperceptionem in Lit S. as I.

Loicem E. gr. Dum iam scribo, conscias mihi sum me sc. ibere. Quatenus mihi conscius sum sim actus kmbendr, eundem appercipis; quatenus vero idem in mente repraesentatur , ut ejusmodis dein conscius esse possim, eundem percipio is Actus enirn scribendi non percipitur, quate-- ' nus motus quidam manus de digitorum contingunx ad literarum ductum atque seriem n cessari . Simili er dam solem video, elus tanquam extra me consistentis conscius mihi sum. Eum igirur percipio, quatenus eundem mihi repraesent I ssed appercipio, quatenus mihi conscius sum tanquam talis, qualem repraesento. Constac iam itum ex Astronomia, idem que m Phy sica ostenditur , solem longe alium esse quam apparet. Figura ad sphaericam proxime accediti mens vero eum sibi repraesentat instar disti. MoIe sua tantum superat Teli rem, ut ea contemptibi is parvitatis respectu solis ex istimari debeati mens vero eundem intasar disei admodum exigui repraesentat. Solis igitur nobis conscii sumus, non qualis reverae est ; sed qualem sibi repraesentat mens nostra. In omni cogitatione perceptio seu rei in mente repraesentatio & appereeptio, vi culus nobis conscii sumus ob ecti, suod in mente repraese ratur, aut, si mavis, illius repraesem timis, probe a se invicem distingueata sunt

28쪽

De Modo eognoscendi animam . 13

suae ex ἰh, quae menti inesse observamus, legitimo ratiori o tolliguntur, o quae pomo ex bis inferuntur; eadem quoque meati conveniunt. Idem valet ad omni ente alio. Etenim quae ex iis, quae menti inesse observamus, legitimo ratiocinio colliguntur, ac porro ex his, quae scilicet legitimo ratiocinio inde collecta lunt, inseruntur; ea de mente humana demonstrantur S. syr&seqq. LM. . Quare cum vera sit propositio, quae demonstrari potest I. 3M Leg. , consequenter praedicatum subjecto suo eo veniat propter ea, ex quibus idem colligitur S. sos Log. Di menti quoque convenire debet, quod colligitur ex iis, quae menti ine me observamus, & quod porro ex hoc insertur legitimo ratiocinio, quod ex il lis colligitur. Idem valere de omni ente ex ipsa demonstratione apparet, quae talis omnino est, ut ad omne ens promiscue applicari possit.

Nititur hae propositione omnis cognitio discursiva , atque clarior evadet ipsius veritas, ubi ratiocinia mentis in sequentibus scrutati fuerimus. Sane huius propositionis fide tribuuntur subjecto tuo omnia praedicata, quae de eodem demonstrari pollunt. In definitionuhus nominalibus figurarum sumimus nonnulla, quae iisdem inesse debent , atque ex iis ratiocinando colligimus porro, quae iisdem tribuenda veniunt. Nimirum illi figura trihuenda sunt ea, quae ex assumtis colliguntur, cui conveniunt, quae assumta fuerunt. Recto igitur tramite incedimus, si eodem modo de mente indicamus.

S. 18.

Ad cognitionem mentis pervenitur, si ad cogitationes nostras attendimus, eidemque porro tribuimus, quae legisimo ratiocinio ex iis colliguntur. Quoniam enim cogitationes involvunt perceptiones & apperceptiones c sy. 26 9 Idum cogitamus, aliquid vel ad nos spectans, vel a nobis diversum nobis repraesentamus I. 24 , ejusque repraesentationis nobis conscii sumus 1s . Quare si ad cogitationes nostras attendimus, hoc ipso nobis innotescit, non tantum quomodo objectum repraesentetur, sed etiam qualis tunc in anima mutatio accidat . Atque ita ad animae cognitionem

pervenitur.

Quoniam porro menti tribuenda veniunt, quae ex aliis eidem in existentibus legitimo ratiocinio colliguntur I. 27 , atque ea menti convenire certum est, quae in ea observamus I. yr 7 LM. I ea quoque menti eonvenire debent, quae ex iis legitimo ratiocinio colliguntur, quae in mente observantur. Atque ita denuo ad animae cognitionem pervenitur.

Propositionem hanc ideo apponimus, ut dum constat, quomodo ad certam animae cognitionem perveniatu es ea , quae de anima tradituri sumus , ad examen revocare valeaismus . Id enim unice nobis propositum est, ut ad certam animae cognitionem lectorem perisdueamus tum ob dignitatem, tum ob utilitatem doctrinae. Cognitionis vocabulo utimuenrandum definito, propterea quod hic in notione consula acquieicere possimus, nec distincta opus fit. Id tamen miaime obstabit, quo minus in sequentibus confusam ad distiniscia in reducamuI. r

SECTIO

menti obeas quae

in ipsa

29쪽

rarum

SECTIO ILDE FACULTATIS COGNOSCENDI

PARTE INFERIORI.

De disserentia perceptionum formali.

Uemadmodum potentia activa in genere Faestitas dici solet c F. 716 Ontes. γ; ita etiam potentiae ac ivae animae Facultates ipsius appellantur.

Quot nam fini animae facultates & quales sint, in P Dchologia empirica declaramus: quid vero proprie fine Acquomodo animae insint , in Psychologia rationali demum declarabitur. Conducunt tamen ad eas intelligendas, quae de potentiis activis in genere iam in philosorhia prima ann tavimus nu. s. 716 . Nimirum vi notionis, quam de actione habemus t g. ri 3 Onιοι. , potentiam activam, con sequenter faculcatem tribuentes animae amrmamus , non re Pugnare iis, quae animae insunt, ut quaedam eidem inexistentia vel relationes ad alia ita mutentur, ut ratio mutationis contineatur in illis ipsu , quae eidem insunt, seu, ut per alia, quae eidem insunt, intelligi possit, cur ea accidat mutatio. Enimvero quoniam in Psychologia empirica nondum dirimi potest, utrum in passionum numero sint, quae tales videntur fi vel maxime ponamus, esse eas utique pasones, cum tamen acti ibus an iis reae ita implicentur , ut hae abique iis intelligi minime pollint; nemo aegre serat, quod suis Famitatum titulo talia expendamus, quae ad passiones resert. Quodsi haec ratio nondum ei satisfacit, significatum vocabuli extendat ad potentias passivas: ad quod, cum arbitrariae fiat definitiones nominales , absque ulla contradictione facere licet.

Si quid pere pimus, aut id ab aliis perceptibilibus fatis diflinguimus, ot

dem a nobis fieri minime posse deprehendimus. Levi attentione opus est ad obvias perceptiones, ut asserti veritas agnoscatur. Etenim si solem &arborem luce diurna collustratam in vicinia intuemur, solem & arborem ab aliis objectis, quae simul percipimus, satis distinguere valemus, ita ut denuo redeuntem agnoscamus, & Lunam vespere intuentes eam a Sole distinguamus, arborem vero aliam alibi contuentes ejus cum illa similitudinem animadvertamus. Enimvero si in luce crepusculina objectum at quod in agro positum videmus, ea, quae ipsi insunt, non satis discernimus, ut adeo cum rebus olim visis idem comparaturi simi Iitudinem , quam cum iis habet, non animadvertamus. Differentia adeo haec omnium optime innotescit, si idem objectum in eadem distantia ad lucem diurnam & crepusculinam respicias: cum enim hic cum modo percipien

di nobis sit negotium , differentia omnium optime in eodem objecto sese prodit.

30쪽

De differentia pereeptionum formal7, Is

Monuimus iam alibi differentiam notionum sormalem a modo cognoscendi desumit . 77 Iot. ; non alia vero est perceptionum differentia, quam notionum in Logicis ex. Plicata, cum in Logica vocabulum notionis, prout ab auctoribus fieri solet , in latiori significatu acceperimus, ne, dum alios legimus, facile confundamur. Ne tamen in Psa chologia delint nomina ad ea a se invicem discernenda , quae discerni consultum, imo ne. Cessatium est, vocabula quaedam arctioribus limitibus coerceri nil vetat. Non obstat lex methodi, ut in diversis disciplinis ei videm vocis sigmficatus mutetur I unde eam inculcantes addidimus, id fieri debere saltem in eadem philosophiae parte g. I 43 Dise . praelim. ι cujus quidem rei rationes alibi commodius expendere licebit. Ceterum dum simul perceptorum mentionem imie imus, ad ea reserimus quomodocunque percepta, sive sensuum, sive imagiis nationis ope. Hactenus enim differentiam in iis non attendimus.

Si quod percipimus agnoscere, vel a perceptibilibus ceteris distingus

te Valemus, perceptio, quam habemus, clara est.

Exemplum perceptionis clarae praebet Sol, quando eundem videmus I praebet arbor, quando in luce diurna eandem intuemur; praebet calor, quem tactu in lapide percipimus. Nimirum si duo fimul clare percipiuntur, iis inter se collavis apparet, num e dem fiat, an diversa.

s. 32.

Si quod percipimus non agnoscere, vel a ceteris perceptibilibus non distinguere valemus, perceptio, quam habemus, obscura est.

Exemplo est obiectum e longinquo visum, quod quale sit non agnoscimus. Videre nos quidpiam conseii nobis sumus: sea quid illud fit, quod videmus, nos ignorare non minus nobis conscii sumus. Quatenus igitur in perceptione quid desideratur , ne res agnosci possit; eatenus eam obscure percipimus. Et obscure rem nobis percipi innuimus, dum Interrogati, quid videamus, respondemus, nos neseire ad quodnam genus vel ad quamnam speciem idem reserre debeamus.

S. 33. Rei Obscure pereeptae inesse possunt, quae clare percipiantur. Neque enim repugnat rei quaedam inesse, quae clare percipiuntur, & praeterea inesse alia, quae prorsus non percipiuntur, veluti cum vel defectu luminis, vel ob parvitatem suam, vel ob nimiam distantiam oculis sese subducunt. Enimvero si quaedam.rei inexistentia clare percipiuntur,nobis ejusdem conscii sumus, hoc est, conscii nobis sumus nos videre objectum aliquod, cui insunt ea , quae clare percipimus. Quoniam vero praeterea insunt alia, quae prorsus percipi nequeunt, alia vero clare percipi possunt; rem agnoscere minime valemus, nec eam a ceteris perceptibilibus distinguere novimus , quemadmodum in clare perceptis obtinet . Res igitur ipsa obscure percipitur S. 329. Patet adeo rei obscure perceptae inesse posse, quae clare percipiuntur.

Idem patet a posteriori, fi ad exempla obvia attendimus. Ponam ux enim, nive duadum colliquata , alicubi adhuc in campo partem quandam terrae nive tectam esse. Quod si eam e longinquo in luce praeter increpusculari videas , colorem album satis clare percipis, nee minus figuram de magnitudinem per 'Dis , qualis e longinquo apparet et non tamen ea clare percipis, pei quaenriem ab allis olMechis albis distinguis. In sunt itaque rei obseure perceptae, quae clare percipiuntur. Et Vi eorum, quae clare Percipiuntur, rem istam agnoia scere potes, quod eadem adhuc sit, quando post aliquod temporis intervallum rediens eam in loco isto adhue positam ex eadem distano a contueris. Plurimum adeo falluntur, qui sibi Periuadent, rem clare percipi, quod unum vel alterum ipsi inexistens elue percipiatur.

fiam.

ptis obisscura

SEARCH

MENU NAVIGATION