Caius Julius Caesar Ad Codices Parisinos Recensitus Cum Varietate Lectionum, Julii Celsi Commentariis, Tabulis Geographicis... Quibus Suas Adjecerunt N.L. Achaintre Et N. E. Lemaire...

발행: 2012년

분량: 520페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

milites jam esse in urbe fuga sibi quamprimum consuluisse, ac prae metu aerarium reliquisse apertum Vir eruditus Philippus Rubenius Electorum lib. I, cap. 4 operam sibi dandam putavit, ne Caesar cum ceteris scriptoribus pugnaret. Itaque ubi vulgo legitur verto, inserta negatione legit non aperto. Nempe hunc in modum Quibus rebus Romam nuntiatis, tantus repente terror invasit, ut quum Lentulus consul ad aperiendum aerarium Venisset, ad pecuniam Pompeio ex S. C. proserendam, protinus non aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret Sed profecto sequentia refellunt nam quia mirum poterat videri, quod relinqueret apertum aerarium profugiens, eo subjungit Caesar enim adventare, jam jamque adesse ejus equites falso nuntiabantur. v Et sane alia quoque, quae non minus abeant a Vero, reperiet, qui cum Caesaris commentariis contulerit Plutarchum in Pompeio et Caesare item Dionem, Appianum, Zonaram, caeterosque. Et memorabile est, quod super eo aequalis Caesaris, Asinius

Pollio, scripsit. Id quale sit, docebit Tranquillus lib. I r Pollio Asinius parum diligenter, parumque integra Veritate; commentarios eos compositos putat quum Caesar pleraque, et quae per alios erant gesta, temere crediderit; et quae per se, et consulto, Ve etiam memoria lapsus perperam ediderit existimatque rescripturum, et correcturum fuisse. Beliquit et Caesar ephemeridem, sive diarium rerum a se gestarum. Servius in Paen a C. Caesar, quum dimicaret in Gallia, et ab hoste raptus equo ejus portaretur armatus, occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset, et insultans ait, Cecos Cresar : quod Gallorum lingua, Dimitte, significat et ita iactum est, ut dimitteretur. Hoc autem ipse Caesar in Ephemeride sua dicit, ubi propriam commemorat felicitatem. Immo Ephemeridem C. Caesaris laudat et Symmachus, lib. IV episti xvHI, ubi quidam Balbi intelligunt Ephemeridem Sidonio

132쪽

DE C. IULIO CAESARE. Iarmemoratam lib. IX, epist. xIV. Nam Balbum res Caesaris non curasse solum, quod Gellius refert lib. XVII, cap. 9, sed etiam scripsisse, auctor est Suetonius in Iulio cap. 8 i. Sed a Symmacho non aliud opus intelligitur, quam commentarii Caesaris de bello Gallico. Haec enim ibidem Symmachus subjungit Ilaec 'phemeris C. Caesaris' te origines, situs, pugnas, et quidquid uerit in moribus aut legibus Galliarum , docebit Quae optime conveniunt

commentariis Caesaris. Immo omnem scrupulum eximit,

quod in SS. quibusdam haec verba subscribantur ultimo libro de bello Gallico u C. Iulii Caesaris Pontificis Maximi Ephemeris rerum gestarum belli Gallici lib. VIII explieit feliciter; n ut nihil peccet Ρaulus Merula, Cosmographiae lib. II cap. 7, ubi jubet nos ea, quae Caesar noVennio in Galliis gessit , petere ex lib. VI ephemeridum ipsius Caesaris. Nam non alio respexit, quam quo dixi. Etiam jussu ejus scriptus est liber de sit orbis Romani AEthicus

in Praes. Itaque Iulius Caesar, hissextilis rationis inventor divinis humanisque rebus singulariter instructus, quum Comsulatus sui fasces erigeret, ex senatusconsulto censuit omnem orbem jam Romani nominis admetiri per prudentissimos viros, et omni philosophiae munere decoratos. Ergo Iulio Caesare et Marco Antonio Coss. orbis terrarum metiri coepit, etc. n Baldericus, Noviomensis et ornacensis episcopus, qui ante annos prope sexcentos claruit, Chronici Cameracensis et Atrebatensis lib. I, cap. 3 - Liber, qui jubente Iulio Caesare ex senatusconsulto a prudentissimis de Cosmographia inscribituro ubi quidem totius orbis Romani nominis universa loca famosa distinguit, etc. v Etiam Felix Malleolus Helvetius, qui floruit ante annos Cinx, mentionem Has laci Dialogo de Nobilitate Puto autem idem esse opus, quod Varie postea partima gentibus, partim a Christianis, interpolatum, nunc sub Antonini et Ethici nomine legitur. Sed occasio jubet, ut

133쪽

etiam adscribamus, quid videatur nobis de fragmento isto, quod scriptori de bello Hispaniensi in sua Caesaris editione

subiecit Gotholaedus Iungermanus. Dicit hoc repertum esse in codico C acii, non apposito nomines item in codice elaviano, sed nomine Petrarchae adscripto. emini ejusdem Casaubonus, notis in Tranquilli lib. I, c. 56. ubi ista invenias . Est antiqua loci hujus depravatio Reperimus enim vulgatam lectionem, non solum in codd. Suetonii nostris omnibus, sed etiam in fragmento quodam rerum Iulii Caesaris, quod ex veteri libro descriptum beneficio viri eruditissimi Iacobi Bongarsit, nacti sumus Comtinetur iis schedis belli Hispaniensis historia a fratre quodam cucullato ex Suetonio, Hirtio, aliisque concinnata, Plane μοvorkucῶς, etsi non monachi prorsus stilo. Non patiemur diutius haerere viros doctos in re levicula. Est Dagmentum illud desumtum ex Iulii Celsi commentariis de vita Iulii Caesaris editis anno CCCCLXxIII. st vero hic Celsus idem, qui Caesarem recensuit unde multis Caesaris codd. ΜM. subjunctum legitur : Iulius Celsus Vir Clarissimus et Comos recensia vel hoc pacto rausius Celsus Constantinus V. C. legi liquid etiam de hoc scriptore diximus lib. V Institui oratoriarum cap. 3. Inter historicos refertur, et diligenter de Iulii Caesaris gestis scripsisse, etiam dicitur a Gualtero Buriae Anglico trarchae aequali ut omnino valde errent , qui ramentum

ante memoratum ipsius Petrarchae esse volunt. Sane existis Celsi libris, quotum a nemine his nos mentionem factam miror, multa in Caesare seliciter possunt restitui; quod aliquando, ni θεω, ostendemus. Caeteriim xoniae,m Collegio Corporis Christi habes s. cum hac epi-ynphes C. Iulii Cresarisper Iulium Celsum commensaris. Utrum Caesaris, an Celsi sint, melius dixerint qui videre. Extremo illud loco attexam, apud Sextum Aureliuin Victorem, libro de origine gentis Romanae, quorumdam ad

134쪽

hoc argumentum pertinentium auctorem laudari Caesarem; eumque, nunc απλῶς Caesarem, nunc C. Caesarem nunc Iulium Caesarem, nunc Lucium Caesarem, nuneupari.

Quare dubium, utrum pro Lucio Caius an pro Cato, Lucius, debeat reponi. Facilis sane commutatio literae C. et L prout praenomina illa solent vulgari. Nec, si Lucius signetur, satis liqueat, quis signetur. Nam praeter ILucium Caesarem Augusti ex Iulia nepotem, praeter item atavum Caesaris dictatoris sui et atavi hujus pronepos eo praenomine, et pronepotis ejus filius, qui frater erat C. Caesaris Strabonis oratoris; et ejusdein nepos, qui avunculus erat Antonii riumviri, a quo interemptus et ejusdem pronepos, quaestor Catonis Uticensis in Africa qui Iulii Caesaris jussu occisus est. Nihil mirum autem, si vel Caius. Vel Lucius Caesar, consignarit originem gentis Romanae: quando Iulia gens ortum suum ducere credita est ab eodem Iulio, sive Ascanio, a quo urbis conditor Romulus genus traxiti A. HIRTI Us, sive, ut alii scribunt Hircius, sed prius et lapp. antiqui, et Graeca approbat consuetudo auctores libri II de Caesaris bello Gallico, ut Suetonius in Iulio testatur cap. 56. Save non esse ipsius Caesaris satis indicat praelatio ejus ad Balbum, quae sic incipit a Coactus assiduis tutis vocibus , Balbe quum quotidiana mea recusatio, non dissicultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere: difficillimam rei suscepi, Caesaris nostri commentarios rerum gestarum Galliae non comparandos superioribus atque insequentibus ejus scriptis contexui. Ejusdem sunt libri de bello Alexandrino, et Asricano. Nam continuo sequitur: a Novissimeque imperfecta ab rebus gestis Alexandriae conseci; n et post aliqua excusatione ejusmodi utitur: mibi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello interessem inuae bella quamquam ex parte nobis Caesaris ser-

135쪽

mone sunt nota tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admiratione nos capiunt aliter, quae pro testimonio sumus dicturi Dictionem merito etiam commendat Iustus Lipsius, Taciti t. II, Annal. Hirtius, inquit, tersissimo hel rici commentariolo Videtur tamen Hirtius non ista solum scripsisse, sed quaecunque Caesar post bellum Gallicum gessisset usque ad finem vitae. Nam ibidem legas is ovissime imperfecta ab rebus gestis Alexandriae conseci, usque ad exitum, non quidem civilis dissensionis cujus finem nullum videmus, sed vitae Caesaris v Verum puto, si libri de bello Hispaniensi ejusdem essent auctoris uti Gallici, Alexandrini et Asricani belli, ita Hispaniensis etiam disertim meminisset. Nec liberis aliud videtur, quam ephemeris ut sunt argumenta illa, Eodem tempore, ouadem diei temporρ similiaque, quae ibi occurrunt. Fortasse est Balbi. Sane CORNELII BALBi ephemeridem laudat Sidonius

libro IX, epistola xiv. Quis inquit, Balbi Ephemerium

arido adrequaoeri, Eum autem gesta Caesaris signasse, indicat Suetonius in Iulii vita, cap. Cujus rei, nequis sabulosam aut commentitiam putet, auctor est Cornelius Bathusia initiarissimus Caesaris. n Atque olim exstitere Caesaris ad hunc Balbum epistolarum libri, familiaritatis istius indices, teste Gellio lib. XVII, cap. 9.Sed si Balbi Ephemeris non sit, omnino auctor illius fuerit C. Oppius, ab nonnullis existimatus auctor eorum, quae Hirtio ab aliis tribuerentur; quemadmodum Suetonius in Iulio docet cap. 56 quod inde provenisse putamus, quia aliam irtium, alia oppium haberent auctorem. Nos, ut dixi, Hirtium plane putamus scripsisse de bello Gallico, Alexandrino et Africano unius enim auctoris osse liquet sed de bello Hispaniensi, quod alius est auctoris, cui potius tribuamus, quam Oppio, non video. Sti,

lus ejus duriusculus ost, et ornatu carens : quae causa est,

136쪽

DE C. IULIO CAESARE. 25

cur aliqui eum barbarum vocent perperam profecto. Quam rem malo explicare verbis Ios Scaligeri, vel ob summi viri auctoritatem. Hic de eo sic scribit Protegomenis inmanilium se Quemadmodum aliud est ornate

loqui, aliud pure ita aliud est βαροαρι is, aliud incondite loqui: quod quidem multis imposuit, qui βαροαρur11hv

vocant inconditum sermonem. Illa anus, quae in heophrasti sermone peregrinitatem notavit, inagis attice, et minus ornate, quam heophrastus, loqui potuit. Idem dicas de Livio, cujus dictio ornatior, quam latinior illi Critico videbatur, qui Patavinitatem in eo animadvertebat; et quidem fortasse justius, quam ii, qui militem, qui scripsit diarium belli Hispanici barbarum vocant quum tamen eo scriptore nilii latinius concipi possit. Sed horride loqui ullum militem, quem horridum Vocant poetae, non tam mirum videri debet, quam putare ideo barbare loqui, quod incondite. v Haec satis indicant, quid sentiendum sit de stilo anonymi hujus, quem fortasse Oppium esse conjectabamus. Nec, si aliter sit, idcirco oppio hic non fuerit locus. Siquidem et vitas illustrium virorum condidisse inde colligimus, quod in vita Cassii eum citat Charisius item in vita et rebus Africani superioris unde et admiranda quaedam Gellius narrat, lib. VII, Attic. Noct. cap. i. Etiam de vita C. Marii egisse, ostendunt, quae Plinius ex eo reseri, lib. I, Hist. Nat. cap. 45 item de Vita Cn. Pompeii, unde quaedam adducit Plutarchus in Pompei, sed in illis dubiae esse fidei ait, nempe ob odium Pompeii, et gratiam Iulii Caesaris. Praeterea librum composuit, Non esse Gerari trum, quem Cleopatra dicat;

ut auctor est Suetonius, in Caes. cap. 52. Dubium autem

eone, an altero retulerit libro, quod sequitur capite seq. Circa victum C. Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro viridi appositum, aspernantibus caeteris, solum etiam largius dicat appetisse,

137쪽

ne hospitem aut negligentiae, aut rusticitatis videretur arguere sinunc C. Oppium, et C Cornelium Balbum, res absentis Caesaris procurasse, et epistolarum libros ad eos singulariis notis edidisse, auctor est Gellius, lib. XVII, cap. 9. Itaque Καισαρος ταιρo Plutarchus in Pompeio, amicum Caesaris vocat Suetonius in Iulio, cap. 52 atque hoc ipsum ostendunt, quae commemorat ejusdem libri capite Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractavit, ut C. Oppio, comitanti se per silvestre iter, correptoque subita valetudine, et in diversorio, quod unum erat, loco cesserit, et ipse humi ac sub dio cubuerit. nilius ab hoc est inpius Chares, re qui in Galli Ggata

grammaticen docuit ad ultimam usque aetatem, et quum jam non gressu modo deficeretur, sed et visi v ut est apud

Τranquillum de illustribus Grammaticis c. 3. Hic videri possit Oppius, e cujus libro de silvestribus arboribus aliqua acrobius adfert, lib. II, Saturn cap. 4 et 35. Apud Festum quoque in ordinarius, ex oppi docetur, cur

ordinarius pro scurra ponatur. Item in Raditum advocatur Oppius Aurelius. Sed assentio iis, qui istici litis legunt. Nam Oppius Grammaticus dictus Chares at pilius vocabatur Aurelius ut vel ex esto ipso in Sedum liquet. Immo nec displicet sententia doctissimi Meursii, legentis apud Μacrobium OPilius uti et apud Festum in ordinarius, apud quem Opilii nomen integrum etiam remansit in omites. Nec enim, ecquid Oppius Chares scripserit, satis constat. Hic etiam locus esto Μ. Bruto, quem Caesar inter coniuratos videns a quibus interimeretur, stilium nominavit: et fortasse erat, quando cum matre eius Servilia Caesar consueverat. Μentionem ejus hic facimus propter epitonias historiae Fannii et Caelii Antipatri de quibus superius diximus , quum de utroque hoc historico ageremus. Alia etiam scripsisse, certum est. Nam librum ejus de officiis

138쪽

DE C. IULIO CAESARE. 27 Charisius citat lib. I, et Priscianus lib. VI. Ac libri de patientia meminit Diomedes lib. I. Quo etiam libro testis adhibetur Brutus laudatione Appii Claudii. Ut nihil dicam

de epistolis, quarum non uno loco mentionem faciunt Grammatici. Ac aliquae etiamnum supersunt, sane ingentis

spiritus plenae imprimis illae ad ullium, et alterae ad Atticum , quibus conqueritur de ullio , quod nimium evehendo Octavium puerum, pessime consulat publico. Quo nihil verius scribere aut dicere potuit.

139쪽

N OTITI LITTERARIA

EX IO. ALBA FABRICII BIBLIOTHECA LATINA, IO. AUG. ERNESTI EDIT. T. I, G X.

C Iulii Cresaris NaS.C. Iu Lius CaesAn dictator, eloquentia doctrinaque non minus, quam incredibili ingenii animique vi ' rerum-

i. Alius C. Iulius Caesar Strabo, Lucii F. orator suavissimus , cujus genus eloquentiae secutus est Caesar dictator, quum adhuc adolescenses set Vide Pitiscum ad Suetonii Cais lig. c. ult Caesaris dictatoris vitam eveteribus tradunt Plutarchus, Dio, Suetonius, et, de quo infra dicam, Iulius Celsus Longe Plures intereiderunt Sidonius Apollinaris ad Burgundionem qui laudem Caesari Iulii scripserat M. IX, p. I C: Niam si omittantur quin de titutis Dictatoris inuisti seripta Pataoinis sunt poluminibus in T. Livii libris Historiarum deperditis quis Pera Suetonii, vis Iuvene Martialis IIistoriam, quisque ad extremum Bulbi hemeridem fando is quaverit Hune Balbum haud diversum esse a Balbo Cornelio Theophatie, cri-jus meminit Capitolinus , adversus Vossit in Hist. Lat sententiam recte observatum est Baelio in Lex ubi de Caesare. Primus Caesarum a caeso matris utero dictus, auctore Plinio VII, 9 vel a caeso elephanto, qui lingua Maurorum Caesar Spartian. in Vero c. . Caesar etiam denotat

sariem habet, ut notat Salmas de Coma p. 319. Deinde in Iulii Caesaris honoret Caesares dicti, qui summum imperium gererent post, qui collegae imperii essent assumpti, ut Caesaris, irae secundum imperii gradum significarρt, ut nomen Augusti primum.Vide Faech Span- hemium de usu numismatum, diss. XII t. II, edit novae p. 354. s. Conser Pliuium libro VII, capite as Ilist. Naturai. Dj9iliae by L OOgle

140쪽

D C. IULIO CAESARE. 29

que gestarum magnitudine clarissimus, post victum Cn. mpeium et oppressam libertatem, quum summa potestate paullo ultra quadriennium moderate satis usus fuisset, incuria a conjuratis consessus periit Idibus Martiis, anno

Urbis io ante Ch. 44 , aetatis 56. Vitam Caesaris a Stephano Ambrosio Schia alaria scriptam Italice, editamque tWerp. 578, laudat Gisb. Cuperus', Exerc. ΙΙ de elephantis in numis pag. 64, et p. 67 Io Glandorpii liber de familia Iulia, Basil. 1576, 8, et Paris I 634 4 separatim typis exscriptus, etiam ejus nomastico historiae Romanae insertus legitur 589 sol. p. 414, in

quo de rebus Caesaris etiam diligenter; cui conserri potest Georgii Schubarti Caesar Dictator, etc. enae 68I, 4. Ex numis genus vitamque Caesaris praeterea issustrant Hub Goliatus, rugis 563, sol et Lud Nonii commentariis illustratus An erp. 62O, sol. .Laur. Begerus in mesauro Palatino, p. 73 et 29 sq. et in hesauro Brandenti. tom. II, p. o sq. et tona. III, p. 86. Io Seobaldus Fabricius in Caesare numismatico, Lond. r678 84 Steph. Muciet S. I. in ius adiuinum singularem Caesaris cum victoria lata, in memoriis revollinis a. III, Dec. p. I 45 Carolus Patinus ad Caesarem Suetonii, et quinumos imperatorum enarrarunt, Oeco, risianus, Mediobarbus, Angeloni, Pedrusius, Valens, aliique laudati ad selini Bandurii Bibliothecam numismaticam p. 37 sq.;Jos. Meli in supplemento ad numismata imperatorum Romanorum aurea et argentea a Vaillantio edita a Bal. dini aucta, etc. Vindob. 767, 4 , p. I sqq. Dc Oiselius in I hesauro selectorum numismatum antiquorum, etc. Amstet. 1667, 4, an initio, aliique recentiores Alexandrum cum Caesar contulit Plutarchus, oggius Scipio

r. Tom. III; hesauri novi M an. 6oo 4, Schiappallariae hujustiquitatum Bomanar. Sallengriani observationes politicae in C. Iul. Cae. Recusae etiam Veronensibus typis saris vitam.

SEARCH

MENU NAVIGATION