Caius Julius Caesar Ad Codices Parisinos Recensitus Cum Varietate Lectionum, Julii Celsi Commentariis, Tabulis Geographicis... Quibus Suas Adjecerunt N.L. Achaintre Et N. E. Lemaire...

발행: 2012년

분량: 520페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Ce armes mantes ne genaieni potnt te soldat i les re-gardait comine es membres, et ii portat encore ses equi-pages, se provision et les palissades dicamp. pres cesremariues, te expliata de ees cohortes de Cesar contredes gens nus, qui navalent Sautres armes que deciet, ne causeron plus tant de surprise s Ex his apparet, Dionem Cassium lib. XLIII, c. 2, non errasse, quum dixit Caesarem sin omnino victum, at saltem et recedere coactum eo praelio fuisse. Suam et sui exercitus salutem, post acerrime et solertissime utrinque pugnatum, solis debuit tenebris, quas, quum sero inchoatum esset praelium , supervenisse necesse est certe id ex supra

dictis inferre licet.

102쪽

De dispositione et ordine exercitumn Cresaris et Scipionis ante Uzitam. . A D. c. x et I, p. 485 TOM. II.

Ers nulla memorabilis pugna apud Uetitam facta suerit, sed velitationes tantum parvi momenti tamen adeo scite et docte acies videntur misse ab utroque duce ordinatae, ut excellentes militaris rei peritia viri Guischardi, DL DoL, Turpi de Crisse, belli hujus aream atque pugnae ordinem fuse et eleganter post Hirtium comme tati sint. Nos quoque, quoniam subobscurius nonnihil in narratione scriptoris romani vidimus, hunc locum enucleatione aliqua dignum judicavimus ut, si non tam scite quam illi praestantesta trina et judicio viri, saltem ad auctoris interpretationem et intelligentiam, lectori sorte non minus utiliter operam hanc perficeremus. Sed antequam ad ordinem pugnas veniamus, paulo altius res repetenda est, atque de campo, ubi res gestae sum runt, pauca praemittenda. Et primum animadvertat lector totum hoe bellium Africanum intra spatium quinque mensium consectum esse, scilicet a VPKal. Ian. c. . ad Idus Iun. .. 980, seu ex emendatione Calendari a die 3 Oct. U. C. O7 ad 4 Apr. 7o8. Locus autem, in quo acies bis ingenti praelio et multis velitationibus comtenderunt, angustus admodum est quippe Caesar, quum ante Adrumetum copias suas exposuisset, non hapsum praetergressus est, nisi levibus aliquot excursibus in interiores tereas et insulam Cercinam ad frumenta colligenda. Haec autem pars septemtrionalis ora Asricanae, sita, ut nos

103쪽

supputamus, inter 35 et 36 latit septent. 8 et sulongit Paris. Byracena, seu Emporia dicebatur, et erat in provincia Romana proconsulari Chodie e romaum de Turis), quae in duas partes a flumine Tusca dividebatur, scit Zeugitanam, ubi Hippo, Utica Carthago et 'sacium, ubi Adrumetum Ruspina, Leptis minor, Thapsus Achilla Thisdra, Thenae, quae florentes urbes

et portus maritimi, et emporia erant : at in interiores terras, sed haud longe a mari UZita, Vacca, Sarsura, etc. Quae omnes, prope numero infinitae, in spatio XVIII Vel XX leucarum secundum oram maritimam, et VIII vel vin interioribus terris reperiuntur. In eo igitur spatio per V circiter menses decertatum est. De pugna apud Ruspinam satis fuse in praecedenti supplemento dictum est ad Uetitam accedo. Post praelium Ruspinense, Caesar, qui si non omnino victus, at saltem in sua se castra recipere coactus est, ibi moratur, donec sibi auxilia e Sicilia asserantur. Porro

ejus castra erant inter urbem posita et mare namque ea

urbs millibus V pass. ab extrema parte jugi ante Caesaris castra, et II millibus pass. a mari distabat. Prope urbem, septentrionem versus, planities erat XV mill pass. patens, undique collibus cincta, qui in modum arcus producti extremis partibus utrinque mare ipsum proxime attingebant. An haec ipsa planities fuerit in qua praelium Ruspinense commissum suit, non liquet Guischardo sic placet: mihi vero paulo infra meridiem versus. At quod minime dubium, campus ille fuit, in quo explicatae per plures dies se continuerunt totius Africae vires, ducibus Scipione et Iuba Rege; simul Caesaris exercitus Collibus igitur, ut modo dixi, quasi procinctu circumdata planities erat,

cujus tertia pars ad meridiem, et ante Ruspinam, exercitui Caesariano locum in quo exerceretur, dabat, quum caeterae duae penes reip. exercitus SSent.

104쪽

Ad eam distantiam, nempe ad tertiam partem jugi convallis erat, quam palus media sere totam occupabat, si Turpin de Crisse fidem adhibeamus, et ultra olivetum. Quod si ab hac convalle lineam rectam ad mare perduxeris, primum erit ad tertiam partem, locus perimpeditus, seu ut ulliuischares, lacuna un a n a convalle

supra dicta exiens et recta procurrens ad UZitam, Seu,

ut vult Turpin de Crisse, cui ego assentior, virgultis aut sossis spatium aliquod consertum ante Scipionis legiones, quod sibi impedimento fore ad ultro occurrendum Caesar existimavit c. 58); deinde, inter hoc impedimentum et maris littus, urbs Uetita quam tenebant Scipionis cohortes. Reliqua demum pars hujus lineae quam ad mare

ductam finximus, armis Vacua. Castra Caesaris erant posita inter Ruspinam et mare,

citra cornu dextrum jugi supra dicti, et inde ad mare tendebant. Castra autem Scipionis longe ab urbe Uetita ad partem mediam planitiei, sed collibus propiora castra Iubae paulo infra inter Scipionem et mare. Postquam autem ex transfugis hostium mentem Caesar detexisset, et ad eos propius accedere decrevisset quippe ei auxilia venerant); primum, urbem Ruspinam media nocte cum cohortibus et equitatu transit, deinde ad dextrum latus conversione facta per angustam Vallem, amori m procli Iatem, intra urbem et montes ad mare tendit c. 7). Postea sinistrorsum colles ascendit occupatque ad castella quae ab hostibus exstructa in verticibus collium utramque convallis supra dictae partem muniebant;

dein opere legionibus dispertito munitiones in hoc tractu collium inchoare jubet vide notam a c. 38 Vol. II).Linea Vero, quam tenebat, in longitudinem patebat VI mill pass. c. 8). At prima luce, hostes, penes quos planities tota erat, Labieno duce, eum e loco deturbare et munitiones incoepta interruita pere quum Statuissent, e suis

105쪽

castris copias educunt et circiter pass. M. progressi, comsistunt, praemisso equitatu Numidarum adversus sinistrum cornu Caesarianorum Caesar non intermisso opere imperat turmae Hispanorum, ad proximum collem adcurrat, atque

Numidas, qui proximos colles et castella occupabant, ex loco deturbet. Quo facto celeriter, adversus equitatum Labieni, qui suis auxilio venerat, atque longius ab exercitu suo processerat, equitatus sui alam sinistram misit, quae illum intercluderet c. 39). Villa permagna, in eo locosita, ubi jugum collium curvaturam Scere incipit, Caesarem juvit : nam ea Labieno prospectum impediebat, simul atque in occulto equitatum Iulianum procedere sinebat ipsa igitur villa protecti equites facile Numidas adorti fugant, et Gallos Germanosque equites, qui restiterant, circumventos universos occidunt unde legiones Scipionis, quae in planitie erant, metu ac terrore obcaecatae

in sua castra fugere occipiunt c. 4o'.

Hac velitatione facta, Caesar munitiones perfecit inbnesque suas copias instruxit in campo secundum infimas

jugi radices, atque minus mille pass. ad oppidum Uzitam,

quam in tertiam partem lineae a nobis fictae supra sitam esse conjectavimus, accessit. Scipio quadruplici acie instructa oppido succurrere contendit; sed frustrari Caesar in loco ubi steterat, eum exspectavit. Duo exercitus in sua se castra sub occasum solis receperunt c. 4 c. 4 a). Interim Iuba evocatus Scipionis litteris, cum tribus legionibus, magno equitatu, et peditum levis armaturae grandi numero, elephantisque XXX venit, et castra metatus est non longe a Scipionis castris, inter eum et mare pone Uzitam, ut diximus c. 48ὶ Cujus adventu Caesar intelligens nullam sibi moram pugnandi fore, duas simul agere res instituit primum, per jugum summum cum copiis progredi, et loca excelsa, seu castella hostium, occupare, ut usque ad convallem supra descriptam accederet, quod

106쪽

hrevi effecit vide c. 49 , o); quin et alterum collem

ultra convallem et castellum hostium post equestre praelium cepit libid.' deinde a suis maximis castris, inter

Ruspinam et mare, pone dextrum cornu jugi positis, per medium campum e regione oppidi Uzitas duo brachia ducere, et ita dirigere, ut ad angulum dextrum sinistrumque ejus oppidi convenirent ea scilicet mente, ut, dum Scipionis exercitus sinistrum cornu ab hac urbe protegeretur, ipse suum dextrum tectum liaberet, simul propius ad urbem accederet, atque, si fieri posset, eam tutius oppugnaret. Interim dum haec a legionibus gererentur, acie omni instructa secundum jugum collium, minutis praeliis, quae omitto, equites oesque armaturae dimicabant c. 5i'. Hae autem munitiones institutae et longius productae, Scipionis et Iubae militum desectionem in castra Caesariana incredibiliter juvabant, praesertim ex IV et VI legione c. a). Eodem tempore, duae legiones, scit. IX et X e Sicilia ad Caesarem perveniun. c. 530 Τum Caesar brachiis persectis promotisque usque eo quo telum ex oppido adjici non posset, castra inter duo brachia munit balistis, scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contraque oppidum collocatis, defensores muri deterrere non intermittit. 4. 560. Res a parte Scipionis et Iubae nullam in mora spem

relinquebat; a Caesar plus dimidia parte jugi potitus,

praeterea castellis hostium et valle olivetoque, quae omnia sinistrum latus suum protegerent praeterea ad urbem munitionibus ductis ab omni parte tutus, nec a dextra sinistrove cornu circumiri posse videbatur praeterea omnis tertia pars planitiei penes eum erat his adde crebras militum desectiones. c. 55, 56). Quapropter duces

Pompeiani sibi perniciosum fore rati, si Caesarem ultra progredi miinitionesque suas perficere sinerent, universas

copias de castris omnibus id est de castris Scipionis et

107쪽

Iubae, et forsan aliis quae partium campi quem occupabant

muniendarum causa, consecerant)educunt, et supercilium quo a m excelsum nacti non longe a Caesarianis castris, aciem constituunt, atque ibi consistunt. Item Caesar in campo et ante suas munitiones copias explicat suas. At

id supercilium sua auctoritate fingit Guischard lacunam longam in momo quae campum secat a convalle usque ad urbem Zitam rectius, nostro judicio Lo-losa, et post eum Turpin de Crisse nihil aliud id esse existimant quam tumulum aliquem, vel clivum, quales in omni qualibet planitie saepe visuntur; qui tumulus, inter urbemo colles situs, erit locus impeditus, de quo Caesar loquitur capite 58.

Porro is sui utrorumque exercituum ordo et dispositio Scipio collocat in fronte suas et Iubae legiones novem numero Supra Vercilium, seu tumulum postea scilicet in secunda acie, Numidas, sed ita extenuatos et propinquos, ut cum prima acie unam eamdemque viderentur cflicere praeterquam quod in utroque cornu extenti magis duplicem praeberent aciem. Elephantos dextra sinistraque collocat, aequalibus intervallis interiectis triginta elephanti erant in utraque parte ; a tergo elephantorum armaturas leves et Numidas equitatum fraenatum universum in dextro tantum cornu disponit: nam sinistrum ab urbe alta claudebatur, et in tuto erat Numidae autem infraeni, necnon levis armaturae infinita multitudo longius a tergo aciei ad dextram partem, et ad radices collis magis appulsa, idque hoc consilio, ut quum acies dum inter se concurri En initio certaminis etc., caetera pete ex auctore ipso, cap. 59). Porro quum dicit, longius a tergo, non significat mille passus, ut vult Guischardi sed distantiam satis magnain, ut Caesar hanc aciem sinistro cornu suo minitantem non videret Caesar autem decem legiones habebat, e quibus duae ad custodiam castrorum et caS

108쪽

tellorum relictae fuerant, praeterea III mill equit. de numero levis armaturae nihil dicit auctor. In media acie collocat quatuor legiones, scit. ΙΙΙ, XIV XX I et XXIX, ante legiones Scipionis, in linea legionibus hostium parallela. Haec media acies simplex erat, quippe loco perimpedito, de quo supra, ab impetu hostium satis tuta erat. In dextro cornu logg. XXX XXVIII; cui cornu ex parte cohortium secundam aciem adjecerat, ita ut quum simplex esset media frons, duplex foret dextrum cornu In sinistro cornu legg. IX, VIII, quod quoniam ei equitatus hostium multitudini resistendum erat, hoc ipsum cornu triplex

essecit: nam tertiam aciem, quae ex Vegetio necessaria erat, totam in sinistrum cornu contulerat, cui adiecit legionem V levemque armaturam, quae reipsa tertiam aciem sormabant. Ad hoc sinistrum cornu, et quidem ad extremum latus sinistrum , per omnem equitatum intermixta quoque levis armatura fuit Sagittarios, ut dicit auctor, varie, Simque locis certis, maxime in cornibus

collocasereat.

Ita igitur, media frons exercitus Caesariani simplex et ex quatuor legionibus sormata opponebatur novem legionibus, quae hostium frontem adversam tenebant; dextrum cornu Caesaris duplex elephantis XXX qui sinistrum cornu adversariorum sulciebant sinistrum autem ejusdem cornu triplex cum equitatu et levi armatura, tum elephantis XXX, tum equitatu hostium oppositum duobus exercitibus tumulo et loco impedito separatis, nec non una parte ab urbe UZita et castris defensis, altera parte sere usque ad

colles extensiS.

Et hic est, ni salior, ex ipsius scriptoris contextu petitus ordo exercitus utriusque; qui quidem adeo mihi ingenuus visus est, ut tiro quilibet eum ex nostra descriptione facile possit in charta delineare. Non contendam de palude, cujus mentio fit in capite

109쪽

sequenti Turpi de Crisse eam locat prope convallem supra dictam et ante olivetum Giascharis autem ante urbem Uzitam Prior assentior jam mihi videtur Getulorum Numidarumque impetum magis in ea parte locum habuisse, qua suerunt duarum aciem equitatus, quam ante urbem. Haec satis sint quoniam tam peritus iste, tamque ad unguem dimensus ordo, ad nihilum, ut diximus, redactus est. Ad proelium Thapsens transeo.

110쪽

GRAvi annona Caesar oppressus, et ob eam causam UZitae campos deserere coactus, ad meridiem Thapsum versus iter dirigit; quo subsidia facilius in interiores terras progressus reperiret, necnon ut occasionem nancisceretur cum Scipione rem decernendi nam Scipio ducesque alii adversariorum, non absurde quidem, decreverant bellum in longum ducere, et Caesarem minutis praeliis et annonae inopia extenuatum opprimere, vel huic, si ultimum vitare casum vellet, naves, unicum perfugium, relinquere quod consilium Caesarem non sesellit. Quapropter simul urbem Zetam etsi X millibus pass. distantem, et ultra Scipionis castra positam peritissima conVersione aggreditur, et coram hoste capit inde quum munitiones amplas et subsidia extraxisset. c. 68, lacessitus a Numidarum equitatu evadit; atque eodem modo quo prius, potitus est aliis oppidis, Vacca, Sarsura, Thabena, etc., quae partim vi eius cesserunt, partim se sponte dediderunt. Τhapsum urbem maritimam ipsam aggredi destinat, postquam multis in locis

adversarios frustra tentaverat, an in locum aequum descendere vellent; c. 69 77 Eodem empore milites qui, morbo impediti, in Sicilia

remanserant ad IV mill equites CD, unditores sagittariique , uno commeatu Caesari occurrerunt. His subsidiis retus e castris ad distantiam VIII mill pass. ab Scipionis vero castris IV mill exercitum educit, atque omnem

SEARCH

MENU NAVIGATION