Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6 RE G IAE SCIENTIARUM

A N N. Id tamen nondum exposuerat, sed Astionomos rei tam utilis expectationeis 68. suspensos reliquerat.& 69. VI. Illud cum Ptolemaeo statuit superiorum planetarum motus ad tres; circulos aequales referri, ad concentricum , excentricum, & tertium , qui aequans dici solet : sed hoc systema planetis inferioribus aeque ac superioribus aptari posse contendit. Illud quoque addit motum exeentrici absolvi per lineam ellipticam , quae inter concentrici & aequantis circumferentias sic progreditur, ut eorum centra sint ipsi ellipseos foci, quamque circumscribit excentricus Ptolomaei circulus. Postquam vero plures de eximias figurae ellipticae cum iis circulis collatae proprietates demonstravit , ex iis Geometrica & directa methodo determinat cum elliptici , tum circularis planetarum motus hypotheses ; idque tot observationes , quot libuerit adhi-hendo , ductis lineis rectis citra ullius circuli opem. Hanc methodum exemisplo illustravit, in determinandis centro, & axe orbitet planetarum iuxta hyp thesim ellipti eam, posito quod alter e focist sit centrum motus apparentis, alter sit medii motus centrum. VII. Ponamus itaque circuli coneentrici centrum L , ac plura in eis

circulo loca planetae apparentia A , B , C, P , α quot libueri: alia v datae

quoque sint intervalla apparentia AB , PB , dce. Ab uno ex iis locis apparentibus , ut ex B ducatur diameter B L D , atque in puncto D opposito data puncta A, C, P , &c. jungantur per rectas AD, C D, P D. Tum

a puncto D , versus A , sumatur arcus medii modus D E , qui intervalloe apparenti AB, respondeat : ab eodem puncto D, versus C , sumatur

itidem arcus medii motus P F, qui respondeat intervallo apparenti B C,

82쪽

A C ADEMIAE HISTORIA. LI3. I. . C

item ab eodem puncto D , versus P , sumatur arcus medii motus D c , Physia qui respondeat B P , & sie de aliis. Jam ducantur lineae E B, F B , Q 3 , ea. 'vae si opus sit productae secant in punctis H, G, R, &c. priores lineas

iis respondentes versus D ductas. His positis si vera est , de qua agitur, hypothesis, & accuratae fuerint observationes, omnes illae intersectiones in cadem recta R H G futurae sunt. Quamobrem per singula intersectionum loca ducatur recta linea. atque a puncto B in eam rectam perpendicularis B I erigatur , punctum Ierit centrum ellipsis quaesitum e punctum L , erit alter e focis , circa quem motus apparens absolvitur ; recta quae per I L transit , diamctro B D aequalis sumpta, erit axis in quo Apogaeum futurum est versus partem I, ex. gr. in puncto M , perigaeum ad partem L, ut in puncto N. Alter focus, cujus habita ratione fit medius planetae motus, erit punctum O , si Iinea I O , ponatur aequalis rectae I L, ac distantia loci apparentis B , ab Apogaeo , Lu vera Anomalia erit angulus B L M. Quae omnia ex consensu observationum , & interseolionibus , per quas recta R H G transit, sunt definita. Demonstratio in peculiari tractatu a D. Cassini elucubrato, nempe in planetarum Theoria palam fiet.

CAPUT II.

De quibusdam experimentis Physicis annis i 6 6 8. O 6 s. in cademia factis.

AMathesi ad Physicam redeamus, ac primum a nonnullis experimentis in Academia factis, quaeque ad Physicam generalem videntur pertinere,

ducamus exordium.

I. Quae in Mathesi inventa sunt & agitata toto pene triennio, quam brevissime fieri potuit, uno & eodem tenore ita sunt proposita , ut iis omissis quae inter Miscellanea jam typis mandata sunt , ea tantummodo quae essent intellectu faciliora, aut ex ulu publico, traderentur. Nunc Physicae contemplationes nos ad se revocant , & quantum illa scientia omnium pene artium parens hoc fere biennio, nimirum ab Aprili mense anni t 668. ad initium utque anni Is o. quo temporis spatio profectus in Germaniam & in Angliam ab Academia abfui) profecerit, jam dicere incipiam.

Et quidem tum temporis nova ubique experimenta circa vim aeris elasticam in machina pneumatica, cujus ante meminimus , studiosorum exeriscebant ingenia. Eius conficiendae D. Hugens novam quamdam invenerat rationem ad usum magis accommodatam , cujus partes & structuram in

Academia exposuit. Varia subinde experimonia facta sunt , ingeniosi Seeruditi tum juvenis D. Papin usus opera , quae postea publici juris fecit

anno I 6 4. ubi descriptionem machinae accuratam tradidit, & illustriora circa liquorum fermentationem , plantarum vegetationem , corporum conservationem facta experimenta dilucide exposuit in eo libello quem Domino

83쪽

18 REGIAE SCIENTIARUM

A M s. Hugens inscripsit : adeo ut nihil nectasse sit ea nunc regerere quq in Ge H 68. mania a D. Geruce primo hujus machinae inventore ficta sunt, tum in& 69. Anglia k l . Boyle qui eandcm longe perscctiorem essecit, deinde in Batavia& Gallia a D. Hugens de Zulichem, qui in eam formam, quae nunc est usitata, illam redegit. In Academia denique Florentina & ubique sere terrarum iterata expet menta magnum Phusicae lumen intulerunt.

I I. Perpaucae multis referam , quod acriori meditationi locum prς-bere videantur. Pisciculus Gobius vulgo Gorion sub recipiente positus exhausto aere non extinctus est , sed admisso aere ad fundum vasis aqua pleni decidit, eo dissecto vesicula aere vacua reperta est , idque in causa fuit quominus sursum ascendere potuerit. 1. Butyrum in recipientepositum exhausto aere campanς candenti subicctum est , ut inde litaqueret an calor spatium aere vacuum penetraret : sublata campana, post quinque aut sex horς minuta butyrum mansit integrum , non liquatum, tametsi recipiens multum incaluisset ; sed butyro altius sublato , adeo ut tribus tantum digitis a suprema recipientis parte distarct , statim id coepit liquescere ; admisso aere & sublata campana longe citius liquefactum est. 3. Illud etiam experiri placuit utrum in vacuo plantae vegctarent. Vast luna terra plenum cum seminibus plantarum quae germinare incipiebant, recipienti impositum fuit; aliud quoque vasculum aqua plenum sic aptatum cst, ut ramulus plantae cum flosculis suis huic immergeretur ; sublato recipiente una cum vasculis, herbae cum floribus post 1 . horas, ut impositae

fuerant, sic apparuerunt : non enim exaruerant, nec excreverant , nec

flores aut gemmae sese evolverant. Sed recipiente Soli exposito, qui flores

a radiis solaribus sunt percussi statim aruerunt, e terra vapores exhalaverant , qui in guttulas aquae concrescentes vitri parietibus adhaerescebant. Post dies octo non contemnenda aquae quantitas in fundo recipientis resedit.

Mirum cine vapores in vacuo siursum tolli, cum in eo plumulae, & levissima quaeque corpora instar plumbi decidant. Et tamen guttulae aquae herbarum soliis inclusis instar roris insidere quotidie vidcbantur, quae Soli expositae statim evanescebant. Quin aqua in tubulum aut syphonem probatorium sursum ad duos usque digitos ascenderat. Hic tubus parte sui infima in vas sub ectum aqua plenum immergitur, cumque aqua Omnis tubo contenta decidit, indicium est aera e recipiente eductum suisse : unde de probatorius dictus est. Cum igitur aqua ultra sui vasis sumi ficiem sublata est in tubum, id utique evenit, quod aer in aqua conclusius h pressione

circum si aeris liber ultro exierit , aut vapores vim elasticam acris adepti hunc essectum procrearunt; non enim verisimile est exteriorem aera per rimulam recipientis subiisse : nullas quippe bullas in aqua subjecta exci

tavit.

III. Sub idem fere tempus vir quidam ingeniosus qua ratione aqua maris suo sale exui possit, & potabilis fieri, ut arcanum magnet utilitatis

proposuit ; cujus rei ut periculum faceret, cucurbitae plumbeae aquam marinam imposuit: sebum liquatum in vase fictuli una cum et lychnio accenso subjecit terra admista , tota nocte aqua pene dulcis extillavit ; perparum

salis cujusdam adjecit, qui ut aiebat, aquam salubrem reddit. In eo sui Disitigod by Gorale

84쪽

. ACADEMIAE HISTORIA. Lia. I. sst

areani summam reponebat ; sed postea hunc salem ex aqua fluviatili elici Phasia

dixit, quam vere , incertum. Verum huic merito objectum fuit quam ca. D. Othon Cadomens s , jam ante proposuerat aquae marinae praeparationem majori compendio fieri de in maiori quantitate a nimis operosum videri &semptuossim hunc laborem , nullius adeo usus futurum. Sententiam ea de re rogatus D. Ductos, quid sentiret paucis post diebus exposuit. A quam marinam sore salubrem , si suo sale exueretur, hic enim unus dyΓnterias & diarthoeas prae sua aerimonia parit. Quod si tamen in parva dosi sumeretur , non multum sorte obellet sanitati. Sunt enim qui scyphum aqua marina plenum hauriant, ut se a vomitu quem navis agitatio excitat, tueantur. Zacutus Lusitanus refert hydropicum canatum, cum inter navigandum aquae dulcis penuria marinam potasset : nam alvi profluvium insecutum remedio fuit: adeo ut sorsitan quantitate magis obsit aqua maxina , quam maligna qualitate. IV. Salsuginem illam tribus modis exui posse vulgo creditur, distilla- . tione nimirum, percolatione & praecipitatione. Distillatio tutior videtur& naturam ipsem imitari. Optima ea est quae per refrigeratorium perficitur , intra o horas per syphonem a se excogitatum & in vini spiritu eliciendo usitatum, quique in serpentis modum inflexus sursum cum capitello erigitur aquae dulcis modium extrahi polle ait: hanc hydropicis utilem commendat Floravanti l. i. Physices e. 's. idque magni arcani instar tradit, nonnihil hujus aquae distillatae cum aqua Oommuni permistum , hanc a putredine ill siam tueri. Percolatione quoque aquam marinam natura ipsa dulcem essicit in puteis mari vicinis, qui interdum cum ςstu reciproco crescunt de decrescunr.

Argilla densior est quam ut ab aqua penetrari possit ; subtilis & arcnosia

terra sit pius salem una eum aqua transmittit, adeo ut huic rei terra mediocriter densi & levis sit eligenda. Arena calcinata & in pulverem redacta huic rei aptior videtur : nam aqua inter angustos arenς denset ς meatus salis

spicula potest dimittere. Praecipitatione vix aquae marinae salsugo adimitur , cum ad eam rem opus sit alio sale qui aerimonia sua aut aciditate ingratum saporem dabit. Glauberus lapidem specularem huic rei idoneum tradit , cum ignitus in aquam eonjicitur . & in tenuem abit pulverem , qui vas huc ἰlluc agitando salem ad se trahit. Verum haec & alia id genus experientia probari

debent.

CAPUT III.

De Anals planiaram generatim. I. Um illud Academiae eSt propositum , ut plantarum historia quam

fieri poSt accuratissime haberetur , qua methodo in re permagni momenti procedere opinteret D. Ductos exposuit , arque inter alia de ill

85쪽

go REGIAE SCIENTIARUM

A N n. rum analysii certa ratione facienda multa disseniit. Sed eum laborator lum 668. nondum ellet instructum & paratum . de mixtorum resolutione legit proli & sq. xam quidcm , sed non ineruditam dissertationem, cujus hoc fere est sum

marium.

Primum id generatim statuit, chymicas analyses maxima ex parte ignis . aeris, & dissolventium liquorum ope perfici. Ignis partes mixti corporis

separat aut calore solo , aut combustione. Calor ignis motum excitat inmixti partibus , ut magis aut minus sunt mobiles. Quae enim ex aequo admotum sint comparatae, ignis calore a se mutuo non divelluntur , sed eodem caloris gradu agitatae simul ascendunt, & ab iis quae ad motum sunt tardiores , sejunguntur. Quae fixiores sunt , vi caloris non rarescunt , sed interdum arctius cum aliis fixis conjunctae manent. Sic partes salinae aut sulphureae vehementi calore suis cum terrenis intime conjunguntur , ut videre est in vitro, ubi arena salem tam arcte sibi devinctum tenet , ut ignis v

hementis ardorem ferat.

Non igitur, inquiebat, calor per se homogenea congregat, & separat 'heterogenea e sed eum duntaxat motum efficit, quo partes quaedam rar factae ab aliis divelluntur, quae eodem motu agitari non pol Iunt; aliae liquantur & cum fixioribus novum efficiunt compositum. Sic in vino furnuli e lore spiritus inflammabilis citius rarescens primus attollitur ad capitellumalembici; tum phlegma succedit, spiritus acidus hoc excipit minus volatilis, tum oleum, quod intensioris caloris gradum exigit. In imo cucurbitae partes manent fixiores , qtis in unam cocunt massam , haec constat sale & oleo cum terra arctiori vinculo colligatis. II. Combustione interdum eae partes separantur quas solus calor divellere non poterat e sulphur in vase occluso igni admotum in flores abit, neque ejus partes separantur : sed idem sub campana inflammatum partem sui acidam a pinguedine bituminosa secretam praebet. Lignum in camino fumum emittit, qui in fuliginem denatus multum salis volatilis & sulphurei continet: qui quidem sal in retorta , una cum oleo crasso, nec inflam

mato conjunctus manet.

III. Eadem est ratio carbonis lignei, qui ex terra , oleoso sulphure &sale minus volatili constat : nec dii Iolvi potest ea compositio citra inflammationem. Nam carbo vase conclusus in igne quantumvis ardente semper idem perstat , quod ejus sulphur unius caloris vi incendi non possit , nisi acri pateat aditus ; cum terra & sale ita cohaeret, ut ne aqua quidem talem dissolvat. Sed in aperto aere ignis vi rarescit, & carbo abit in cineres , qui salem continent, non igne, sed aqua exsolubilem : ignis enim vi non liquatur, sed cum terra arctius colligatur. IV. Nihil adeo licet igni in partes fixas , quae menstruis tantum , ut i quuntur , dissolventibus a se mutuo divelli possitnt. Partes autem volatiles ignis vi sursum adactae rarescunt. Major est impulsus prope ignem , non item major rarefactio : sumus in camino majore impetu pellitur, sed miniis rarescit quam in superiori camini parte , ubi rarior est , & minor ejus motus : adeo ut non lota rarefactione, sed impulsu quodam fumus

sursum feratur. Quae fixae dicuntur partes, hunc impulsum non excipiunt , Dissili sed by Corale

86쪽

sed manent immotae, ut terrenae; aut si alicujus motus sunt capaces , vel De liquantur, ut metalla & vitra, aut a se mutuo disjunguntur ignis reverberio, mos quemadmodum & quorumdam fossilium calces. Co V. Atque haec de analysi quae calore aut igne perficitur , nunc de mica. menstruis aut dissolventibus dicendum. Hoc nomine liquores donantur, qui solidioti materiae adjecti partes ejus aut dissociant, aut extrahunt, aut reis solvunt. Sunt enim ejusmodi liquores quidam corrosivi qui partes corporis uelut in pulverem comminuunt. Alii sunt ejusmodi ut tenuiores tant sim particulas quae ad constitutionem corporis pertinent , extrahant &quasi delibent ; aut denique in sua principia vel elementa corpus resolvunt. Atque haec menstrua praecipuae curae fuerunt Chymicis, & inter artis arcana habentur. Nam menstrua corrodentia praeparant tantummodo . dum compactas & crassas partes attenuant , quae postea facilius solvun

tur.

VI. Haee porro menstrua sunt sales in spiritus aut in liquores admodum penetrantes resoluti, qui sunt mercuriales , aut sulphurei, aut mix ti. Liquores acidi & mercuriales, ut aquae Stygiae, partes duntaxat corpo ris mixti comminuunt; acres & sulphurei liquores quasdam particulas, quae

itidem sunt sulphureae , plerumque eliciunt, ut spiritus vini ; sed mixti qui ex sulphureis & acidis selibus prodiere , ii soli possunt principia e quibus partes quaeque constant, ditatuere, atque earum vincula disrumpere . dum sales quique in partes sibi cognatas vim suam exerunt , & ab aliis divellunt.

Hujus genetis dissolventia analysi Chvmicae imprimis utilia videntur, ut principia & dotes corporum perspecta habeantur ; eaque sunt vel generalia , vel specifica, illa e salibus miniti determinatis parari debent, cujusmodi est fiat communis ; specifica iis corporibus quorum dissolutioni adhibentur, cognata esse debent. Sic fructus putrescens alteri putredinem facile conciliat, ac membrum gingraena assectum aliud conlimili tabe inficit r sie metallum in aqua Stygia, seu in liquore mercuriali sibi cognato dissolvitur. VII. Illud magis est instituti nostri quod paucis ante diebus de plantarum analysi rite iacienda proposuerat. I. Quod salis genus in planta in- st, ex vitriolo Martis in aqua exsoluto, aut ex ale plumbi soluto , sic charum Saturni vocant, j vel demum ex sublimati solutione colligi secit Eposse. Cum enim foliorum silviae, aut mali punici corticis , vel nucis gallae decoctio vitrioli communis solutioni admiscetur , tum hi liquores se nigrum colorem induunt, quod sile sulphureo & terrestri abundent. Succus E plantis vulnerariis, ut e Veronica , Betonica &c. expressus salis Saturni seu plumbei solutionem turbar, qui lacteum prae se fert colorem. Quod indicio est salem , qui his plantis inest , sulphureum quidem esse, sed minus terrestrem. In Lavendulae , Rorismarini & consimilium plantarum succo inest sal subtilior , qui salis plumbi solutionem non tui bir.

tari licet. Qui enim vitrioli , salis plumbi , aut sublimati mercutii solutionem magis tingunt aut confundunt, ut siles E cineribus extracti , hi

87쪽

σ1 REGIAE SCIENTIARUM

A N N. magis terrestres iudicantur. Imo ex iis vires medicae quarumdam planta

Isos. rum duoentur. Quae ex. gr. Vulnerariae dicuntur , acidum exedens carnes

sale suo sulphureo absorbent. Atque hi plantarum succi, aceti illius quod sali plumbi inest aculeos sic obtundunt, ut liquor ex iis extilletur omnia

Dporis expers. IX. Qitae sit quarumdam herbarum constitutio, quae natura, e tartaro, ut

vocant, vel crystallis qliae in succis earum depuratis in frigido loco conereia cunt, postquam pars earum aliqua exhalavit, perspcctum esse potest. Nam sal ille essentialis, seu tartarum in amaris plantis, ut in fumaria, carduo benedicto lec. nitrosus est & salempetrae refert; in acrioribus, ut in nata turtio admodum est volatilis ; in acidis , ut in acetoia , pomis .grestibus . fructibus immaturis, tartaro vini non est absimilis. X. Postremo quae sit plantae temperies, aut quibus constet principiis, ex aquis distillatis, ex liquoribus tum acidis, tum sulphureis , oleis de suibus dignosci utcunque potest. A quae extillantur in balneo maris , spiritus acidi vel acres in balneo vaporoso , ut vocant, aut in refrigeratorio , in retortavcro liquores tum acidiores , tum oleosi majoris ignis vi attolluntur ; sales fixi post calcinationem per lixivia educuntur c cineribus. Qia vero ratione aquae & sales probari & expendi possint , tum fusius exposuit, idque suo loco reddemus.

CAPUT IV.

De Potanica Fa de re herbaria , ac primum de succi nutristi in

planiis circuitu. I. T N ipso pene nascentis Academiae exordio conjecturas suas de circu- 1 latione succi nutritii in plantis proposuerat D. Perrauit , cum inter

Academicos D. Mariolte nondum esset ascitus. Hic die χ7. Iunii anni i66 . cum de rebus Bolanicis sermo haberetur , multa a se observata protul: tquibus succi nutritii in plantis, ut singuinis in animalibus circuitus pene cemonstratur. Res adeo visa est omnibus digna , quae diligenter expende retur. Ambo sunt rogati ut cogitationes suas de rationes proxima die proponerent. Quod ab utroque factum fuit, ac postea in tentaminibus Phy- Iicis in publicum emissis sententiam quisque suam rationibus de experimentis munitam mandavit litteris. Con ecturae D. Perrauit & observationes jam supelliis sunt expositae. Quae a D. Mariolte sunt observata , summatim attinsam. Primum id animadvertit, herbarum quae lacteo succo aut flavo turgentraules infra ramos resecti, E parte superiore & foliis propiore uberiorem succum praebere quam e parte inferiori versus radiccm : quod utique non eveniret, si succus omnis versias extrema plantae pelleretur.

Resecta iterum planta in ea parte cui insunt folia , nihil aut perparum succi sursum fertur, sed plurimus delabitur e frondibus 2 quoa experiri licet Diqiliaco by Corale

88쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I. ς in Tithymallis , dente leonis , Chelidonio , & aliis hujus generis.11. d. ii iam ii, iri planti, tubulos ea arte dispositos comperit, ux ς plu

r bus fibrillis candidis , duris de ligneis a se mutuo disjunctis coalescant, quae a radice ad extremos usque ramos producuntur. Has communis pellicula involvit, quae a caule reliquo eas separat. Inter eas fibras & pelliculam materia quaedam spongiosa interj ccta microscopii ope cernitur, eaque succo albo vel flavo tingitur: nam extrema fibrarum alba sunt, succus vero aut flavus, aut lacteus multis in locis conspicitur. Maiores plantae, ut Ferulς has fibras aequis intervallis dispositas habenta centro caulis ad circumferentiam. Reliquae duos tantdm aut tres habent fibrarum ordines versus circumferentiam : sed alius est succus aquosus, qui in resi cto caule facile conspicitur. Atque illud fatis est verisimile succuin illum aqueum in eos commeare tubulos quibus inest succus lacteus , &cum eo misceri , sere ut chylus in venas commeat & una cum sanguine

permiscctur.

III. Utrum autem per distinctos tubulos succus in radices de ramulos propellatur , dijudicare non potuit. Illud unum constat rorem dc pluviam a liis in caulem commeare, utrumque succum tum a radicibus, tum a foliis exceptum per totius plantae longitudinem decurrere, & per insensibiles poros subire eos canaliculos in quibus succus lam est elaboratus. IV. Nam si ramulus alboris aut herbae , ut Apii hortensis , aut Chaere solii resectus alium habeat ramulum sibi a latere conjunctum , atque illius pars extrema aquae vase contentae sic immergatur , ut reliquum cauialis , de cohaerens ramulus in vasis margine extra aquam collocetur , ramuli omnes per tres aut quatuor dies etiam aestate virorem suum conse vabunt.

U. E in lem ob rationem Pepones adhuc teneri, dum in fimo calente sub campana vitrea adolescunt, Vapore in campanae lateribus instar roris eon croscente , & in folia decidente , vis Orem suum & firmitatem tuentur.

Sublata campana nonnihil folia m.ircescunt : tametsi calor ipse plerumquest te missior & frigidiore aura recreentur. Sed ros ille deest, qui per fibras, aut canaliculos se insinuat, 5e plantam alit, cui succus e fimo sublatus non sufficit. Unde Ze Divina quadam Providentia factum est , ut in locis fervidioribus ros sit uberior, cum pluviae sunt rariores. Sic in plerisque herbis velut pili aut apices succrescunt, quos tubulos esse rori aut pluviae ix sustendae destinatos magna probabilitate con icit, quod heibae aquaticae sint telia non hirsutae aut his velut spiculis aspelae. VI. Addebat D. Matiotte illud admodum probabile videri sueeum se .pe per radices commeare , ut debitam coctionem assequatur e quemadmodum sanguis per praecipuas corporis machinas cor, jecur dec. se reditque . Unde extremae radices Chelidonii & quarumdam plantarum tantum fere

succi praebent resectae, quantum folia Ipsa , quod succus aequabiliter in

partes omnes propellatur.

VII. Secto Papaveris caule tribus aut quatuor digitis insta plantae misput , ubi maturescere incipit, succus candidus e caule sublatus exibit; alius fulvo colore tinctus c parte summa effluet : adeo ut tubos esse distinctos

89쪽

REGIAE SCIENTIARUM

A s s. hine suspicari liceat. Non enim succus iisdem in tubulis tam diversos c a 669. lores poli 't induere. Sic Ficu transvertim in medio si dia . qui ab extrema foliorum parte dcfluit succus , aquosior est , & minus candidus , quam qui ex parte altera stillat: ita ut succus aqtiosus qui foliis inest , in tubulos succo

candido refertos commeet, & cum eo misceatur ; aut certe diversi utriusque

sunt canales , vel tubuli. VIII. Ex is atque aliis concludebat vir ingeniosus & doctus, illud vero proximum videri , succum nutritium in plantis , ut sanguinem in animalibus circumagi. Nam magna est inter plantarum & animalium vegetationem similitudo. In illis lactea vasa chylum excipiunt , qui in venas , dein te in eor de pulmones , in cor rursum , tum in arterias desertur nutriendis partibus: quod reliquum est in venas refluit. Non dissimili ratio ne succo nutritio radicum extrema imbuuntur , qui in radicis corpus primam , tum in caulem & truncum per tubulos sibi aptatos ad ramos utaque & folia eluctatur. Quod supere st per alios canales ad radicem remeat, ut digeratur & fructuum nutririoni sit idoneum. Unde in plerisque plantis radices multdm incrementi sumunt , nec minus fere quam rami r ita ut succus ad extremas usque radices protrudatur , ut versus ramos idem

impellitur. Accedit illud etiam corpora quaeque i quida in perpetuo motu versari, ut

aera, aquam, sanguinem, quae si torpeant, brevi corrumpuntur. Quare in plantis succum non esse otiosum, sed perenni motu a radice ad solia usque, de a soliis ad radices deferri existimabat. IX. His lectis quae in eam rem conscripserant D. D. Perrauit & Mariot te, placuit, ut omnes die constituto in hortum Regium se conserrent , atque cxperimenta omnibus coram fierent. Quae utique magna ex parte facta sunt Nec tamen ea esse hujusmodi, ut circulatio succi in plantis ex iis demonstrari

possit, nonnulli existimabant, & imprimis D. du Clos qui scripto peculiaritententiam suam exposuit. Negabat ex Analogia & similitudine quadam plantas inter & animalia argumentum satis firmum duci posse , quo succi alimentitii in plantis circuitus demonstretur. Non enim omni ex parte est smilitudo , atque ejusmodi Analogiae nihil sere probant. X. Huic utique respondit D. Perrauit ejusmodi Analogias inter animan tes de plantas, si solae sint, mimas esse idoneas quae rem propositam con ficiant : sed tamen negari non posse quin eae nonnihil lucis asserant rei iam

variis experimentis comprobatae , quam esticiunt admodum verisimilem equod unum in Physicis imprimis consectamur. Quocirca hae coniecturae hvariis observationibus ductς non mediocriter ex eo confirmantur , quod plantae & animalia in eadem vi aut facultate vegetatrice conveniant ; cum nutritio omnis in quodam humoris circuitu posita videatur e neque enim

ea fit nisi coctione quae ex partibus alimenti jam dissolutis & per itis oritur. Dissolutio porro & millio continuum motum postulant, quo partes comminuuntur & fit trantur per meatus apte dispositos. Haec filiratio aut percolatio repetitis vicibus perfici debet. XI. Jam ut ad e perimenta facta veniamus, ex iis quaedam concludi

90쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lig. I.

possunt quae Analogiam illam confirmant. I. Succum illum exire uberio De Ro rem e parte superiori plantae ob structuram ipsius corticis , ubi distincti ranica. sunt tubuli, ut in Chelidonio, & diversi sapores pro diversa natura succi . Quin de incrementa quae plantae sumunt , cum partes earum summae aut folia aquae immerguntur, circuitum succi alimentitii pene persuadent. Nam illa immeisio non seti m nutritii succi dissipationem inhibet, aut virorem plantae de vigorem tuetur, sed etiam incrementum praebet iis partibus quas aqua non tangit , dc ad quas pervenire nequit , nisi prius per radicem

transierit.

XII. His in utramque partem agitatis quaestio ipsa nondum ad exitum perducta & profligata maiori parti assidentium visa est : adeo ut nondum

liqueret utra sententia esset veri propior. Novis tamen rationibus & experimentis succi in plantis circuitum D. D. Perrauit de Mariolte munierunt in tentaminibus quae multis post annis in lucem ediderunt. Primum enim ejusdem plantae aliquot radices aquae siunt immersae, climreliquae extra aquam exstarent : hae tamen ut priores in aquam de mertae crescere visae sunt, & novas fibras emittere. Quod fieri vix potuit, quin aqua c radicibus madidis in caulem per nodum intermedium sublata, e trunco in radices extra aquam positas perductus & tubulos idoneos defluxerit. Eadem est ratio plantae a terra cum radicibus suis avulsae , &in duos ramos divisiae. Nam si unius rami extremum aquς immersum fus1it , planta diu integra & viridis permanet , & interdum solia in ramo altero germinant, cum alia ejusdem generis planta & eodem tempore avulsa

statim marcescat.

2. Hoc ipsum demonstrat vegetatio arborum , de fruticum , qui ex ra' mis in terram demissis nascuntur. Cum enim ramus salicis aut vitis inflexus in terram demittitur , & radices agit, palam est succum a trunco ad radices delabi, de a radicibus in truncum remeare , idque est apertius in dumis & plantis quae ex ramorum apicibus radices emittunt. 3. Pleraeque arbores foliis nudatae emoriuntur, ut in moris albis quandoque accidit, cum nutriendis Bombycibus foliis suis magna ex parte fraudantur , quod succus in soliis fere ut in radicibus percoletur. Unde si vitis palmites suis foliis aestate nudaveris, uvae non maturescunt, quod succuSa foliis redux fructui nutriendo serviat. . Hoc ipsum plerique arborum morbi demonstrant. Nam rami prς vis.co tabescunt. dc arbor ipsa musco obducta languescit, quod succus a foliis de extremis partibus refluus inficiatur. Nam abraso musco arbor velut scabie sanata, quae succum per corticis fibras refluum inquinabat , fit vegetior. Sic detracto visco ramus cui haerebat melius se habet. Cum recentes ramos arborum dente recὶdunt pecudes , tum at bor emoritur aut languescit , nisi exesus surculus abscindatur , quod succus in parte exesa in lectus instar gangraenae circulatione reliquum succum inquinet.

In his paulo longiores suimus, quod res ipsa sit speculatione digna, at,

que ut ex circulatione sanguinis innumera pene circa animalium ortum de incrementum, imo dc morborum caulas ante reconditas Medici recentiores invenerunt , sic quae ad vegetationem & nutritionem plantarum, imo

SEARCH

MENU NAVIGATION