장음표시 사용
461쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. V. 437
II. Inter alia quae facta sunt in machina pneumatica experimenta, illud experiri placuit die io Aprilis, an liquores mole augerentur in vacuo ; idque ca. ex occalione spongiae aqua plenae, quae in machina collocata , & in aqua subjecta fluctuans sursum efferri visa est , & deprimi aere exhausto , aut eo subeunte. Itaque varii liquores matratio, ut vocant, angustioris colli & in partes aequales per lineas nigras divisi sunt impositi, ut liqueret an illi in vacuo minuantur, vel augeantur. Aqua fluviatilis de frigida 4 unciarum pondere exhausto aere statim visa est altior semipollice, variante illa altitudine penes bullarum acris quantitatem : postquam acri liber patuit aditus, una sere linea depressior visa est , quam ante exant lationem actis. Itaque quatuor unciae aquae fere decima sexta parte sui voluminis primum auctae sunt, tum intra semihoram imminuta est altitudo aquae , de ad statum naturalem tandem revoluta. In aere libero quae primum fuit moles aquae , quatuor guttis est imminuta, hoc est, parte sui quinquagesima supra quingentesimam.
D. Homberg negabat illam mutationem voluminis ex aere ipso intra aquam ante concluso proficisci. Nam aer non aliter admiscetur aquae quam
intercepta illius spatiola implendo; ille vero plus aut minus loci occupat,
ut magis, aut minus premitur ; isque elatere suo intumescit in machina, atque egreditur , cum nullum invenit hospitio locum , de rarefustus licet , aquae tamen replet interstitia : unde & idem semper est volumen aquae. Rem ita esse, atque hanc aquae imminutionem aliunde non oriri quam
ab ipsius aquq exhalatione , hinc constat , quod pondus aquq E machinaeductae quinque granis imminutum fuerit: nam idem aeris volumen quod est, quinque granorum aquae, penitus insensibile fuisset, vixque centesimam de sexage limam grani unus partem aequallet. II l. Multo major in spiritu vini & urinae suit imminutio. Nam post decem ictus anthii ς tres unciae cum 3 drachmis spiritus vini unam drach mam . unciae , cum semille spiritus urinae sesqui. drachmam sui pondetis amiserunt ac sublatae uitiusque guttulae sudoris instar tandem stillavere, ut in alembico fieri solet. A qua vini ardens pondere 3 unciarum, & quinque
drachmarum una drachma fuit imminuta.
IV. Spiritus salis vix una linea altius ascendit, ubi ebullire coepit, quod minutiores ellent aetis bullae : ubi deliit ebullitio, liquor pristinae altitudinisuit restitutus, nec in libeto aere situm mutavit suum , . quod liquores acidicum sint graviores, non exhalent citra calorem sensibilem. Huius cxperimenti occasione D. Homberg experiri voluit an liquores ita loco qui in acie vacuo stillant, in vase distillatorio excepti, eiusdena sint naturae atque ii liquoi es qui ignis calore eliciuntur. Aquae ardentis vini duas tinctas parvae retori et impolitas cum excipulo machinae pneumaticae aptavit, globo vitreo, vulgo is basin, circumposito, de aere exinanito, vapor aquae ardentis si tim 6ublatus ad summam retoriae partem in excipulum stillavit , eotim. prorsus modo, quo solet, ubi lenis ignis calor adli hetur. Trium horarum spatio post exhauitum e globo acra quatuor sere drachmae in excipulum stil-l a vere, una uncia cum semi- drachma avae ardentis in retorta superstiteriaco ut trulcia dia liniatam cum leuia dta lima , seu quiniae sere p/riis dis-
462쪽
A M M. pendium factum fuerit, quod angustius esset vas distillatorium . quΙm ut
3697. vapor omnis sublatus eo contineretur. Unde pars illius vaporis magna extra retortam dissi .ita in globum circumpositum dispersa fuit , quod non contigisset, si vas amplum satis extitiisit: sed major retorta per epistomium induch non potuit in machinam.
Illud vero in hae distillatione oblematum fuit A D. Homberg , intra: primae semi-hotae spatium uberiorem spiritum vini, quam toto reliqui temporis spatio , seu per duas horas cum se mille , in excipulum stillasset con intra atque evenit in distillationibus solitis, & ignis ope factis. Cujus rei haec
videtur ratio , quod pars maior aeris aqua ardente contenti statim erumpens magnam aquae ardentis partem secum abripuerit τ sed deinceps aet minori quantitate exiit, ac subinde is pauciores aquae ardentis partes una secum evexit: nam bullae aeris exeuntis liquorum exhalationem esticiunt eo majorem, quo majori impetu erumpunt. Unde liquor semel ea ratione extillatiis , non amplius sursum tolli. aut distillari potest omni aere exutus. VI. Atque illud etiam palam est liquorem in machina diu relictum, siedistillati, ut pars ejus in vale supersit, contra atque evenit in iis quae ignis calore fiunt distillationibus. Nec tamen qui extillatur liquor in vacuo, liquoti qui sublatus non fuit , omnino est consimilis r nam partis spiritu oscit ab ea quae est aquosior fit quaedam secretio. Qui enim in excipulum deciderat , multo erat Vegetior liquore in retorta luperstite : tametsi is liquor non erat omni suo phlegmate exutus. Nam ubi in cochleari accensus est . nonnihil aquae seu phlegmatis non inflammati apparuit , sed liquor qui inretorta remanserat, quadruplum aqua: in cochleari reliquit; ex quibus con cludit D. Homberg quaedam princ pia Chymica mixtis corporibus, plantis praesertim actu inesse , neque ea ignis vi sormari ex nova compositione primcipio tum quae sint simpliciora e quod tamen ut mihi videtur, accuratiori eget
VII. Aliud experimentum in machina pneumatica a D. de la Hire, propositum fuit die Σ Julii. Arae ometrum vas aqua pleno machinae aptatum inter exhauriendum aera attollitur , quod aeris bullae intumescentes Araeo metrum attollant. Hoc experimentum a D. Homberg iteratum fuit . sed ubi majores aeris bullae in minutiores abeunt , tum Araeometrum de
v III. Filius D. la Hire eodem die, qui fuit Julii ultimus , experiamentum a se factum proposuit de aquae ardentis distillatione, vi caloris s latis peracta. Cucurbitae vitreae libram aquae vitae. cui per mensis spatium flores rorismarini infusae fuerant, affudit . & aptato alembico hanc radiis solatibus exposuit, linteo madindo, eoque subinde aqua persu , ut moris est, capitellum alembici operuit ; liquor sursum sui latus est, hunc in quatuot partes divisit , quae sitis erant inter se consimiles , nec fere ab aqua vitae . qualis fuit ante distillationem , diversae: sed quae primum exiit, paulo vegstior . & odore florum magis imbuta visa est, quam quae ultimo fuit des. tillata. I X. Paucis post diebus D. Homberg observationes suas circa Areo-
metrum, vulgo , pq tiet stior, e scripto legit. Primum illud advertit dis Disiligod by Coos le
463쪽
ACADEMIAE HISTORIA. LIB. V. . que '
ficile admodum esse liquorum vires ex eorum mole aut volumine dimetiri, Pu dissicultates quippe oriuntur cum ex ipsis liquoribus , tum ex instrumento, c . quod volumini dimetiendo adhibetur. Vis elaterii , quae inest liquoribus , qua scilicet moles eorum augetur aut minuitur penes aeris calorem, sua dissi- Cultate non caret. Nam liquores quicunque ii sint, insipidi, salsi , acidi, sulphurei, calido aeti expositi rarescunt, sed sulphurei imprimis. Quo autem sunt rariores. aut densiores . eo magis , aut minus res stunt solitae araeometri depressioni. Hinc fit ut spiritus vini, qui aestate optimus judiscatur , hyeme ut aqua vitae communis habeatur , quod aestate rarior sit, quam hyeme. Accedit illud quoque liquorem in magna satis esse quantitate
.portere, quo vis illius ope araeometri expendi queat : nam vas eo liquore implendum est , cui arae ometrum innatare, atque altius immergi possit , ut Collum totum madescat , secus ex araeometro minime exploratum habebimus liquoris pondus. Nam sicca quae sunt corpora etiam graviora aquae innatare notum est e lamellis metallicis, aut a ciculis et adeo ut araeometri
usus omnino inutilis futurus si, nisi collum illius aquae immergatur. Postremo liquores qui araeo metro expenduntur , satis diu in vase latiori exponi debent, donec araeometri cesset agitatio, quo quidem tempore spi lituosus liquor nonnihil imminuitur, si externus aer sit calidior ; contra augetur acidus liquor aecessione humoris. qui inest circumfuso aeri , adeo ut uterque liquor cum spirituosus, tum acidus & salsus debilior fiat ; ille subtiliorum partium fuga , hic humidiorum additione ; sed quae ex instrumento ipso emergunt dissicultates, non minoris sunt momenti. Nam qui in vulgari arae ometro notantur gradus, ad libellam liquoris vase conclusi exigi satis accurate vix possint. Collum enim instrumenti madidum inter
dum moleculam ejusdem liquoris ad duas lineas sit per libellam ipsius liquoris sustinet, quod verum libellae locum cum collo instrumenti collatum essicit incertum ; atque hoc spatium interdum satis est discrimini inter duos ii quo res assignando, quos confundi necelle est, incertum adeo de iis judicium
Prςterea aeris bullulae e liquore prodeuntes exteriori araeometri supcificiei saepe adhaerentes judicium magis incertum essiciunt, praesertim tibi a Nometrum diutius manet intra liquorem demersum : multitudo enim bullarum eris rorem non levem potest inducere. Sed praecipuum in usu araeometri incommodum oritur ex dissicillima comparatione liquoris diligcnter examinaticum alio liquore , qui viribus a priori dissidet , ubi discriminis gradus ex
primendi , vel ad notas ponderum . & molis mensuras sunt referendi , nisi forte molesti & dissiciles adhibeantur calculi, qui etiam vix certum cssicient iudicium. Itaque D. Homberg in usum suum aliud excogitavit instrumentum huic rei magis idoneum. Phiala est ustata , cujusvis capacitatis, perinde est rutitur phiala digiti cubici capax , collum illius est longum sesqui pollice ieujus diameter est semi linea, ubique teres nisi in extremo ubi instar in fui dibuli dilatatur. Ad radicem colli tubulus assurgit collo ipsi parallelus quinque lineas altus, cujus diamcter etiam est semi. linea. Hic exitum praeber
eri incluto, ubi phiala impletur aqua et quo quidem lucido tam facile. -
464쪽
A N N. pletur, de exinanitur, ac si collum ejus laret latius. Hujus forma in tabula
I 697. aerea x, expressia est Fig. 3. Is vero est hujus instrumenti usus; impletur liquor donee per capillarem tubulum e Tuat, tum sistitur in collo ad altitudinem usque tubuli; quod suia perfluit, per tubulum egreditur ; phiala parte citeriore se detersa , ut nulla remaneat exterior humiditas ; exquisitς bilanci appenditur ; deinde eo liquore impletur, qui cum priore est conserendus, uter gravior sit, & quantum digitus cubicus unius, digitum itidem cubicum alterius liquoris vincat pondere, statim dignoscitur , idque adeo accurate ut quarta unius grani parte vix aberrari pόssit. Nam collum ita est angustum ut gutta aquae ad quinque linearum longitudinem assursat; cumque liquor collo contentus, ubi phiala repleta est , ad orificium usque tubuli capillaris vulgo deprimi soleat, et tor si quis sit valde sensibilis. vix erit quadrantis unius grani: naui unius lineat altitudo in tubulo exiguo facile animadvertitur. X I. Post aliquot dies idem varia circa liquorum gravitatem fecit experimenta. Oleo vitrioli praedictam phialam implevit, quod undecim drachmis& viginti sex granis ad tubuli usque libellam appensum est, eadem aquae sortis argentum dissolventis moles octo drachmarum , quinquaginta octo gra- notum inventa est : ubi sic debilitata est aqua fortis ut plumbum dilJolveret.
pondus ejus fuit 7 drachmarum, s granorum ; spiritus salis pondus sui cunius unciae, I granorum ; aquae fluviatilis 7 drachmarum, octo granorum ;accti distillati drachmarum Io granorum ; aquae ardentis vini 6 drachmam rum , 31 granorum , spiritus vini s drachmarum I 6 granorum , hydrargyli 3 unciarum , 3 drachmarum granorum. X II. Eodem die 1I Augusti D. Homberg monuit maculas subrubras . quas ferrum inussit linteo deleti sumo sulphuris. D. Tournesori cum de ui guentis odoratis sermo haberetur , illud obiter admonuit , ex eadem arbore,
quae est acacia AEgupti quoddam gummi Arabici genus prodire, E siliquis
atramentum fieri, e floribus sumtum, aut unguentum illud parari quo chis rothecae H spanicae perfundi solent, vulgo francipam. Mensibus Julio & Iunio D. Morin tractatum suum de Lalibus & vitrioloe seripto legit, uti & di limationem de ignis generatione ex silicum collisu.
Achatem cum altero a Stictum flammas citra icintillas emittere asseruit, pr- litem scintillas vibrare cum calybe , uti ferrum cum ferro collisum.
I. Hysicas observationes C hvmicae excipiunt operationes t ex iis seII I. gam quae utiliores, aut majorem Physicae contemplationi lucem aB
465쪽
tii, quae ad purgationem argenti veI auri pertinet quaeque in arte doeimasia Chrtica magni ulus esse potestis mca. Aurum vel argentum serpe vilioribus metallis, eupro nimirum, vel miniano sic admiscetur . ut difficile sic expurgatu . Ac solent quidem doeimastae pella, seu catino in hane rem uti : D. Homberg aliam iniit viam , quὶ nobiliora illa metalla cum eupro permista essiciet puriora: quae methodus lange est facilior quam vulgaris docimatarum agendi ratio per cupet
Ea vero est hujusmodi: selibram argenti eum cupro permisti in granula comminuti catillo fictili, seu crucibulo imposuit usque ad rubedinem ; sulisphuris communis tantur em reperitis utemus sic injecit, ut fingulis vicibus expectaret, dum prius injectum omnino incensum dc consumptum appareret ; tum fusione facta octo unciae nitri , & totidem tartari & octo unciae limaturae serri, non fimul, sed per vices ita sunt adjectie , ut detonatione acta, nova mistura adderetur ν tum per unius horae quadrantem fiasio est continuata : quod erat in crucibolo argentum de purum , & ductile inven- um est. Quae operatio non amplius quam sesqui-horae spatio, unὲ tantum fusione de uno in crucibulo suit absoluta , cum per cupellam facta purgatio alterum tantum temporis & ignis exigat praeter cupellae apparatum, & follium agitationem.
II. upti ab argentue parationis ita saetie, ea videtur ratio r quod acidum erat in sulphure, ab ams prinei piis ignis vi secretum , argenti cum cupr misti granula in calcem redest , eum instar aquae fortis vi dissolvente donetur. Quae calcinatio hoc facilior suit , quod utitiisque metalli granula ignis calore ad ruborem usque calefacta acidi ipsius particulis aditum praebuerint: sic aeldi hujus spicula argenti & cupri corpuliculis sunt implicita in ipsa calcinatione. Nam utriusque metalli pondus octava fere sui parte auctum est et quin & moles quoque eorum increvit. Ex iis duobus nictallis prum Ure , argentum facile reduci potest , hocque ut pristinam suam naturam recuperet , satis est ut in fusione diutius perstet , tum enim sulpitur
exhalat: verum cautio est ne un1 secum argenti corpuscula abducat. Unde tutius est serrum , tartarum & nitrum his addere. Haec enim corpukula sui phuris secum auserunt, atque in fusione argenti corpuscula una coeunt , deptiori larmae metallicae citra ulliam dispendium restituunm r. Non eadem facilitate reducitur cuprum, revivificari illud necesse est plumbi benefici ci non sine illius imminutioneis IIIo Itaque in hac operatione cuprum adhuc manet, aes ustum ut V eant, eum argenti corpuscula iam una coierint per fusionem, cumque argentum
gravius sit cupro calcinato , seu aere usio , illud in fundo erueibuli subsidie instar reguli, dum cuprum supernatat una cum serro instar storiarum. I V- Idem est huie operationi, & illi quae fir pei cupellam finis propostus, & utroque modo expurgatur argentum. sed diversa ratione. Nam in operatione per cupellam plumbum cum impuro argenis permistum ignis ardoribus in vitium abiit, simul cruit ut partes cupri dispersae in argento abeant in vitrum o Metallum autem in hujusmodi vitrum conversum estrarius , dc majoria molis quam antea esset In forma metallica : unde ad suis
466쪽
A N N. perficiem repellitur, atque aliqua sui parte in fumos dimatur. QDnquam
Io λγ. vitrum ad margines metalli fusi emuit, ubi in corpus spongiosum cupellae ostendit, quod penetrat, donec nihil amplius occurrat in massa quod vitrescat, tum enim solum & purum remanet argentum. Alia est argenti a stanno admisto expurgandi ratio : vix illud per cupellam& iteratis laboribus secernitur, nisi cupri rubri paululum una cum argento, quod stannum inficit, ante fusum fuerit: tum enim cupii admistio optimum est auro, vel argento remedium, quodcunque metallum huic admistum fuerit, de illi pertinaciter adhaeserit. Unde hoc medicaminis utiliter adhibeti solet in fodinis Germaniae & Hungar ae. Cur autem plumbum cupro adjectum facilius expurget aurum vel argentum in cupella, quam cum solum est, ea videtur ratio , quod metallica, &mineralia quae sola aegre calcinantur, cupro sociata , aut furno reverberii exposita , facile in calcem comminuantur. Nam sulphureae ferri & eupri pariaticulae dissolventis cujusdam partes agunt. Argentum in cupella , ut supra diximus, plumbi vittificatione ab impuris fossilibus expurgatur , nec ullum minetale vitrescit nisi ante calcinatum fuerit : stannum vero cum cupro
iunctum facile ealcinatur in cupella , deinde vitrescit plumbi beneficio . α citius ab argento secernitur, quam si prius non facta esset cupri accessio. Cum tamen per cupellam operatio sit taedii ples , compendiosiori via usus est D. Homberg , ut stannum ab argento separaret: hanc omittimus nalongiores simus quam par sit. Aliam quoque silentio praetermittimus operandi rationem, ubi argentum stibio . seu antimonio admiscetur, quam dieao Februarii exposuit , quae non minus subtilitatis habet , quam praece
V. Scriptum aliud ejusdem D. Homberg die sexta Martii in Academia lectum est, in quo recenset facta a se varia tentamina circa acidos seiritus, explorandi causa an liquores acidi tandem insipidi fieri possint. Eo sibi proposito fine varios liquores acidos e mineralibus & vegetalibus extractos va sis hermetice sigillatis imposuit, persuasus circumsusu in aera spirituum acidorum volumina augere posse, & eorum aculeos obtundere : cum autem Iongam annorum seriem postulet hoc experimenti genus, aliam & breviorem iniit viam hydrargyro & spiritu nitri usus. Illius in uncias & totidem spiritus nitri retortae vitreae afludit, amplum & sphaericum recipulum huic statim aptavit; spiritum nitri in mercurium vim suam exerere sivit, dum ces caret ebullitio ι tum retorta leni admodum igni arenae admota ebullitio ite rum incoepit, qua imminuta sensim auctus est ignis , quousque mercurius di Tolveretur. Restigerato vase liquor distillatus novae retortae est assusus, isque novem de amplius unciarum pondere inventus. Huic sex unciae novi hydrargyri impositae ; idem globus vitreus retortae aptatus : nulla tum facta est ebullitio , quousque igni arenae imposita fuit retorta e tum enim coepit ebullitio. Continuata est distillatio ad siccitatem usque , pars dimidia novi hidrargyri in fundo retortae non dissolutus subsidit , cui assusus est liquor recipiente conclusus T , unciarum pondere, aliqua aciditate prae ritus.
467쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lra. V. 443
Iterata distillatione liquot qui in globum stillaverat, omnis erat acidi- C0 iratis expers; spiritus nitri remansit , ut veris millimum est , melcurio imia mica, plicitus quem dilsolvit, atque una cum eo corpus durum & insipidum effecit Cautio adhibita fuerat ne quid materiae in his distillationibus decede retr & tamen liquor quinque unciis est imminutus , & mercurius tribus unciis auctus fuit in triplici dissolutione: post quatuor distillationes augmentum illud mercurii e tribus unciis salis acidi prodiit, quae a mercurio seia cretae sunt additione calcis vivae , ut hydrargyro fluiditatem restitueret ;magno ignis ardore spiritus acidos separavit, qui post iteratas distillationes duas hydrargyri uncias dissolvere non potuerunt. Et certe tres unciae salium acidorum, qui mercurium sie defixerant ut duriorem eo essicerent astam , duas hydrargyri uncias facile distolvere potuissent. si eandem aciditatem quam prius habuissent, ita ut vis illa adeo vehemens hac operatione destructa fuerit, aut multum retusa. Experiri etiam voluit an per crebra lixivia fiat e calce extraheretur, sed nequicquam id tentatum fuit. neque aliud repertum est post evaporationem praeter terrestres & insipidas crustas ex aqua calcis prodire solitas.
Illud itaque esse mim est in hac procedendi ratione ut I: spiritus nitiiunctae in septem aquosi & insipidi liquoris ,& in tres uncias solidae Ee pene
insipidae materiae auerint, quae a mercurio secretae , & in formam liquoria reversae vix potuerunt semi- unciam mercurii dissolvere, cum antea i s uncias ejus mercurii exsolvissent: magno quidem argumento corrodens illud acidum in materiam insipidam verti, atque eandem materiam varie modificatam
fieri posse aquam insipidam & spiritum acidum. VI. D. Bouleduc calculi humani analysim a se . factam eommemoravit. Die Augusti unciae calculi retortae hctili impositae , sub initium leni admodum ignis calore adhibito , tum sensim aucto ita sunt distillat , ut exeipulus prima caloris impressione velut nube obductus apparuerit. Gravis odor, qualis in distillatione spiritus salis Ammoniaci, & eo scelidior exha lavit ; liquor admodum salsus , quique cum acidas esservescebat stillavit ; va sis rite occclusis & lutatis, ut aiunt, auctus est ignis per gradus ; in globo subjecto seu in recipiente io unciae salis volatilis , denu & cr3stallini r
pertae , collo retortae materia admodum compacta di salsa via est adhaeres cere, quae varia examina subire potest uti & caput mortuum i6 unciatum :hujus materiae examen prosecutus est D. Boul educ.
CAPUT III. De stir sium salibus
I. B servationes circa pIantarum sales urinosos e scripto recitavit DoHomberg die 17 Novembris, quae meo quidem judicio non mediocrem Physicae lucem asser re possunt. Ac primum id animadveriit, unum tantummodo esse salium genus quod citra ignem , aut fermentarionem E
468쪽
ANN. plantis extrahitur, nempe falem essentialem e sed analysi per ignem facta I697. tria salium genera eliciuntur, ex quibus sal ipse essentialis constat. Sales illi sunt lixivialis Se fixus, sal volatilis & urinosus, sal demum volatilis & acidus. qui in forma sicca, vix se prodit, nisi in quodam alcati terrestri ex intras .
cum quo in crustalli speciem concrevit. II. In analysi omnium pene stirpium triplex illud salis genus occurrit; αtamen sal acidus non videtur inter eos habendus, qui formam suam , piamta ipsa nactus suerit, sed verisimillimum est hunc iam anth formatum in salem mineralem, radices plantae subiisse , cum in omni terrarum genere etiam sterilium, occurrat. Sed duo reliqua salium genera in plantis tantum modo , & in animalibus, quae plantis nutriuntur, aut certe ex aliis anima tibus, quae herbis aut plantis alebantur, ut verisimile est, in ipsis sormantur plantis. Duo ex his salibus, acidus scilicet & lixivialis, alter alterius forniam pro artificis arbitrio, imo Se formam olei. aut spiritos ardentis induere possunt, iique ex parte in salem lixivialem redire, ut antea fuit demonstratum. Verum urinosi sales iidem semper manent, tametsi a planta in animal . cui alendo servierunt, & ex uno animali in aliud commearint: ii sempee volatiles de urinosi perstant, quemadmodum plantis inerant, que una est ratio cur sales illi in omnibus plantis, & in animantibus sint inter iis consiundes de urinosi. Sal ille etsi admodum volatilis, aliquando tamen aliis corporibus tenaciter adhaerescit, etiam in igne vehementi: quanquam is potest interdum ab iis
expediti vel in mediocri igne. Id evenit sali tartari, ex quo per distillati nem elicitur utinosus liquor, imo & fal volatilis concretus, idque fit addistione aluminis rupes. III. Quae quidem operatio est hujusmodi. Partem unam aluminis cum duabus salis tartari fictili retortae impone , huic amplum aptabis recipiens ,
per gradus distillatione facta primum exibit spiritus urinosus, tum sal volatilis
concrescet admodum candidus & penetrans. Quae operatio in satis magna quantitate facienda . secus non succedet : nam minor salis volatilis quantiatas in magno recipiente sparsa vix colligi potest , adeo ut quatuor librae cum semisse materiae ad minimum , retortae imponi debeant. Neque illud est veti simile hune salem volatilem ex alumine prodiisse: nam ex alumine per distillationem vulgarem non aliud praeter spiritum acidum eruitur, neque ex aliis salibus fossilibus emanat, quorum nullus praebet spiritum urinosum. Itaque e sale tartari sal ille volatilis oritur , illius enim partes fixae falis volatilis particulas velut captivas tenebant : sed quod acidum est in alumine una cum alcati fixo salis tartari est arcte conjunctum , ac partes volatiles ignis vi sursum esseruntur.
Id vero hoc probabilius videri debet, quod sal ille volatilis pet distillationes non exeat, ubi cum sale tartati alterum tantum aluminis apponitur: tum
enim satis magna est acidi copia quae alcati fixum 5e volatile tartari implica tum teneat. Ambo e Alcati lixiviale & utinosum etsi mutuo sibi obstare videntur , interdum tamen evenit, ut sal urinosus plantae vel animalis adeo
implicitus sit cum aliis partibus bene odoratis, ut seipsum non prodat niti Di iliaco by Cooste
469쪽
novi salis lixivialis additione, tumque odor suavis in salem urinosum. 8egra vem degenerati quod D. Homberg in paranda molchi tinctura forte accidit. Moschum una eum spiritu vini paulo debiliori posuerat in digestione , in
susio ipsa moschum omnino redolebat: cum autem ipsi in mentem venisset. parum salis tartari utile futurum extrahendae tincturae . affudit paululum olei tartari per deliquium facti, statim odor moschi in gravem urinae talo rem mutatus est e vas apertum tenuit in digestione ut gravis ille odor exha laret , post aliquot dies odor urinosus evanuit, sed moschi odor ingratus &fatuus remansit. Illam odoris mutationem hinc ortam arbitratur, quod saltartari parti oleosae moschi, unde odor ille suavis magna ex parte proficiscitur , admistus quoddam saponis genus effecerit, quod in omni materia pingui & oleosia praestare solet , tumque oleosam moschi partem sejunxit ab aliis qiue sale urinoso abundant. Sal ille oleosa moschi parte non amplius involutus digestionis calore sublatus istorem urinae narit us assavit , qua operatione moschus ita fuit mutatus , ut unam e partibus quibus constabat, simul, & suavem odorem ex accurata missione prodeuntem amiserit. IV. Non dissimile argumentum prosecutus D. ΤΟumefori, isque experimenta quaedam h se facta circa sales qui e terra citra ignis opem extrahuniatur die Decembris e scripto recitavit. Horum summa est, gypsi frusta selegit, qualia e ruderibus eruuntur , vel E locis inferioribus, ubi ignis non accenditur , his contusis dolium pen himplevit, ita ut aqua extaret simipedis altitudine , per quatriduum facta est infusio, necdum aqua ullum salsuginis praebuit indicium , neque per solitas probationes ullum salis vestigium dedit. Eadem aqua novis ruderibus aflusia non nihil ruboris contraxit, acris quoque aut amarae salsuginis , gallae solitionem subalbo colore tinxit, tum coagulum satis densum, deinde praecipitatum quoddam prodiit , cum oleo tartari statim coagulum album efficit, tum spiritus urinosus prodiit, qualis exhalat e mistula salis ammoniaci cum oleo tartari, sed nullus calor, nulla efferventia visa est. Eadem infusio calet admista consimilem spirissis ori nosti odorem afflavit, adeo ut illud admodum probabile videatur praeter nitrum,& salem marinum nonnihil salis ammonia ei calci inesse.
Infusio illa rudelis , seu gypsi post aliquot dies spiritum urinosum sortiorem emittit, ex quo suspicatur D. Tournesori salem qui inest aeri , sali, ammoniaci, nitri, & salis marini, uti & salem terrae esse compotem; quique sal inest gypso, videtur magna ex paIte hinc ortum suum ducere. Nam salterrae etiam ejus quae multis in locis cum excrementis animalium est permista,
non tot praebet indicia salis ammoniaci , atque illa gypsi infusio. Unde iii vetustis aedificiis stat et . & in cubiculis calce oblitis, si per aliquot dies Melusa
teneantur, odorem efflant spiritus urinos.
V. Gypsi infusio in sartagine ferrea exhalata multum serri contraxit . atque ubi densior facta est , sic esserbuit ut identidem ex igne subductam oportuerit, ne es underetur. Sal eius in sartagine concrevit in laminam . sed in aere superficies ejus citius quam sal tartari liquesccbar. Is prunis imp sms instar nitri, sed tardius deicinare solet. tametsi ac redinem , & amaritudinem salis tartari prae se fuit, quod insignem ejus misturam arguit. In
470쪽
aqua dissolutus nullum amplius odorem urinosum spirat : ubi sali tartari .
aut calci admistus fuit, quod erat in eo salis ammoniaci exhalavit , aut ita cum aliis salibus cosae rebat ut ab iis divelli non potuerit. V I. Infusio facta e teri a quae e muris vetustis, vel e fornicibus cellarum erasa est, eadem pene est quae e gypso ruderum. Major est salis fixi copia in iis infusionibus quae Lutetiae e gypso parantur, quod satis magnam cinerum copiam admisceant. Ubi etiam haec insulsio cum oleo tartari permis cetur, odorem afflat urinosum. Terrae multis annis incultae aquam assu-sam per aliquot dies reliquit, idque secundo & tertio iteratum , tertia infusio nonnihil salia , satis amara apparuit ; exhalata ad dimidiam eius par tem similis visa est infusioni gypsi colore & sapore. Ante evapoiationem nullum odorem emisit urinosum, postquam admista fuit oleo tartari : sed post evaporationem odorem dedit minus gravem quam gypsi infuso prςbue. rat. Haec infusio calcis aquq admista colorem aureum ex additione subli mali prodeuntem non inhibet ; ex hac terrae incultae infusione permiasta eum solutione lublimati corrosivi color albus prodiit , tum praeci pitatum : post evaporationem sublimatum huic assii sium turbidum apparuit ut in Natro AEgypti evenit , adeo ut inter hos sales magna videatureisse cognatio. VII. Natrum illud non aliud videtur esse pretier salis marini, & salis aurali naturalis misturam , vel certe lapidea est materia quq in calcem excoqui potest. Que in natri compositionem veniunt substantiae non satis accurate videntur permist . Nam aqua huic assuia partem tantummodo illius primiὶm exsolvit, quae scilicet minus resistit - quod superest natri instar pumicis, aut spongiae innumeris poris excavatur, & igni admotum instar salis marini crepitat : solutio ejus caeruleae chartae colorem non mutat , uti nec sal comm nis ; cum tale ammoniaco non sermentescit, cum galla coagulum album esticite solutio natii un, cum spuitu nitri multum effervescit, non item salmarinus. Hoc etiam cum eo habet commune . ni ejus solutio calcis ins sioni admista colorem aureum ex additione sublimati non prohibeat. Ex his concludit D. de Tourne fori terrae salem inesse quemdam tale marino , nitro
fixo seu alcati, & sale ammoniaco permistum , qui naturalis dici potest. Hic citra ignem examini subjectus acidi & alcati praebet indicia. VIII. Cum sublimati mentio identidem facta fuerit in his observationibus referendis, non erit alienum quae circa illius prςparationem annotavit D. Homberg, hoc loco subjicere. Die is Novembris dissertationem ea de relegit in ptimo post inducias congresIu ; illud animadvertit hydrargyrum inter fossilia imprimis esse volatilem . eumque ultro salibus sociari, de eum iis in sublime serri sublimata quaeque extra ignem posita sicca apparere , licet quaedam ex iis diu liquata in mediocri calore maneant. Ex quo fit ut inter sublimandum vix ea possint a capite mortuo separari : siquidem in fornice vasis sublimatorii, cum non satis refrixit , ut sublim tum figi possit, in caput mortuum sensim relabitur , adeo ut in summo tantum apice matracii fiat sublimatio , quod longum & iterandum smpius laborem in aliis vasis exigit, ut e capite mortuo quidquid est volatile