장음표시 사용
431쪽
De quibusdam somnia Phaenomenis, O aliquot obseravaIionibus
I. T Neunte mense Aprili D. Varignon conjecturas suas de natura flammae, I & specie quam oculis praebet , ex occasione experimenti cultisidam a viris pereruditis D. D. Bemouilli factis proposuit. Experimentum illud est hujusmodi: tubo vitreo inflexo , cujusmodi est thermometrum Sanctorii. nisi quod phiala est undique occlusa , quatuor grana nitrati pulveris per ori scium tubi imposuit: tubus vasi vitreo aqua pleno sic immersus est , ut aqua tubi ad eandem libellam cum aqua vasis esset composita, speculi ustorii ope accensii sunt grana pulveris pyrii, quibus aqua tubi infra libellam aquae vase
contentae protrusa est, ac refrigerato tubo aci spatium' satis amplum infra eam libellam occupavit adeo ut aer pulvere nitioso contentus spatium ducenties
majus granis ipsis impleverit.
Hinc D. Varignon coniiciebat aera in corporibus, quae ignem concipiunt densatum continuo nisu fugam moliri e 1ed carceres quibus tenetur , vix potest infringere , nisi ignis spicula in ejus veniant subsidium. Haec tanquam totidem cuneoli subeunt coecos moleculatum meatus, eaque una cum
aere his moleculis incluso, & cum impetu erumpente crassiores & terrestres particulas discutiunt, quae vicissim in spicula ignita mutantur . de moleculasailsumpunt adjuvante aeris in his moleculis inclusi elaterio. Sic novae ignis particulae prodeunt, & continuatur igniS eo vehementior, quo aer in accensa materia densatur magis, & crustae aut muri, quibus captivus includitur, sunt solidiores : hinc tanta vis in bombis & cuniculis in st. II. Quod flammam attinet, palam est crassiores particulas , quibus deatinebatur aer, ab eo quoqu versus Vibrari , & circumjecta corpora disiici : adeo ut Libtilis materia in eorum succedat locum. Ac forte nihil necesse ad subtilis illius materiς confluxum recurrere : nam flamma non aliud quiddam est praeter multitudinem cuspidum aut scintillarum . quae dissolutae cum impetu se avolant . ut sui vestigia relinquant , pcne ut in accensi de nocte exhalatione sulphurea , vel in titione celerius circumaicto speciem suam oeulo imprimunt , quasi unius & ejusdem continuati corporis. Nam ignitae illae de volitantes scintillae alias atquae alias retinae partes commovent tanta celeritate , ut motus a primis scintillis excitatus adhuc per severet, cum postremae erumpunt: quod vestigium filo ignito non dissimi .le oculo imprimit . ac multitudine sua id ipsum essiciunt quod fi immam dicimus , quae e superficie accensi corporis integra piorumpit. Unde ardors 1mmae longe minor est , quam in accenso titione, ubi ignis particula sunt consertae magis, ac collectae. Quamobrem ut flammae species appareat , ea materiq accensae spicula non solum ignita esse debent , sed Ac citissime avolare necesse est, eaque tam numerosa esse oportet . ut inflas
432쪽
A s s. mata eiusmodi fila quae post se relinquunt, continua de minime interrupta
. III. Die 14 Aprilis cum D. Cassini ex Italia redux mentionem faceret
levis terrae motus , qui tum accidit , cum Bononiae versiaretur , id unum observatione dignum suit, aquas pridie terrae motus turbidas visas esse. Jam ad Chymicas osset vationes veniendum. Exeunte hoc anno D. Homberg de novo suo phosphoro, cujus mentio in Actis publicis Academiae facta est, sermonem habuit, idque observatum ab eo fuit , quam dedit ejus praeparandi formulam in quibusidam circumstantiis non bene procedere. Istius compositio in duabus calcis vivae, de in aere extincte partibus cum una parte salis ammoniaci permistis consistit, eaque brevi temporis spatio , de moderato igne pei ficitur. Cum autem calx variis in regionibus non eodem modo praeparetur , dubitavit an aliis in locis experimentum aeque succederet: ea de re scripsit ad amicum quemdam suum in Batavia degentem, ubi calx e testis cochlearum , & ostreorum conficitur.
Huic vero non successit experimentum, donec tres partes calcis cum una
parte salis ammoniaci miscuisset. Tum enim phosphorus prodiit, qui lucem vegetiorem emittebat. Fieri potuit, ut diutius quam par esset materia in fusione ante relicta fuerit, aut igni vehementiori admota sit, utrumque enim obesse compertum est, quod majore vi ignis sales ad exactam p nosphori compositionem necellarii de volatiles avolent. Sed illud quoque fieri potest. ut calx Batavi ea, quae multum salis marini in se se continet , dosim aliam exigat calcis , quam quae his in locis conficitur. Aceldit illud etiam silem illum marinum in minoti dosi cum sila ammoniaco mistum plus satis agitati,.
dc minorem terrestris materiae portionem citius deserere, nec latis diu ab ea retineri: cum autem triplum calcis adhibetur, major terrestris materiae porti in sales illos coercet ne citius erumpant. Cum eandem do sim calcis vivae, nempe triplam cum una salis ammoniaci
parte miscuisset, adeo sal ille efferbuit in ipsa mistione , antequam igni admoveretur , ut magnam sui spiritus partem nondum igni admotus essaverit, ac vix catillo impositus, quod reliquum erat spiritus emiserit , neque adeo calx susa est, ae nullus prodiit phosphorus. Sed tamen casu id accidit, quod phosphorum vegetiorem parandi methodum aperuit. Tres calcis partes cumrina salis ammoniaci parte commixtas retortae testaceae statim imposuit, cum pars sere media spiritus extilla siet, retorta fusa est qua e furnulo extracta est . & crastina die fracta, in ejus fundo reperit crustam vitrefactam cinerei coloris, quae leviter chartae astricta vividum lumen emittcbat , de peris dies licea de lucida permansit ; sic sensim madidior faeta intumuit , a tandem abiit in ar nam, neque in oleum per deliquium soluta est. In catillo seu crucibulo idem effictus non prodiit , qui in retorta, quod in catillo major esset ignis aperti Vis , ac propterea spiritus salis ammoniaci citius eruperunt relicto capite mortuo penitus inutili. Sed in retorta spiritus conclusitam cito erumpere, & fugam capessere non potuerunt , & fracta retorta satis magna eorum copia fuit , ut phosphori essectus praeberet , cumque parcior in ea materia sal superesset, in oleum non soluta est , 5c diutius
433쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lig. IV. os
Hoc novi phosphori praeclarum , & usu facile inventum in memoriam revocat aliud non miniis curiosum , cujus jam alias meminimus. D. Homberg ineunte hoc anno materiam exhibuit argenti laminam sic penetrantem , ut eam non pertunderet, sed per occultos meatus argentum
Is porro liquor non aliud quiddam est , quam mercurius cum regulo an timonii identidem distillatus atque ut loquuntur cohobatus; ex utraque ea men parte laminae macula subnigra in argenti lamina apparuit. Cum ignem paulo vehementiorem primum admovisset, experimentum non succellerat. Res est speculatione digna , qui fieri possit ut liquor adeo crassus metallum trajiciat, non perforet, nisi eadem subest ratio, quae in consimili circa ferrum operimento allata suit. Jam ad Chymicas observat nes veniamus. I V. Illud primo loco ponamus, pleraque corpora in igne examinata na tivos suos prodere colores : atque ut de aliis taceam corporibus , metalla ipsa in igne suas habent notas, quibus ab aliis secernantur ; in cupro flamma est viridis: argentum dilutum quodammodo caeruleum praebet colorem, stanni & plumbi extimae superficies flavo , rubeo & purpureo colore tinguntur, & utrumque catillos facile penetrat ; e ferro velut stiriae scintillantes erumpunt: In auro ejusmodi notae ins gnes desunt. Circa viridem flammae colorem id observatum fuit, cuprum recens fa sum, aut valde ignitum hanc viridem flammam non exhibere , sed postquam ex humidiore aere nonnihil qruginis contraxit, ac diu est ex quo igni vehementiori admotum svir. Itaque leviores illas cupri particulas ignis calor sursum tollit , quas flamma in minutiora corpuscula dissolvit , quae in quocumque liquore solvantur, viridem colorem prae se ferunt. Verum quidem est cupri partes vi solius flammae solvi non polle , quod guttae cra fores simul consertae sursum efferri nequeant. Quare necelle est ut cupri superficies prius a salino corpore, quodcumque illud sit, exesa fuerit: tum enim adeo minutim per flammam spargitur , ut eam colore suo tingat . donee penitus in sustinae elata fuerit: sed partem cupri illaesam ab humidiore sale integram & sanam i elinquit. Unde & igne modico materia illa viridis separatur, quod miniis arcte cupro adhaerescat, ac saepe Viridis color se prodit , cum cuprum non adeo incaluito Nec vero ille e sulphure , ut loquuntur, cupri proficiscitur, alioqui in diuturna susione totum illud sulphur, cum sit volatile , fugam capelleret, cupro penitus destructo , ac fieret illud quod cuprum ustum vocant , quod utique cum experientia non convenit.
V. Aurum , ut dictum est , nullum sui indicium in igne praebet : sed duae sunt illius dotes praecipuae . & ipsi peculiares , quod nimirum nihil
minuatur in catillo cinereo, seu in cupella , ubi cum plumbo miscetur. nec in probatione aut cupella antimonii : alia quidem metalla cum plumbo nuscentur in catillo, & calcinantur, ut plumbum, quod facile in vitrum abit , eorum fusionem acceleret, eaque in vitrum itidem convertar.
Cum autem vitri plumbei pars catilli spongiosi meatus subeat, una subeunt vitra aliorum metallorum, saltem ex parte sui aliqua : quod superest plumbi . iu densiorem abit fumum, di secum vehit quod reliquum erat ex aliis
434쪽
A s uti metallis jam vitrefactis, & plumbo levioribus. Aurum vero ea ignis vii696. in vitrum non facessit, nec a plumbo intra catillum , nec in fumum esset tur , uti nec argentum in cupella vitrescit, aut in fumum di matur ob easdem
VI. In cupella antimonii cuncta metalla, ne argento quidem excepto. imminuuntur: magna quippe copia acidi liquoris , quae antimonii sulphu ri iii est, metalla lolvit. & minutius concidit: unde classior sulphuris fumus S teguli ait: imomi ea facilids in sublime tollit. Sed cum liquot ille acidus vim tantummodo habeat a qui ta itis, non item aquae regalis, quae sola aurum dissolvit, aurum illaesiuna .relinquit, quod etiam gravius est quam ut a fumo antimonii sursum rapiatur. Argenti veto soluti ab acido antimonii partes xliqua: sic in fumum abeunt una cum reguli antimonii particulis non solutis, ut in ignem & circumjecta loca decidant, nec pereant. Dos altera auri, ei que propria haec est, quod certa ratione praeparatum , cum arena, aut sili. cibus calet natis permistum , & una cum iis fusum pulcro de rubeo colore ea tineat. Auri sic parandi ratio ad artem vitratiam pertinet, quam dilucide in sua dillertatione exposuit D. Homberg. Varia quidem est rerum , quae Vatra ejusmodi essiciunt compositio, ut vitrum magis , aut minus durum parare Volumus : quod si teneriori vitro contenti sumus, haec erit ejus praeparatio. Calcinatos silices, & minutissime tritos pondere 3 unciatum, per cit bruna subtilissimum trajectos, magnesiae itidem subtiliter tritae grana , tria auri bene praeparati grana, una misce, eaque impone catillo testaceo , seu crucibulo novo , quod cum alio crucibulo bene lutato in figuli furno. qua parte flamma erumpit, de ignis est
vehementior , tandiu relinques, quandiu excoquuntur vasa fictilia. Refrigerato furno, & catillo fracto , Vitrum reperies in medio colore rubens , oars summa & infima nonnihil sordiuna contrahit , quς erunt detrahendae: ob majorem plumbi copiam minus durum est hoc vitrum , & gravius , sed ubi vitrum & durius de colore Vegetiori praeditum qiiaeritur, octos licum bene contritorum tinctae cum quinque unciis sodae , duobus granis imagnesiae, & tribus granis auri praeparati miscentur. Haec operatio furnum vitrarium postulat, cui crucibulum apertum imponitur, ut inter tres dies integros identidem extrahatur, cum colore debito materiq imbuitur.3. Quod si vitrum bene coloratum , quod ferme aequet duritie crystallum
rupeam volumus ; eadem compositione uti licet, & unum auri granum to-ram tinget massam. Per tres mentes in furno vitrario manet crucibulum ,
tumque sal cui fusio ipsa resertur accepta, paulatim disitatur. Silices pristi
iram duritiem recuperant ; cumque color in igne plenior fiat , unum auri granum tantum esticit, ac tria grana in superiori operatione. Aurum vero ita paratur ; tria grana auri puri in aqua regali unius drachmae pondere solvuntur , aquae pluvialis libra astunditur 3 contrita vitti materia hac aqua perfunditur, donec pultis consistentiam alle quatur ; in vase vitreo , aut testaceo, sed non plumbato fit evaporatio ad ignem indesinenter movendo cum spatula lignea. Cum exsiccatur materia , alia subinde aqua astundatur, donec malin aquam auro impraegnatam imbiberit, qua industria tantillum auri cum massa permiscetur.
435쪽
ACADEMIAE HISTORI A. Lis. IV. Ir
v II. Idem occasione data de gemmis factitiis copiose dilJervit, quae a Ch vitrariis tam apte estingi solent , ut solo aspectu a genuinis discerni vix mica. possint, adeo nativam harum perspicuitatem , de coloris splendorem ae mulantur: durities tantummodo gemmarum Debilis deest. Ex iis aliq sunt teneriores vitro communi, aliq vitri duritiem c quant , aliq denique sili cum duritiem a sequuntur , imo & Smaragdis sunt firmiores, carbunculis vix inseriores. Caeteris tamen gemmis nativis in duritie cedunt omnes ficti tiq. Ipsa compostio ex partium componentium , quae scilicet vitri corpus suppeditant, aut fundunt, aut Optatum colorem praebent, apta praeparatione
Arena alba hac in operatione minime utendum est , tametsi crystalli laminis vitreis utiliter adhibetur ; qui enim est color in granis quibusdam arenae metallicis , has laminas aut specula non inficit, dummodo vitrum sit pellucidum , nec color plus satis emineat . quin de color ille deleti potest , aut imminui adhibito solito medicamine , aut madignes ς , quae viriditatem nimiam suo colore subrufo temperat, aut sapharae, cujus caeruleus color nimiam flavedinem diluit. Nam hi duo colores flavus scilicet de viridis sunt praecipua vitri vitia. Flavus plerumque oritur ex
particulis venae serreae , quae in arena occurrit: viridis e cupri vel a , aut ex nimia cinerum copia , qui in sile , seu in parte materiae sun lente sunt superstites.
Optima igitur gemmis effingendis materies sunt filices , E quibus igni, elicitur : eandidi fiant huic rei aptiores. In igne ad rubedinem usque toriarentur , tum in aquam frigidam conjecti in frustula facessiint : qui in isti e aliquem induerunt colorem , sunt abjiciendi, reliqui exsiccantur : iterum exsiceati de tosti in catillo frigidae immerguntur , quod quinquies , aut sexies iterandum , dum ipsis digitis teri possint. Cum postic mo seciunt catillo impositi , non amplius extinguuntur in aqua , sed in mortariolo lignco, & pilo itidem ligneo triti per cribrum subtile , aut textum cilicinum trajecti lavantur ; aqua turbida in vas aliud transfusti ibi quiescit aliquandiu,
ac tandem aqua clara inclinato vase e Sunditur ; qui limus in imo vasis subsidit, exsiccatur ; haec est materia vitri futuri, de quasi corpus ipsum , ex quo gemmae constabunt. In pulverem adeo subtilem, hanc materiem redaciatam oportuit, ut color per minimas ejus partes diffundi pollet ; secus maculae in vitro forent coloris eae pertes.
Materia sun dens est minium, quod alia non eget praeparatione, nisi solaeti bratione, ut cum calcinato silice accurate misceatur. Fundit quidem minium , seu calx plumbi, sed de in vitrum quoque abit, & silicum susioncm
promovet. Tingens materia sunt metalla, aut res metallicae. Aurum tubeum colorem impertit . ferrum aureum colorem, clystalli aeruginis viridem, i Dagnesia calcinata colorem violaceum & dilutiorem ; Azuli cerulcum; calx stanni opali colorem praebet. VIII. Qua methodo haec praeparentur fuse explicat D. Homber g , sed longum esset ire per singula, ac dosim cujusque gemmae propriam dc finire.. Res essset speculatione digna , nec inutilis : sed ipla tabularia exscribere , aut latinitate donare non sulcepimus.
436쪽
ANN. Cum gemmae duriores sunt faciendae, plumbum , seu minium silicibus 1696. non admiscetur. Soda vice plumbi adhibetur, eaque aqua calente bene purgata , & filtrata priusquam colores cum silicibus praeparatis misi
I X. Ae ne a proposito longias abeamus, exemplum illustre nobis proposuit D. Homberg die 18 Martii de inauratione ferri , quam dissicilli
mam experiuntur. qui inaurandis artis operibus incumbunt. Non enim aurum ferro applicati potest : rationem hujus velut antipathiae repetitvit laudatus ex uberiore ferri sulphure. Cum enim auri folia ferro applicantur , quod sine ignis calore non fit , tum sumi subtiles de sulphurei E superfiete ferri erumpentes inter ferrum . de auri solium interjecti obstant quominus auri folium illud proxime tangat: & tamen auri folia cuin pro vel argento inducta non alia ratione huic adhqrescunt , quam quod immediate tangant subjectum sibi metallum , ut fit in duobus marmori. bus , quae ob mutuum de proximum contactum sibi tenaciter cohaerent ex sola acris gravitate. Huic incommodo artifices ea ratione mederi coguntur e serti superficiem gladio ad hane rem idoneo variis in locis incidunt ; ac frequentes incisurae Je subtiles esse debent M, tum in calidioribus cineribus ferrum sic re ponunt, ut levi rubedine linteum possit afficere ; scopis abigunt sordes. Primum auri solium, idque crassiusculum instrumento politoribus usitato cvulgo Arunisseis, sic applicant, ut intra incisuras subeat, horum cuspides extantes folium auri variis in locis pertundunt, quς eodem instrumento depressae, quasi totidem hamuli solium auri stringunt. Antequam auri solium
ferro applicetur, hoc incalescere nece lIe est , tum ut expellat aera intra incisuras inclusum ; sectis enim aurum subire non posset : tum etiam ut paululum dilatentur incisurae, in quibus remittente calore aurum premitur arcistius , & retinetur firmius.
Huic folia alia tenuiora deinceps apponuntur, ac sibi mutuo agglutinantur , quod proximus sit & immediatus contactus. Quidam artifices ut labori parcant, de tempori, ferrum lima tantummodo prςparant; sed cum non satis altae sint incisum ae pauciores sint velut Barbulae, quae solium auri stringunt, inauratio illa diutius non perstar.
De Chymicis aliis . laboribus.
I. γ Uae diximus magna ex parte ad Chymicas operationes revorari e pollunt : nam Physica & Chymia cum natura , tum utilitate . ct tractatione sunt coniumstae maxime : cum tamen in olerisque vix ullus sit aut furnulis , aut dii tillationi , aut analysi locus , sed quae dam tantummodo corporum assectiones in iis spectentur , ad naturalem scientiam videntur omnino pertinete : nunc quae propria sunt arti
437쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lr3. IV. I3
Spagyricae, quaeque intra hujus anni decursum sunt agitata, breviter exe- C
Hoc anno vertente stirpium analysis a D. Bourdet in eodem studio, quo antea, & eadem diligentia fuit continuata . de qua nihil necesse est sigillatim disserere, cum in magno Academiae opere de plantis praecipuae analyses certa ratione ac methodo ii D. Dodari digestae contineantur. Ineunte hoc anno olea quaedam plantarum per iteratas distillationes.expurgavit, atque, ut loquuntur , rectificavit: s uncias olei is unciis cretae albae permiscuit, post octo distillationes s unciae olei ad duas cum una drachma
redactet sunt ; sales simul sumpti ad duas drachmas , & s grana. A qum
omnes rectificatae ad unciam cum semisse sunt redactae , quae cum spiritu salis esset buerunt. In unaquaque distillatione oleum extractum eidem cretae exsiccatae sociavit: A qua in unaquaque distillatione educta sale volatili erat impraegnata.
Fuliginis quoque analysim semel & iterum perfecit. Quinque ejus librae
in tenuem pulverem comminutae uncias liquoris undecim sile volatili foetas, acidi tamen non expertes praebuerunt ; olei I 1 uncias cum se mille , salis drachmas quinque. II. D. Bouleduc de juniperi essentia sermonem habuit, ac subinde monuit eam parari cum granis juniperi contusis, de una cum floribus cerevi siet se
III. De vino & tartaro, ae potissimum de natura vini Hispanici mense Novembri dissertationem legit D. Charas , in qua primum illud notat uva tum succum vini naturam & aEctiones ante sermentationem non adipisci. Fermentatione ipsa partes illius in magno positae motu liquidum corpus, nempe vinum procreant , idque a crassioribus secernitur , quae interiorem vasis superficiem incrustant , & tartari nomen sibi vindicant. Et tamen utrumque illud corpus suis constat partibus tum activis, & volatilibus, sulphureis imprimis & acidis, tum aliis , quae magis inertes cum sint , suos tamen habent usus: nam actuosas temperant,ac vino idoneam praebent formam. Ex justa partium inter se proportione, ex coeli de soli natura prςcipuae vini
Tartarum vini solidum , quod a vino secrevit sermentatio , duplici cons- tat sale, acido nempe, & volatili, quem acidus uberior fixum effecit. Hςc enim duo in tartaro dominantur ; nonnihil phlegmatis , quod distillatione secernitur, perparum quoque inest olei, quod exit una cum phlcgmate ;terra demum non deest , quae solutionibus, & filtrationabus ab aliis partibus separatur. Haec duplicis corporis secretio , quae sermentatione sola perfici. rur, est Cnymiae operatio quaedam naturalis: nec aliam postulat praeparationem, quam succi exprc monem , qui una cum scapis & pelliculis in cella vinaria suis vasis conditus fermentescit, & crassiorem materiam in lateribus vasis deponit : hujus materia & basis sunt seces , sic tamen ut partes magni usus in se contineant. Quae vino accidunt mutationes, & corruptiones , ex partium minins apta proportione , interdum ex uberiori salis acidi copia, saepius ex aqua uberiore dimanant , nunquam sere ex parte spiri-
438쪽
A N N. tuosa, sulphurea , & volatili, quae cum si incorrupta , reliquas partes EI 6 6. corruptione vindicat. I U. Cum in Andalusia, seu Baetica prope fretum Gaditanum versaretur. anno 1683 circa mensem Decembrem , illud praeter caetera observavit , vinum non in doliis, sed in magnis urnis asservari , quae dolium seu m dium Parisinum continent : harum orificium lignc a tabula negligenter. Operiunt, nec timent ne vapescat vinum. Quin & urnae partas interiores
nullo tartaro obducuntur: id enim in Hispalva deest , atque e Gallia ac portatur, quod uvς Solis calore sint magis digestae & excoctae, quam in aliis regionibus, quodque in iis est acidum , sic exaltetur , ut in spiritum siilphureum abeat maiori aquae parte exhalata. Quin & terrestitum partium minus inest , quod Solis artius cuncta essiciat puriora , acidum omne a v latili separet, & partes quaeque tam arcte cohaereant, ut aeri omnis intereludatur aditus. Unde & putior est in his vinis spiritus , quam in iis quae
Recedit illud etiam terram in iis regionibus nitro abundare. Quod ipso Mad ritum iter faciens observavit : nam per vallem late susim transi immense Maio hanc albam & quasi pruina opertam ossindit, quam ci pore, candore, perspicuitate verum esse nitrum comperit : vapores quippe niti Osi e terra sublati, & noctu in aere densati recidunt. Id velo est suspicatus nitium licet acidum , suis tamen spiculis retundere tartari seces, ea que volatiles efficere, antequam uvae maturcscant: unde in ardenti siti unci hujus vini cyatho hausto cer brum turbari sensit. Ex occasione addit vina Hispanica, quae in Gallia , Anglia , & in vicinis regionibus v eunt, ex insulis Canatiis asportari, usi succus uvarum statim atque ex prcstus cst, excoquitur usque ad quartς partis imminutionem ; vinum Malacente v. de Maria, magis excoctum flavescere ; vina Hispanica extra regnum raro asportari, quod vix incolis sussiciant.
I. Aueis post diebus D. Charas dissertationem de sale Ammoniaco rei citavit ex scripto. Existimabat salem Ammoniacum qualis his in locis habemus, componi ex una parte salis marini , dimidia pars e fuliginisi fi quinque urinae partibus exsolutis, & fit tratis. Humore exhalato massam superstitem coctam in moles rotundas redigunt , quales Venetiis , vel An tuer pia asportari solent: utrum res ita se habeat valde ambigo : nam si bene memini, D. Boret hanc salis Ammoniaci consectionem nequicquam tentavit: utcumque ea res sit, fuliginem admiscent, in qua praeter salem volatilem quaedam inest salis fixi St acerrimi portio. I I. Id commune est cilibus fixis ut acidos ad se rapiant, qui volatilium sunt quasi aequipondia. Quae autem acida sunt potentiora, ea non
439쪽
A C ADEMIAE HISTORIA. LI3. IV.
continuo sunt magis idonea , vix enim ab iis divelli pollunt. Unde & fit Chr-
marinus ad salis Ammoniaci consectionem commode selcctus est : nam quod in eo est acidum, & reliquae ejus substantiae implicatur, cum novam ossi Iadit materiam , cujus meatus suis aculeis sunt magis accommodati , ultro in eos incurrit, & cito deserit volatile, cui erat sociatum. III. Id vero palam est, salis fixi, ut tartari, aut nitri, aut similium accessu volatiles siles ab acidis statim deseri, ut fixis socientur, ac sit qui calci inest , tametsi is facile dissipatur . ubi solus est , aut aquae soli admiscetur ,
cum tamen ille partem acidam salis marini ostendit, qua salem urinς volatilem implicatum tenebat, tum salis fixi munus t bit, de salem marinum sinu suo excipit, idque esticit ut fit communis volatilem urinae salem dimittat, icin pristinam libertatem alterat. Accedit illud quoque aquam, quae sales fixos, & acidos diluit, amborum mutuam in se se actionem, & reactionem plurimum adjuvare, eorum nexum arctius stringere , de libertatem salis volatilis procurare. Ac demum justa salis Ammoniaci compositio , solutio, de variae ejus praeparationes pendent ex filium fixorum, acidotum de volatilium apta proportione, ut sinui coeant de separentur. IV. His constitutis cum sal Ammoniacus utroque sale constet, Volatilife acido simul conjunctis , & fixatis , ubi alterutro opus est , ii divelli nequeunt, nisi utriusque communi nexu disrupto. Quod acidum est , Scvolatile velut captivum tenebat, statim illud dimittit , ut cum sale fixo , aut cum substantia aliqua minerali societatem ineat ; in iis quippe poros idoneos ostendir, quibus suos aculeos infigat , unde ad fixa illa corpora confugiendum est , cum sal urinosius de volatilis, seu in forma florum , aut concreti salis, seu in forma liquoris est separandus. Nam sal acidus iniri societate cum salibus fixis, aut cum minerali aliqua substantia dimittit silem volatilem suis solii tum vinculis. V. Id utique probant variae tum florum , tum spiritus urinosi praeparationes , quae omnes ex hoc ducuntur principio , salis marini spicula
in fixis salibus sie di figi , ut salem volatilem deserant , de pars illius
non minima in fundo vasis distillatione , aut sublimatione facta remaneret , nisi novus sal fixus, aut alia quaedam substantia , quae salis cuspides excipiat , de novo adderetur, ut quod reliquum est filis volatilis . odore quidem ntinus utinoso , sed copioso tamen , & valde penetranti
VI. Quod si e salis tartari, δe Ammonia ei aequis partibus simul permistis spiritus aut flores urinosos prolicias, distillatione facta quae remanent in aqua dissolvantur, fit trentur, coagulentur, salem illum dabunt, quo utebatur ostim ut Febrisuga Sylvius dei Boe. Quin etiam bene exsccatus & sublimatus in cucurbita terrea dabit flores candidos admodum peractrantes, de grati aporis, quem a parte acida silis marini mutuantur, de ab aliqua parte acidi quod incst tartaro , quodque sit urinosus volatile fecit. In praeparatione salis Ammoniaci, cum cautiones debitae adhibentur, salis fixi aut calcis , aut haematitis, aut limaturi; vel scoriae ferti admistio salis marini aculeos non deceruit, imo ferri permistio eos magis penetrantes esticit.
440쪽
A N M. VII. Odor ille croci, qui in floribus salis Ammoniaci se prodit , tibit 696. sublimantur cum lapide haemati te unde aromatis Philosophorum cogno men traxerunt ex ferro aut lapide duci posset, si unius coloris haberetueratio; sed cum cal Ammoniacus solutus in aqua, tum filiratus, & in vase terreo ac plumbato dimatus, sale in fundo superstite candido, eum ipsemodorem vasi ita impertiat , ut cum pluribus aliis decoctionibus vas idem
inservisset, eae omnes eundem servarent odorem : hinc conjectari licet eum
croci odorem a lapide haematite non proficisci , sed ab uno sale animo
Illud demum observatione dignum videtur, quod accidit , ubi spiritus volatilis cum acido spiritu salis Ammoniaci permiscetur. Nam si lente unum alteri assundas , licet ambo esservescant . phlegma tamen inspidum tantummodo attollitur, atque ambo spiritus simul conjuncti suo odore & sapore mulctantur, ille acido & pungente sapore, hic odore urino . Ubi humor ignis calore exhalavit, in fundo vasis sal marinus subsidit VIII. His quaedam addere possiimus ex praefatione laudata D. Tou ne fori decerpta , quae ad plantarum analysim spectant. I Id observat salem Ammoniacum in plantis ex sale volatili & urinoso deprehendi , idque
maxime cum solutio calcis, aut oleum tartari admiscetur. Cum autem in
plantis sal urinosus cum sale acido semper sit conjunctus, id existimat plantae alicujus vim fili ammoniaco , vel huic finitimo potius tribuendam, quam spiritui volatili & puro : cum stirpes quae salem volatilem & concretum praebent, chartam caeruleam , seu heliotropii succo tinctam rubeo colore inficiant, quemadmodum sal ipse Ammoniacus. i. Hunc salem in gypse is ruderibus , & in terra e fornice cellae vinariae erasa post aquae infusionem diversis ruderis lapidibus repetitam extrahi
docet. Haec enim aqua una cum oleo tartari, vel calcis solutione permista
odorem sulphureum emittit. Quin & calcis solutionem' albam efficit, ubi sublimati corrosivi sollatio addita est , uti fieri solet a sale Ammoniaco et Sale tamen alcati acido , de nitroso impraegnata est haec insusio. Terra agri, aut horti aquam simili modo astusam iisdem salibus impraegnatam praebere . ex quibus id colligit naturalem quemdam terrae inesse salem , qui de nitroso, & marino, & Ammoniaco participat, vix ulla acidi praebet indicia
ι. In ius terrae infusionibus plus inesse salis Ammoniaci arbitratur , uam prima specie videatur , idque colligit ex odore illo urinoso qui se pro-it, & ex colore candido suem solutioni calcis & sublimati impertit. In foliis uberior saepe est cal ille Ammoniacus; radices & fructiis acidum ultro ad se trahunt , oleum in seminibus uberius, phlegma per universam plantam distonditur. I X. Ac de salis Ammoniaci compositione , analysi ,& usu satis multa rnunc de aliis operationibus Chymicis pressiori stylo agendum. Prima occurrit ruderum veterum analysis a D. Boul educ facta. Id quidem in mentem ejus venit, an forte spiritus nitri e vetustis ruderibus extrahi posset.
Cum enim in eo spiritu extrahendo opus sit aliquo intermedio , illud a natura ipsa conjuntium videtur e veteres itaque lapides gypseos inter rudera Di itir