Philodemi Rhetorica ex Herculanensi papyro lithographice Oxonii excusa restituit latine vertit dissertatione de graeca eloquentia et rethorica notitiaque de Herculanensibus voluminibus auxit annotationibus indicibusque instruxit E. Gros

발행: 1840년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

CAP. IV.

Sophistas impugnat

hunt, ut quae sint probabilia; sed

argumenta quorum Pleraque ad asseri-Sionem pessimum quemque Pertrahunt, et ea dicere quae Sunt extra Probabilitatem , audientesque in errorem in

ducunt; quippe quibus proposita Sit

quaedam artis cauponatio. Argumenta enim quae in quaestione insunt quis invenerit casu nescio quo λ Ut sit animadversu tacite rem esse minime turpem,

si quis ad illorum normam dicere nequaquam POSSit; quum inceptum quale est eloquentia magis philosophicae, alto, que Proi SuS prudentiae sit: verum haec dignabor etiam alia tractatione, per alias quidem partes methodi. I Nunc illud quoque ab iis quae praecedunt sejungi non debet, nimirum inter quaestiones alias esse judiciales, alias deliberativas; alias denique in laudationibus et vituperationibus versari. Quarum primas dixerunt complecti aliorum cum aliis implicationes; secundas autem de

213쪽

COLUMNA XXXII.

finire illa quae omnibus utilia sunt; tertias ad virtutes hortari atque avitiis avertere. De judiciali quidem et deliberativo genere dicere in aliud tempus magis idoneum disseram namque illi de his generibus in Artibus suis

loquaciter ad satietatem usque eadem disserunt); nunc hoc tantummodo ad

dam , Sophistas id quod vere judiciale est non appellare judiciale profecto

a nonnullis Contrarium audient), sed δικαστηριακοv, eOSdemque docere genus deliberativum universae civitati consulere, non civibus singulatim de rebus quae ad beatam vitam conserunt, ne aperte mentiantur.

Affirmo igitur illos, quum hoc vitae insti-

tutum amplexi sunt, primum sibimetipsis quam pessime consuluisse, deinde vero nobis atque communiter omn4bus civibus, de iis quete pertinent ad res P

214쪽

COLUMNA XXXIII.

215쪽

quas politicas nominamus; ideo quod

phistis , neque ex rhetorica arte princedit ; sed ab aliis, et per aliam iacul-CAP- V- tatem efficitur. I De iis autem quae Sive

phistaruin me. ad inudationes, sive ad vituperationes

cepta de genere

demonstrativo. adtinent nunc hoc dicamus : a viris

politicis in orationibus suis interseruntur quidem non paucorum laudationes vituperationesque; Sejunctim vero illae non componuntur, immo Potius ne similes quidem sunt illis quae a Sophistis proficiscuntur; neque in ullis aliis rebus immorantur quam in iis quae ad rempublicam Pertinent; neque omnino sibi solis hi vindicant facultatem quosdam laudandi atque vituperandi. Familia autem sophistarum hoc de se jactitat: qua de re verba faciemus, ad libros ab illis editos orationem noStram reserentes. Quod si, tamqNam n ou- nulli, de quacumque re dicturi sint,

216쪽

COLUMNA XXXIV.

217쪽

soli contendunt se rem Omnem universim laudare aut vituperare posse; aequum eSt inquirere utrum idem argumentum dicendi sumant, sive

sibi proponant laudare, sive habeant in animo vituperare; an illa tantummodo quae laudabilia sunt laudare velint, vituperare autem ea tantummodo quae vituperabilia Sunt. Nam si priuS asserunt, praeterquam 'quod amentis est laudare vituperabilia, laudabilia vero vituperare; ne PO test quidem esse laudatio aut vituperatio rerum in quibus nequaqUam re-Periuntur ea quae quis dixerit; multa autem, in Universum, neque laudationem admittunt, neque vituperationem. Sin asseverant posterius, sibi arrogant non modo Sapientiam, sed etiam cognitionem commodorum atque damnorum , quae UnaqUseque res praebet; atque magnam sibi divitiarum copiam comparant, multa laudabilia vituperantes, non Patica Vero

218쪽

COLUMNA XXXV.

219쪽

IIvituperabilia laudantes. Si de Diis heroibusque laudationes se scribere posse praedicant; hominum autem quosdam laudare, quosdam dictis la-CesSere, tanquam PraVOS aut bonos, quum utrumque facere SUSCeperunt; nos eos reprehendimus, quod scripserunt laudationes sive deorum, SiVeoptimi cujusque, sive rerum qUse SenSUCarent, nedum animalium rationis

expertium; quia Deorum aut heroum nullus laudatione indiget ab hominibus composita: infra illos enim est laudatio quaecumque, Vel optime . condita; ea Vero maxime indecora , quae proficiscitur a sophistis. Qua de re ferunt Aristotelem, aut alium certe quemdam , dixisse ad Anaxi-

menem vel quempiam sophistam , qui laudationem scripserat sive Dianae, sive Minervae, atqUe ea Supet

220쪽

COLUMNA XXXVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION