Philodemi Rhetorica ex Herculanensi papyro lithographice Oxonii excusa restituit latine vertit dissertatione de graeca eloquentia et rethorica notitiaque de Herculanensibus voluminibus auxit annotationibus indicibusque instruxit E. Gros

발행: 1840년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

XLIV

et sententiarum tractavit 58); Τheodectes Phaselites, politus scriptor, Artem edidit 59): hujus discipulus fuit Rhetor, Domine Sibyntius 6o . Artes

quoque composuerat quae prorsus interciderunti Speus. Demosthenis magister 6 i). Multum inter se discordant illi quibus talia

58ὶ Hujus censuram agit Quinctii. IX, t : n Sic otiim verum

erit aliam csse orationem απηαατι Nou , i. e. carentem figuris, quod vitium non inter minima est; aliam ἐσχηαατισμαvηv, i. e.

iiguratam. Id ipsum tamen qnguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quod aliud simulatur dici , quam dicitur ; quod sane vulgo quoque sic accipi scio ; unde et si ratin controversiae quaedam, de quibus paulo post dicam,

59) Eudoc., P. 23o : hραφε τενηv kητορ tu ἐv μάτρω. Antiquitus igitur usitatum fuit, id quod renovatum videmus in Rh. gr. Wala. t. t II, P. 6 II sq. , ubi occurrit Rhetorices Epito me ab Anonyino politicis versibus descripta. Quinquaginta Theodectes condidit tragoedias e quibus laudat Λristo t. Alcmaeonem et Macem, Rhet. lI, 23 ; Orestem , ibid. 24; Helenam , Polit. I, 6; ryduum, Poet. 1. VI; Lynceum , ibid. XVIII. Orationes scripsit quarum fragmenta idem citat, Rhot. II, 25. Stephan. ByZant. in qλα Vλic: και λογους subintell. ἐποίησε)

52쪽

XI, Vcurae sunt de Auctore Rhetorices ad Aleiandrum. Eam Aristoteli abjudicandam uno ore Pronuntiant qui maxima auctoritate Valent; neque vali. dis confirmatur argumentis opinio Nostratis s62 , qui librum Coraci restituere conatus est. Victorio contendenti Anaximenem auctorem esse libenter accedebam, quum in eam sententiam me Prorsus

adduxerunt quae disserit Spengel. s63), ut osiqndat ante libros Aristotelis de Rhetorica editam fuisse hanc Artem, cujus aetatem definit, exemplis ad explicanda praecepta confictis 64). Idem probabili conjectura sectus, tradit, tempore quo vetus hic liber vulgatus fuit, duo tantummodo Bhetorices genera exstitisse 65).

Quod si emensum iter nunc rapidissime relegimus, ut hoc compendium uno velut intuitu comprehendamus ; videre erit qualis ab ortu suo usque ad Aristotelem Rhetorica fuerit. Primis lineis eam descripserunt Corax et I istas; Gorgias communes locos invenit et quaedam elocutionis artificia; Grammaticam attigerunt Polus et Licymnius; Alcidamas quatuor orationis partes instituit. Grammaticis rebus magis quam Rhetoricae operam dederunt Protagoras et Prodicus;

Τhrasymachus numerosam elocutionem aucupa- sa) Garnier , Mena. sur rara Ommire de Corax ; Mem. de

annorum spatium Ro-33o ante Chr.

53쪽

XLVI

tus est, de movendis affectibus quaedam docuit, Aetionemque adumbravit: ad Subtiliora praecepta confugit I heodorus BFZantius. Incrementa cepit Bhetorica, Antiphonte et Cephalo ducibus; ulterius autem, eam Promoverunt Isocrates ejusque discipuli: exordium, narnationem, confirmationem, epilogum et disciplinam cis Elocutione constitue riant. In ambiguo tamen est utrum duo an tria tunc temporis fuerint Bhetorices genera. S II. DE ARisTOTELE RHETORICARUΜ ARTIUΜ

Nunc inducendus in scenam Aristoteles, Bhetoricae Vera lex et norma. Nequaquam SatiS dolendum interiisse multa ex iis quae tanto de argumento scripserat vir sagacissimi ingenii, copiosissima instructus doctrina. Compertum enim habemus hunc in aliorum recensendis vel explicandis artibus versatum fuisse, litterisque mandasse ea quae ipse excogitaverat, perlectis oratoribus et Poetis quorum partu laeta exsultabat GraeCia.

Si quis igitur ea quae disseminata collegimus in unum, quantum fieri potuit, ut sub conspectum

venirent omnia quae de Rhetorica tradita fuerant ante Aristotelem, contulerit cum Arte Stagiritae in tres libros distributa; is sane fatebitur in cunis vagientem Rhetoricen jacuisse . donec hujus ductu et auspiciis ad summum eveheretur fastigium. Hac de causa , temporibuS

54쪽

XLVII anteactis tantisper immorari non abs re profecto videbitur.

Quod si nihil aliud sophistae sibi proposuissent

quam manca et vix inchoata praescribere de Bhetorica, non id tanti fuisset, ut Socrates potiusve Plato omnibus eloquentiae suae viribus eos impugnarent. Cujus vehementissimae colluctationis causa aliunde repetenda; videlicet, e placitis sive docentium nihil esse, Vel si quid sit, ab homine non comprehendi, Vel, quamvis possit comprehendi, non POSSe tamen explicari, neque communicari cum alio 66), fluere omnia omniumque menSuram esse hominem, et in

utramque partem qualibet de re disputari pos- se 67): sive de diis ita disputantium, ut alii nullos esse deos affirmasse perhibeant 68); alii

nihil adseverent, sed opinentur non satis firme 66) CL Geel. l. l. , de Gorgiae placitis, P. 36-47. 6 ) Idem , de Protagorae placitis, P. 86-IO9. 68) De Protagora sext. Empir., Adv. Mathem. IX, P. 564

55쪽

XLVIII Sophistas credidisse esse Deos 393. 1 arc et talia tradentes s o) utebatitur subtili dialectica et iis indicendo lenociniis, quae juvenum mentes inescarent. Hoc vere publicum malum quum ingravesceret, omniumque ex animo Iusti Veri quo cognitio-Nem penitus excissurum videretur; exstiterunt Socrates et Plato, sanioris philosophiae auctores et aSSertores, Per quoS non ita multo post factum eSt, Ut sophistae, detractis pigmentis quibus inanes suas Speculationes exornabant, procul rejicerentur. Quis unquam susceptum opus feliciori ingenio tractavit. optaturnque perduxit ad exitum 3 Plato nunc Protagoram disputatiori ibus

Suis omnia temere Permiscentem, in eas angustias adducit, ut non scientiae arti sex, Sed nugarum effictor esse videatur; quippe qui verba adhiboat nullam utilitatem asserentia ad vita in bene instituendam s i); nunc in lucem evocat SophiStas, impuros tamquam cauponeS , qui, dum se discendae virtutis magistros Profiterentur, quaestui serviebant a); eosdemque suis laqueis intricat, adeo ut eorum ineptiae Per Se concidant et evanescant 73): modo ad Rhetoricen

56쪽

XLIX accedens commenta sophiStarum profligat, manifestumque facit quantum hac arte abuterentur, qui

specioso titulo sucum facerent populo 74); modo

tradens artem orationis bene constituendae, docet multum interesse oratoris noscere rei genus et speciem; eam definiendo explicare atque in partes tribuere; consequentia cernere et repugnantia, distinguere ambigua, quid cujusque ingenio sit Congruum aucupari; orationem apte disponere et exornare, eaqUE Omnia exercitatione et studio

Aristoteles cum sophistis gessit inimicitias quas a Platone, magistro Suo, acceperat; Sed longe aliam dicendi docendique viam ingressuS QSt. Plato enim, ut erat natura propensior ad jocos, sophistas facetiis lacessivit; Aristoteles, argumenta premens, nihil ex rugis cavillando remisit. Apud Platonem est dicendi genus plerumque purum , floribus distinctum, ex quo

manat, tamquam ex horto, aura Suavissima, ViΟ-

lisque odorata 76); Aristoteles dicendi ornatum negligit. in eo totus Ut rem demonstret. Sin Phistas , quum paene jacerent, novis ferit vul-

57쪽

Lneribus; eorum syllogismos fallaces esse ostendens, sophismataque Solvendi rationem tradens

). Id in primis sibi proponit, ut omnibus sit

perSuasum , neminem Sine philosophia posse es fici eloquentem. Quod ut pervincat, ea quae Sunt extra rem tractare dicit illos qui praecepta scribunt de prooemio, de narratione, etc. 78); oratorisque munus nihil aliud esse contendit, Disi

ut doceat rem eSse, Vel non eSSe, vel factam, Vel non lactam s79 . Quum autem parum sit orati nem aptam eSse ad fidem faciendam , multumque conserat Oratorem apud audientes fide dignum haberi, audientes erga oratorem bene affici eadem enim non videntur amantibus et odio flagrantibus, irascentibus et leniter se habentibus 8o ; diligenter statuit Aristoteles oratori cognoscendos esse animi assectus, quos ita ipse perscrutatur 8 i), ut humanae mentis penitissimos recessus et latebras nemo unquam majori sagacitate rimatus sit. Neque illa omittit quibus orator vir probus

58쪽

LI videbitur 8a). Quod si argumentum in quo Versatur eum cogit sive de elocutione, sive de orationis partibus praecepta dare, talia tamquam invitus et fastidiose tangit 83). Rhetorica igitur, florente Aristotele, manibus Sophistarum erepta, exutisque nugis, philosophicam formam induit; eamdem habitura apud omnem Stagiritae familiam; donec, Varia Commutabilique rerum humanarum ratione, ad rhetores

iterum abiret. S III. DE RHETORICA AB ARISTOTELE USQUE AD EXCIDIUM CORINTHI.

Athenis eloquentiam cum libertais concidisse et apud exteras gentes peregrinatam suisse vidimus. Hinc Asiani oratores. hinc Rhodii, Atticorum similiores 84). Dum in Asia et apud ins larum cives revirescebat eloquentia, Alexandriae nata est Philologia cui Pergameni quoque sese

59쪽

LII dederunt. Quamquam verisimile est Rhetoricam a Rhodiis non fuisse neglectam . nihil tamen ex eorum doctrina, quod sciam, SupereSt. Alexandrini autem et Pergameni omissa, ut ita dicam, Rhetorica, Grammaticae praecipue incubuerunt; adeo ut, deficientibus Rhetoribus, apud philosophos quaerenda sit Rhetorica; in quam, sive explicandam, Peripateticos et Stoicos, Sive impugnandam, Academicos et Epicureos , Studium contulisse pro certo habem HS.i ' De Rhetorica apud PeripateticOS. Inter Aristotelis discipulos, de Rhetorica Scripseruiat Ponticus Heraclides et Theophrastus 85). Heraclidis liber De Oratoris officio ex Diogenis Laertii testimonio novimus 86); Theophrastum Vero quem copiosissima doctrina s87) Arist tele, magistro suo, dignum effecit, in Rhetorica

85ὶ Nihil repori unde 'olligerom Eudemum, Phaniam salii:

Pliaeniam, cf. Menag. in Diog. Laert. P. aol, ed. Meibom.), Aristoxenum , Dicaearchum Rhetoricam attigisse.

Πρωτπίορας. 8 ὶ Cic. Tuscul. III, 28 : a Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset; hominibus quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset: quorum Si aetas potuisset osse longinquior. suturum suisse ut, Omnibus persectis artibus, omni doctrina hominum vita erudir tur. Querebatur igitur se tum, quum illa videre coepisset,

Exstingui. .

60쪽

LUICollocasse curam multa confirmant; sed ea quae de

hac arte reliquerat s 88) interierunt, paucis exceptis fragmentis de Elocutione s89ω, de argument O-rum partitione 9o , de laude ac vituperatione 9 ij.

SEARCH

MENU NAVIGATION