Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

t L HISTORIAE FRANCICAE

Francico obtemperabar. Post Dagobertum ignauia Regum, ciuilibusque Magistrorum palatij contentionibus, Vascones redditi in potestatem suam

propemodum , sensimilago Francorum excusso a suis Ducibus regebantur. Ad Eudonem Cantabrum virum fortem & strenuum caetera Aquitania peruenit ; siue inter Vascones nato 1 parentibus haereditaria , siue ut alii volunt, dotalis atque ab coniuge; sive quod verosimilius , occupata. Idem porro ad occitaniam conterminam Aquitaniae sertilissimamque prouinciam , non oculos modo , sed manus adiunxerat. Nam Volcas superiores quorum caput Tolosa Francis detraxerat ; & instriores in quibus Narbo, Nemausias aliaeque urbes ; quas ipse pro Roderico Hispaniae Rege Praeῆ- eius administrabat,tempore cladis Hispanicae & vindicauerat sibi,& irruentibus in eas Saracenis utcunque seruauerat ; Muni Eio illarum paritum a Mirama molino Praefecto , viro militia claro & auctoritate, filia in matrimonium data ; contra fas quidem, sed praepollin re religioni utilitate. Hunc igitur Ertissimis gentibus imperantem Raganfredus in subsidium vocat, haud inuitum; ut tum beneficio , tum ciuili Delio , Francorum voluntatem& potestatem ab Aquitania auocaret. Igitur adiuncto Neu striis Vascone, spe de fiducia plenus, Ragansitedus in Carolum motici, adciatque Eudoipse , lata nominis fama , quam animi dotibus adimplcbat. Parisiis via in Australiam capessita , occurrit Carolus tanta belli mole haud quaquam territus, factique illico pugnae potestate, tanto apparatu tantaque gloria dimicantes liothes fundit fugatque, quam celerrime fiises persequutus. Et quidem Parisios se recipicbant, ubi metu ac consternatione aduertentes misceri omnia, iamque victorem imminere portis, protracta per uniuersam Franciam fuga , Eudo Chil derim gazaque regia velliti ad tutelam secum d portatis, dein transito Ligeri, citato cursu in Aquitaniam suam penetrauit; erecto quacunque fugeret trophaeo Caroli, & ignominia sita late dissipata. Raganstedus& fuga abreptus , Andegaui substitit, seu aggerem obieetiirus victori ; seu fide E udonis suspceta, cui se tradere Elade efferato haud tutum rebatur. Instabat interim fugientibus Carolus; sed metus cupiditatem in praesentia vicit, & in Aquitaniam peruenit Eudo

incolumis. Praeterea Clotarij improuisa mors remorata est Carolum; cum Chilperico substituendus esset aemulus nouus , de priora consilia inopino casu turbarentur. Ergo de pace eum Eudone agit, virum λrtem, bellicosarum gentium dominum nondum ausus ad extrema impellere. Ne miles interim langueret otio , Andegauum oppugnat , quam urbem in asylum Raganiscdus delegerat,admotisque machinis in deditionem accipit; summa clementiae laude, Ragansredo non modo salute donato, sed de ipsa Ande gallo ciuitate; quem omnium infensissimum expertus tum dignitati suae

tum saluti, ex corrupto Politicorum dogmate oportuit perdidisse ; sed Heroum virorumque sublimium non idem est qui vulgi sensus, quibus pugnae sinis est pepercisse. Postea iacile cum Eudone conuenit, icto scedere; quo Chilpericum Regem seritatis magnam partem thesauris Eudo restituit rLaero Carolo , quod in potestatem suam tradito Rege , aemuloque amoro,iain honeste & tuto Regis auspiciis Franciam administraret. Nova tamen

152쪽

LIBER TERTIVS. I 43

mox ineunda conssilia, Chilperico excedente vivis, sexto anno quoad regni viniam admotus fuerat. Theodoricus illicd euectus in solium , Da-goberti seeundi siue tertii filius, & iam patre uiuo in Calense seu Ccliense Monasterium abditus, unde eidem mox Theodorico Calae nomen aduenit. Sub quo segnitie & ignorantia rerum laborante , rerum ut prius potitus Carolus , domi Proceribus eius gratiam ambientibus, foris ad sanciendam Francorum floriam se conuertit. Primique Saxones appetiti, qui clim agitarent rebellionis consilia, masna Caroli celeritate occupati sunt, victique praelio. Ac taedet Scriptorum illius aeui vel stupiditatis vel oscitantiae, qui praeclarissimi si quis vllus' alius Imperatoris gestas Drtiter res, adeo iei inib& sicce non exscripserunt sed delibarunt, vi illustrissima quaeque breui epitome & quasi tantae laudis inuidi, per summa capita desigitarint. Ego quando comminisci aut diuitiare non licet, proponam legentium oculis. Veluti Geographicas tabulas, arcto puncto urbes amplissimas, latissimasque perangustis finibus terras, non tam aspectui subiiciens quam intellectui. Igitur anno a victoria Saxonum vix elapὶ , Carolium in Germaniam expeditio noua excivit. Plectrudis nouerca cum nepte Sinichilde , ut scripsi, Colonia , priuigno victore emitra , in intimam Alemanniam odium vetus consiliique noua detulerat. Vt erat acri ingenio ι aulaeque artium peritissimo , simplices gentes in odium & contemptum Caroli tensim induxit : Indignam rem , Pipini fortissimi Principia Viriam, exulem ct eiectam. stipem propemodunn mendieare , dum stinim damnati re natalibus , sevi in aliena bona intruderet , natura pessendata , legώmque placitis Cislatis; superessessiam legitim. natam, ad quam haereditas paterna spectaret , simul ue inger bat Sini idem , atatis fore formaque decore commendatam in Aserabάουκη per superos omnes , ne miserabiles Deminas , ipsorum fidei ae fortitudini traditas,

venire sinerent in potestarem dranni, sanguinem effusini innoxium. Ita ardens mulier, lacrymis , precibus, multisque largitionibus, Sueuos, magnam que Bauariae partem , Rheno ad Danubium, tumultu magno excitauit in Carolum. Nec is , qui filii celeritate mirabili, cunctandum ratus, bellumque opperiendum in laribus suis, magno statim exercitu Rhenum transiliittit, Sueuosque adhuc imparatos , & alias ad Danubium gentes , armorum terrore prolligat & domat; imo copiis ultra Danubium actis , late Bauariam qirae cis vltraque amnem protenditur, renitente nullo, Francis adiungit. Inde regressus, Plectrude belli me & Si nichil de in potestatem suain tradstis , tam doli muliebris quam Alemannici roboris victor, ad aliud diffiei litisque bellum se comparat: audita tamen inter arma clementia, qti parcitum feminis; & est vero simile coenobio inclusas, cum earum vetus Historia iam non meminerit. Nouo porro bello Eudo Aquitani s petebatur; quod quandoquidem tanti momenti tantiquo periculi suit, non Franciae modo, sed uniuersae Europae, rem totam filii us & enucleatius dis

seram.

Reversus h Germania Carolus, comperto Eudonem violato foedere praedabundum irrupisse in Franciam,eodem victore exercitu transito Ligeri, in Aquitaniam penetrauit.Verum Eudo, vel metu vel militarι prudenti in in-

CALAR E T. De Chelles.

XXIII.

153쪽

1 HISTORIAE FRANCICAE

tima prouinciae suae recipiens se, auersus , praelio , pallus est populatio'nem agrorum postquam ceu factum ultioni satis, Caroliis diues praeda,& declinatione nostis superior, recessit in Franciam. Eiushiodi excursio potius quam bellum , magnarum dissiciliumque rerum causa, ut volunt, &materia fuit. Nam ideo scribunt e nostris pletique, ex Hispania Saracenos ab Eudone in vindictam iniuriae evocatos, dc numero illo portentosis quasi non homines,sed vesparu examina venisse in Franciam sedes polituros .inaeres, haudquaquam mihi verosimilis , ut a legentibus disceptetur ii idius , tria potissimum obseruanda censeo qui fuerint illi Saraceni, in Hispaniam quomodo exciti , postremo quid rei illis cum Eudone fuerit. Saraceni Arabica gens, addicta sectae a Mahumete impuro conditae, tenuibus admodum paruisque natalibus, in immensiam Crocodili instar excreuerat, qua animosito & sertitudine , qui Romanorum Imperatorum ignavia , & Christianorum corruptissimis moribus. Ii se prosessi filios Abrahae, ex Sara legitima coniuge, unde Saraceni vox orta, lento primum progressu , Arabiaestae conclusi finibus , vix finitima carpere ausi, deinde instar fiammae in obstantia diu eluctatae , Palaestinam totam, proximam Syriam, AEgyptum, di Persidem, terras amplissimas inuaserunt, toti si silue propemodum Asiae domini, saepe ad extrema admota Constantinopoli ; postea versi in Asit cam, qui Romano parebat imperio sebiugarunt, donec utriusque maris conscripti fluctibus, ceu obiectis fossa & Ψgere, ab Europa, qtiae domanda una supererat, tot victores gentium arcerentur. Tandem ab Africa in

Hispaniam proximam transitus patuit. Res passim ab Historicis pluribus scripta ; quomodo Roderici Himaniae Resis libidine, Cauae Iuliani Comitis filiae stupro illato , angusto freto transmissi in Hispaniam Saraceni, Duce Tarisse sertissimo.& clarissimo Imperatore, Christianum uberrimumque tegnum , Roderico caese, Mahumetis sorti adscripserint; summo Religionis luctu, & ingeini Europae discrimine, quae admisisset incendium grassa tutum ulterius. Subacta Hispania Miramamolini, ita Monarcham suum vocant, auspiciis, postea a Praefectis pluribus administrata, breui tempore in Abderaniani regimen venit; a quo λrti quidem, di disciplinam veterem in staturante, sed immitis ingeni j acerbique imperii, Munietius rebellauit,

occupauitque Galliam Gozhicam , cuius caput Narbo, pluribus Mauris ad se traductis. Et huic Muni Eio Eudo collocauerat filiam, Saracenis aliis pro castro dc aggere generum oppositurus.. Atque inde forsan manavit opinio euocatorum abipso Maurorum, nam promiscuo nomine Saraceni & Mauri dicti sent, a Mauritania prouincia Asticae) ob contractam cum Munietio affinitatem,qtiae statim magno utriusque damno distracta est. Etenim Abda- romanus secij consortiiquc impatiens , in Muni Eium mollit, & obscisum in Ceretania urbe , ed impulit, ut ne vivus in inimici manus veniret , se praecipitem e saxo dederit; mortui truncatum caput, & cum uxore Eudonis filia eximiae pulchritudinis, in Asticam missum; Maurorum Imperatori dona gratissima, qua viuum, qui mortuum. igitur Abderamanus superbus victoria, illectusque terrae ubertate, statuit in Europam penetrare vite ' aius prii numque Franciam uniuersam inuadere, ac deinceps in Italiam,

aliasque Disiti od by GOrale

154쪽

LIBER TERTIUS. IAS

aliasque terras, disiecta late flamma, irruere. Eam in rem ingentem co- piam militum, tum ex Hispania, tum ex Afiica contrahit, nouae coloniae i e eiusdemque uberrimae iam proxima spe, foeminarum gregibus simul euo C L L Acatis , quo victas terras occuparet miles & coleret. Ea origo Saracenicae

expeditionis, ac belli, quo Christianus Orbis, nisi Deus tuitaret propitius concuteretur ; non Eudonis proditio foedusue initum, quanqi iam de eo capite latui mali causa dici possit, quod suo sanguine in Saraceni tha lamum millo, tum iram Diuinam flagitio , tum Abderamanum societate

noua proritaris.

Ergo est unditur Oceani instar Abderam anus cum quadringentis homi- XXIV. num millibus, scentum millia, & vero similius quidem , plures addiusta Ab aνamaastirmant) praeter mulieres de impedimenta , per Pyrenaei claustra , qua in F U Mediterraneo adiacent, in Franciam; primum quae Eudonis sorent occu-

paturus ; nempe qui multiplici nomine nostis ; neue ultra promotus auocaretur a tergo turbareturue , deinde terrore ex victoria maiore, propagaturus in reliquam Franciam fines: Eudo quo erat animo inundatione tanta

haud territus , militum selectissimum florem incedenti per Aiccomicos barbaro ad At claten urbena Opponit. Obsidebat eam Saracenus in praerogatiuam belli, tamque ardebat ex pusnandae cupiditate , quam seruandae Elido. Ideo itum in praelium, pugnaruntque acri ac forti animo Vascones, victi tamen ac profligati, novumque trophaeum a victoribus ercctum, magnus ossium cumulus in campo Arelaten si congestus, omni marmore saxo- que firmius ; diuque perstitit ad calamitatis humanae luctum atque ludibrium. Tanto euentii illectus Barbarus , ut spem omnem Eudoni abscinderet , per Arecomicos superiores in Aquitaniam versus , igne & krro vastatis urbibus, templisque dirutis, Garumna transito , Burde galam Aquitaniae caput, quemadmodum ante Arelaten, toto exercitu expugnat. Quam

similiter ut cladi eriperet, instauratis viribus animisque Eudo acceleians, ad praeliandum aciem dirigit; nec Maurus abnuit tot palmis elatus,eode m que succcliu Christianos magna caede vincit, iam serio perterrefacta Europa, Ze Francia fatum Hispaniae pertimescente. Hinc .capta direptaque Bur- 'degala , vastatae circa prouinciae, Petrocorij, Lemovicenses, Santones; iamque per Santones in Franciae intima iter caprum. Carolus eo tempo- Ic , primum Eudonis periculo, dein una alteraque clade , discrimen suum admonitus , solita celeritate, qua virtute praestabat in paucis, ex Germania, Neu stria, Austra sa atque Burgundia , gentium robur floremque col- ADνt Pi υ-ligit; pugnandum nunc pro aris & ssicis; nec priuatae contentionis aut ambitionis rcferre si vincerent, sed vitae omnium & religionis : Simul Eu-

done in amicitiam δc foedus recepto , conuenit ut is reparato exercitu vestigia hostium premeret, dum ipse ad Ligerim acced cntibus sese opponeret. Selectiq; ab eo campi adTurones,in quibus tanti momenti res disceptaretur; sue ut ab amnis trali tu hoste arceret, siue ut MartiniTutelaris & Praesidiarii

Franciae tum auxilio iuuaretur miles, tum spe & fiducia incenderetur.Traiecturus Ligerim latus exercitus,Turonum urbe a tergo posita,in agris proximis castra figit.Vastatis Pictonibus aduentabant Saracenorum examina, in-

155쪽

346 HISTORIAE FRANCICH

censa ad Picta uos basilica sancti Hilarij,quae summae in Fracis venerationis, THLO PQ furori maxime barbaris fuerat. Hinc ventum ad Turones,magna utriusque gentis expectatione. inippe inde Maurum, multitudo quae hostem obrue-C A L A 1 et , Hispania victa & profligata, gemina pugna prostrati Vascones, per tot gentes inustum ferro imperium, inflammabant spe propemodum certa: Hinc Christianum causae bonitas , Deique iuuantis auxilium, animi quaedam Diuina firmitas atque constantia; Caroli Imperatoris sortitudo atque fclicitas , quibus ducibus profitebantur inuictos sese , erigebant plurimum at clue incitabant. Qiocirca ubi pugnandi facta est copia , eaque facta est post septimum diem , tentata haud paucis prolusionibus; ambo Iniserato Anno 1is. Victoriae spem aciem instruunt. Carolus peditem Oblongis scutis in barbarorum tela protectum , dorsis amni obuerso , suis quemque ordinibus locat; equitem , floremque nobilitatis , in quibus pugnae vis spesque vinccndi , alarum instar utrinque porrigit, cautum admonitumque , ut quacunque hostis irrueret, conuerteret frontem , tegerdique a lateribus peditem , ne immense numero obrueretur. Postea ipse adequitans Ordines, praetor os armis fulgentibus tectus, porrecta facie, praesagisque victoriae oculis,

Misisti in; -suo. --detestabilem gentem , cui se nihil foret ae religiosum , ex-ιtiam oratio. Pedirent arma O' arimos , si dimicare pro patria honestissmum sit, hoe es pr. Liribus , pro liberis , chariis frue nominibus I quid pro aris, pro religione , pro

et indicando summi Dei μιtu , pro exscindenda exitiabili De. A Mibat praeterea eo loci ductos , ut nisi viscerent, ex nece1state recumbendum foret; mediis inter. Ligeris vortices s obiectos hostes , vel in vestigio pereundum , vel petendam salutem a victoria nam a fuga nullum subsidium, quam amnis interciperet, negaretque vos victori uni sese commissura. QEanquam nec a morte expetendum praeetnu fortitudinis , quos iam Usa victoria complecteretur. Qid enim ab incondita turba metuendam tantopere t ipsos sibi h stes damno futuros pra numero,

in presunn magno tumultu hullo ordine ruere, prim i si repellantur , misceri cateros turbarique, ac loco motos atque disiectos, insoga meminisse.R. deant Afau-risbi rem cum Hi fanis non es, cpιos voliptatibus marcidos UT AI arti inuises, magno tamen negotio pro lisastente at Francos tantis bellis, tantis victoriis dessetissimis gentibus celebres, A vil sma Saracenorum face vinei non posse. Irent m do, non parcerent ferro, raperent tot gentium opulentissimam praedam , meminerintque se v/sti m ct aggerem pro Christiano orbe obiectos. Nihil metuerent, quos Dei causa ct patrocinium , quos A fari s e basilica proxima tueretur , adesse

ea lites qui fitellites Orci profligarent , satis fibi fore , si unus unum , amulus

amulum agrederetnr atque de iceret , provisum ne hostes iuuaret mmerus dAbi si gylos totique Europa imperatores fore, si vincerent.

xxv. Contra Abderamanus clarissimos quosque compellabat ; Meminissent, bd.,ama. hanc diem felicitatis sua coronidim fore: hanc et nam superesse pugnam, quam sim eratio. res arent, terras uberrimas , tranquillum otium , intemeratam salutem , pro

perictitis, bellis , ct Sabuletis Africa usurpanda , iam extremum spiritum agere Franciam, frustra in Mauricam vim ut in morbum luctari , qua deplorata sit

atque deposita. Nam quid Hi faniam tot tantisque praeliis d.muissent; qkid Vase cones Francia florem geminata acie cecidissent i quid tanta mulιitudine prorupi sent

156쪽

sent e sedibus , si ab exercitu tumultuario tam impari numera vincet entur Z PA-dere qhod pugnaturi sint decem in unum , nec honestisimam fore victoriam , qtiam debere nhmero victor posset ; sed sperare se ut nequaquam cuncti dimicarent, Drimique stestantibus aliis palmam conficerent. Irent igitur , leui hoc pratio , opes ιmmensas, voluptates magnas , immortalem gloriam comparatum. His Itimulis utrinqtie accensi exercitiis , magno impetu maioribusque animis proruunt.

Qi is pugnae ordo, quae scri es, non prodit Scriptorum incuria: liquet ad victoriam magno momento Eudonem fuisse ; quippe dum feruebat pugnae atrocitas , ancipiti etiamnum victoria I Eudo cum copiis in Saracenorum castra irrupit, uti pactum erat cum Carolo , miseraque turba mulierum atque infantium di necta, eiulatu maiori quam clade , nuntio ad Saracenos puginantes delato, tum primum tumultus ; dein accessu mulierum tanto in luctu trepidatio ordinumque consessio ; postremo Eudone , tergo caedente, & Carolo vehementilis pugnam instaurante , in praecipitem fugam Mauri effusi sunt; tanto terrore , ut maxima pars turba praessicari, mutuoque elisi, , fuga mortem plurimum hauserint, cui salutem plurimum commendabant. Ipse Abderamanus hoc teli genere incruentus cecidit, reperto in stipata fugientium turba cadauere , tam absque vulnere quam absque spiritu. Caesa Barbarorum trecenta septuaginta quinque millia; strecenta expungas, si duntaxat cum centum millibus venerint in quasi dixeris non

ad pugnam itum, sed ad caedem : et si pugnatum est , & quidem acriter, desideratis Carolianis mille quingentis, in quibus nobilitatis fios & audacissimus quisque, adeo palmae fructus sanguine carpitur , aerumnisqtie

gloria emitur. Haud dubie Francorum multi praeclara facinora ediderunt, quae negligentia temporum silentio texit ; Lane de Carolo colligere est quanta in ea pugna praestiterit, quantumque barbari cruoris fuderit , ex uno Martelli agnomine, quod tunc illi alliensius militum tribuit, ob admirationem virtutis ; magno Imperatore caede multiplici hostcm tundente. Et vero magni momenti, quanti vix ulla , victoria fuit, non modo cae-

serum numero, sed etiam fama & gloria ; iis victis , quos hactenus nulla fregerat clades , qtiosque erat opinio post Hispanos Valconesque domitos, vinci non posse ; praeterquam quod si viciisent, in praecipiti foret respublica Christiana , nullo tunc Rege aut populo, qui ruentem impetum sisteret,& inundanti Oceano claustra opponeret; ut Europae Francia propugnaculum fuerit, suoque sanguine stabili uerit religionem, Luitprandi ambitione

concullam ,& Leonis Iconoctasti furore aluexatam & dilaniatam. Tanta laus tamen suo naeuo non caruit ε, Carolum arguentibus multis , quod

in belli tum apparatu tum praemio , bona Ecclesiae in pro sanos usus ii sumpserit. Nain & Eucherium Aurelianensem Episcopum, virum sanctum , cum armatus Turones peteret, eiectilin urbe, multauit exilio ; quia

sibi Sacerdotum bona usurpanti obstitisset validius: idemque iam vidior, multis nobilibus qui praeclare in praelio se gessissciat, Decimas aliquot , quae in facultatibus Ecclesiae censentur, large concessit, easque seudis inseri voluit, in monumentum,imo & mercetim factoriam silmptuum, fusique sanguinis. Eanquam & huic plagae adhibetur curatio Decimis, ut vo-Τ a Ium,

157쪽

XXVI.

Eudonis fili,

1 3 HISTORIAE FRANCICAE

lunt, eam in rein attributis , ex conscnsu eortina ad quos maxime attinebat ; & id totum de Decimis valde dubium est 3 & impensis magnam par-lcm Ecclesiasticoriun bonis in bellum , quod sacrum S religiosum foret, atque in hostcs qui sacra maxime Dcique cultum perditum ircnt , ni quocunque modo pcrdeIcnsur.

Ab hac victoria celeberrimus Carolus, Th. odorico Rege ex memoria hominum propemodum expunc O, nondum ausus Regis titulum cuius potestatem in se transtulerat ustirpare , Princeps Franciae seu Francorum appellari voluit ; proximo ad regnum gradu , iii quod mox ipse liberi vectus conscenderent. Fauit & nouo titulo usurpando Gregorij I I. summi Pontificis solemnis ad Carolum circa id icmpus lagario ; qua vir sanctissimus impiissimi Principis Leonis Dauit Constantinopolitani imperatoris minas & furorem amoliturus ab Italia , ad Martellum ut ad sacram anchoram confugiebat; qucm unum ab Saracenicii laurea , fama & virtute, tanta mole dignum arbitrabatur. Filiique lesatio perhonorifica , mittente Pontifice , praetcrexi inia munera, claues sepulchri sancti Petri, ei undemque vincula religiosis cultu veneranda quae nulli Priticipum hactelius milia in quasi tutelam Apostoli Principis anctissimaeque Ecclesiae pietati ac fortitudini Caroli hoc signo traderet. Rogatum insuper, ut si Leo pro I e-faria lue bellum inferret Italiae, Caroliis in ipsam Italiam se conferret, propugnaturus Ecclesiani Dei ; & in praemii ina Consill Romanus atque Patricius, iuxta Clodovaeum , non ab imperatore, sed a Pontifice diceretur. Adin illa legatio honore summo & celebritate mirifica; missique Legati Romam a Carolo , Grimo Corbuiensis Abbas , Sc Sigcbertus sancti Dio- laysi reclusus , qui Pontifici gratias agerent ,& ad nutum cius de L one ab Italia repellendo foedus sancirent. Nec irrita fuit Gregoris cura ; nempe ubi

innotuit commisiam Carolo pacem Italiae , Lco tanti viri metu arita a continuit; Gregorio libure tetrum virus liacmque hae teticam oppugnantc: ut

bis scri lata Ecclesia, ab Iconomachis & Saracenis , in Martelli ben cficiis sit. Plac perfunctus gloria Carolus, ne pacis otium, quod fuit perbreue , claberetur inane , regnum lustrauit, Burgundiam praescrtim ; cuius fines Leudibus suis ; hoc est clientibus, qui ab ipso tenerent praedia , sub lege fidei, praestandique in re militari obsequi; ὶ tuendos attribuit; Lugdunum

praecipue urbem situ validam, gen inoque amne clarissimam, seu ostium regni iis commisit, quorum fidei maxime crederet.Tum deinde Eudone Aquitaniae Duce demortuo , ad res magnas turbasque belli nouas se accinxit. Nimirum viro Franciae gloriae cupidissimo, diu Aquitania ab Eudone rapta concitabat bilem de dolorem I tot tantatque prouincias quasi membra attulia , capite , suum in corpus restitui, mirificum, in modum ardebat , quodque Eudo dum viti cret, tum virtute sua , tum Saraccnorum expeditionc arcuerat ; ideo mortuo victisque Saracenis polle iam perfici arbitrabatur. Quare vocatis inconsultationem Proceribus; Ostcnstique bellum & ho nesturn fore , quo repetcrciatur sua per vim rapta I & facile , quod ropellerent Eudonis liberi,adolescentes & plures; ideo inexpcrti & discordes; consensu omnium bellum indicitur. Nec segniusquam consultum erat progressis,ductis vltra Ligerim copiis,in Aquitaniam properat. Supererant Eudoni

158쪽

ttes fili j, Aetnar, Hunnoldus, & Gai seriis, imper ijTacit iis quim Virtutis Tui otio heredes, i, seu confirmata nondum potentia, siue hostis nomine famaque ni . . territi, nullo negotio a paternis sedibus pulli, in proximas terra colafu- λι gerunt; AEnar quidem ultra Pyrenaeos, in Hispaniae partem quae Vasco niae contermina foret ; in qua pari felicitate ac fortitudine, dimicans in Saracenos, pluribus oppidis captis , Aragoniae regnum, quod multis seculis in posteris stetit, R sum caput, condidit: fratres sorte impari in Septimaniam se recipiunt, spe Aquitaniae recuperandae , ingentium quidcia

causae malorum, scd nullo praeterquam calamitatum, vitaeque priuatae quam horrebant tantopere lucro : adeo fratrum fata diuersa sunt, instauranturque saepius Remus & Romulus. Eiectis aemulis , Burdegalam gentium caput , Blauiumque nuutitissimum castrum occupat Carolus; caeteris urbibus vltro in potestatem victoris concedentibus , & unius imperium trium tyrannidi anteferentibus. Inde pace parta, finibusque regni propagatis, ad domandos Frisios adiicit animum. Ii, Ratbodo pertinaciter in idolorum culta demortuo, nouo Duce codemque instigante Popone, tum qui ex suis Christiana sacra suscepissent,diuexabant atrociter,tum in Carolum Francici inq; nomen rebellabant. Quocirca vindicaturus Diuinas luimanasque iniurias Fν --. Carolus , quod maritimo situ praefidentes , permunitis torrestribus viis, aditus interclusissent propemoduni; statuit, quod Germanicus olim tentaverat, expedita classe in hostes medios bellum inferre. Ergo nauibus quam celeriter apparatis, impositoque exercitu , Amistrachiam & Austrachiam Frisiorum insulas penetrat , armisque invadit ; stupentibus Frisiis in ipsa gentis penetralia dc propugnacula hostem inuectum. Burdone fluuio is haud dubie Amisia est) in intimam Frisiam progressus, Ems.

Popone duce occurrentibus Frisiis, dimicat praelio , terrcstri an nauali incertum , quo Popo caeditur, & magna strage funduntur Barbari: hinc facta cxcensione iugum victis impositum , direpta & cuersa idolorum fana, ScBonifacio sanctissimo viro propagandae fidei apertus aditus. Sed dum procul inex peditione versitur Carolus, ecce improuisum gra- XXVII.

uissimumque malum Franciam obruit. In Burgundiam maxime effusa cala- Auintanimitas, cuius origo ista&progressus. Eudonis duo quos dixi filii, Hunnol- Franciam in dus & Gai fetus, in Narbonensi Gallia haeleiant, in spem nouarum rerum si qua astulgeret; eam igitur affulsisse rati; dum abesici lotini iis Carolus, difficili bello implicitus , amicorum sitisque opibus numerolum Excrcirum legunt, cx Vasconibus , Mauiis , Hispanis ; iis maxime qui cx Baetica , pellentibus Saracenis, in eas terras profugerant unde ab Aimoino conflatus ex Vandalis hic miles scribitur j rumoremque omnem Sc luctum celeritate occupantes & malo, ut visi potius quam auditi, in Franciae partem quae Rhodano adiacet, & ea Bilrgundia erat, impetum faciunt. Non aetati, non sexui,non religioni parcitur; promiscuus furor ferro & ignibus grallatur impune; tempestatem dicas quae pro semetite & frugibus,mortales omncs ipsaque urbium saxa perdat S conterat. Ad ripam Rhodani amne aduersolues haec progresta, vastati agri, urbsique Lugdunum capta: illibata Vienna seu krtitudine,seu fclicitate: tum ad ripas Araiis deductus furor; oppidisque

. T 1 haud

159쪽

XXVIII.

Saraeanidianis

iueo HISTORIAE FRANCICAE

lia id raticis ad miti stimum amnem direptis , fiexa ad dextram via petitis R. nes; & ipsi futuit tanti incendis praeda & pabulum ; nisi ipsorum Episco pris, Ebbo nomine s digno sane cuius fasti meminerint) suscepto munere D. cis Brtissimi non Pastoris modo , luas oties defendisset a Lupis. Quippe ciues ad propugnationem urbis dictis factisque crigens ; primum caeco

fulmini molam opposuit ; de in hoste telorum omni ac machinarum genere muros appetente , maiori animo vi repulsa laam intendebatur, suam urbe ni a furore texit; postrona b in deseslbs & saucios cruptione opportuna;

nc pc Dici ina ope tum incitante tum adiuuante, tantam stra Eem eorum

edidic, ut caistris amissis , & profligata spe potiundae urbis , absce illarint;

inscci ciciue Ebbone ad limitem agri Senonensis , abeuntes properantius', ana venissent. Eiusnodi Praestitis suorumque ciuium facinus, tum Fian-ciana reliquam a gralliatoribus liberam fecit, tum spatium Carolo ad eos delendos lares zndamque iniuriam dedit. Nam extemplo e Frisiis traducto per Australiam ex elei tu , iam attritos Senonensi clade hostes aggrestus, Os Arctatum usque Burgundia cxpulit ; recepitque Lugdunum in quam praeda in captiuosque conscii crant; tum Praesectis atque Iudicibus, qui cicatricem obducerent vulneri, constitutis , reuertit in Franciam. Nec in SPptimatriam penetrauit ulterius , tanti mali fontem & caput; seu studio expeditionis Saxonicae , seu Hydram veritus populosissirnae gentis ; quaercpellcnda foret non irritanda; scu errore, ac peccato politico, quo nemo mortalium prorsus expers. Ita miles ab ultima Francia ad Saxones ductus,

qui pridem Carolo impietate atque audacia odiosi erant & perinsensi: transmissus Rhenus ad ostium Lippiae, & digna admiratione celeritas, qua Carolus visus antequam praeuilus terras tam dissitas, diligentia mira coniungebat & qua terrore qua armis, ferocissima gens aeque ac Frisij, tum humanum iugum perseluto tributo passa est, tum Diuino se praebuit, coacta Christi praecones admittere, qui vel inuitam seruarent. Inde ampla belli moles stirrexit in Carolum. Architecti Eudonis liberi cum Mauriciosiue Maurontio Comite Massiliens ; illi veteri indignatione, & dolore Aquitaniae raptae; hie inuidia, & vicini praepotentis metu. Communibus ergo studiis Ancupam nouum Hispaniae Praefectum , promouendae superstitionis impiae iuxta ac gloriae cupidissimum, per legatos

clam adeunt: primum inuuam celeberrimae genti clade Turonica ignominiam abs se amouent & amice lugent, dein ultionis cupiditatem incendunt, se in eam rem suamque operam pollicentur, nihil opus esse tanto militum misero, fortissimos admodum deligendos , iis committendas urbes quae occuparentur; ita fractum iri Francorum impetum , paruoque discrimine promotum iri rem Saracenicam. Invadendam primum Auenionem urbcinad Rhodanum, quae Narbonem aliasque Septimaniae urbes propugnaret &zeg et; tenendam eam firmo praesidio; tum ulterius Viennam & Lugdunum a victoribus pol se obtineri. Haec Maurum iam ultro ruentem in noua

consilia impulerunt; delectu clam habito , ex pacto &proditione Mauri-cij Comitis, Auenionem insidiis capit sea tunc accen labatur Burgundiae res ) statimque flore militum munimentisque finiussimis instruit, & iri

160쪽

LIBER TERTIUS. Isr

propugnaculum validissimum erigit. Est Auenio antiqua urbs admodum, a Strabone , Auenio Cinarum, a Ptolomaeo Auenion uiri Colonia dicta, ad I quam Rhodani nobilissimi amnis posita, inter agros feracissit nos,miti coelo& serenitate mirabili, dilata ubertate laetissima frugum ; eadem aequa seli planitie nullo circa colle ita tumescens praeter rupem ipse muroru pomoerio iunctam J Sulgaeque fluuioli influxu facili, ut ad erigendas turres 5c munimenta , & excipiendis in lassas, aquis, si tu est commodo, ita ad retunde dos impugnantium impetus firmo & valido. Carolus in re tam subita, nequaquam animum abiiciens; tametsi doleret tum captam urbem , tum occultam sibi hostium mentem,intercepturus incendium,Childebrandum, fratrem, ut iam praemonui,cum Ducum flore confestim praemittit, qui obsiderent Auenionem,& iam proximae expugnationi praeluderent. Mox ipse cum uniuersis copiis ad urbem aduolat. Eius obtinendae duae viae erant ; lenta

obsidio, vel inserenda vis; inde periculi minus, plus temporis ; hinc breue tempus, periculum ingens. Ideo Carolus, cui iactura temporis grauissima omnium , impensa gloriae periculi magnitudine, omissa obsidione, apertae

expugnationi intendit.Scalas,machinas,omniaque telorum genera apparari curat, moxque admoueri, quibus propugnantium animum & pertinaciam frangeret. Nec illi segnius, Maurorum flos,& iusto pro amplitudine murorum numero,repellendi hosti simunera obeunt.Nullum spatium,ne nocturni remporis quidem, ab tentamentis Ducum inane. Hinc admotae ad muros

scalae, iniectae fossis crates & plutei,vibratus ad propugnacula aries; erectaec superiore loco machinae, saxorum imber e balistis emissis, ipsisque arrepentium manibus pinnae detractae: Inde hastis&contis fortissimus quisque praeceps actus, iniectae ardentes faces in machinas, contritae ipsae lapidum grandine ; fractum os arietis, aut molli lana elusus impetus; deiecti plutei cratesque obrutae; prouolutae cum pernicie scandentium scalae ; quique

erat foris ardor ut vincerent,idem erat intus ne vincerent. Tandem Carolus

morae impatiens, indicta copiis omnibus oppugnatione, concelsa militi urbis praeda,omni ex parte admotis machinis,inter ignes telaque hostium, urbem capit. Imperterriti Franci muros scandunt, Saracenos proturbant, instat recedentibus,ac tametsi Mauri pertinaciter dimicabant,& in viarum capitibus obuertebant ora gladiosque; is tamen impetus vincentium suit, ut ubique victi & prostrati icis inundantibus sanguine, cladem pertinacia auxerint, suisque cadaueribus trophaea erexerint. Hinc praedabundus miles omnia ripere, saeuire ignis in aedificia; nihilque omitti quo polluta urbs impurissiinae gentis contagio, cruore tota & purgata igne , lustraretur. Carolus Auenione recepta, ne Victoria haereret in limine, statuit in ipsis XXIX.

Saraccnorum terras inuadere, gentemque perfidam, e rota Fralrcia elimi- MMDIαι natam , suis Pyrenaeorum claustris includere. Quocirca dato ad instali rati- Naroa mdam urbem & curandum militem spatio , si blidi iique euocatis e Francia, transito Rhodano, in ipsa ferarum latibula exercitum agit. Occitania inferior, Gothici dudum appendix imperi j , obtinc batur a Mauris ; eorum urbs primaria , magnique vel Roma orbis Domina nominis , Narbo , situ Nn bonite.& munimentis validissima, de prope inexpugnabilis censebatur. Saraceni

subita Disiligod by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION