Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

18L HISTORIAE FRANCIC E

C λ α π g dus accedere, piaque singulis figere Oscula , donec ad sumnum peree-1 v , M. nu, amplexus charis uin filium Ponti sex, eius dexterae innixus, baiasilicam intrat, Clero & populo acclamantibus, plausu laetissimo , vcrbis. que sanctissimis. Ibi post fusas preces , Carolus Pontificem obnixe precatus est, ut per eum sibi inuisendae Romae ex religionis voto facultas e siet, . qua benisne impertita, S: mutua incolumitate iureiurando sancita , urbem ingressi sunt. Inde festis diebus tam pie quam amice consumptis , ita archo amicitiae vinculo Adriano inhaesit Carolus, ut deinceps quod Principes

inter rarissimum es in non tantum Pontificem reuerenter coluerit, sed Adrianum cupidissime amauerit. In digressu cumulauit amplissime Pontificis votum , optantis ut Exarchatum abasque urbes quas Beato Petro Pipimis pater donauerat, easdem & suo sussragici donatas sanciret: nam & scripto per Etherinum Notarium suum instrumento, confirmatis prioribus nouam superaddidit, ciuitates multas e Longobardiae regno , cum Corsica Insula , condonans Ecclesiae ; quas fusius Anastasius recenset. Posica Ticinum reuersus in castra, haud multo post dissicillimum bellum negotio facili expedivit ; Deo haud dubie quae ipse affecerat conficiente. Eicnim urbs munitissima cum obsidionem in multum tempus peItraheret, pcstriens morbus in ciues gramans & milites, repente defensionem omnem absumpsit. Iam fortissimi quique vi morbi perierant, saeuiebatque lues in caeteros , plebeiorum nobiliumque funeribus imo superstitum animi, qua ii &sua pcile amati, taedio & languore abiecti, militaribus muniis praetermissis, de sa-ληφ'77Α' lute corporum si quam nancisci pollent solliciti , ad deditionem unam

O .. h. aspirabat r. Quam tandem Desiderius , omni ope Diuina & humana de fi Lonobaritim ciente , ad Victoris arbitrium secit, urbe, regno , se & uxore in potesta- . tem Caroli traditis ; exceptique sunt humaniter , opprobrio nullo aut' ' contumelia ; duntaxat Leodium in Galliam Belgicam amandati, ubi regnita sturam vita priuata an lati sunt an luxerunt. Forsan solatium Desiderio fuit, quod Monachum induens , rerum mortalium inconstantiam , recogitare & docere potuerit;anno vertente , ad immortalem sortem transcriptus Ita aliquot annos post ducentesimum desecit in Italia Longobardi cum regnum , quod serro positum & propagatum , postque iactatum turbis ciuia libiis, tamen infirmitate oppugnantium steterat ; donec ambitio, regnorum scopulus ut remi & vela, id quod promouerat a Mixit, & voranda Roma hamus fidit voranti. Carolus constitutis quae ad noui regni tutelam tacerent quod & resnum Italiae deinceps dictum est, multisque Longobardorum regimine urbium permisse, ut coalescerent sacilius in recens corpus membra vetera ; Cisalpina Gallia prioribus dominis restituta emendata gentis in Romanos ferocia, atque urbis quam euerterer illa li berator ; in Franciam suos repetiturus Saxones rediit, dum Graeci Calabria ab amne Aufido,&tota Sicilia potirentur: prius tamen voluit in nouum regnum inaugurari & coronari. Quod factum a Mediolanensi Archiepiscopo , imponente coronam ferream , auri lamina redimitam, selemnem Regibus

Longobardis, ac dehiceps initialem Imperatoribus, ct ad diguitalcm ex celi,n aditum. Nun

192쪽

Nam ij Rege per Italicam expeditionem absente, ne pessime agendi op- -- portunitati de rent,facto agmine in proximos fines, securos foedere,atina 'tisque inanes irrumpunt; vastitisque agris,ad castrum Baiiuburgum, quod tenebant Franci appropinquant. Haud procul castro Basilica erat, i Bo- XVII. ni facio Praesule exstructa, praedixer tque vir sanctus eam a flammis illae--- iam sere in in quam Barbari furore caeci atque vindicta , ob idolum euer- axonra. sum a Carolo, taedas & flammas undecunque coniiciunt ε, in sores, in parietes , intectiun, fomitem ignium fasces, paleas, ligna arida , ipsumque incendium, stipant & congerunt: at frustra omnia, reluctantibus flammis, de a loco sacro in barbaros ipses auersis; perseuerauitque inanis fuso dum nis1MMametu subito perterrefacti, in fugam sponte impulsi sunt; intacta Basilica, sis.& flammariun vortices restinguente. Visique sunt in ipse furentium Saxonum aestu, duo iuuenes stolis albis induti, qui flammas arcerent; spectati tum a Francis , tum ab aliquot hostium ε, propugnantibus religiosiunlocum coelitibus : i mque Caroli votis elemento altero funulante. Vnde Carolus gratiis Deo ob tutelam actis, confestim in Saxoniam exercitum misit, qui trifariam diuisus pluribus locis vastationem inferret, consilio inito, debellandi tandem cum perfida gente ; quam in rem magno cum exercitu profecturus esset post actam hyemem ; nec a bello cessaturus, donec barbari vel Christum amplecterentur, vel tollerentur penitus. Incepitque propositum, non con cit; nam tollere numerosissimam gentem, id arduum; at Christo addicere , id supra humanas vires , unitisque Dei. Attamen Rheno traiectis, & castro Sigiburgo quod hostes muniuerant expugnato , ad Visurgim amnem profligato magno Saxonum numero, traia C. missisque per cadauera caesorum alueo , vltra pergenti Helsus occurrit, Dux magni inter barbaros nominis, qui V vestphalorum Saxoniimque Legatus, pacem peteret, iuraret , daretque obsides ; cui habita fide, atque Carolo propositi immemore , foedus iuratum est. Sed id continuo abruptum noua

centis perfidia , qua qui Franci ad Visurgim substiterant haud pauci' caesi

1unt.Dum enim ignauius castra custodiunt, plures Saxonum immisti pabulatoribus , & stativa cum iis per incuriam vigilum ingressi, sub primam noctem; mox semi pilos & incautos aggressi, caedem plurimam ediderunt;

donee sepore per tumultum discuta , & ipsi sua non modica strage depulsi

sunt. Id Saxones, non gentis consilio, sed priuato tentatum latrocinio excusarunt; & fugientibus inhaerens Carolus , ultionem magnam partem

confecit: At vix respirantem a Saxonia longius nouus tumultus excivit. Re- Carata, si nuntiatur Rotgandum Longobardorum Ducem, quem vi isto Desiderio FO- cuni. mroiuliensibus praefecerat Rex, noua moliri,iamque de vendicando rcgno co- , ' '.

gitare,ciuitatibus pluribus ad se traductis:quocirca strenuissimo quoque le- 'cum ducto,confectoque raptim itinere, in Italiam aduolarue eademque celeritate Rotgando victo ac caeis captis urbibus Foroiulio atque Taruisio, Ducibusque Francis constitutis, profligato bello, spectatus duntaxat ad victoriam, confestim Franciam repetit, Aspecta merito Saxonum fide. Quippe vix transgressus Alpes,audit a nuntiis;eos rupto foedere,qua fraude, qua vi esse grassatos: dolo quidem de amica perfidia receptos Eresburgo castro,id occupasse;

193쪽

i 84 HISTORI E FRANCICAE

occupasse ; at vi Sigisburgum aggressos ; cumque repellerentur , ad CARO oppugnandum tela & machinas admouisse, surore pertinaci, donec prae-LV s M. ope magna sua clade submoti sunt. Siquidem eo die quo collatis copiis ad oppugnationem arcis erumpebant, vises esse supra templum arci subiectum clypeos duos, igne fulmineo coruscantes , obuersses in hostem , 'crebrisque motibus agitatos: quo spectaculo ut erecti sunt Francorima ani-- mi, ita barbaros abiectos esse atque pcrculsos, adeo ut in fusam effusi,

vulneribus mutuis corruentes , castiis in praedam abiectis, caedente terga

praesidiario milite, pauci admodum suis redditi sint. Hoc nuntio Carolus recreatus, persit in Franciam , habit6que conuentu Vormatiae , mirabili celeritate in Saxoniam recenti adhuc clade attonitam ingentibus copiis penetrat. Extititque diligentiae fructus. Saxones vise quem in Italia distineri putabant Carolo, Ontilla spe armorum, ad miserationem mouendam versi, inermes cum liberis & coniugibus, supplicum more, ad Lippiae amnis fontem Regi occurrunt, S: poenitentia simulata, ab optimo Principe, cui

gratum ellet ante victoriam parcere,tot noxarum veniam impetrant. imo ut fraudem occultius tegerent, magnam partem, quod expetebat Rex maximopere , eiuratis idolis in speciem , lauacro sacro abluti sunt. Ita receptis Obsidibus, Eresburgo instaurato atque erecta super Lippiam noua arce,stabilita pace discessum est. Quam ut firmissiinis columus fulciret, ineunte vere Carolus ducto exercitu Paderbornam Vvest phalarum urbein se contulit ; ibique conuocato uniuersiae Saxoniae Senatu ac populo , sancitoque

iterum ad obseruantiam foederis sacramento; uno omnes animo addixerunt se Regi, ea lege, ut si in posterum fidem violarent, libertate de patria in re bestionis poenam exciderent. Aderantque Proceres gentis , praeterVuidichindum , inclytum qua perfidia, qua fortitudine , V vest phalorum ducem, qui multorum scelerum in Regem conscius , nec satis simulatione sua confisus,ad Sigefredum Dalrorum Regem confugerat; laoui mali fermentum, sopitique incendi j fomes . Interim plurimis ex infida gente baptis. mus concessus ; laetiori Rege propagari limites Christi quam suos.

XVIII. Haec dum instituit, noua legatione in expeditionem nouam auocatur. CariIMi. Res momenti magni magnaeque gloriae , incomperta tamen, & vestigiis duntaxat tenuibus exploranda, seu nostrorum incuria,seu externorum inui dentia fortasse aut malignitate. Ego quae certa sunt proferam, caetera coniiciendo eliciam. Itaque Paderbornae agente Carolo , Ibin alabar Regulus Saracenus , ex intima Hispania longo terra cum tractu, comitatu regio, eius

imploraturus opem aduEnit, in alium haud dubie Saracenum , nec enim in Christianos Principes bellasset Christianissimusὶ se suasque ei uitates potestati Regis subiiciens. AdmisIa postulantis conditio : quippe tunc Iax, ut opinio erat, cum Saxonibus nda ; quiescebat postremo bello Ita-a ; latesia Francia pacata omnia & tranquilla; non aspernandam nouae gloriae segetem ; triumphosqtie Gallieos , iam per Ortiuas & Borealesphagas deductos, ad occasum selis celebritate magna conuertendos. πι- circa decernitur expeditio; ad quam festinandam Rex festum Pascha n t. Aquitania celebrat. Pyrenari monte qua Vasconiae contermini siuat,quando

194쪽

ea gens Francis obnoxia, ad proximum iter designati. Nullo periculo magnaque floria iter captum ; in transitu Pompeio Nauarrae oppidum occupatum, quo ad regressum pateret aditus: sed in ea occupanda, vis tota belli incubuit, ac Francicum robur expeditum est totum. Munitissimam urbem propugnabat flos saracenorum I castra Caroli nondum communita valide ab irruente hoste impugnantur; sic utrinque dimicatum diutius, donec Saracenorum impetu fracto per munimenta, in unam urbem conuersae sunt Vires e qua per vim capta, Francis in muros scandentibus direpta , &incensa est, ad terrorem aliis incutiendi . Quo peruincente, Caesaraugusta victori patuit, & Ibina labar selio redditus. Caetera non satis certa; Aimoino scribente, Carolum posteaquam obsides , Saracenis recepit, nempe in perpetrati belli indicium , relegisse vestigia , & Pompelonem rebellantem muris nudasse. Enimuero quidpiam maius ab Eginario colligitur , teste indubitato, & scribente quorum pars fuit : Is cum Franciae limites adscribit, & quantum sub Carolo propagarum es Iet imperium; ad Austrum , praeter Aquitaniam , Vasconiam , & Pyrenaeos qua latissime patent, diserte Ibertim amnem assignat; siue qua oritur, siue qui praecipiti alveo ad Dertosam in Mediterraneum influit; vi intra limites Nauarra, Arragoniae pars, ac Catalonia seracissima Hispanici seli prouincia conscribantur. Sane idem Eginartus plan E astirmat, ciuitates omnes, ad quas Pyrenaeis transitis accessit Carolus, deditionem fecille, iisque subactis incolumem exercitum reductum. Nec inficiantur Hispanici, ibnaba-lam Regem a Carolo datum Caesaraugustae ; in eiusdem potestatem Mauris dedentibus Gerundam & Barcinonem venisse ; unde Barcinonenses Comites , & Catalaunicae gemis primordia ; ex quibus operam expeditionis huius non irritam constat. Sed de Barcinonensibus de Catalaunis suo L V s M.

loco pluribus. At exiles Historici in Caroli prosperis , in eiusdem aduersa pugna, quam luculenti sunt, & ne mendaces dicam, poeticii Ea porrδvt fides veritati constet , sic euenir. Confecta victoria Carolus relegebat Roηιιι Mviam per Pyrenaeos, iamque in pacato ut rebatur agens tum etiam propter montis abrupta rupiumque salebras , partitis agminibus incedebat: ipse cum primo exscendebat per Roscidam vallem , samosum in posteris ista clade colliculum , sequebantur longius postremae turmae , impedimentis aciem totam claudentibus. Cum sub vesperam , Vascones praedandi animo , an vituti Pompelonis calamitatem , tecti siluis, quarum magna iis in iugis copia, positis hinc inde qua pateret angustissimum iter insidiis , in calones repente impetum faciunt, vim parantes caedunt, impedimenta diripiunt, ac tumultu caeco permiscent omnia. Interea qui in vallis

lubrico pedites equit Esve unius viae selliciti progrediebantur; tumultu exaudito, dum incompositi ac prope singuli ora conuertunt, negotio facili caesi ab hostibus,cladem augent atque infamiam.Ita factum, ut plerique Procerum,in quibus Rotandus ille fabulosis commentis celebris,Britannicae orae praefectus & custos , Anselmus Palatis Comes , Egi artus resiae mensae praepositus, aliiq; ceciderint,toto agmine calonum & militum ad unum deleto. Persertur ad primos ordines nuntium cladis, iamque se intendentibusram L A a - tenebris

195쪽

iM HISTORIAE FRANCICAE

C A co xenvbris noctis,dilata vitio in proximum solem: at hostes praedonum mox V , M', Oi usti spoliis, ipsa nocte per siluas de salebrosas cautes dilapsi suiu,nulla loci quo perfiigillent vel suspicione ; Francis pro vindicta dolor, prohollibiis seculitas fuit. Et haec est clades , quae tantopere pluribus placuir, t eam scriptis , incremento magno geminarint. Nam Carolum lana grandaevum picnumque seni j , cum Alphonis Legionis Rege committentes, deleto exercitu ignominiose agunt in fugam; imo Rohandum , Anselmum, aliosque prima dimicatione necatos , hac posteriori perimunt, quasi E mortuis ad nouam fabulam suscitati sint; aut Carolus cui arcta cum Alphon beneuolentia, iam Imperator totque gentium dominus , ad Alphon si reg- num obtinendum i hanc enim causani comminiscunturὶ bellum intulerit in Hispaniam , magnam adhuc partem a Mauris possessam, in quos honestius commodiusque arma vertisset. Sed istud puto a Turpini petitiam fabulis, traductum in Hi storiam, ab iis fortasse quibus Francorum gloria videretur Ossicere, suaeque esse detrimento alienae augmenoem : ut AEmiliun sileam, quem sol sitan iactandae eloquentiae tanta in clade studium,in errorem hunc Lud.tiis; ιν pui . Expeditus montibus Carolus, aspectu filis recreatus est , quem nu-tur. per Hildegarda coniux pepererat, seminos quidem enixa , sed altero 1 partu mortuo iste supererat, quem Carolus Ludovicum dixit, & Aquitaniae regno donauit, nouum in Francia Porphyrogenitum ; simulque regni Vrbibus viros praestetit, quorum fide atque industria, prouincia motuum strax in ossicio staret. Mox profectus ad compescendam Saxoniam , quae dum ipse abesIet, direptionibus , caedibus atque incendiis , totam Germaniam ad Rhenum vastallicr. Verum enim, quia bellum illud Saxonicum in multos annos diffusem , una propemodum ratione gestum est ; dum perduelles opportunitate data iugum excutiunt, iterumque a victore sub illud mittuntui ; placet una serie atque continua bellum idem perscribere , &lectoris taedio parcere ; quae consimilia sint perstringendo , atque infrequentia & obseruatu digna explicando, XIX. Ergo Carolus Altissiodori audita Saxonum irruptione, confestina sele-Sax, ctis Francorum Alemannorumque cohortibus in mandatis dat, ut foedos populatores quam celeriter assequantur, grauesilue praeda ad pugnam adigant. Et impleta iussa feliciter ; recedentes hostes in fugae speciem ad fluuium Aternam apud Hessios deprehelasi , in ipsis transitu ea strage multat riar, ut perpauci tanto ex numero, non praedam modo ad suos tulerint, sed ne nuntium quidem stragis, proximaeque vindictae : Ita secrilegis, templorum direptio, Tolosinum est aurum , calamitosum. Carolus postea qua armis, qua conuentibus habitis rebellem populum in ordinem cogit. Tenuitque pax unum annum aut alterum , donec Vitichindus , priorum motuum sex & tuba, ab suo illo Normannico recessit, in quem Francis vrgentibus , confugiebat ad suos egreisus , disturbata pace Martem inspirar. Ad hunc compescendum Theodoricus Comes in Saxoniam mittitur;

adsuntque paulo post in supplementum virium Gello stabuli Comes, Vvo-radus comes palatii, Adalgissis cubiculo RNis praefectus; ab ipso Rege cum copiis ad comprimendos S clauos praemissi. Ii via per Saxoniam capti, defectione

196쪽

desectione audita Saxonum , & imminere Theodoricum ut dimicaret, e . Francorum more spe pugnae allecti, omissa prouincia cui delecti esant, , , MTheodorico cum suis copiis pugnae & victoriae certi se adiungunt. Nec mora , communi se stragio , quaerendos hostes, profligandos, poenamque scelerum repetendam. Ita ad hostem accedunt. Ad montem Suntali tim stati-tiua collocant, qua in Austrum obvertitiar , clim Borealem partem Saxonum castra occuparent ; ad montis ortum interfluebat Visurgis . G cito de cis specie explorandi , Visurgi clam traiecto , qua erant aviditate pug snandi, statim ubi in conspecti im hostium ventum, ruunt in praelium. Sci-ucet inter eos ante conuenerat, absente Theodorico pugnam conscrendam; rapturo scilicet gloriam , nulla ipsis parte obtingente , praeter periculum. Quare praefestinanter milloque ordine, de fallendo socio quam hoste vincendo magis selliciti, acti in pugnam ut quisque equum inscenderat, pro temeritate excepti sunt. Nam Saxones pro castrorum vallo Euates in acie, caeco raptos impetu de incompositos in erficiunt, Proceres quidem omnes, aliosque e nobilitate praecipua; quibus fuit satius pugna occumbere, quiunseruari fuga; militum paucis ad Theodoricum effugientibus : ita arrogantia vergit ad casum, & insertunii prodromus confidentia est. At carolus vlturus infamiam cladis, cum exercitu in Saxoniam penetrans, demissbs omnes & noxam excusin tes comperit, cuius inuidiam in Vitichitidum unum reiiciunt; cumque is dedi nequiret , Normannorum tectus perfugio , sic lecti e facinorosis rei supra quatuor millia quingenti, quos ad aliorum terrorem victa iam clementia, Rex eodem quo traditi simi die ad amnem Alarum truncari capitibus iussit ; ne sorte venia scelerum plurium materia foret. Imo postea gnarus perfidam gentem noua agitarς , gemina expeditione geminauit & stragem et duobus praeliis quibus ipse intererat praeeratque , tanto numero hostium caeso , ut nemo Saxonum toto reliquo bello stare in acie praesente Rege ausus sit ; tantum terroris fortitudo visa intulerat. Et aliquando venenatam stirpem euulsurus, diuiso exercitu, cuius partem Carolo maiori tradidit, ad honesta militiae rudimenta , altera ipse diicta , populationibus vastis atque continuis, ne dato quidem per saeuitiam hyemis otio, a Visurgi ad Albim obstinatam gentem attriuit penitus , adegitque miseriis sapere. Quippe calamitosissimi Saxones,detestati bcllum, apprecari pacem quibusvis conditionibus , execrari rebellionis auiactores, Viticii indum praecipite; in quem hactenus mala omnia tum quae patrauerant, tum quae passi erant,ut in causam atque artificem confercbant. Et ipse Vitichindus, siue taedio scelerum, siue sponte εc boni cupidine, emolliri inceperat; eratq; certum temperaturum in posteruin,priorum vetita. Necdubitauit Carolus virum arcellere,impunitate promi Ta,datisque obsidibus. At is prudentiae supra barbarum magnae , ut 'itae de Carolo eximia acceperat spectaret oculis, in mendici modum pania olus, Pado Ibornam se con L It,to tempore quo Christiani Lustuosissiniam Domini mortem moerore animi corporisque poenis concelebrant; attente & considerate omnia perspicit ;videtque sub proximam Resurrectionis faustissimae diem, insemmam hilaritatem verti luctum atque tristitia: qua dic cum ad Carolum accedens prc

197쪽

i 88 HISTORIAE FRANCICAE

pius, &mendicorii urbae immistus, quibus Rex optimus sua stipem manu largiebatur, forte ala Aulico ob incuruum dextrae digitum agnitus,Carolo sistitur, fas Ilisque se Vitichindum, perbenigne excipitur; inde abominatus idola , baptismo inauguratur ; gratulante Carolo coelo & sibi, quod in utrumque perduellis obstinati aurius , diuinae & humanae clementiae apex foret; inoxqiic ipsi Ducatum Angrianum dedit, futura merita beneficiis occupans. Sane dignum venia se praestitit Vitichindus , religiosa fide in Carolina, in Deum pietate tam sedula , ut inter sanctos adscribatur , pluribus , a quo & plerique originem Capetiorum Regum arcessunt: adeo ii virtute desperandum nemini; & homini prodest, quod varius & mutabi- Iis sit. Ab hoc facto Saxoniam aliquot annos pax tenuit; tritici ac lolii feraci exemplo. Attamen quasi perfidam gentem fidei & obseruantiae paeniteret, arma sumpta , & rebellio instaurata, & ab Carolo direptiones

atque incendita instaurata similiter , morbo vetere remedium vetus arces.sente. Nee debellare penitusque pervicaciam gentis infringere, multis,grauissimisque implicatus bellis potuit; donec tandem anno post coeptum bellum tricesimo tertio , confecit industria , quod vis & arma nequiuerant. Citra Albim qui incolunt Saxones, assiduis incursionibus attriti primum atque perdomiti, post Francorum consuetudine cicurati, ac Christiana religione suscepta traducti in melius, aliquando cum armis rebellandi animum deposuerant: at Transalbiani, intra lata Blsa quantus amnis est, ab Francis diuisi , ideo praedae minus obnoxii, atrociore ferocia in impietate& libertate perstantes, tam fallendae fidei quam dandae faciles, ad minimam rebellionis auram mouebantur. Verum Albi transito Carolus , metu percitos ubi euocauit, & sblita facilitate ad iurandam fidem adegit, rem commentus eximiam , persuasit iuratis, ut terras incultas & opportunas furori hostium mutarent melioribus & tutioribus ; & contatim selectas eorum familias qui auctoritate pollerent, cum liberis atque coniugibus, ad decem millia, qua donis qua me tu , abduxit a laribus, proculque a patria Francis immissos, veluti surculos commodiori selo explantatos, inii ouas terras nouosque mores induxit, sublata mali opportunitate , bonique necessitate illata. Praeterea ne inculti agri ob lescerent, neve Saxonum qui supererant animi suae ferociae redderentur, Abroditas proximam gentem , sibiqiae fidissimam , in abeuntium locum substituit, coloniarum more. Ita pax asserta, compressi motus , offocata rebellio , & abiecta idolatrata vi est, hominem humano more agere, & cum Palladem armatam immiserit, doctam eandem & prudentem inserere. His decursis, superiora nune retexam , reuocato stylo unde digressus est.

Carolus ab Hispanica expeditione , domitisque Saxonibus , Romam prosectus est, religionis & amicitiae gratia ; uxorem in viae comitem duxit& liberos, quos Adriano sisteret, ut fidei erga Ecclesiam pignus, amat uiaque charitatis mutuae vinculum: tres autem praeter sexum muliebrem ex

Hildegarde susceperat, Carolum , Pipinum, & Ludoviciam ; quos amantissime complexus Pontifex, Pipinum abluit sacris undis , eumque ex paterna destinatione Regem Italiae ungit, & Aquitaniae Ludovicum. Et

198쪽

λωsse Romae excepti ab Irene legatis quae Leone coninge vita functo, C A R. ἄ- pro Constantino Porphyrogenito impubere filio administrabat Imperium, L v s M.& ab Imperatoribus qui antecesserant illata Ecclesiae vulnera persanabat; eadem Caroli fama eximia fiammisque metitis capta . ad iungendam affinitatem, miserat viros primae nobilitatis, qui eius filiam maximam natu Ro- trudem nomine Constantino Imperatori nuptui peterent : ita contracta mutuo consensu sponsalia; ad hae litque virgini Graecus Eunuchus, qui doceret eam litteras Graecas, Sc in mores gentis conformaret. Attamen frustra hie impensus labor, sa Irene pacta rescindente, & quaerente ex Armenia coniugem inuito filio; ortisu'stea matrem inter & filium iis dissidiis. ob quae praestaret ab perturbatiuima familia alienum esse. Regressum Regem in Franciam , domesticae res praeter curam Saxonici belli conturbarunt. Nam Hildegardem amantissimam coniugem rapuit morbus; idEmque

casiis Bertradam matrem vivis exemit, quam obsequio & veneratione summa coluerat, quippe tenerrimae & humanissimae indolis Carolus, suos diligebat affectu intimo, maximusque princeps in Publico , optimus erat paterfamilias in priuato. Nouam inde ad tauit confortem thalamo FastradamRodulphi Comitis filiam, e Francorum Orientalium gente; quam amore C rumis magno prosequutus est, & in suam prope perniciem. Erat mulieri superbus animus , dominandi cupidus , in vim pronior & crudelitarem; quae tamen vitia vel praetexebat virtutum specie , vel Dulcritudinis flore excusabat , potente apud Regem si pra quam deceret illecebra. Ideo coniugi haud arduum fuit, in Regem ipsam regnum usa are, multa ad nutum praue conficere, multa crudeliter; & ipsum Carolum a primis moribus deflectentem, ad violenta,aspera & perpessu dura contorquere.Vt extrema omnia periculo sunt,ita maxime quae ii beneficiis ad malefacta, ab humanitate in superbiam desinunt, ab amore in odiumue politico corpore iuxta ac morali, ad repentinas conuersiones periclitante. Inde factum, scribit Eginarius, ut in Orientali Francia quae Franconia est in plerique Proceres contra Regem coniurauerint, auGre Hardrado Comite: Frustrato tamen selicitet euentu. Etenim Carolus rei indicio ad se perlato , celeritate & prudentia incendium in fomite restinxit; actis in vincula qui cogitati sceleris com-I erti forent, & poena infra delictum illata : Auctori biis quidem effossi ocui, aliis indictum exilium , quibusdam parcitiam ; nemini irrogata mors, praeterquam tribus; qui ne caperentur , dum lictores vi repellunt, aliquot eorum peremptis , ab iisdem necati sunt, & in fuga mortis morte oppressi. Rex domesticis expeditus insidiis foras conuersiis rebellionem Aremoric rum extinxit in cunis. Ea gens Regibus Francis diu vectigalis, in intimas Oceani oras prope recondita, vehit alio in orbe, detrectabat obsequium ;impellentibus Britannis , qui ab Anglis expulsi , breui traiectu ea in lo- B is mca confiigerant: Ac primum inuiti ac renitentes tributum soluere , dein specie inopiae differre, ac postrem , pernegare audacius I ab Venetis & vannec Curio litis facto initio , qui Oceano admoti propius, ideoque longius semoti a Francis, ferociores euaserant, & videbatur lues in uniuersam gen- rem propag nda. Extemplo cum ercitu mi illis Andulphus regiae men-

199쪽

iso HISTORIAE FRANCICAE

C A R O- praepositus , ama Orunt terrore bellum confecit, iurantibus populis in I. v s M. Caroli,nouoque obsequio veterem noxam redimentibus. XXI. Interea Viticliando ad Christianam fidem tradi icto , de pace cum Saxo-Caνοι. iis ne coalstituta , Italia & Bauaria Caroli animum distrahebant. Ab euet Aen/-nransi Longobardico regno, supererant duo euulsae arboris surculi, Duces Spoleti-D- laus & Beneuentanus, qui nutu Caroli de consensu, ab gentis clade exinai, naufragas tabulas iis in terris collegcrant. Eorum alter Hildebrandus spoletinus, Regem in Franciam conuenerat,inultis muneIibus contestatus obsequium: Aragi sus Beiacuentanus , saepe de ossicio appellatus, varia praer excias, nondum Regi subiecerat se , vel a Francorum armis motior, vel potentia ad resistcndum instructior, & vidubatur spem ad reparandum regnum erigere. In hunc primum Caroli arma directa. Ac statim ut incautum opprimerct, saeua hyeme iter aggredit iu , traductisque per nivosa iuga cosis, sacro natalis die Florentiae acto , Romam venit, & communicato cum Aditano consilio , expeditionem in Beneuentanum pronuntiat. Beneuentum urbs est in Hirpini Samnis populis,ubi regio quae niluc Principatus ulterior in regno Neapolitano;cratque tunc Ducatus caput, cui Campania, Salernitani, ac tota Cal.ibria attribuerentur.Aragisus comperto Rcgis con- silio , quoniam impar armis erat, ad artem c auersus , Runoldum maiorem filium legat, qui Carolum demulceret muneribus, impleret pollicitis sjaeque allicerct; ac qui scopus erat, re nulla certa constituta , ab expeditione auerteret. Verum Carolus quam infida Longobardorum fides haudita scius, eam pro habenis adducentium & remittentium ut luberet, rc tento Runoldo exercitum in Campaniam ducit, Capu inque obsidet urbi mprimariam. Dux arte frustrata, relicta Beneuento, Salernum in munitiorem urbem marique adiectam secessit ;. nec ideo se tutum ratus, ni per omnem modum bcllum restingueret. iterum legatos mittit eunt Grimoaldo altero filio , qui renuntiarcnt , promptum paratumque ad omne obsequium Ducem , belli mala atque incommoda deprecari. Carolus, tametsi victoriae nihil morae erat, tamen pro clementia, arma tam facile amouens

quam dissiculter expediens , precibus se vinci patitur ; retentoque in obsidem eum aliis principibus viris Grimoaldo , Runoldum ad patrem misit, cum delectis Francis , qui Aragi si iidem exciperent, perque vi bes populum

in regia iura admitteLeiit. &Noto hoc obice , clarae in Tassilone na Bauarum versae. Proximi Romam peregrinatione cum Pontifice egerat Carolus , de

redigendo ; qui iuratam Pipino sidcm eiusque filiisse lemni ritu , & inulto ante fc fellerat, & perstans in crimne Regi abiudicabat obsequitim: Placueratque communi nomine legatos mitti, qui Bamarum de sacramento monercnt , hortarenturque ad appellendam Regis clementiam. Et effecti mi in spcciem iri ita togatio, praeferente poenitudinem Duce tantopere cssicacem, ut ad RegemVOImatiam adiret,ac clieia tela

te obsequium iurarct, datis in fidei pignus obsidibus. At postmodum ingenita , vel superbia , vel inconstantii , uxoris extam impulsu , a luciana mo defecerat. Nam uxor Luit garda , filia Desideris postreini Regis Longobardorum, tam incenso odio flagrabat in Carolum, pateri ii iiDpe-

200쪽

vij euersbrem, ut maritum , per repetitas tum blanditias, tum querelas, ad rc bellandum saepe impulerit, ac tandem in perniciem extremam adduxerit ι adeo virorum est , maxime Principum , plurimum discrimen secere eorum , in quibus sint uxorij. Is rursum pacata utcumque Saxonia , ac debellato celeriter Longobardo, imminere fulmen praesentiens , animo sebdolo legatos ad Pontificem misit, oratum ut praesentem Carolum sibi mitigaret, atque ad commodam pacem inflecteret. Nec abnuebat Rex, quin ad nutum Pontificis pax conficeretur : Sed illico patuit male tectus dolus, cum Rege i legatis reposcente , quam haberent auctoritatem a Principe

ad firmanda pacta, responderunt is se nullam habere , nisi ut quod visum

esset Pontifici & Regi, renuntiarent. Enimvero tunc indignatus Pontifex , se illudi, suamque operam in fraudis textum impendi, legatos, internumtus execrabiles diras ni se Bauarus subderet, cum ignominia dimi sit. Rex vero ubi religioni sitae satisfecit, aegrὸ ab amantissimi patris diuulsus amplexu ; Vormatiae conuentu habito , in Tassionem ut perduellem bellum indicit: de quoniam habebat tu pro certo,eum cum Hunnis feroci ac barbara gente foedus sanxisse, ingentem apparatum ad absterrendos Barbaros, vel vincendos si iuuarent sectum , conhci placuit. Flore & numero magnum exercitum tripertito diuisit Carolus s eius partem unam Pi-pino filio assignauit, qui cum Italico milite a Meridie per Alpes Rhaetias

Bauarum clauderet; alteram partem ex Francis Orientalibus atque Saxonibus ad Boream qua Danubius fluit immnere iussit; ipse cum parte tertia lua Leccus Bauaros ab Alemannis ad occasium disterminat, in Aligustae uburbiis constitit; simul omni ex parte agsrcs Iurus hostem, nullo effugio, nisi ad Ortum, qua Hunni adiacent; ut vel interclusum ceu reti caperet, vel si is fugeret , Rex inanem possessionem inuaderet. Contri magnas copias Tassilo instruxerat, illaturus arma in Franciam ; qua uxoris impulsu, qua Hunnorum spe, quibuscum inita secietate , pro ferocia nationis, prona ad victoriam sperabat omnia. Verum sub ipsam dimicationis aleam, interpellatus a Carolo etiamnum arma inhibente , tunc serio reputata audacia, pacem sipplex petiit; datisque obsidibus, quorum princeps Theodo

filius, atque eiurato Hunnorum foedere, nihil grauius tulit, quam quod ante bellum petebatur : Postea euocatus ad profitendam clientelam , cum se Regi stitisset, a Baliaris accusatus est, assidua flagitatione uxoris praua constia agitare, Hunnos sellicitare, & ad bellum quod ipse iam instruebat animo concitare. Alia plura obiicicbantur dicta&facta , quae infensum

hostem , &ab ira vindictaqtie incautum retegerent I tam aperta dc cerra, ut ad ea reus conscientia teste obmutesceret.Nec mora, assensu Procerum, maiestatis violatae subiturus poenas damnatus est capite ; mortem tamen

Carolus ciuili multauit, truncandum caput cucullo induens; Tassiloni in Monasterium abdito filius additus comes; quid uxore factum non traditur; Bauari consortes steteris in exilium acti: Nec ullus in uniuersiam Bauariam constitutus Dux , sed plures Comites urbibus singulis praesteti, ut numero partita auctoritas imminueretur. Vero proximum est,Luit gardam ad Huim nos socios confugisse, a qua forte incensi, gemino exercitu in Foroiulienia

SEARCH

MENU NAVIGATION