장음표시 사용
451쪽
Regis eum Bonifaeis controuersia.
notium extemplo exercitum contrahit,& numerata intra mensem, sexagin-ra peditum millia , equitum decem 3, adeo Francia ferax militum est, suoque Regi accommoda. Nihil tamen gestum tanto exercitu ; cum sub Autumnum in Flandriam inuas illet, imbros assidui amnesque inundantcs ve- ruerunt progrestum ,& Rex infecta ultione reuertit; accedente etiam sus. picione in Proceres , quam Edu ardus Flandris clam cupiens cxcitauerat. Mox in annum datae induciae, tanta Flandri gloria , quanto Franci probro. Et Guido Comes solutus est carcere, si Flandros subditos in obsequium reuocaret; s ed cinia is prosperitate tumidi pacem omnem excluderent,
Guido Compendii custodiae se restituit, obiitque paulo post, octogesimovit. x anno; quam longam est palliis potius quam egit, assiduis calamitatibus conflictatus. Sed Philippum ne ignominiam cito elueret, prohibebat dissicillima cum Bonifacio controuersia , quae huic bello media interuenit, rapta in Oppositos sensus Europa ; eaque di istensio ad scriptores peruenit, aliis Potui hcias, aliis Regias partes tutantibus. Ego Spondano adhaerebo potissim sim, qui mihi visus prae caeteris nullo affectu veritatem unam indagalle. Bonifacius Anagniae in Campania natus , c Caietanorum gente illustri, magnas virtutes & aliquot vitia in Pontificatum intulerat. Magni vir animi , diuini humanique iuris scientia clarus , multa rerum experientia , per honorum gradus ad supremum vectus , iurium Ecclesiae accuratissimus custos , ambitionis S auaritiae insimulabatur. Dicebatur per fraudem irrepsisse in solium, perluasa Coelestino Pontifici abdicatione ; reuera ope Caroli Neapolis Regis , spe tacta recuperandae Siciliae , t hiaram induerat. Sub initia Philippo Regi fauebat admodum , auo Ludovico in Sanctorum albo
descripto , erantque mutua duos inter Principes concordiae & beneuolentiae signa. Primus discordiae fons, Bonifacii vel ambitio , vel Pontificiae maiestatis alserendae cupido. In pace Francum inter atque Anglum sancienda, clim leges pro potestate dixisset, Francorum odium excitauit; quasiis tentaret dominium temporale, quod vocant , usurpare in Regnum , Regemque o obscquio & regni regimen mancipare. Ea res utriusque studiis agitata atque disceptata , veroorum ut fit aculeis & contumeliis , animos Aulicorum mox Principum diuellit sensim , & ad proximam staminam composuit. Columnas fratres Cardinales Bonifacius dignitate ciecerat, deturbatos persequebatur acerrime , interdicturus orbe terrarum ;il ad Philippum confugerant. Exacerbatis inuicem animis Bernardus Apamiensis Episcopus subiecit incendium. Is ante ab Bonifacio abnuente Rege , incas inuectus Infulas, Episcopatu tunc primum condito , nuntius a Pontifice ad Regem missus , linguae intemperantia animique audacia, concordiae, si quod erat adhuc , vinculum rupit. Regi obnuntiat, ut omnibus praeter- inissis ad bellum sacrum se conserat, vetat indictas decimas ad alium vim conuertere, atque incredibili procaci rate, Regem a Pontifice deponendum minatur, nisi obtemperet. Indignatus Rex in hominis impudentiam, correptum Narbonensi Archiepiscopo in custodiam tradit; alioqui de pluridus noxis accusatum. Id postquam resciuit Pontifex, nouas ad Regem litteras
452쪽
Iitteras asperrimas scribit ; quibus testatur, ob eius contumaciam, Fiaticia: regnum deuolui ad Apostolicam Se dcm : eae litterae Iacobo Normandio Archidiacono Narbonensi traditae, ei denique cropiae tum , & ab Artesiosi ectante Rege in ignem coniectae ; attamen selutus est Apamiensis Episcopiis, & una cum lacobo Archidiacono iussus a Francia procul faccllere. Continuo conuocata Regni comitia ; in quibus plura Bonifacio obiecta, unde Pontificia Sede indignus censeretur; vetitumque ne quis Ecclesiasticorum Romam se conserret, neve ullam pecuniam quavis causa mitteret; adhibiti praeterea custodes ne diplomata Pontificia deferrcntur in Franciam ,& missus Petrus Flotta Consiliarius Regius, qui haec Regis nomine significaret Pontifici. Flotta intrepide legatione defunctus , omnem spem reconciliationis abrupit; si quidem Bonifacius, frequentissimis Cardinalibus acerbissime de Rege conquestus, Antillites omnes e Francia Ro-rnana in Concilium euocat, traditque prolixam Flottae epistolam, qua amaritudincm animi dc monstrabat. Ea cpistola tametsi multa in Regem gratii a continebat, tamen quod plurima etiam mitigaret, Flottae mollior visa, qui Regi in Pontificem concitando incumbebat totus , ab eodem ob prolixitat cin contra sta in pitonacia, asperrima tantum clim referret, Regem& Consilium in acerbissimam iracundiam impuli r. Quare vetiti proficisci Romam Antistites, & molestissimae litterae ad Pontificem datae. Quibus ille mirum in modum inflammatus in Regem, ad cum regno de tu ibandum, praeter Flandros, quorum rebellionem incenderat,Eduar dum etiam Anglum appellauit,& Albertum Austriacum Imperatorem,regnum Fraciae inuadenti donam; quae cum frustra forent, Alberto Regi amico scedere adstricto, adsecra fulmina conuersus, Regem anathemate perculit, uniuersam Franciain interdixit sacris,iptasque Francos Regis obsequio solutos edixit. Ad ea fulmina retundenda, habentur iterum regni comitia; in quibus repetitis in Bonifacium accusationibus , ab eo ad futurum Concilium prouocatur ; tum Nogareto significandae Pontifici appellationis munus impositum. Hachelius concertatio intra verba fuerat, quae verbis etiam sanari poterant; nunc ad rem atque flagitium peruersitate agetium tanta lis incidit. Tres potissim iviri consilium ineunt euertendi Pontificis; Sarra Columna, Nogaretus,& Plessicaniis. Columna Cardinalibus ex pubis affinis, & flamma ultionis flagrans, machinabatur necem Pontifici ; Guillelmus Nogaretus Aquitanus nobilis, tam scientia iuris quam militia clarus, contumeliam unam comparabat; Pleis anus qui in Comitiis accusatorem in Pontificem egerat Nogarero assentiebatur. Ita consilium intra contumeliam stetit. Qia perficienda Columna & Nogaretus prosecti in Etruriam , Staggiae prope Senas tantisper consident, dum reliqua apparantur. Agebat Bonifacius Anagniae ad molliorem auram captanchim ; cum re tota ad facinus constituta, prima luce septimo die Septembris, Columna Nogareto comite , cum trecentis equitibus, & phalange peditum , quos e Caroli Valesio copiis collegerat clam , intra Anagniam admittitur, ab aliquot ciuibus quos auro redemerat , & Philippum Regem inclamans , ad Pontificias aedes cum armatis
aduolat. Bonifacius de periculo monitus, ingenti animo incursurus vltro Κ x x et in
453쪽
pti iiij, h, iii, Vestcs Pontificias induit,ac considens solio, hostem praestolatur. P leui,'Palatium conixi rati irrumpunt, ac NOgareius , cui sisnificandae appel-' lationis munus incumbebat, cum ad Pontificem accelsilet, cui duo adstabant Cardinales , caeteris metu aut consilio dilapsis, & multa ille ad contumeliam & contemptum ingereret; postremo minatus est se Lugdunum cum deducturum, a vi Concilio spoliaretur,qui alium spolias let; ad quaere1-pondit Pontifex , animo firmo atque intrepido; se libenter a Patermis pro Christi fide atque Ecclesia mortem subiturum ; quibus veIbis Nogaret uinnotabat; nam Albigenses Haeretici dicti Paterini , & auus Nogarcti vivus ob haerelim coniflagrauerat: eique voce compressa Nogareti serocia. Nulla alia contumelia , triduum Ponti x in cul odia fuit, direpto interim Palatio , in quod congcstae multa gaza, de luculenta pecunia. Tandem Anagna-uienses pudore impulsi , correptis armis Francos inuadunt, de urbe expellunt , patrata Bonifacii libertate ; qua ille usus Romam proficiscitur, grauissimam vindictam meditans. Sed ob animi aestum ac dolorem , in febrim incidit, qua tricesimo quinto post contumeliam die , vitiis ereptus est; ardore febris dolorem animi concitante. Illaque est Tragoedia , Omnium Historicor uin scenis celebrata; quae funesta Actoribus , tum primarum partium tum secundarum; Pontifice emortuo,Franciae regno ad nouum
ramum traducto , consciisque flagitii supplicium Deo vindici pendentibus. Ita quiddam in humanis sacrum est ac relisiosum , quod ultionem
mortalem excludit, cuique unus Deus poenam debet. Benedictus X I. codem anno Pontifex dictus, Regem de Regnum cxsoluit anathemate, rosque uniuersas in integrum restituit, praeter Sarram de Nogare tum , quos percussit iterato ac nouo fulmine. Annuae interim cum Flandris decurrebant induciae; nec ideo annis ces.satum est. Flandri in Comitem Hollandiae, codem Namurcensi duce , bcllum conuerterant, primum euentu haud poenitendo. Verlim Philippus, ne
hostis periret hostibus sitis, suppetias Hollando veniens, classem tradit Gri- inaldo Genuensi; cuius ope natiali praelio victi sunt Flandri, capti Namurcensis, aliique duces , de in Franciain ducti, eoque auspicio post elapsum
annum maioribus quam ante copiis Rex in Flandriam penetrat. Flandri praecone publico exciti, ad patriae destiationem conuenerant immenso numero , atque occurrerant hosti; primores artifices, senes, iuniores , lacri viri, profani, nullo discrimine ; uno omnium voto , focos de lares ab exitio praesenti tutari. Rex ad Montem pabulanum castra posuerat, Duacum inter de Insulas; Flandri haud procul,qua se agri demittunt, curribus luccastra circumimini erant. Franci nec hostium numero nec munimentis .ic territi, castra inuadunt, totaque acie in quatuordecim agmina distributa, partim in castrorum portas irrumpunt, partim in currus reuulsis palis coit
scendunt. Atrocissima pugna conseritur; balistari j .ab hostium curribus quos insederant, quasi e machina maximam cladem subiectis inferunt; urgent ad portas selecti milites deleturi igito iramiam Cortraconscm ; nihilo mimis ea Flandrorum oppugnantium fortitudo fuit, ut post horarum plurium dimicationem Franci recesserint; Iron tamen absque emolumento, abductis Flandro XXI.
1 ellum teriιὸ in sertur in Flandriam.
454쪽
Flandrortim haud paucis curribus,& cibariorum toto commeatu. Hac iactu-
ra Flandri vehementer)ffecti, rem suseipiuiit furoris plenam, quae Franeo, t u L λ η'
propius ruinae admouit.' Opperiuntur dum coenae tempus adueniat, nam
runc militi erant capiendo cibo horae assgnatae in ac sub vesperam, elim ipsi, ς χ' η i 'quo vescerentur suppeteret nihil, luporum instar, quos vesana fames in Anno I 3 et praedam agit, Guillelmo Iuliacensi duce, improuisi in Francorum castra inuadunt. Ii armis depositis, aura frigidiore, qua pugnae aestit in discuterent; S agebatur Augustus mensis, securi inter tentatoria raptos hosti cibos absumebant, chira is repente in castra prorumpit. Primo impetu turmae Equitum Valesiana Sc Sam paulina quae excubabant disiiciuntur; tum quadrato agmine in tabernaculum Regis invaditur. Ingens totis castris fit consternatio ; primum occurrit metus & trepidatio, dein periculum praesens quod metum excutit, mox ad arma curritur , & pugna iterum ab armis prohibet ; eques ab equo arcetur, a vexillo pedes ; turbat hic equitem, hunc eques dissipat ; cibos inter ac merum effunditur cruor ; ac passim voces intonant Flandrorum, Cortracensem cladem & praesentem gulam exprobrantium caesiis. In Regem maxime hostium furor inuehitur; tabernaculum explorauerant, sed sub initium cum Rex eos latui siet, nulla insigni nota deprehensus, spatium fuit tum ipsi , tum paucis custodibus depugnandi. Ille primus omnium uno ense dimicationem totam exhausit; circum Nobiles Parisienses,quibus eo tempore Regis custodia committebatur, mirabilia sub ipsitis oculos perpetrarunt; Gencianum maxime Rex laudauit, qui suo pectore plurimis plagis exceptis , dum tegebat ipsum, occumbit: Parisiensibus eae iis noua Nobilium turma,tam instauratis animis aduolat, &Regi circumfusa sortiter dimicat. Francus interim c trepidatione recrea-rus , iam par pugnae erat, osque obvertebat, cum Iuliacensis inter primos ordines pugnans occiditur. Ducis lethum Flandros absterruit, Francos excitauit ; is postquam se posse vincere animaduertunt, ingenti impetu irruentes Flandros loco mouent, recedentes caedunt , & castris depulses magna strage conficiunt. Semel inclinata victoria deuoluitur praeceps ; Flandri vincuntur , amissis triginta sex millibus ; cladis reliquiae Ipram & Insulas confugiunt. Nee incruenta Francis victoria stetit; plurimi e primoribus caesi, c Nobilibus quingenti ; Comes Antisiodorensis a Rege ob praeclara merita defletus , Sancerrae Comes, Ioannes Comitis Burgundiae filius, anno decimo tertio nondum impleto, tirocinio primo quo veteranum exscripserat ; Anselmus Chev reusius, qui ori flammam gestabat, extincti sunt. Vno consensu laus maxima ad Philippum pertinuit, cuius fortitudine hostis repressus est , & militi spatium exlursendi datum. Rex ut aliquando bellum profligaret , Insulas obsidione obvallat ; climiterum Flandri instar apum nouum exercitum conflant, septuaginta hominum millibus , S: a Rege intrepide poscunt pugnam aut pacem. Attonitus Rex unde tantus exercitus defluxisset: Nunquam erit, inquit, besti finis ; credo Fiandros e coelo pluere ; ita prudenter admisit mentionem pacis ;gnarus frustra in Hydram pugnari, cum ex scisso capite noua repullulant. Foedus in has leges contractum est 1, ut Guido Comes Flandris restitueretur
455쪽
nam eius obitum Rex occuluerat) utque rebellibus parceretur, indicta in poenam pecuniaria multa; intcrim Insulae & Duacum urbes oblidum loco traderentur. lis implendis, poli Guidonis mortem tenuntiatam , Roberto filio Flandria traditur, ac tandem pax constituta est , post varias clades; breui tamen reuellenda post tempore; natiuo quodam gentes inter proximas odio , dum singulae ius aut dignitatem tuemur ; & fortior infirmiori vim inseri, rc pellit infirmior. Handrico bello consecto , Philippi curae circa Romanum Pontificem incubuerunt. Boudictus post absolutum Regem & Regnum, nono mense ab electione vcnen O raptus cst.Tum Cardinales in factiones divisi: prin-ccps alterius Caietanus Bonifacis nepos, alterius Vrsinus Cardinalis Pra- tensis; ille patrui famae , hic gratiae Regis dum intenderent, contrariis studiis sufflagia caetera dii inac baiu. Tandem meta se undccimo in hanc pactionem conueniunt, ut Bonifacii nepos tres Gallos nominaret , c quibus Pratensis die quadragesimo quem libui siet ad Pontificatum seligerct. Appellauitque Bonifacianus tergeminos, quos insensissii nos Regi existimaret. In iis erat Beruandiis Goiit, Aquitanus nobilis , Burdigalcnsis Archiepiscopus, Regi aduersissimi is omnium , quod Aquitaniam obtinente Valusio , tum ipse tum affines , male habiti & multati essent. Attamen Pra tensis eum ante perspectam, agniti inque dignitatum percupidum , aptum iudicauit qui praeponeretur. Itaque clam nuntium ad Phille pum mittit,& de pacto certiorem fictum , monet ut omnino Burdcgalensem conciliet. Philippus re suscepta sue nuc , in Santones aduolat , euocatumque Bertrandum docet modum quo tiaram adipisceretur, si bona fide inimicitias deponeret. Bertrandus tam immensae lucis splendore perstrictus,cum sponderet omnia , poti stimum ad sex postulata iuramentum adhibuit. Primum, ut ampliorem ob Bonifacium laestim donaret veniam , ut ea Nogareto Scsociis impertiretur; decimas in quinque annos legi permitteret, ad rcfim-dendos sumptus Flandrici belli; Cardinales Columnas dignitati restitueret, Bonifacij damnaret memoriam ; postremo id concederet quod suo, tempore Rex flagitasset, Iis perfectis, Prat ensis nuntio clam a Rege accepto, Burdegalensem Antistitem in Pontificem dicit. Consequuta statim ex pactione electio , ac significata Bertrando, qui assumpto Clementis nomine ,& erat quintus ea appellatione, Lusdunum venit, ibidemque ab excitis Cardinalibus tiara cinctus est. In aede sancti Iusti obita est celebritas, magna Principum Procerumque frequentia ; aderant enim Philippus , eius. later, & filii, Duces Burgundiae, Britanniae,& Lotharinsiae, Proceresque plurimi; Rege studiose Pontificis gratiam ineunte; Angliae & Aragonia Reges appellati non interfuere. At casias improuisus celebritatem semesto. Omine maculauit. Cum equitans Pontifex ab sancti Iusti in inseriorem vi bem descenderet, atque eius equum Carolus Valesius & Ioannes Britanniae Dux ficno deducerent leo munere Rex aliquot passus erat functus de ad latus adequitaret Rex ipse ; murus qira incedebant iam fatiscens υctustate , tunc collabens spectantium numero , ruina subita in praetereuntes essunditur, & oppressis cladem multiplicem insert. Ea obtriti Britanniae
456쪽
Britanniae Dux , Gai lardus Pontificis frater, aliique haud pauci; Valesius laesus grauiter, Rex aegre ereptus ; Se ipse Pontifex equo deiectus est , tia-Xaqua excussa carbunculus ingentis pretis periit. Sinistrum omen calamitates Italiae ipsiusqite Franciae impleuerunt: in praesentia Rex sibi admodum gratulans , ob amicum Pontificem ; de promissis appellat, habuitque
omnino memorem. Nam abunde Clemens donauit omnia , Uno excepto
quod Bonifacij non damnauit memoriam , ne ab ipse gesta caetera omnia rescinderentur; Respublica Christiana perturbaretur summopere. Plura tamen ultra pollicitum praestitit ; nam in Gallia fixit Pontificiam sedem, Pictavi, primum , mox Auenione; quae urbs Prouinciae Phocensis ad Neapolitanum Regem pertinebat, in qua plus septuaginta annis egerunt Pon-rifices , magno Christianarum rerum detrimento : clim Roma ac patrimonium Ecclesiae ab Legatis Cardinalibus administraretur ; imo dc Franciae luctuosa vicinitas, serie miseriarum calamitosum res num obruente. Nempe Dei res male homini seruiunt ; nec aequalitas est sacri de humani, sacro
commercio detereia te humanum.
Rex Pontificis compos, rem nouam aggressus est , quae similiter gentium fama omniumque scriptis celeberrima est, Equitum Templariorum perniciem atque exitium. Ii ab nobilibus Francis Hugone Payenio & Go- defredo S. Audomaro primum instituti, Christi anno post millesimum atque centesimum duodecimo,ad Furegrinos iuvandos, vestem albam induti quam Crux rubra distingueret, multa praeclara in Palaestinae tutelam , de Saracenorum cladem praestiterant ; dicti Templarii , quod ipsis ad habitandum,
aedes Ierosolymae ad Salomonis templum assignatae essent. Piorum munificentia ingentibus copiis comparatis, lapsu , ut fit, temporis in deterius mutati, rerum copia voluptatum matre, primo in luxum, gulam de libidinem effusi, tum in auaritiam Sc rapinam, ut quod peribat vitiis, instauraretur de vitio; pessime apud Christianas gentes audierant. Philippi maxime contraxerant odium , quod in tributis pendendis , querulis vocibus deseditiosis concitarent plebem ; & in tumultu Parisiensi dessnati essent turbarum principes. Eas ob causas Rex in eorum perniciem diu incumbebat: nunc implendi desiderij illuxit occasio. Quidam Templarius Montis-falconis ad Tolosam Prior, ab Magistro Equitum ob graues noxas Parisiis coniectus in carcerem, cium eiusdem custodiae nactus est quendam NODfum Florentinum ; qui cum participato consilio ministros Regios appellauerat, iisque retexerat nefanda scelera, quibus uniuersus Templariorum ordo contaminaretur ; Ea erant haeresis, apostasia , idololatria , atque Sodomia. Quibus ad Regem nuntiatis , plurimi Equitum capti sunt , in custodiam traditi, ac de hagitiis requisiti. Rex qui in illos acerbam iram collegerat, plerosque fatentes ubi comperit reos, accusationem ad Clementem Pontificem defert, urgdique summopere ut rei condignis suppliciis plecterentur, atque ordo tot ac tam grauibus facinoribus implicitus deleretur. Et hoc esse creditur postulatum sextum , quod suo tempore
Philippus dixerat enuntiandum ; quanquam δc id valde incertum sit; ciunalis ad Romanum Imperium reserant; quod Francorum regno peroptabat' restitui,
457쪽
restitui, quodque pdst Alberto Iimperatore occissi , incensis votis a Pon-
stianos Principes scripsit, proposuit capira scelerum , ac iussit in lingulis prouinciis, in quibus Templari j agerent, quaestionem haberi, iis interim carceri mancipatis. Ea inquilitio aliquot annos tenuit, nequis remere & praecipitanter actum calumnietur , ab anno currentis 1 cculi Anno r3rr. septimo ad undecimum , quo Concilium Viennense celebratum est a Clemente ; eodemque ordo Templarioruin abrogatus penitus atque extirictus est ; Equitum bona addicta Hospitalariis., qui iam ante sub Rhodiensium Equitum nomine innotuerant ; excepta Hispania , in qua eorumdein bona ad bc Ilum Mauricum designata , qui vivi Equites superesthiat, pro grauitate scelerum plecterentur ; insontibus vita , S ad eam ducendam suinptus praeberentur. Id Concilii decretum a Rege continuo executioni mandatum ; plurimique viri tum Parisiis tum in prouinciis igne absumpti ; facultates datae Hospitalariis ; quanquam priuatorum
plures in eas inuaserint; & momento propemodiim celoberrimus ordo, non in Francia modo, sed in Christiano orbe extinctus est , magno omis Exeusati nium gentium Principumque consensu. In quibus Scriptoriam calum- P in f O niam arguas, qui Regis auaritiam , & abiech.im Pontificis seruitutem, in re tanti momenti accusant, quasi insontes eorumque criminum incomperti damnati sint. Enimvero tametsi concesserim Regem indisnatum in eorum perniciem conspirasse, nec singulos tam horrendis nagitiis inquinatos ; quis tamen credat Pontificem plerosque innoxios , si fui IIciit eiusmodi, tantae ignominiae tantisque poenis subieciste , nullo emolumento, ut Regi duntaxat obsequeretur qui tam sortem atque intrepidum in tuenda Bonifacii memoria se exhibuisset, in perdendis in- nocentium turbis ignaua quadam & crudeli indulgentia consensisset quid de auctoritate Concilii, quod uno suffragio extinguendum ordinem censuit quid de caeterorum Regum & Principum voluntate , qui refragante nullo in Templariorum perniciem assenserunt an a Franciae
Rege conciliati ὶ an similiter cupiditate opum illecti 3 Haec mihi persuadent calumniam haud dubie in Regem conflatam ; aut a Templariorum assinibus , in quos infamia & iactura tanta redundabat, aut a populo conflagrantium poenas miserante ; aut Scriptorum indole , in peius detorquentium dubia, & regnantibus assingentium crimina; ut quibus nequeunt potestatem detrahere , innocentiam detrahant. Et vero figmentum est , quod de Mola Equitum Magistro , & Guidone fratre Delphini Vienncnsis scri mi; eos tum Pontifici tum Regi ad Dei tribunal dixisse
vadimonium ; atquc intra quadrahesimum diem raptum morte Pontificem , Regem aniano v crtcnte ; cum constet Clementem vitam produxi illa ad annum seculi decimum quartum ; nec veros mile sit Regem ultione flagrantem reorum supplicia in tertium post Concilium annum distulis Ie. Locum fraudi an fecit, quod eodem anno Rex & Pontifex , mensum plurium interuallo fato concesserunt. Sed de his fatis ; libuitque tam multa , ad vindicandam in Ocentiam Principum , vulgi inuidentiae
458쪽
tiae calumniisque obnoxiam. Nunc repetenda serie rerum qu p P u i i i h miseram. I vs PVLBclio Flandrico ad finem vergente dolor grauissimias Regem affecerat. Ioanna coniux charissilia a praerepta est morte ; praeclarissima dotibus animi corporisque , pietati doctrinam de sortitudinem iunxerat ; in viros sa- XXIV. cros supra modum addicta ; litterarum amore, quarum peritiam haud vul--m-garem nauserat, Natiariae Collegium Parisiis celeberrimum condidit atque ornauit ; princeps in consiliis dicebat sententiain , allii eta etiam acina induere , & dum consers in castris ageret , copias ducere. Illius Ludovitia obitu Nauarrae regnum ad Ludovicum primo ex se natum deuoluitur, quo is iubente patre inauguratus, in Nauarram se contulit; ac praesentia tumultus compescuit , quos longa regnantium absentia concitaue rat ; regressusque in Franciam trecentos e prima nobilitate adolescentes obsidum loco deduxit. Tum Lugduni turbat consbpitae. Eam vibem
vindicabant sibi Archiepiscopi ; siue donatam ab Imperatoribus, & Are- . latcnsis resni appendicem ; seu in seudum commissam ab G uiscardo C mite Forificia sit. In praesentia obtinebat Infulas Petrus e familia Sabaudiar Comitum , urbemque admotam ad Sabaudiae limites sibi asserere cupiens, ea ministros Regios prohibebat; ciues sibi adiunxerat, vel priuatim conciliatos , vel a Rege ob tributa abalienatos. Ludovicus urbem qua metu qua auctoritate pacavit; & ut radicem semel reuelleret, iura Archiepi L. copi redemit pretio , regiisque annexuit, urbe iam florentissima in potestatem Regis traducta. Ipse Rex Parisiis hastiludia frequentia masia1
concelebrabat, sacram admodum ob causam : nam Pontifex cum Pala:
stinum bellum indixister; Philippus ad eam expeditionem nobilitatem regni exciverat, suscepitque cum tribus filiis sacram Crucem, plurimis Procorum ad pium votum adlectis. Verdm stustra hic conatus fuit ; Regi tum motus Flandricus, rum priuatus dolor, mors denique excussc-runt expeditionem. Nascebatur bellum in Flandria ; Roberto Comitet romi illam pecuniam repraesentare cunctante ;& pigneratae urbes rebel-ionem parabant. Id comissus cum exercitu Valesius ad vim inserendam; B.ssum Plan.& Rex ipse grauibus exactis vectigalibus nouum conscribebat; sed procellam utramque Flandri avertunt, conciliato magna pecunia Enguerrano Marinio ; qui primum expeditionem Valesii irritam ficit, regiam mox Decontinuit, interceptis tributis , & in usus suos conuertis. Et quidem re- ony. clamabat vehementer Valesius, & proditionem expostulatait, quanquam incassum , Rege obsequente , & ad Marinij nutus conlarmato. Bellum AIulieria topraeterea domesticus dolor excluserat. Tribus filiis Rex uxores dederat; Gmores β.Ludovico Margare tam Burgundiae Ducis filiam, Philippo Ioannam filiam Othelini Burgundiae Comitis , ac Carolo Blancam Ioannae soIorem. Earum duae quanquam maritos formosis mos Principum nactar, inccndente libidine patiebantur adulteros, adeo procaciter abuta liccntia quam sibi fecerant, ut maritis flagitium innotuerit ; Ioanna etiam in suspicione invocata. Ii quae silentio debuissent obruere retegentes, ad Regem adeunt, derim. I. Lil scelete
459쪽
1 celere expostulant, efflagitamque lappliciuita. Habita quaestione , Ioan-
ira innocens, Margarita .R Blanca sontes dictae , dc carceri perpetuo mancipatae ; adi ilicris mors per acerbos cruciatus illata. Vindicta crimen extinxerat , non ignominia , qua amatus Rex , quod in familiam suam tantum flagitium perii asisset, contraxit morbum ; quo lente absumptus, viii cre desiit , anno supra qiuadragesimum octauo postquam incoepelat. Ad mortis fauces, agitante conscientiae morsu, significauit filiis, quantum angeretur ob vectigalia regno indicta , ea se ut iniusta rescindere, ac rogare filios & iubere pro potestate , ea ut abrogarent atque extinguerent: sed male exigimus, quod ipsi non praestitimus ε, facta exemplo sum , verba dispereunt. Huic silere plura pro virtutibus vitia , ge-aierositate & pietate , quae Capetiorum virtutes, nulli inferior, alebat ambitionem , nec implebat tamen ; designabat plura , pauca efficiebat; addictus Matinio , cuius auaritiae & gloriam suam addixerat peccauit in Bonifacium , cupiditate vindictae, in mortuum etiam suscitatae ; vexavit subditos immensis tributis , nullo fructu , nisi ut quae male legerat, male effunderet. In selix in posteris, quos breui tempore regnantes dc inceps, ceu fulgetra vidit Francia , illucescere dc evanescere. Ludovicus natu maximus regnum primus suscepit, nec vitae spatio, nee gestis memorabilis. Continuo in Marinium exarsit Procerum, Valesii maxime odium. Ille Philippi dominus ad nutum administrauerat Franciam , contractisque immensis opibus per fas & nefas, conflagrabat inuidia publica ; priuatim inimicus Valesio, cuius gloriam in Flandricis bellis detritierat , de in consiliis auctoritatem infregerat. Nec ignarus Marinius quantae inimicitiae sibi imminerent , nocte qua Philippus decessierat, thesauros regios ex castro Luparae , cui erat Praefectus , in securum locum extulerat ; sibi inde amicos dc aduersus inimicos praesidiuml araturus. Verum inuigilans ultioni Valesius , Resis fratribus , Phi-ippo Comite Pictaviensi, & Carolo Comite Marcniae, adductis in sententiam stam , palam in Concilio euocari Marinium iussit. inem praesentem percontatus , quid regia gaza factum esset , respondente Marinio , se rationes optime positurum , dc instante Valcso , eas in 'praesentia poneret ; ille insolenter assirmat , se ipsi Valesio dimidium
alterum dedisse, alterum fratri ad alienum aes dissioluendum : qua audacia excandescens Princeps , Mentiris , inquit ; tunc impudentissime Alarinius , per Deum, refert, tu ipse es. Enimvero in haec verba nudo . ferro perime Dat Valesius hominem, nisi spectantium preces & Regis ve- ne ratio tenuis lent ruentem. Ille a lictoribus in custodiam datus est, & ac- 'cusitio sedulo instituta. Ea in sit tu Vicenarum apud Regem obita, Ha- uerio Advocato accusatoris partes sustinente ; multaque ad odium excitandum congesta ; Franciae calamitates , immensa vectigalium onera , bella improvide & infeliciter gesta , quorum omnium fbias arcellebatur Marinius. Dein speciatim crimina designata: immensae opes quas comparauerat , recensitis reditibus &aedificiis sumptuosis ; accepta a Flandren
460쪽
plandrensibus pecunia, vi ab eis bellum attertcrct ; tributa & vectigalia in usus proprios derivata ; incrcatores plurimi nullo flagitio quam opulentiae spoliati ; peculatus , & plurima aureorum millia plebi imposita ; res gnatae & immutatae regiae litterae ; Regis ipsius lacrymae, contestantis se a Marinio proditum ; postremo epistola a Ioanna Regina sub mortem perscripta , qua Marini, scelera Regi aperiebat. Ad
haec clim Marinius temporis moram reposceret ; res tam graues repelli momento sine quaestione non polle, instri tendam accusationcm , &audiendum in singulis reum ; iamque Rex eo propenderet , quia postulatum aequum videbatur ; Valesius ne reus elaberetur , nouum crimen profert ; nempe vulgari fama Marinium in salutem Regis coniuras.se, eiusqtie uxorem cum quodam venefico & femina eiusdem artis peritissima conuenisse , ut Regem perimerent deuotis imaginibus ; quae ratio perimendi iis temporibus inualuerat plurimum ; seu ipsis veneficiis , seu credula superstitione timentium. Rex periculo territus , extemplo Matinium Valeso dedit ; cuius sententia aliorumque Procerum damnatus patibulo, postero die suspensus est , affixusque furcis , quas nuper ipse instaurauerat; nescius hanc sibi domum poni, in qua animum redderet 1, mox euersa statua , quam in Palatio ad pedes Regis erexerat. Estque ille una victimaruna , quas identidem humanarum rerum conuersio mactat, praebetque in exemplum Deus, ad compescendas cupiditates mortalium ; quibus plerumque fastigium suminum , patibulum est. Attamen Marinius in calamitate quam prosperitate modestior, dum ad mortem duceretur, conuersus ad plebem , clamoribus atque petulantibus verbis insectantem, id unum repetebat; Boni viri , Deum pro
Dum hae turbae Aulam agitabant, sibi nouam coniugem Rex confi- XXVI. ciebat, Clementiam Caioli Martelli Regis Hungariae filiam, quae dum s. risis iis ad regni fines accedere , Margaritam clausam in carcere offocari lin- Flandros.lcis iussit; tum cum noua uxore Rhemis ita unctus est. At curae illic bin Flandiense bellum conuersae sunt. Cum Flandri multa polliciti pauca praestarent ; indignatus Rex , & deleturus contumeliam patris, exercitum scribit, ducitque in Flandriam , sed incommodo tempore, mense Septembri. Nempe hoc anno coelum frequentibus pluuiis inundauerat, ut nec segetes, nec uuae maturuissent,intunauerant amnes; Lisa maxime, & Cortraia cum petentibus Francis iter occluserat: praeterea solum ita penitus aquis immaduerat, campis latc in continuum carnum conuersis, ut commeatus vehi nullaienus possent , triginta iumentis aegerrime dolium vini trahentibus. Quo factum ut exercitus quoquo se verteret luto immersus,&paludoso coeno inuolutus, diu cum solo liustatus, ne aquis tandcm Obrueretur, regressum parauerit, ac se multo labore in Franciam receperit , sed prius impedimentis & tabernaculis igne combustis : eum assi-xa luto ceu aves visco captae evelli & explicari nequirent. Sic bellum istud unos in Flandria rogos sumptibus Francicis excitauit. Metus tamen Ro-