Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Romium in

HIs TORIAE FRANCICAE

permitti alip oties , sd Regum indulgentia , quam' uam Regnum inter fresa

multum iv:ersit, quando Regnum hereditas non est aut patr:monium , sed ius perpetuum atque immotum , cuius usingruRm ad regnautes pertinet quid m , sed illibato iure ct intemerato. Si admitterentur femina , at 1 e haberetur ratio Ianguinis , quia Uabella eum regno s cum superessent Hutim ct Philippi filia , γ'

modὸ e Caruo nata esset puell. i, num i a propinqDiores matertera e At Eduardus ab Isab Ea nativi vir cum sit, infirmitatem sexu exclust , qtrasi 1υι exelusa matre vel umbra superet, ct Reges contingat nisi matris si hi .e σ bo-κeseiο ' Freso fem i. Utari s promisoraim illecebradi Francos haud quaest ammercatores esse , elisi se ct libertat m diuendant pret ; nec arcusendi m et Irra Oceanum Regem , praesente Philippo, quem natura, ius, Regniqi e leges Regem nuncuparent. In emn scirietat iam a comitiis itum est, dictus hie Rex

Philippuζ Caroli Valesii filius , Caroli Pulchri patructis ob eam rem

vulgo Felix nominatus ; quod per trium Regum mortem adhuc illuc nisregnum compararct, quodque e duodecim stirpis Regiae ramis clim triginta admodum Principes viverent, ipse prae cae teris diademate cinistus cst.

Sed praecocem & priae posteram appellationem acerbissima post calamitate corrupit; adeo nemo ante obitum felix dici deber .Rhcmis magno Ordi num plausit inauguratus est ; Anglo repulsam patienter fercnte. Philippus sceptri compos , ab inentiae specimen illicd edit, Nauarrae regno a te abdicato. Et ipsi Nauarri pertae si diuturnae regnantum ableluiae, regi a praesente volebant; eamque ob rem celcbratis comitiis, Ioannae Hu-tini filiae rest num delatum est, quae iam nupserat Philippo Ebroicens ; repulso similiter Eduardo, qui a Francia deiectus, Nailairam appetierat, ut Carolo Re rei coniunctior. Philippus a nouis Regibus Campaniam & Brigiam habuit; datis in permutationem Comitatibus Marchiae , Morta iiij, Longauillae, & Encialismae, praeter pecuniam annuam ἱ sua enim intererata Lutetiae portis amoueri longius Principes. Tum Petrum Remium Caroli Pulchri Quaestorem primarium , peculatus damnatum, ad patibulum misit, ob ardigantiam & immensas opes vulgo exosum ; nam in bonis numerabat duodecies centena librarum millia , immensas iis temporibus Opes, quaeque Regem aequarent. Isque suspensus ad furcasMon falconias, quas nouas ipse nuper extruxerat; quartus eo seculo, qui pecunia ditatus publica poenas dedit; nec aliorum supplicio abstinentiam didicit ; adcopicata est auri cupiditas,viscoque ineluctabili animos implicat. Post haee continuo Rex ad Flandrense bellum se admouit. Flandri Ludovicum Comitem assiduis rebellionibus diuexabant ; seditiosi consurrexerant Brugis, qui usurpato regimine , caesisque nefarie qui repugnarent , urbem moderabantur ad nutum : in aliis oppidis Roberto patruo faces submittente plebs exardescebat in Comitem ,& in discrimen vitam saepe vocaverant, rebellione per diuersa foedera excitata potius quam sopita. Comes tandem in Franciarn confugerat , extorrisque a patria opem Regis calamitate ips1 implorabat.Proceres ad consultandu adhibiti,abstinedum bello censebant:

Illo quari haud muli m gloria, periculi plurimum; vilam plebeculam ct facem hominum in des rationem agi, qua vel in ignauis terribilis sit, plus nobilis sanguinis.

472쪽

in Alandria fusum his proximit annis , quam superioribm in ORIpto ct Africa I maioris esse Preth Francum uumn e nobititate , quam opulentam in Handria rinitatem ; ipsi inter se bestuarum instar desalutant, se inuicem lanient atque dilacerent, abscindantur ab omni ccmmercio, sibique i , qua acerbisima

poena, relinquantur. Haudquaquam Rex iis mouebatur , flagrabat alii-nnis militari laude , ratus regnum frustra comparatum , nisi iuuenile illud incendium magno facinore statim effunderet. Urgebat itaque , miseriam Comitis comestatus atque Franciae ignominiam , si diutius calamitosium supplicein pateretur. Cum nihilominus relisterent Proceres, &a firmarent exhausto aerario expeditionem tantam temere suscipi; saltem praestolandum opportunius tempus, cum nunc aestas ad finem vergeret; Rex tantas moras uno Verbo abrumpenS , ad Gualterium Crecyum conuersus , nutu intendens quod desideraret; Tu , ait, quid censes 3 cum ille voluntati Regis oblequiitus responditici; Haud cunctandum ulterius , de amatoribus Martis Omne tempus elle opportularim I aequum , inquit Rex, censuisti; tibi allentio , & ncino credo mihi dii lentiet. Ita uno verbo nodum Gordium secans, ipse validum exercitum in Flandriam ducit. Rebelles magno numero ad Cailetum , in crecto colle , caltra posuerant, hostes patria prohibituri; Franci in subiectis campis sua metabantur. Ii cum sponte impelleientur in pugnam , ut ab tuto loco Flandros educerent , copias diuidunt, iis lite in holitum oculis agros populantur. Flandri conspectis villarum incendiis, duci in aciem flagitant, sic conuenille tutandae patriae gratia , non ut otiosi collem occuparent, solisque oculis prosequerentur perniciem. Duces quorum princcps Nicolaus ROZequinus , arte piscator , cum neqtiiren temeritatem compescere , censuerunt fraude &dolo armandam. Ergo pugnam polliciti , ad eam Francos prouocatum mittunt,diemqtie in dicunt ab eo secundum, Sancti Bartolomaei postra die. Tum Roge quinus fallendi certus , piscatorio habitu , in Francorum castra pinees it venditum ; admisitisque nulla si spicione , explorat omnia, militem, praefectum , tabernaclitum Regis, ac caetera quae audax consilium promouerent. Clincta speculatus, ad suos regreditur, & in ipsuin festi diem pugnam tacitus comparat. Franci dolum minime suspicati, expectata in diem posterum pugna, incauti agebant; cum repente Flandri triplici agmine, e colle nullo strepitu, nullo clamore , aut buccinae sono exscendentes, in castra inuadunt. Ea in tres partes divisa. Primam obtinebat Rex ipsc ,alteram Ioannes Bohemiae Rex , tertiam Comes Hannoniae. Primus impetusae ferocissimus in tabernaculum Regis effunditur , Ro Ecquino duce,cui nota omnia & perspecta crant. Multi Nobilium ad tabernaculum caesi, dum Rex armatur; in aliis locis necati aliquot, donec Franci a trepidatione recreati, armis terribiles , ad sua quique signa conuolantes, repellunt impetum ; mox Flandri recedunt, agmenque instruunt ad iustum praelium. Quod tandem initur acerrima dimicatione ; illinc fortitudine, hinc desperatione pugnantibus ; donec ista oppressa, non victa est,caesis in loco quem

occupauerant Flandris; nemine terga verrente , tela aduerso corpore cunctis excipientibus. Istorum necata sexdecim millia ; Franci, nisi id fidem superet,

tam ardor

Gauset de

473쪽

III.

superet, duntaxat septemdecim; splenduitque si unquam militaris Francorum gloria, quibus nihil ad exaggerandam laudem desideratum est. Eodem cursu victoriae expugnatum est Callicitim ; quod deletum krro & flammis , poenas dudit irrogata: Regi contumeliae; quem repcrtum Regem nuncupabant, Gallumque pictum si pra muros erexcrant, concinentes in ludibrium tunc Regem repertum in sua munimenta subiturum , cima hic gallus caneret. Ypra, Brugae, & caeterae ciuitates Comitem ex ccperunt supplices;& Rex victor triumphauit Parisiis, primariam Dei para: Matris Ecclesiam c quo vectus & coruscans armis ingrediens ; obtulitque orbis Reginae, instrumcnta & monumenta victoriae, Equum atque Arma; erecta postmod sim in eodem Templo equestii statua ; ut tam auctor victoriae Deus, quam Rex victor illucesceret posteris. Comes Flandrensis iustis in rebciles suppliciis auctoritatem finxit; & Canuti poena memoratur , perduellium principis, qui Regi traditus, per acerbos cruciatus necatus est; vr plurimorum quos trircidauerat neces, totidcm , quantum uni corpori licet, sua repcndcret. Regem bello functum contentio ciuilis excepit, eo intricatior, quo periculosius alteri parti se traderet. Diu querebantur Iudices Regis, Eccissisieos in alienam iurisdictioncm inuadere, nullam esse litem quam non occuparent , iminiscere se omnium causis , fontes etiam imo insontes in frumsuum vocare ; oe specie sacri seminis quod vibrarent , perthrbare singulormn res atque familias, ct telum quod commissum in sacrarum rerum 1 Melam foret, in profanis impendi I Uu iustitiesus detque euerso. Ob querelas graues Parsamentum in Vicenarum saltum Rex conuocat ; ubi in frequentissimo Antistitiam Proceriimque coetu habet orationem in Praesules Petrus Cunerius Advocatus Regius , accrbe in sacros Iudices inuectus ;quorum immunitates & immensam potentiam infringi penitus flagitabar. Respondit accitratissime Petrus Bertrandus Episcopus Augustodunensis; αlite ab culpis Iudicum ad dignitatem Ecclesiae solerter traducta, multa de Ecclesiae maiestate dixit, de reuerentia religionis, de Francorum Regum pietate , euocauit e superis Carolum Magnum , Ludovicum Pium , Ludovicum Sanctum , eorum opem implorauit, ut quae tam effuse donassent Ecclesiae, ea conseruata in posteris vellent, adiunxit beneficia quibus ipses Deus cumulasset, demum tanta eloquentia peroravit, ut Regi metum iniecerit immutandi quidpiam , efficacissimo apud pium Principem Diuinae reuerentiae argumento. Quare is postqtram amice admonuit Praesules, velit irrepserant abusus icalerent, parciusque sacrum fulmen vibrarent, pronuntiauit; Ecclesiae iura aucta se potius velle, quam imminuta , sartasque & tectas immunitates itissit esse Praesulibus. Vnde Catholici nomen adeptus est: difficillima lite disceptata tam prudenter quam pie. In unum Cunerium promptum est odium publicum, cuius nomen simulacro informi adscriptum est: idque Parisiis in aede Dei parae prostat loco obscuro, ad cxtinguendos cereos designatum , in angulo seu cuneo positum , ut anno minario cuneum inter atque Cuneriuna, tantum praeclaro viro ludibitum

effer, q-tum statuae dedecus foret. Expedita lite , ad client clam admissi

Proceres z.

474쪽

Proceres : quorum princeps cum citet Eduardus Rex Angliae , ad eam praestandam vocatus est. Et vero summa Philippi dignitas crat, ut qui cum ipso contendebat de regno, is clientem & subditum se profiteretur : atque ideo primum Isabella Eduardi mater negauit fili una professurum , nec de iacere ut Regis filius coram Comitis filio te se submiti cret, Eduardus tamen re delibet alii, aequum peti censuit, S: pro fictus est ad iurandam fidem, siue odio nondum in Philippum concepto , siue adhuc impar illi demonstrando. Ambiani Rex venientem magna pompa excepit 1, appellauerat Reges Bohemiae , Nauarrae, atque Maioricae, Proceres Oimaes , virosque Nobiles , tume Franciatum e foederatis, ad maiorem Eduardi honorem an ignominiam , quod tam multos spectaret testes demissionis atque obse-

i. Primo disceptatum , quibus verbis praestaretur id officium, permi Lut generalia Anglus usurparet, dum domi per otium quid maiores ea in re egillent considui aret, ac deinde specialiter Regi sese obstringeret, quod de postea praestitit. Interea magna ut interpretabatur contumelia ipsi illata est. Cum enim ad praestandam fidem accederet, Philippo Rege in solio considente, indutus villoso serico in purpuram tincto, pardis aureis vcstem illuminantibus, capite Coronam praeserens , cincto ense , aureisque calcaribus , iii Isus est Coronam , ensem & calcaria ipsa deponere , seque ad subditi cultum accommodare, iussusque paruit, sed alte in generosuin pectus pcnetrauit opprobrium, deditque fomilcm incendio quo conflagratiit mox Fiancia. Dolorcm haud milto post cumulauit, quod Philip

pus assinitatem contraxit cum Ioanne Bohemiae Rege,eius filia Bona Ioanni filio in v xoreth data , cui sororem Anglus obtulcrat, noua repulsa dolorem primae, & contemptus sensum refricante. Igitur cὐm Philippus communicato cum Ioanne Pontifice , & Benedicto lucccstbre , huius nominis XII. expeditionis sacrae consilio, omnia in eam comparallet, starct - qtie Massiliae magna classis in anchoris , par octoginta militum millibus ,

Regesque Hungariae, Siciliae, Cypri atque Maioricae, socii glorioisimi belli

accedercnt, Rex aduertens Anglum tacitum se continc re limitibus, Se Europa tora adstrepente unum conquiescere, ad eum misit, qui rogarent nunquid ipse vclici in expeditionem sacram conferre. Nec ultra dolorem Anglus opprcssit,dato Legatis rc sponso,cum Philippus sua sibi restitueret,quae usurpabat iniquius , se tam cito prosccturum in Syriam , quam Philippum ipsum. Qua voce malevolentia Angli deprehensa , sacrum iter dimisit, ratus sua cuique quam aliena elle potiora, nec aliis subueniendo prouocandam in se perniciem. Sed iam urget belli Anglici moles, quod tenuit annoscentum sexaginta , 5 calamitatum caput appetit Franciam. At primum inquiro, quo fonte, quaque origine hic aerumnarum aestus proruperit. Ex summa beneuolentia & arctissimo sanguinis vinculo, capitale odium& Vatiniamini exortum est. Roberto Artesio cum Philippo , antequam is promoueretur in regnum, iucundissima vitae atque officiorum omnium Ib-cietas erat, una voluntatum & sententiarum consciatio; ex priuatis commodis commune quoddani essiciebant; imo ut agnationem sanguinis vincirent arctius, assinitatem contraxerant, Erote Philippi Artesio in uxorem Iom. I. N n ii data.

rata

475쪽

Da me de

46c, HISTORIAE FRANCICAE

data. I eo de regito dum disceptaretur , Robcitiis coniciationem Omnem

ut Philippus promouet e tur intcnderat, idque perfecerat; imo aliquandi ii Regem inter & subditum eadem amoris significatio perseuerabat, cli in Plii lippus Artes ij causa omnia cuperet, & potentiae quantum set ambitioni forci permitteret. Ea res Artesio veteris litis instaurandae atque obtinendae votum & spem fecit. Robertus Artessius qui in Cortracensi strage occiderat intestato moriens, reliquerat liberos, Mathildim filiam , & nepotem ex Philippo filio iam praemortuo , Robertum hunc de quo sermo. Lis inter liberos continuo nata; Roberto Comitatiun Artesium reposcente, qui Philippum patrem nacu maiorem repraesentaret ; Mathil dis contra quod propinquor patri quam nepos foret, & quia Artesiae consuetudine repraesentatio patris in filio vetaretur , candem ditioncm sibi asserebat. Iuris speciem potcntia fulciebat: nam nupta Othelino Burgundiae Comiti , sus.ceptas ex eo geminas filias, nuptui dederat Philippo Carolo , Pulchri Philippi liberis; quare controuersia in Parium Curia disceptata , Regis gratia & auctoritate. Artesia Mathildi adiudicata est. Et Robertus climiniquitatem iudicii questus in Artesiam inuasillet, Philippo Longo in regnum euecto , Mathil dis genero , ab ea pulsus est, nouaque it crum perchilsus sententia, qua Mathildi sanciebatur Aricita. In praeientia Philippo rcrum potiente , existimauit Robertus articulum ad rc petendam luem percommodum ; Mathildim iam vita decessisse , Reges severos e imrxm gratia nitebatur nullos esse, superesse in liberis praeter unam filiam neminem, illibatam in Philippo beneuolentiam , or beneficium nullo praemio repen um , summam sibi apud omnes ordines auctoritatem , iure se niti atque aequitate ; si iri non posse quin postulatum tandem obtineret. Primum ei de re cum Philippo Rege verbum facit ; porro cum duriorem expertus , quod conlii tuta a duobus Regibus nollet reuellere , diceretque Bello montanum Comitatum in compcnsari nem datum; tertium controuersiam in iudicium vocat, dicto die Ioanna

Mathil dis nepti, Philippi Longi filiae , quae Eudoni Burgundiae Duci nupserat; simul industria Dominae Belunciatis falsas confingit tabulas, quibus ab Roberto auo heres diceretur. Rex audita re, rosat Comitem, ut ab iniqua lite abscedat; male honorem pro quocunque bono commutari; tabulas premeret, ex quibus nihil aliud nisi falsari j nomen alle queretur. Ad eam vocem Artesius, ut erat praecipitis iracundiae , negat se saltarium, prouocatque in certamen, qui sibi obiiceret rem tam turpem. Rex ea prouocatione commotior, qua peti se existimauit, respondit falsas elle tabulas , id compertum haud dubie ; illarumque auctores daturos nacritissimas poenas. Exinde amicitia deficiente in odium sadco Regum vitrea est beneuolentia, Se summa illa dignitas parem nescit) capitaliter Comitem Rexpcrsequutus est ; nam Partamenti sententia damnatus est ut falsarius, non modo a postulatis exclusus ; sed & a Francia exulare iusi is, bonis publi- . catis , & honore ignominiose proscripto. Nec odium Regis intra infamiam stetit, pulsi Artesii coniugem liber 6sque in custodia habuit, quamuis coniunctissimos sanguine; ipsumque Artesium Nanriirco quo profugerat per Episeopum Leodicias expellit; ac feminam B ct unctissem quae Fabricaucrat

476쪽

bri: cauerat tabulas flammis addicit ; mirantibus cunctis, quo beneuolen pisi, tia prima euasisset, & extorrem miscrantibus , qui tot beneficia Uno faci- , Vi v an Ore ac prope verbo perderet, essetqtic exemplo , quam nullis limitibus conscriberctur ira impotens Principuna. Namurco pulsus Artesius ad Ioan iacm Brabantiae Ducem & amnem suum se recipit; nec tamen in eo pcr-

fugio quietem adeptus est. Quippe Rex inflammante satietate vindictam, clim Brabantino nuntiaret bellum, nisi hospitem odiosum abigeret; isque Arresium clam haberet, si forte ira Regis mora defeciteret; Rex cunctationis intolerans, bellum repente Brabantino mouet, de in emi vicinos concitat, Episcopos Leodiensem & Coloniensem, Duces Iuliacensem&Gcirium; quorum copiae ductore Eusio Comite Comestabili in Blabantiam ductae, imparem Ducem spoliatum ibant ditione.Ille tamen quaerat versus liospitem fide , extrema omnia pati certior , quam profugum & amnem prodere, peribat victima hospitalitatis, cum Artesius ultro excessit Brabantia , postque actas Duci immensas gratias, calamitatem suam conque stus, quod nulli bi agere quieto lieeret, & Regi minas intentans, proselliis si quem erexerat deiecturum,occultus in Angliam transmisit,quaesito apud Eduardum asylo, quem sperabat ex inimico beneuolum atque amicum, quando in amicissimo acerbissimum hostem nactus esset. Eduardus exulem , quena aemulo infensissimum nosceret, laetanti animo & gratulanti excepit , dixitque Richemondiae Comitem. Noe Artesius obliterauit iniurias, sed tam illarum memor quam beneficii, Eduardum in

bellum Francicum inflammabat. Insinuabat identidem; nuat. iam, quo repetuntur per iniuriam rarpta , non agi de urbibus arcibi sitie quas Philippm in Aquitania retineret , de totorregno, ct quidem Europa praeiaristimo controuersi.im esse , iam in inre qiMsito plusquam dimidium actum , qttidhaereret,cc fortuna donum cunctatione corraemperet Sane contumelia meminisset, qua sibi Ambiani tot illastribus testibas irrogata , cum potentissimus Rex , fomitis ornatu regio, amulo ct inseriori non clientelam prasitit , sed indecorem mulctam estprobrosam , ferrum modo accingerer quod vi atque iniuria discinxisset , coroncm reponerer quam rivalis iniquit.u detraxisset , quamque donauerat ab proavis Regibus inconclusa succcssio: imo nouam Philippo detraheret, natoprii alis in Iaribus , er admodiam nuper istam cingenti. Nec tam arduum atque Pigficile id pra-LIare, teneram arbusculam radices altas nondam immisisse , euelli posse h. iud distsculter, nunc Philippum flagrare initidia , aegre Proceres Regem serre, quem parem senserant, eseue Dominum iusserant vl regnarent simul , Francos μι cipem

qui nasceretur amare ct colere, quem si fecissent inuidia prosequi ct contempta.

Naitam Regem Philippo infensum , ob vitractam amp. iniam , alienatum Pontificem, Imperatorem hostem acerrimum , iis sociis tentari posse omni et, persei plurima. Debellatos Scolos , Dai idemq; e Regem maxima regni parte Matratum , nunc victrises copias ducendas in Franciam , ct triumpho rum feri em maiori compendio propagandam. Cum iis verbis Eduardi do- B.yrum ablor , quasi ferro vulnus exacerbaretur , tandem bellum decretum cst. Riaod ut moueretur validius; primo de adsciscendis sociis laboratum , Sin Germaniam maxime convcrsa studia : nec aegre in partes Ludovicus

477쪽

68 HISTORIAE FRANCICAE

vocatus, dii duin Franciae hostis, quoniam omnia Pontificum tela quibus im-ὶ'ii Liry ά prauei, Regibus existimabat emis Ia, non dubius quin de Impe- AL , ΥΤ Carolus quam Philippus ipse cogitassent. Episcopus Lincolneniis Orator in Germaniam milliis, non modo Ludovicum adiunxit foederi , sed Duces Brabamiae,Getriae,Iuliaci,& seniorem Hannoniae Comitem, 'aam iu-ilior Franco militabat atque Colonientem Antistitem. Ad Flandi iam quod spectat, in partes abierat.urbibus admotis ad Franciain Comiti obsequentibus,caeteris quae ad Germaniam cuidam Artauellae Gandauensi addictis, abdicata Principis auctoritate. EduaIdus post sancita foedera, proscchus ab Anglia, Cagantiam insulam quae Flandriae erat, & praesidio tenebatur, vi primum occupat, dciicitque praesidium , tum Antuerpia in se confert, ut Germanica foedera arctius stringeret, ubi postquam a Ludovico Imperii Legatus seuVicarius dictus est,confirmatis sociis, lium Philippo per Episcopum Lincolnensem indicit, simulque infert, tum in Aquitania, tum in Morinis. Iam Philippus ad eum repellendum se comparauerat, nec in sce- Ee a Phil ρ- deratis quaerendis segnior, Reges Bohemiae , Nauarra: & Scotiae , Lotha- tingi ae de Alustriae Duces , Comitem Palatinum , & Leodiensem Episcopum sibi adiunxerat. Conductis ex Hispania & Genua irauibus, classem ingentem instruxerat, quam Testa neri O Genuensii, rei maritimae peritissimo , gubernandam tradit, Comestabilem in Aquitaniam mittit, qui ope Conuium Fuxiensis Sc Armaniaci ad Garumnam prouincias contineret, ipse numerosiim exercitum conscribit, tanta Francorum alacritate, ut seli Normanni ad profligandam Angliam maiorum instar sese obtulerint, deligendis equitum quatuor millibus , quydraginta peditum; quos stipendiis suis alerent, idque ob initam a Rege gratiam , quod Ioanncm filium Nornaanniae Ducem dici voluisset. Tanto .apparatu cum Europa scinderetur in partes, primus Anglus mouit, & Cameracum obsidione cingit, ita enim Anno 3338. cum Ludovico Imperatore conuenerat, ut ab Imperatoria urbe belli ini-Galois 4ς faceret. illam propugnabat Galesius Baumius Eques Saba udus , ac-ης-- '' cesseratque Comestabilis ab Aquitania reuocatus, cum tribus equitum millibus , eratque spes Angli opprimendi, si in obsidione perstaret : quare Artesius nono die illius soluendae auctor est : non occupandum regnum per urbes singulas , semel rem unius pugna alea committendam, ideo in regni viscera penetraiaum , id decere legitimum Regem : nam tentare limites fore extranei. Hoc consilio s.luta obsidio,&ad Capellam Picardiae urbem promotus exercitus, ad quam Philippus castra posuerat. Continuo per saeciales diem pugnae dicit Eduardus, a Franco gratulante accepta est, & faeciales splenis. . di des abiti , donatique muneribus. Dicta die utrinque exercitum Praeferatussime pra- cti instruunt, in Anglico erant millia equitum quatuordecim, sexaginta peditum ; in Franco equitum viginti octo, peditum quinquaginta; erantque sub signis quatuor Reges , Comites triginta sex, vexilla Nobilium insignia vigilui supra ducenta ; ut Europae flos in id bellum coli uenerit. Versim Franci Proceres omnino abhorrebant a pugna ; seu prudenti consilio, qaod uniuersum regnum uno aleae iactu adducere indiscrimen nollent; icu religione quadam deterriti,quod Robertus Neapolis

478쪽

Rex, curiosus astrorum inspector , amnem Regem admonuisset, ne pugnam praesente Eduardo consexcret, altra enim stragzm horribilem com v Laii., minari Francis , si sectis agerent ; isque erat per uniuersas copias dissipatus rumor. Et Regi Proceres exponebant i malo pro gloria regnum in periculum vocari ; si vincat, palmam inanem in praemium fore , si vincatur , totum regnum in iacturam. Quibus tametsi generosissimum Principem haud dehortarentur, tamen cunctando & prolatando tantum perfecerunt , ut inclinante in vesperum die , conseri pugna nequiverit, eamque in posteram lucem Reges remiserint. Franci interea rumorem

spargunt, sibi praeliandi haud elle animum , 1ed aciem instrui duntaxat in speciem , ut facilius Anglum interciperent, & alimenta detraherent. rumore ad Anglos delato , serio pertimuit Eduardus , ne id hosti consilium foret , eo maxime quod dcficiebant cibaria: & ipsa nocte reduxit exercitum , in Hannoniam primum , tum in Brabantiam , accusins

Philippiun , quod dicta die aciem non stitisset in praelium. Et Philippus

ab eo insequendo precibus sitorum ino nititque prohibitus , se versiis Franciam recepit : Deo adhuc calamitatibus Franci indulgente ; nam quid praeter Numen in sentissimas gentes atque fortissimas , Reges priuatis incensos iniuriis , sub ipsa tela admotos , nullo sanguine , absile ullo obice diremisset λIntercisa spe pugnae Eduardus retinendis sociis incumbebat prudenter, VI.

quos temere ab.ilienabat Philippus Flandri praecipue magno erant momen- Aetauellara

to, in quam partem se darent. li iam ante ab quodam artifice Iacobo Arta-uella prorsus regebantur. Gandaui Arta uella diu cere uisiam coxerat ; eratque statur 1 corporis firma & procera , valido robore ad staturae modum , magno animo , praefracta audacia, & ad quod uis nefas intrepida ; ob quas dotes lato nomine in populatibus comparato , plebi acceptus , de facino serum asulum , in Gandauenses tyrannidem usurpaverat, probo cuicum que terribilis , contra improbis gratus , quorum vitia fouebat atque alebat. Incedebat sexaginta stipatoribus aut Sicariis cinctus , quorum aliquot ad se uitiam eius conformath, leuissimo nutu designatum quemlibet perimebant. Sic non Gandaui modo , scd in tota Flandria iactarius vir 1e Princi- . pem gerens, morte damnabat, multabat,exigebat tributa , leges condebat, magistratus dicebat, nemine ausis iniquissimis iussis repugnare. Ille ab Eduardo primum appellatus, ut Flandrorum arma suis adiungeret, quanquam multa donatus pecunii, excusauerat se , tum recenti memoria pugnae Callicianae , tum ob pactum cum Benedicto Pontifice initum , quo Flandri promiserant se in Regem Franciae nunquam bellaturos ; si secus agerent, Pontifici in poenam penderent florenoriim bis decies centena millia, & sacris omnibus interdicerentur. Nihilominus Regibus ad pugnam accinctis, conscripserat copias ad Insulas expugnandas, quam ob rem cum ij infecto praelio discessit sciat, veritus Artauella ne allaborante Pontifice pacem contraherent, & ipse Philippo in praedam cederet, ad eum mittit , qui pacem peterent, iis condition; bus, ut Flandri abdicato Anglo reciperent Comitem, de Francus urbes Flandriae quas tenebat dimitteret. At Philippus N n ii 3 conditio

479쪽

eque.

. O HISTORIAE FRANCICAE

conditionem aspernatiis , Ait auellam reiicit. Is ne ab utroque Rege de stititeretur,ad Eduardum Bruxellis agentem se confert,deducti ite Flandri carum urbi lina Consillibus, contrahit foedus ; Anglo lucrum ex aliena socordia faciente. Erat praetcrea unus obcx tollendus, ne in Pontificiam poenam Flandri incurrerent ; nodus ut solueretur , Arta uella auctor eit Anglo, se Regem Franciae nuncupet; ita poenam imminentem vitari vel eludi posse. Sanquam Eduardo videbatur ridiculum, se Regem dicere eius Imperii, cuius nedum minima parte potiretur; tamen ut Flandros obtineret, iurisque auctoritatem palam omnibus faceret, se Regem Franciae dixit, adiunx stque Pardis aurata lilia ; quo vano titulo gavisi sitiat posteri, quanquem tam pollessione deiecti postea, quam primum erant iure destituti. Sed ambitio sibi gaudet illudere , & cum cibo solido vesci nequit, fumo se pascit. Eduardus stabilito foedere, in Angliatia transmittit, cuius oras classis Francica populabatur, & in Hantoniae portum irruperat; relicta uxore Gandavi, ceu charissimo fidei pignore. N cc Flandros spes aut metus distraxerunt ab Anglo ; frustra Philippo conditiones optimas offerente , &commodiores quam quae antea rogabantur : & Benedicto Pontifice interdicta incassum pronuntiantc; quibus primo quidem Flandri perculsi sunt, sed consuetudine stuporcm vinccnte , desierunt timere , quae nec vitam nec vitae usum eriperent. Mox adiuti ab Anglis Sacerdotibus, quos Edualdus miserat sprcto interdicto , obeuntes sacra omnia munia. Philippus, qui cipere alienatione Flandri debuerat, nouo errore priorem cumulat , hq an noniae Comite a partibus suis diuulso. Nam cum Franci Aspram urbe ni Contraitis coepi liciat , ac captam incendissent, Comus hactenus in Philippi copiis adscriptus, excandescens iniuria, quia Aspra suae erat ditionis, ad Eduardum defecit; bellique calamitates tam intulit Francis quam inue xit Hannoniis. At prohibere non potuit, quin castrum Thinepiscopium, quo Cameracum vinciebatur ut compcde, Ioanncs Philippi si ius expugnauerit. Et memorandum in expugnatione telum , quo tandem capta arx , vincentium arte indecore & propudiosa. Nam cum aestu ingcnti coelum emerueret, facileque cx corri piis corporibus virus contraheret ; Franci machinis suis plurima equorum cadauera iaculabantur in castrum quibus putrescentibus inualesccbat contagium , & minabatur teterrimam pestem. Quo metu arx Ioanni dedita est, prius liberato per comitem praesidio. Sed Marii num est satis, ferro & elementis pugnare; quid ea corrumpit mortalis ambitio , & in natur. Maa suam cur peccare cogit

Eduardus interea rebus in Anglii constitutis , ad traiiciendum fretum se comparat ; classi instructae imponit militum quindecim millia , florem nobilitatis, atque militiae Anglicae robur ; Praefectumque se gerens , soluit intrepide. Et erat Ominino quod pertimescerct ; nam classis Francica ad Sclusam de Blandebergam littus praetexebat, & scopulosam nauium scriem obiiciebat appellenti in Flandriam. Trecenta nauigia Franci numerabant, militum triginta millia, alij scribunt quadraginta; Praesecti tres periti 1 maris clarissimi , Testanerius Genta ensis , Κ eruellius Brito, de Bahucetus Coenomantis; peritissimi equidem, sed plures pro imperio, quod consorti A

480쪽

sortis impatiens , tres non capit. Eduardus ad conspectum classis, chira re- Ρui ob gredi nec pudor nec animus , nec necellitas belli permitterent, suos ad , Q. pugnam instiuit, prima fronte nauium maximas collocati ea serie,Vt quam Las 1 vs.liauem implerent milites cataphracti , duae ad latera tegerent Sagittariis plenae ; tum aliud agmen nauigiorum sciungit, quod pugnam spectarer, promoueretque , ubi opus foret, detractis identidem & in pugnantium opem millis nauigiis ; sceminas quae magno numero ad inuisendam Reginam naues inscender mi, in postremum agmen coniecit ; destinato ad ea-rum tutelam milite. Mox prudenter aduertens suorum Ora oriente sole verberari , pugnam inhibuit, dum sidus se ad occasium conuerteret: qui mora opinionem metus hostibus sicit, auxitque forsan audaciam, sed simul temeritatem improuidam , lucisque praeli inguentis incommodum attulit. Post pugnandi copiam , ad balistae iactum naues impelluntur , statimque effusa tesorum S sagittarum grandine , promotae ulterius uncis impactis ad statariam pugnam se admouent. Tunc utrinque strages horribilis, balistis& arcubus certo ictu in subicctum hostcm collimantibus; enimverd miser bilior facies , cum milite cataphracto in obiectam nauem traiecto , fluctus inter velut in solido, nulla fugae spe aut salutis, ferro brachia & capita derruncandur , oppletur pergula cadaueribus , exundatquc sanguis in fluctus. Aliquot horis acerrime dimicatum est , pari itie fortunab imo visa victoria Anglo aduersari , Eduardi femore sagitta fulcio. Verum cum is nec pugnam omitteret, nec Angli, quos a fronte gloria , a tcrgo incitaret pudor, ardore primo decederent; Franci profligatis fortis limis , prii num vinci animo ; dein nocte appetente, conuersis proris quibus integrum erat, ad portum confugere. Mali causa princeps , quod triremes in quibus mi- Anno II o. litum robur, proni bitae vento pugna abscelsurant; tum Praefecti classem pro numero nauium non instruxerant milite ; postremd Anglis sub Regis oculis pro gloria atque coniugibus praeliabantur: Franci pro praeda; cuius cupiditas crescit ex facili, ex difficili perit; nec praedoni unquam , nisi ex infirmitate hostis, animus est. Nocte ipsi expugnatae naucS caeterae; nam . aestu maris Anglos promouente, ventoque valido vela implente,clementis pugnantibus Franci contriti sunt, & reliquiae praelii profli4atae. Caesa Francorum decem millia in ipsi acie, plures hausti filictibus, imo e captis necati plurimi , seruatis duntaxat Nobilibus ; Bahucetus ducum unus malo nauis 3 hucet. suspensus est quod Humonem urbcni diripuisset immanius. Nec incruenta Anglis victoria, quorum occisa quatuor millia , praeter Regis vulnus. Ille victor in Flandriam subicias ; quanquam moderate & pie se gerens, omnium summa gratulatione exceptus, instaurato cum Flandris foedere, centum viginti millia Tornaco admouet; quorum millia quadraginta Arta uella conscripserat, educta ex officinis artificum. Porro Philippus nauali clade nu' iram perterritus, praesidiis urbes firmauerat, parabatque exercitum quo hostem pelleret. Tornacum propugnabant Comes Eufius Comestabilis, ac duo Franciae Marescalli, nam ea viii iis viri dignitas, iam admiserat duos) cum tribus millibus equitum. Cum ideo protraheretur obsidium , hostes pro militum ingenti copia, plurimas turmas ad populan- ον εμα. dos

SEARCH

MENU NAVIGATION