Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

4 uel HISTORIAE FRANCICAE

berto Comiti iniectus, qui Regem conueniens, in notium foedus iuraui Nec eo diu fiui permissiim est. Rex haud paulo post vitam amisit ; venenopiae bito tam vehementi, ut paucissimis horis animam egerit; nec unquam parricidii auctor compertus est. Agebat aetatis annum vicessimum quiritum, regni secundum , ibinni j instar ostensus & raptus; qui iam gratiam

. plebis collegerat, tributis expunctis; quanquam Iudaeos admiserat, grauissimum vectigalium. Hutini agnomen habuit, quod lingua vetori tumultum inat & seditionem; quia nempe a patre ad tumultus premendos erat designatus; vel quia puer inter aequales ad pugnas & bella aptus videretur. Ex priore coniuge nata est puella, cui Nauarrae regnum proprium suit, & ea postmodian Philippo Ebroicensi Comiti, Philippi Audacis nepoti , nupta est ; Clementiam coniugem iam quinto mente praegnantem reliquit; quae quidem marem peperit, cui Ioannes nomen fuiti 'ite intra obiduum moric creptus est. Ita cum Rege spes stirpis periit

infame tam ignaro cui nasceretur , quam cui raperetur.

Philippus cum fratre Carolo & Valesio patruo Lugduni ag bat; eo a Rege missi ut Cardinales urgerent ad eligendum Pontificem, iam alterum

annum diisentientes , atque contendentes. Repentina n orte fratris accepta , continuo Parisios aduolat, & Pallamenti suffragiis designatur partus Regis tutor , Regnique gubernator , dum Rex annum impleret decimum octauum. Regina foetum masculum parit, quo statim mortuo, Philippus regnum capessit, Rhemisque solemni ceremonia inungitur. In qua

obseruatum, Mathildi m Artesiae Comitissam, & Philippi socruin, dignitate Paris lanctam et se, Paresque inter Coronam regiam sustentasse iis indignantibus manum ad colum natam immisceri dextris virilibus. Haec magna celeritate, de occlusis templi foribus pei secta , ne quid turbae oriretur; Valesio & Burgundiae Duce diisentientibus , arque assirmantibus ad Ioannam Hutini miam purtinere regnum. Id diuertis causis contendebant Principes ; Burgundus ut Agneti matri obtemperaret, quae Ioarinae puellae auia, neptem imponi solio vehementer optabat; nec id Burgundi commodis oberat. Valesius rem suam agebat, & priuato stlidebat emolumento, quod ubi assequutus est a Philippo , haud aegre regni Coinitiis controuersiam permisit. Et iudicatu in uno omnium calculo, Philippum lesitimum esse Regem ; lege Salica, de inuiolata consuetudine excludi feminas a regno Franciae ; eamque sententiam Proceres omnes scripto & iureiurando firmarunt. Hoc stabilito, Rex ut assinitatibus deuinciret Principes , quas susceperat filias nuptui collocat ; Ioannam natu maximam Eudoni Ι V. Burgundiae Duci, assignato in dotem Comitatu Burgundiae : Ictbellam Guigoni Delphino Viennensi, & Margaritam despondet Ludovico nepoti Roberti Comitis Flandriae. His nuptiis sancitum vi Ludovicus Roberto auo snam pater decellerat) heres foret, bellumque diuturnum Francum inter & Flandrum extingueretur; Flandri seluerent Regi intra annos viginti, ducenta librarum millia, darentiirque in pignus arces Insularum Duaci de Betunae. Pace constituta , legati a Rol ito Brusio

462쪽

Brusio Scotorum Rege excepti sunt, foedusque antiquum duo inter regna instauratum ; aditinctiun praeterea, ut si forte in altero regno de futuro Rege controuersia foret, Rex foederatus comitia ad dicendum illum conuocaret, quique dictus foret, eum omni ope asserere & stabilire ille contenderet. Rex interea memor expeditionis sacrae quam voverat, ad eam comparabat omnia diligenter , colligebatque Francorum beneuolentiam , quos vectigalium onere liberos fecerat, cum a vilissimae faece plebeculae interturbatur regni prosperitas. Primam molestiam facellunt pastorcs . qui , quod sit b Ludovico Sancto tentaverant patres, ab imp Ostoribus persuasi , Palaestinam armis agricolarum liberatum iri ; ab aratro &vomere ad arma & militiam conuolant , in turmas conueniunt , seque in Syriam duci e Sagitant. At cum illos plerumque alimenta deficerent, Iudaeos diripiebant passim atque obtruncabant. Et memoratur Iudaeorum furor, quorum quingenti confugientes in turrim , cum omni telorum genere pastores aliquandiu repultilent, mox telis, saxis & signis deficientibus , suos etiam liberos in expugnantium capita iaculati , tandem se suis manibus consederunt, praerepto inuadentibus scelere. Nec pastoribus sors commodior obtigit, in quos ciuitates passim consurrexerunt, victosque haud aegrὸ appendebant arboribus , ut ex agris profecti iisdem restituerentur. Ea lues in Occitania maxime saeuiebat; quam &nuper Leprosorum cum Iudaeis coniuratio in periculum graue coniecerat. Dicebantur Leprosi Iudaeorum impulsu sontes & Puteos veneno infecisse , ad luem communicandam potantibus. Ea accusatio vera an falsa plebem extemplo concitauit in miseros; quotquot obuij erant, urebantur ; furorque gras latus est, donec edicto Regis Leprosi Nossico mi is conclusi sunt, & Iudaei regno expulsi. Inter haec sacrae profectionis impedimenta , Rex quartana febri diu vexatus , corrupto iecore vitam clausit; regni anno quinto , vitae vicesimo octauo ; nullis liberis praeter feminas relictis , pietate & prudentia non vulgari; benisnus in subditos; literatorum amans , maxime Poetarum ; moribus facilis commodusque; & magna virtutum spe, si exercendi materia suppetitiset. Longus dictus est, quδd statura procerior esset, & aliquantd tenuior. Carolus Philippi frater refragante nemine auspicatur regnum, imb adiungit Nauartae titulum , sue administrator pro Ioanna nepte ; seu regio nomine , eandem ut spuriam & natam adulterio , sceptro excludens. Daturus sui specimen , irrogatis in celebres reos suppliciis , Rilxit cultum iustitiae. Totam Vasconiam conturbabat flagitiis Iordanus Insulanus ; erat illi ad grauissima scelera facultas & audacia ; vir ad omne nefas proiectus ,

o v S. Retis mors. Anno

XXVIII.

matronis stuprum, vim sacris aedibus, necem opulento cuique insercbat; in priuatos se tutabatur criminibus nouis, in Principes affinitate Comitis iFlandrensis , & Ioannis Pontificis , cuius neptem habebat in matrimonio ; ipsiusque gratia praedoni teterrimo Philippus condonauerat plura. Vnum tandem scelus cumulauit caetera: lictorem Regio nomine vadimonium denuntiantem cum mactasset, apprehensius, ductusque Parisios,

463쪽

14 HISTORIAE FRANCICAE

C noti . stispensus-Partanaenii stirientia ; frustra Pontifice pro illiquissimo ea P.Leuiu dcprecante. Nouam item Victimam odio publico Rex parabat, D. l. G.iei inaprouisa mors interceptiset infamiam. Ea Gerardus Guella, Phi ' lippi Thesaurarius, qui humili loco in Aruernis iratus , Regis compos,

publicique aerarij, tum immensas opes collegerat, tum ampliorum auidus , Regi auctor fuerat , ut tributa vetera restituerer, novumque grauissimum in additamentum apponeret. Annuebat Rex chm morbo correptus , culpam agnoscit , disceditque ab institatio consilio ; at perseuerauit odium in consultorem ; ideoque apud Regem nouum accusatur;& repetuntur pecuniae publicae, quas plurimas ille collegislet, nullo in publicam rem emolumento. Habctur quaestio per tormenta ; in quibus inuicta quidem pertinacia animi , at fracta corporis infirmitas ; etenim cum perilegaret in sua commoda quidquam derivatum , augerenturque cruciatus , in febrim incidit , quae opibus pleno vitam eripuit. Rex vindicata per has poenas iustitia , cura & solicitudine Flandros liberat bello intestino. Robertus Comes Flandriae senio grauis decesserat; huic nati erant Robertus, & Ludovicus ex primogenito nepos ; Robertus ditionem reposcebat , quod patri propinquior foret , Ludovicus quod primogenitum repraesentaret , ipsumque auus in contrahendo cum Philippi filia matrimonio heredem dixisset. Controuersia in Partamento disceptata, Rex Ludovicum Comitem iussit; mi illimque in Flandriam ab insidiis & vi patrui tutatus saepius , facto firmauit quod verbo sanxerat. Haec in sinu pacis, quam statim bellum geminum infregit. Castella primo , Anglia seciuido materiam praebuit ; quanquam ira euentu admodum diuerso. Cantabri Philippo Longo regnum mode, Regina vagiente in cunis , & Nauarra negligentius administrata , Gorritiam arcem improuisi Occupauerant , eam ad Gui-ptiscoae limites positam assirmabant sui iuris elle & ditionis. Postea Ca-

De Mortain. rolo in regnum assumpto , Pontius Mortantus Nauarrat Prorex ab eo dictus , vindicaturus iniuriam , atque adeo arcem recepturus , conscribit copias , s quas Hispani ad sexaginta hominum millia , falso enu merant ) eisque penitus in Guipuscoam immittit ; ferro & flammis Gil dυν agros peruastans ad Beotibam oppidum. Cantabros AEgidius Onerius dux bello clarus octingentos admodum sub signis habebat; quem tam imparem numerum haudquaquam ausus ad pugnam si stere , temeritatem hostium iu subsidium excivit. Ij ad Beotibam inconsultd in convallem arctam penetrauerant , quam iuga montium includebant, immi rebantque superne ; Onezius extemplo rusticorum turba collecta, iuga occupat, dolia vinaria saxis implet; tum ea in subicctos hostes prouolui, vim ingentem telorum &sagittarum effundi , molesque lapidum proruere in praeceps rusticos iubet Id cuin strenue obiissent , & maximam partem iam protritae ement Francorum copiae , ipse cum selecto milite per fauces irrumpit; proximaque clade attonitos haud aegre fundit,

deletique penitus 3 paucissimis fuga aut latibulis rupium seruatis. Et celebrata

464쪽

brata vulsari carmine apud Hispanos victoria , ignominiam victis victoribusque laudem exaggerat. Carolo ad eluendam infamiam non defuit animus , opportunitas defuit. In Occitaniam , conscripturus copias venerat, cum Anglicum bellum curas a Nauarra in Aquitaniam vertit. Ab unius hominis temeritate

duo Reges commissi. Dynasta Monipe satij Anglo subditus arcem aedificabat in Francico iblo ; Regii magistratus eam clim occupalsent ac Regi addixillent , Monipe satius Angli opem implorat. Eam ut praestaret Senescallus Burdegalensis immittit milites, arcem invadit, Francorum praesidium ferro delet, de ad contumeliae grauitatem , Nobiles quosdam necat suspendio. Carolus anteaquam ad arma procurreret, ad Eduardum Regem Angliae mittit, qui expostulent de facinore, & satisfieri flagitent; praeterea reposcant Clientelam pro Aquitania. Eduardus ut rem protraheret , Ednuindum fratrem ad Regem delegat, datque palam in mandatis ut satisfaciat, clam cunctari, atque discedere re infecta iubet. Id egregie Edmundus praestitit, multique Regi pollicitus; ea Eduardus Rex ut exequeretur, Amblaeum secum abducit, qui in Anglia satisfactionem admitteret. Verum ipsum Princeps de via remittit, miliatus mortem si pergeret; tum in Aquitaniam vcnit, ad repellendum bellum se comparans. Carolus geminatis affectus iniuriis, Aquitaniam ob rebellionem Ducis sibi adiudicat; tum Valesio patruo ad cam subiugandam exercitum tradit. Ille ut qua prouincia bellicas laudes adolescens incoeperat, eadem senior gloriam definiret, prim sim in Aginnates conuertitur, & Aginnum verbis compeI-

latam ad deditionem impellit; quippe ciues Edmundo perinfensi , quod ipsos subsidiis diuexasset, virginique ex honesta familia vi stuprum sectilet , vltro luerunt in potestatem Valesii. Caetera oppida primariam

Vrbem aemul. antur , ac se Franco pennittunt. Burdegalam ad Garumnae

cursum properant i , obiecit se Resula , scopulsimque erexit qui vincentium impetum frangeret. Ipse Edinundus communitam urbem propugnabat, floremque militum citii studioso Angli adiunxerat. Nec se intra murum ij concludunt, fatigant Francos eruptionibus; una praecipue luctuosa Francis, qui Dynasta Sancti Florentini e fortissimis ducibus , cum legione tota deletus est. Nihilominus Valesius animum supra pericula erigens , muro admouet machinas, & ipsa intra moenia cladem illaturus, iubet attolli e ligno pegmata , quae ni pra muros ipses eminerent; unde& lapidum moles eructatae, & emusi imbres sagittarum , tandem infregerunt hostium robur. Nam cum tectis protritis subruerentur aedificia , ac ruinae multos opprimerent, & nemo se in conspectum daret, quin pateret telis,deditionem mmundus pactus est ; ea lege ut urbs vincentium serer, ipse in Angliam proficisceretur, fratri ut fatisfaceret persuasurus ; quod si minus Derficeret, se Valesio traderet; quatuor Proceribus in obsides datis, pr. edesque fidei. Regula capta Valesius,ad belli sontem castrum Monipesa lium copias ducit, capitque obsessum, & in poenam Domini funditus eruit;

eiusque ignominiae dolore Monipe satius obiit. Consecto bello redit Parisios

victor.

XXIX.

Bessum cum Anglo. Si te de Mont petat.

La Reole. S. Florent.

465쪽

XXX.

uec HISTORIAE FRANCICAE

victor. Fuitque haec generosissimo Principi postrenia laurea ; nam fe quenti anno vivis ereptus est. Praeclarissinius bello dux , & prudentissinius pace : qui victoriam visius sub signis habere, semper vicit; prouidente Deo ut a Francorum cladibus temper abfuerit : mansuetudine &comitate omnibus charus; rdigno quam prope admotus, nusquani id tenuit ; nam Regum pater, frater & filius, & dictus Rex Aragoniae , eius titulum a spei natus , cum inanis soret, se sua serte conscripsit, nec ambitioni quid regium praeter laudem permisit. Sub obitum vis as est poenitere caedis Enguetrano illatae ; nam is quanquam iuste caesus fuerat , indicta tali ion causa, & ultionis libidine ad supplicitura raptus. Ideo modestissimus Princeps iam extremo morbo suos iussit copiose stipem largiri pauperibus , atque admonere , ut precarentur Deum, pro Domino Enguerrano Marinio , & pro Domino Valesio ; sibi patibulatum praeponens ; adeo Christiana modestia triumphat de victoribus , & admotus ad mortem animus perspicacissime contuetur mortalia Dum is erat aeger, Aquitan: am noui motus turbauerant. E Vasconii tumultuarij prodeunt milites, & in proxima quaeque feroces inuadunt. I,

dicti sunt 1purij; credo quia e nobilibus nati , sed impari matre ; iique ipsi ab paterna hereditate amoti, quae legitimis deberetur, dum ad paternae conditionis modum vitam instituunt , nec suppetit unde sumptus faciant; eos per malas artes conficiebant. Et primo quidem priuatis latrociniis ; deinde praedis palam raptis, cum euentus succederet, opesque abundarent, ceu iusto exercitu conuenientes , remotiora corripiunt , & Garumna transito , irrumpunt in Santones , urbemque primariam captam & vastatam flammis subiiciunt. Auctis praeda plerique Angli sese immiscent , iamque praedonum cohors uniuerso regno terribilis est. Rex Alfonso Hispanico eos comprimcndi munus imponit. Ille Alfonsi Regis Castellae ex Ferdinando filio nepos, idemque nepos ex Blanci filia Ludovici Sanctiicuius causa dixi a Philippo Audace bellum Sanctio Regi ostentatum ; IRite idem e custodia Eragonica profugus , se in Franciam ut in asylum receperat, spemque alcns regni auiti , uxore ducta serebat posteros ; nato iam Carolo , qtiem Comestabilem post Ioannes dixit. Verum quod in sortunium nascenti pro hereditate obliserat , quodque adulto adliae serat, idem ad exitum Principem calami totum deduxit ; nam conserto praelio a spuriis victus S profligatus cst ; tanto dolore cladis concepto , ut vitam clauserit, ne in meta quidem prosperitate decerpta. Eduardus interea Isabellam coniugem ad Carolum constituendae paci legauerat. lippe Scororum bello implicitus , atque Edmundo fratre perurgen e , ut se honesto Aquitanico motu expediret, Aquitaniam cum Comitatu Pontini filio Eduardo tradit; eumque adhuc duodecennem cum Isabella matre in Franciam mittit, qui clientelam profiteretur , turbasque pacaret beneficio sanguinis & affinitatis. Nec secus quam intenderet contigit. I sabella pacem a Carolo fratre impctrauit, non tantum Aquitanis , verum de

spuriis

466쪽

spitriis illis; quibus tot praedationii in data est venia, modo quiescercnt, pr seque in sua reciperent. Eduardus Regi clientelam iurati it Z isclite ille est , qui puer & supplex adductus in Franciam , vir & victor illi cona-

pedes cudet, Diatemque calamitatum in plurimos annos aperiet , modo miser Sc fortunae ludibrium. Etenim cum mater diutius in Francia sum cunctaretur , nec marito se aut filium velici committere, in potesta- g rem Spenserorum penitus tradito , apud Carolum vehementer institit Eduardus, ut coniux & filius reducerentur in Angliam ; nec Carolus vltra periculosos hospites retinebat. Quappe non placebat notium consilium agitanti renouari bellum cum Anglo,& taedebat seroris quae infamiam Mortem arij amore contraxerat; nam hic Anglus nobilis oriundus e Normannia , effracto Londini carcere ad Isabellam euolauerat , credebatiirque amator pulcherrimae semiliae stuprum inferre. Eas ob res Carolus destinabat illis custodes , a quibus reueherentur in Angliam vel inuiti ; clim admonita de consilio ab Roberto Artesio Isabella, clam cum filio & Mortem ario ad Guillelmum Hannoniae Comitem confugit ; Rege haud moleste ferente , sibi hac fuga necessitatem creptam vel sorori vel consiliis suis nocendi. Quae postinodum Isabellae contigerint , siue in Hannonia, siue in Angia , qtiam gratie & iustu in deSpenseris patre & filio supplicium sumpserit , vi victum maritum in carcerem egerit, filii; inque Eduardum in solium ι narrant Angli sus iis,

quorum codices eae Tragoediae implent. Carolus ad eas immotus ingen- R x δε --tem rem voluebat animo , ad Imperium Ge anicum aspirabar. Ioarines XXII. Pontifex graues inimicitias cum Ludonico Bauaro Imperatore susceperat, ipsum interdixerat sacris , indignum Imperium pronuntiauerat, paremque aemulum sit scitans , appellabat Regem ad occupandum Imperium. Nec ille aures appellanti obstruxerat , sed lente fellinans, inquirebat modos occupandi. Foedus contraxerat cum Ioanne Bo-

hemiae Rege, & cum Leopoldo Austriae Duce, & laborabat Pontifex ad

conciliandos Germanos Praesules , cum Rex morbo concepto , altero mense desiit vivere , anno dum regnaret scptimo , cum vitieret post tri

cesimum quarto. Pius , liberalis , & fortatic consilio quam bello aptior, caritim,ri. dictus est Pulcher, quod patrem Philippum Ore dc corpore solum e X- Anno i 3 18. scriberet: Carolum Boliciniae Principem, qui postmodum ad Imperium eucchus est , in aula educauit puerum atque instituit, optimi Regis laudatorem egregium , de in posterum Franciae strenuum do fensorem. Primus Regum Decumas Pontifici legendas permisit, an ut particeps fieret Ex tribus coniugibus nulli liberi , praeter foetum quem ferebat Ioanna ; illique tutorem Philippum Valesium patruelem dixit. Ita Philippi Pulchri ramus exaruit, tribus stolonibus breuissimo tempore marcescentibiis . Nec occurrit Diuinae ultionis alia ratio; nisi quod hi Reges subditos grauissimis tributis vexatos oppresserint ; dc minus reuerenter in Ecclesiam Romanam se gellerint ; cuius dignitatem laesit in Bonifacio pater, maiestatem fortalle filii, dum eam in Francia locant, Tom. I. M m m usumquo

467쪽

18 HISTORIAE FRANCICAE, &c.

vltimque rei sacrae in profanum vertunt. Sed non est mortalium in Diui- iam mentem inquirere , & forsitan nobis quod in poenam est, Deo est in praemium. Sane nouam Regum stirpem exceperunt tot calamitates, ut iis praeripi beneficium sit. Obseruet interim ista qui legerit, ut per trium Resum & fratrum senera Valesiorum stirps ad regnum promora est, sic eauem per trium Regum & fratrum funera desinet , stirpe Bostonia ad sceptrum vocata; adeo omnia in humanis intereunt, dc quae ortum praebent, ducunt ad occasum.

468쪽

HISTOR IAE

FRANCICAELIBER DECIMUS.

Europaestatus sub Philippo missio. Eduvidus regnum Francia ambit. Anglorum pro Eduardo oratio. Artes oratio pro Philippo Valesio. Philippus Valesius Rex ditius. Thilippus Rex Nauarram dimittit. Suscipit besium Flandresse. Pugna

ad Cuptum. Contentio contra Ecclesiasticos. Petrus de Cu-neriis. Eduardus Philippo clientelam iurat. Robertus Arissius ex Francia pulsus. Artesius Anglum in bellum inducit. Bellum instruitur. Admouentur exercitus sine praelio. Arta-uella Gandaui frannus. Anglus Rex Franciae rictus. Franci victi pugna nauali. Turnacum ab Anglo obsessem. Inducia inter Reges. Bissensis . Monforti, contentio. Monfortia

Amaryn egregia. Rex Proceres necat. Belium cum Angloingauratum. Anauesta occisus. Eduardus Normanniam vastat. Cadomum captum ab Eduardo. Eduardus Lutetiam

accedit, in recipit se. Ordo ad pugnam Cresacam. Pugna cresaca. Noua post pugnam clades. Caletum ab Eduardo M m m a. obsessum.

469쪽

4co HISTORIAE FRANCICAE

obsessium. Ludovisus malanus Flandriae comes. caletum redditum. Caletensiit fortitudo ,sex pisertim ciuium Ca- letum frustra tentatum. Delphinatus Franciae accedit. Fbi

lippus Blancam ducit, o moritur. Staneae laus. Ioannes Rex, Comessabilem damnat. Carolus Malus Nauarrae Tex. Carolus Hispanicus occisus. Nauarrus turbans capitur. Appa

ratus ad pugnam Timuiessem Pugna Pictaviensis. Parisienses primo tumultuamur. 0ccitaniae in Regem studium.

Nauarrae Rex per tumultum liberatus. Idem Parisiis aucto ritatem usurpat. Delphini morbus ex veneno. Seditis Mars sios necant. Iaqueria rusticorum tumultus. Delphinus dictus Regens. Delphinus Parisiis excipitur. Belgum cum Anglo. Eduardi exercitus. Pax ad Bretiviacum cum Anglo. Pax patrata prodigio. Ioannes Rex liberatur. Rupeltifides in Regem. Praedones in Francia. Pugna ad Lugdunum. Buragundia regno annexa. Regis itinera, in mors.

I v Franciae Regnum immotum perstabat, dum vicina Imperia procellae grauissimae quatiebant. Anglia bello assiduo cum ScotIs attrita, nuper ciuili motu diuulsa, alte cruorem imbiberae necatis Principibus 1, Germania diuisa pariter & distra H , praeda erat Aquilae vere bicipitis, pluribus de Impcrio contendentibus ; Italia Guelsorum & Gibellinorum sectionibus

risistis sta. scissa, Germanos, Francos, & Aragonios passa, nunc per absentiam Pon- . rificum Tyrannis inualescentibus, singulis tam praeclari corporis membris alebat carnifices; Hispalma praeter incubantes Mauros & viscera depascentes , Castellanum mod , cum Lusitano, modo cum A ragonio committebat : Francia una ab Ludovico Sancto tranquilla , exercita quidem

Flandricis motibus , bellisque Siculis, sed in alieno & de alieno , perseuerabat integra atque illibata, per aliquot missiones sanguinis salute asserta.

Nunc calamitatum patietur vices, casque tam graues , ut cogitanti unde emerserit, videatur opus Diuinae potentiae, portum in naufragio, asylum

in scopulo, vitam in tumulo , in desperatione sali item praestantiu Lubet intueri quibus gradibus in miseriarum voraginoria florentissimum regnum prolapsum sit. Carolo vita lancto , soror Isabella spem regni Friancici concepit animo. Vt ambitiosum est seminarum genus, nec sibi limites poten- constituit. Feliciter suis tumultibus expedita , nccatis Spensciis ,

.rii; f. marito e carcere in sepulchrum acto, nam venenum ebiberat, & eiiecto in

470쪽

LIBER DECIMUS. si

solium Eduardo filio , Franciae regnum praedam haud dissicilem existimabar. Eduardus eo nomine tertius , insentis animi iuuci is , quem nec V L L LOceanus definiret, calamitatibus supra 1pem in scoptrum mutatis, ad F an , ik , ciae nomen erigebat se,& capace iam cupiditate opulentissimu in regnum hauriebat. Id consequuturus oratores mittit, instructos magnifice, qui Regi sito Caroli mortui ex serore nepoti coronam poscerent. Habcbant Franci de futuro Rege comitia , ac fortui Regio quem ferebat mater, Philip pum Valesium tutorem dixerant; moxque partu in lucem edito , cum deterioris sexus is esset, de constituendo Rege cola sultabant. Admissi oratores Angli, pro Eduardo congerebant multa. In Memn i vatitantis umιm Antimmolebrari, quo praedicebatur regna Anglia.Fritncin tu vism corpus e alitura ; ε - N

nune felicissimum illud texum illuxisse ; aequum esse, ut qua duo regna ab uno capite propagata forent, in unum caput rursum conuenirent; Uitichindum Francis , Rodulphum Anglis, utrumque Normannium , dedisse regnantium fontem atque originem ἱ quam iastum eodem relabi unde incepissent. Nec id utrique gentimin v commodum atque gloriosum , dum fortissimi populi, quibuι separatim gens nulla par foret, cammunicatu viribu/ atque consiliis, imperium late rorogabunt: s volentibus leges, nolentibus iugum ct seruitutem imponent. Sane internecinum bellum consopitum iri, quo se mutuis cladibus Angli Francique conficiunt; fisturumque Oceanum non amulorum limitem , nec repagulum hostium, sed amicorum

commercium, repossessionem fratrum indiuisem. Ad im quiaspectaret ; esse indΛ-bium natura iure transire ad liberos heredιtatem paternam , vocari aa successionem qui proximi ἱ ct numerari sanguinis gradus , ut qui propius ad truncum AEccesserint, plusque illius sanguinis hauserint, admittantur ad legendam hereditatem , ct remotiorci excludant. Ibabellam a Philippo Pulchro natam esse , forarem Caroli, nec ullum in Regis stemmate propinquiorem. At, inquiunt, a Diademate Francia repelluntur femina 8 quia ergo eas a regimine regni non excluditis ' Blanea Luaouisi mater patientibus vobis atque laudantibus semel iterum- qite gubernaculam tenuit ; Ioanna a Philippo Pulchro Regens scripta erat I eum rem atque effectumpermittitis , quid de inani iure contenditis Z Tum ad Salicam legem eleuandam ingerebant plurima ; Eam incertam ct confictam propemo-dhm ; contrariam legi sacra , omniumque gentiam legibuι i abrogatam Francorum ι,apud quos femina fudia etiam primaria cons quebantur. Imo nec in eam peccari,cum rauaraus Rex foren,in quem non caderet vel legis ratio,velmuliebris sexus tormitas.Sic Hugonem Capetium in Regem vocatum, quod a filia regi stemmatisonum duceret. Ad haec diungebant promissa ingentia,& argumentum ad persuadendum esticacissimum, spem excitabant, partiendae cum Proceribus praedae, & opulenti pretij mercis quam venderent. Postquam copiose oratores dixerunt, Robertus Artesius & ipse e regia familia,& cum Valesio arista beneuolentia vinctus, contradisi eruit. Vna lege Salica nitebatur oratis , ipsam equauam corona nanesca, eum fmdamentis simul Arbilitam , inconcussam hactemu , nec unquam euertendam , nisi fer ruinam Regni casumque Procerum.

Eam docebat in prima ac secnuda Regum stirpe inuiolatam, nasine consen

taneam maxime , cum iniquum foret, et iros militares obtemperare femina , ortu

atque indole issima admodum , qu/qκe nata esst ut regerethr. μι; da feminis M in m 3 permitti

SEARCH

MENU NAVIGATION