장음표시 사용
31쪽
stro casu. Verum successor praedicti Benencii ab Episcopo alieno , remanente pensione, in quam antecesser consensit, ad Ordines promoveri non poterit; quia carens, ut supponimus, sufficienti congrua, nec subditum alieni Episcopi ad essectum ordinum essicit, ac proinde ab ipso promoveri non valebit. DUBIUM III. Num Episcopus Beneficiipossitsupplere Benescio in aliena Dioecesiobtento .r . Ubio praecedenti manet exploratum, posse Epi- I scopum alienum, Beneficium supplere Beneficio similiter ab alieno subdito in sua Dioecesi obtento, quaeritur nunc an possit dictus Dominus Episcopus supplere Benefleto id aliena Dioecesi obtento . v. g. Petrus cum sit Originarius, ac in domicilio Episcopatus Burtinensis, obtinet Beneficium iii , Episcopatu ostensi, quod per se laxam Synodalem Oscensem minime exaequat,similiter idem Petrus obtinet aliud Beneficium in Episcopatu Illerdensi etiam tenue ita ut neutrum seorsim laxam Synodalem pertingat, conjuncta vero Synodalem ta-xam explent: dubitatur,num Dominus Episcopus Oscensis pos sit Beneficium, quod Petrus obtinuit in sua Dioecesi, & secundum se tenue est, supplere Beneficio ab ipso Petro in Dioecesi. Illerdensi obtento, & supplemento expleto, rite ad ordines
is . Ut respondeam, supponendum est tamquam certum, alienum subditum, qui in aliena Dioecesi obtinet Beneficium
inferioris congruae, ac non exaequantis nodalem laxam ad ef-
fectum suscipiendi Ordines nullatis, fieri subditum Episcopi illius Dioeceus, nec dictus Episcopus est Superior ad Collati nem ordinum. Haec constant ex littera. Dissicultas ergo in hoc dubio ea videtur, an sicut praesenti Constitutione aufertur DD. Episcopis facultas promovendi alienum subditum, qui in sua Dioecesi obtinuit Beneficium tenue, sie ablata intelligatur ipsis Episcopis facultas supplendi ipsum Beneficium a Petro in sua Dioecesi obtentum, altero Beneficio in altera Dioecesi similiter obtento . enim facultates separabiles sunt, & optimh componi potest, quod prima auferatur, altera remanente. Sicut enim
32쪽
enim qui in aliena Dioecesi Beneficium obtinet tenue, non maianet subditus illius Episcopi ad effectum suscipiendi ab eo Ordines , manet tamen uibditus ad alios effectus, visitandi scilicet, corrigendi, puniendi, &c. ut erudite notavit D. Lamperez 64. Sic in nostro casti poterit Episcopus manere cum facultate supplendi dictum Beneficium licEt non maneat cum faculi
I6. Dicimus ergo,salvo meliori,ui praesentis Constitutionis ablatam non esse DD. Episcopis facultatem supplendi Beneficium tenue, quod in sua Dioecesi subditus alienus obtinuit, alio Beneficio, quod ipse subditus in alia Dioecesi adeptus fuit. Pr batur doctrina illa generali a Canonistis, α Theologis communiter admissis, scilicet, quod DD. Episcopi in sua Dioecesi possunt, quidquid Summus Pnntifex in tota Ecclesia valet, exceptis illis, quae specialiter ipsis Episcopis prohibentur; at dictum supplementum nullibi reperitur prohibitum; non Iure Commnni, ut claret ex praxi hactenus observata ab ipsis D D. Episcopis: non vi praesentis Constitutionis.
17. Quod probatur, nam si praedicta facultas in praesenti Ss. Innocentii Constitutione ablata fuisset Episcopis, vel esset in illa dispositione in qua exposcitur, quod ut quis fiat subditiis Episcopi alieni ad effectum suscipiendi ab eo ordines,debeat in sua Dioecesi possidere Beneficium, quod per se sit congruae
sufficientis, vel in sequenti, ubi Episcopo alieno aufertur pol stas, seu facultas supplendi Beneficium tenue cum adjectione Patrimonii; sed in neutra dispositione aufertur facultas de qua disputamus: ergo facultas supplendi dieta, nullibi reperitur DD. Episcopis prohibita, ergo possunt supplere. 18. Minor quo ad II. partem constat, in ea enim dispositi ne Episcopis alienis prohibetur lummodo Patrimonio stipplere; at Beneficium Ecclesiasticum Patrimonium non est, ut est certo Certius: ergo. Quod nec in I. dispositione dicta facultas
sublata sit, probatur; nam postquam in ea stabilitum fuit, quod obtinens Beneficium in aliena Dioecesi, ut intelligatur subditus illius Episcopi a d effectum suscipiendi ab eo ordines, Beneficium debeat esse tale, quod per se sit susticientis congruae, pergit immediate, & aufert praedicto Episcopo facultatem sup-B plen-
33쪽
plendi desectum congruae cum adjectione Patrimonii , quod ipse ordinandus in ipsa vel alia Dioecesi obtineret: ergo quia FS. Innocentius intellexit, quod non obstante illo, quod antea dixit, scilichi, quod ut Beneficium obtentum in aliena Diocineest, essiciat subditum, debeat esse per se sussicientis congruae, xemanebat adhuc in Episcopo alieno facultas supplendi desectum congruae, adjiciendo Patrimonium, quod ipse ordinandus possideret intra, vel extra suam Dioecesim . 19. Patet hoc, nam si stabilito, quod ut Beneficium em-ciat subditum in aliena Dioecesi, debet istud per se habere sufficientem congruam, in ista dispositione intelligeretur exclusa facultas Episcopis alienis supplendi cum adjectione Patrim
nil, vel alterius emolumenti, frustra, pergeret ad tollendam facultatem supplendi cum Patrimonio , supponebatur enim
jam ablata, in dispositionibus legalibus nihil superfluum
admittitur, ut docent conmuniter Iurisperiti: si ergo in prima dispositione non aufertur Episcopis alienis saeuitas supplendi Beneficium tenue, quod alienus subditus in sua Dioecesi obtinuit , altero Beneficio ab eodem subdito in altera Dioecesi ob-- tento, ut manet probatum, evidenter sequitur, nullibi in praesenti Constitutione ablatam esse similem facultatem.
quod Beneficium non habens congruam sussicientem per se, subjectionem non tribuit ad effectum ordinum in aliena Dio cesi , semel hoc inquam stabilito, adhuc Episcopus alienus r manebat cum facultate supplendi cum Patrimonio, quod ipse ordinandus possideret intra vel extra Dioecesim Beneficii praefati, ideoque haec facultas in sequenti dispositione expresse au sertur et ergo potiori jure remanent DD. Episcopi in nostro casu cum facultate supplendi dictum Beneficium altero Beneficio, nunc istud possideatur in sua vel aliena Dioecesi: Deinde nutilibi reperitur hoc supplementum prohibitum, sicut supplere
Patrimonio, prohibitum, reperitur: ergo licet Patrimonio nequeat Episeopus alienus Beneficium supplere, poterit tamen
altero supplere Beneficio, etiam si istud extra suam Dioecesimpossideatur, nam quod non est prohibitum, est concessum, Q. nec non, A. quod ejus, F. in quibus causes major.
34쪽
Th. Benes. Quaest. L Duk III. Li
at. Ex his patet jam quid dicendum in dubio principalit
dicimus namque, quod Episcopus alienus augens sive supplens Beneficium tenue, quod Pctrus pacificε possidet in illius Dioecesi, altero Beneficio, quod ipse Petrus possidet in altera Dioecesi, idque posse satis demonstravimus, potest etiam dictus D
minus Episcopus Petrum ad Ordines Promovere. Ratio est, quia tali supplemento expleto, verificatur, quod Petrus in illa aliena Dioecesi possidet Beneficium congruae susticientis, quod requiritur, ut eiciatur subditus illius Episcopi ad effectum Ordinum, ac perconsequeus poterit ab isto ad ordines promoveri. 22. Unde licet Petrus possidens Beneficium tenue in duabus Dioecessibus alienis, nullius earum Episcopi, ad effectum ordinum, secundum se efficiatur subditus , semel tamen quod unus illorum D D. Episcoporum unum altero Beneficio suppleat, efficitur jam illius, ad dictum esseetum, subditus; gaudet enim Petrus in eo casu sufficienti congrua, ob cujus defe- et um, etiam si Beneficium ibi possideret, subditus ad Ordines minime erat. Quodque clarissime explicatur in ipso Petro possidente duplex Benencium, quodlibet secundum se tenue, in eadem aliena Dioecesi: In hoc casu neutrum Beneficium efficit
Petrum ad ordines subditum illius Episcopi ; at si Episcopus
unum altero suppleat, poterit jam iste Dominus Episcopus Pe-etum ad Ordines promovere, ut negabit nemo, dc nos cum D. LampereZ vidimus supra n. I o. sic similiter, dicendum in praesenti casu.
23. Nec obstat T. Quod in praesenti casu alterum Beneficium possidet Petrus in altera Dioecesi, in qua Episcopus supplens nullam habet Iurisdictionem , in casu autem praecedenti utrumque Beneficium in eadem possidetur Dioeces. II. Quod in praesenti casu Beneficium ratione supplementi, dc non per se gaudet congrua sufficienti: at, secundum praesentem Constia tutionem, Beneficium per se gaudere debet sufficienti congrua, alias subditum ad essetiam ordinum non efficit: ergo. 2 . Ad I. enim respondetur, nihil obstare, quod alterum Beneficium possideatur in altera Dioecesi, ut Episcopus, in cujus Dioecesi alterum possidet Petrus, supposito supplememto, Possit ipsum Petrum ad ordines promovere: hicut enim B a Epi-
35쪽
1 a Tractatus Moralis Episcopus originis , aut domicilii promovere potest suum se
ditum Origine, vel domicilio ad Titulum Beneficii, in aliena Dioecesi obtenti, ut communiter fatentur Authores, sic, & p tiori jure, in nostro casu poterit Eprscopus, supposito suppi mento, Petrum promovere, licet iste alterum Beneficium in aliena Dioecesi possideat: Contendimus enim, quod suppi mento peracto, & nullibi tali Domino Episcopo prohibitum, Petrus effectus est praedicti Episcopi subditus ad Ordines, eum supplemento peracto, jam possideat Beneficium cum congrua sufficienti in ejus Dioecesi, nihilque amplius praesens Constitutio exposcat.
as. Ad II. Respondetur, quod particula illa perse eo temdit , ut excludat mendicitatem in Beneficium possidente, hoc est, quod Beneficium tale sit, ut illud possidens, mendicare
minimε egeat: ut colligitur ex Tridentino fe . 2I. cap. a. de r
format. Cumque Beneficium, quod alio suppletur Beneficio usque ad congruam, per se occurrat mendicitati, per se etiam ad congruam vitae sustentationem susticiet, unde non excludit supplementum per alterum Beneficium,aut alios Ecclesiasticos proventus, aliis nec possent DD. Episcopi Beneficium tenue altero Beneficio, in eadem Dioecesi obtento, supplere, cum etiam in casu isto tale Beneficium non per se, sed ratione supplementi reditus ad congruam vitae sustentationem ministret,& tamen contrarium diximus cum D.Lamperea dub.pracedentin. ix. Cujus doctrina hic adaptari poterit. tas. Sed licet haec in rigore Iuris vera videantur raro tamen ad praxim reducenda, nisi evidentissime Domino Episcopo stippienti constet, redditus Beneficii in altera Dioecesi obtenti nullo vitio laborare, aliter timeri possunt fraudes, quas in praesenti Constitutione Sanctissimus Innocentius vitare intendit. DUBIUM IV. An Supplemento cum Patrimonio as Disopo pro prioperacto, possis alienus illum promovere, qui insua . . Dioecesi tenue Beneficium obtinuit.
l re clim ad jectione Patrimonii Beneficium tenue, constat
36쪽
stat, tum ex praesenti Constitutione, in qua solis Episcopis Beneficii, seu alienis id prohibetur, tum ex Tridentino a I. cap. a. de Reform. si enim ibi conceditur propriis Episcopis,quod ad Titulu Patrimonii suos subditos promovere possint, quam que facultatem in praesenti Constitutione illaesiam SS. Innocentius servat, potiori jure Beneficium tenue supplere Patrimonio valebunt ; cui enim conceditur, quod est plus, & quod minus
est, conceditur, cap. cui licet de Reg. Mur. injHoc tanquam certum supposito. 28. Casus, ad resolvendum dubium, sic potest figurari.Petrus cum sit Originarius,& domicilium habens in una Dioecesi, obtinet beneficium tenue in aliena, ratione cujus nequit ab Episcopo Beneficii promoveri, non enim. praedicto Episcopo Pertate Beneficium ad ordines subjicitur, nec ipse alienus Episeo pus supplere Patrimonio valet, inquiritur , an si Episcopus pro prius suppleat praedictum Beneficium Patrimonio, peracto tali supplemento ab Episcopo proprio,alienus possit ipsiim Petrum ad ordines promovere. Videtur quod sic : nam Patrimonio supplere prohibitum est alieno Episcopo, non proprio: ergo semel expleto supplemento a proprio Episcopo, poterit alienuSPromovere, jana enim tunc possidet Petrus Beneficium cum sufficienti congrua, & ratione cujus fit subditus ad Ordines alieni Episeopi. 29. Sed oppositum tamquam certum tenendum est; quia
cum supplementum factum per proprium Episcopum subsistere nequeat absque ratiliabitione Episcopi Beneficii, ipsaque ratiliabitio sit proprie Patrimonio supplere, quod Episcopo Beneficii absolute prohibitum est, inde etiam est, quod huic non solum est prohibitum per se supplere, sed etiam per pro prium Episcopum,quando supplementum propriiEpiscopi non tantum istius, quantum Episcopi alieni est. Ex his patet lolutio
ad rationem contrariam numero antecedenti propositam .so. Sed dices ergo saltem Episcopus Beneficii poterit, cum suis Dimisibriis remittere Petrum ad proprium Episcopum, ut ab eo Beneficium tenue suppleatur Patrimonio, ipsumque pro moVeat . Negatur enim stippos1tum consequentis, supponit namque Episcopum alienum in nostro casu posse Petrum re
37쪽
mittere ad proprium Episcopum, cum non possit: nullus enim Episcopus tribuere Dimitarias, sicut nec ad ordines promovere , sibi non subdito, potest, & Petrus per Beneficium tenue in aliena Dic est obtentum , ejus Episcopi ad ordines subditus effectus non est. 31. Sed inquires, an saltem possit proprius Episcopus P tri titulo Beneficii in aliena Dioecesi obtenti, quod tenue suinponitur, ipsum promovere, supplendo illum Patrimonio. Respondeo mihi certum esse, quod possit: Episcopus enim prinprius potest suos subditos promovere ad Titulum Benencii,
etiam in aliena Dioecesi obtenti, ex dictis n. 24. cum communi sententia: Deinde Episcopo proprio Patrimonio supplere nublibi prohibitum est , ergo potest absoluth, sed raro , ω laudabis liter quidem, DD. Episcopi tali facultate utuntur. DUBIUM V. An Episcopus Beneficii onera ipsius Ben Mi PatrA
sa e onstat ex praesenti eonstitutione, Episcopum B neficii defectum fructuum Beneficii Patrimonio supplere nullatenus posse, quaeritur nunc, an sicut defectum. fructuum supplere nequit , Iic nec Beneficii onera Patrimonio supplere valeat. Claritatis gratia proponitur casus. Obtinet P trus in aliena Dioecesi Beneficium, cujus reditus ad centum aureos pertingunt, di totidem in Synodalibus illius Dioecesis pro promovendis ad Sacros ordines assignantur; habet tamen pen
sionem, Vel alia onera perpetua in quantitate viginti aureorumsV. g. remanentque Octoginta aurei aumtaxat, quibus ab Episcinpo Beneficii promoveri Perrus non potest: eget enim Beneficio Centum aureorum, ut in casu supponitur, detractis oneribus, α his detractis, octoginta tantummodo remanent l, tunc Petrus
Episcopo Patrimonium offert, quo sine dolo, aut fraude illos viginti aureos pensionum, vel onerum pro vita ipsius Petri rediamat , ac ita centum Beneficii aurei integrE, & sine ullo oneri pro vita Petri maneant, quaeritur, an id Episcopus Beneficii es- ficere valeat, ita ut eo supplemento ab Discopo peracto, ipsum
Pettum ad Ordines, titulo talis Benencii , promovere queat . Dixi,
38쪽
Dixi, pro eius vita, nam si perpetuo onera cassat , certum est posse, tunc enim in ullo sensu onera remanent , sed absolutEcentum aurei manent integri .
33. Affirmative respondendum censeo,& quidem satis probabiliter; nam Episcopo Beneficii vi praesentis Constitutionis solummodo silpplere prohibetur Patrimonio, quod in linea fructuu Beneficio defecerit: at in nostro casu Beneficio fructus non deficiunt, habet enim reditus centum aureorum, ut in casu supponitur; ergo per tale supplementum defectus fructuum non , suppletur, sed fructus qui jam supponuntur, exoneramut , extrahendo ab ipsis onera, quod euvalde diversum. ι34. Licet enim ipsum extrahere onera, sit reditus augere; crescunt namque reditus Beneficium possidenti, quantum Onera ipsius Beneficii exigantur, haec tamen accretio per Patrim nium non ea est, quae in praesenti Constitutione prohibetur, in ista namque solum interdicitur Patrimonio accrescere, Vel supplere, quando fructus Beneficii uon exaequant Synodali laxae, ut eveniret in casu quo fructus Beneficii attingerent solu qui quaginta aureos, Episcopus Beneficii Patrimonio augeret
alios quinquaginta 3 Hoc inquam supplementum est, quod praesenti Constitutione exterminatur, expletur enim per illud, quod stuctuum: defecerat Benesicio: aliter autem in praesenti caui contingit, in quo non d*sectus fructuum suppletur, sed firmctus qui jam erant ab oneribus liberantur, quodque non est fiuctus stipplere: sicut enim qui maculam e panno abradir,pannum nec suppler,nec addit, sed dumtaxat pannum a macula liberat, se qui a fructibus Beneficii onera extrahit, fructus nec supplet; nec addit, sed Qtum ab oneribus vendicat, hoc autem haud pro hibitum est. 3s. II. Probatur, quia in praesenti Constitutione non quodlibet supplementum prohibetur, sed illud dumtaxat, quo se ctus Beneficii supplentur, & hoc cum adjectione Patrimonii, sic enim in textu legitur: Sublata quacumque facultatesupplend quod defecerit fructibus ejusdem Beneficii eum adjectione Patrimonii etiam pinguis, At in nostro casu defectus f iactuum non suppletur Patrimonio, ex dictis, nec verificatur fieri per adj ctionem,adjicere enim fit per additionem munςri adnumerum, 'ut
39쪽
ut explicat Calepinus, ac D. Ambrosius de Abel, ct Cain lib. Ocap. I. colligiturque ex a. Reg. Ia. 8. ibi: Si parvasunt i , adjiciam tibi multo majora, ct ex Ualm. 6o. n. 7. Diessuper dies Regis adjices, Sc alibi saepE. Ubi constat quod adjicere est novum numerum addere, dc quod antea non erat, quodque in nostro casu non contingit, cum centum illi aurei non componantur eX fructibus Beneficii, dc ex Patrimonio, immo omnes sunt fructus Beneficii, licEt pars eorum Patrimonio extersi fuerunt, eo autem ipso quod extersi fuerunt dicti fructus, hoc manifestat, quod jam erant, minimε ergo additi fuerunt tali Patrimonio: ergo in nostro casu, nec verifi tur supplementum fructuum, nec cum adjectione: ergo non prohibetur.36. Probatur III. Quia pnesens Constitutio in praesenti casu emoscit solum, quod detractis oneribus, Beneficium per se ejus ut reditus, ut laxam Synodalem exaequent, & quod illi fructus suppleri nequeant cum adjectione Patrimonii: ergo cumia in nostro casu onera, & non fructus Patrimonio suppleantur, non est casus a praesenti Constitutione interdictus. IV. Quia ut docet Barbosia de Appellat. Uerb. Appellat. I os. n. 22. Onera, α. fructus quid valdh diversa sunt: ergo lex prohibens fructus P trimonio supplere, non prohibet onera Patrimonio detrahere, maXime cum praesens Constitutio in eadem clausula de fructibus , oneribus mentionem fecerit. 37. Sed dices; absque tali supplemento non extant in nostro casu fructus sufficienres in Beneficio, ut per illud possit Petrus ab Episcopo alieno promoveri r ergo tali supplemento per Patrimonium facto, vere & propriε Patrimonio fructus Benes, cii supplentur, at hoc praesenti Constitutione interdictum est: ergo. Antecedens constat, nam si absque tali supplemento, Beneficii fructus laxae Synodali aequarent, abs dubio posset Episcopus Petrum promovere: ergo si non potest, signum est, quod in tali Beneficio fructus deficiunt: ergo & quod tali supplemento sumtentur fructus. Roboratur id amplius; nam quantum in Beneficio onera crescunt, fructus minuuntur: ergo etiam h comversis, quantum Onera Patrimonio minuuntur, fructus ipsb Patrimonio accrescunt; sed hoc est fructus supplere per adjecti
nem Patrimonii , quodque prohibitum est: ergo.
40쪽
ag. Respondetur, distinguendo antecedens, non sunt semctus expediti, concedo ; non sunt fruetus absolutε, nego ant cedens, & consequentiam. Ad probationem respondetur, Episcopum impotentem esse ad promovendum Petrum tali Ben ficto , non defectu fructuum, habet enim per se Beneficium sus.1icientes fruinis, ut in casu supponitur, sed quia lices Beneficium sufficientes fructus habeat, detractis oneribus non habet,lc iitrunque requiritur , ut Episcopus alienus in nostro casu P trum promovere possit.Hinc immo nostrum probabile assertum roboratur: cum enim ut Episcopus alienus Promovere valeat alienum subditum, debet hic in illius Dioecesi possidere Beneficium , quod p r se, detractis oneribus, sussiciat ad congruam sustentationem, posteaque praedicto Episcopo facultatem auserat supplendi defectum fitieritum,nillil de oneribus innovans sequitur inde, dc quod Patrimonio Onera detrahere prohibitum non est, Sc quod supplemento onerum pera ito, Beneficium per se, detractis oneribus , sufficientem habet congruam, sicque titulo illius poterit alienus Episcopus alienum subditum
39. Ad confirmationem respondetur distinguendo antecedens, quantum onera crescunt, fruetus minuuntur Beneficio nego, Beneficiato, transeat, & similiter distingue nm est comsequens: Unde Beneficio per impositionem, vel detractionem erum, fructus nec minuuntur,nec augentur, semper enim habet centum aureos ut supponitur in casu, licet verum sit quod
Beneficiatus minus percipiet de illis fructibus, quantum ipsi plus onerentur , idque eiticere valer, ne dictus Beneficiatus promoveri posiit, hon autem ut viscopus Patrimonio onera sumplere non valeat: quare in praesenti dispositione duo praecaben-δc quod institutus in Beneficio, hoc tale sit, ut per se, &d actis oneribus, ad congruam sustentationem sussiciat', &quod defectus fructuum Beneficii Parrimonio suppleri nequeat cumque, in praesenti fructus Beneficii non suppleantur Patrimonio, inde est, quod lic)t onera minuantur, fructus Beneficio non crescunt,sed Beneficiat hoc autem praesenti dispositi prohibetur Patrimonio fieri,sed soluna quod fructus Beneiacit Patrimonio non suppleantur, quod valde diversum est.
