장음표시 사용
161쪽
praeteribo id tacitus, ut minutatim etiam cuncta ea, quae in rem vestram facerent ,& animos Christianorum omnium iure ac merito in eius belli cogitationem inducere possent, vobiscum ipsi recognoscatis. Sunt enim multa hominum studijs& armis in lao stem mouendis potentia; sed una illa potentissima spes proposita
commodorum. Proinde,quid in hac una,vnius in mortalis vita immortali quadam Turcici Tyranni bellua, ex finibus humanae naturae exterminanda, positum sit boni, si oculis corporis cernero non possumus, animi saltem contemplemur. Anni aguntur plurimi, ex quo Turcarum Tyranni, seu quaedam pestis & contagio rerum, in venas atque viscera Europae illapsi, regnum regno, prouinciam prouincia , urbem urbi adiungere, &ex variis orbis terrae spoliis, immensas quasdam opes coaceruare didicerunt.Quo etiam est factum, ut ab oriente Persidis reliquias, & maiorem minoremque Armeniam, ab Aquilone Mediam, Colchos , Iberos, a
meridie Africam, ab occasu Mauritaniam, terminos suos sortiantur: centies centenis aureum num iam millibus, cui singulis tri
mestribus emerita stipenda soluunt, militiam suam alant: in qua equitatus aulici viginti millia, & totidem vel amplius militum sunt praetorianorum. In Hungaria vero sub purpuratis, seu Bassis tribus , Budensi , Themesuariensi, & Bossinensi, quadraginta hominum sunt illis millia, totidemque sub Beglerbego Graeciae, quae ex Thracia, Macedonia, Epyro, Seruia, & Bulgaria, & denique ex Illyrico colliguntur. His alia triginta millia ex minori accedunt Asia,& quadraginta circiter millibus classiarij &stabularij hactenus co
stiterunt. Quibus omnibus alendis, quam immensa auri & a cntivi sit opus, quis ignorat Θ & tamen praeter hos sumptus vix non trigesies centena aureum num uin millia Turcico superesse creduntur Imperatori. Quae omnia Christianorum essent te mel de eo par
ta , qua par est, Victoria. Quam quid equidem impedierit, non vi deo, nisi quod nos impedimus metipsi, & ut dimidium facti exorsis
assecuti videamur, vix ad media progredimur,ut nos deficiunt om
nia, & praeda, vel spe praedae excidimus potius, quam quod aiunt
triumphum ante victoriam canentes, internos partiebamur.Quod ut adeo etiam exemplis illustremus, iustioraq; taceamus.An vero
obscuru est, paulominus quam sexaginta abhinc annis Paulum Ill. Pont. Max: & Carolum V. Caesarem, Venetorumq; Rempub. contraSolymanum Turcam foedus inter se percussisse, fescripsisseque' quae pro se cuique confoederatorum cedere debebant Principuna, relata quae sperebatur de eo vict*ria. Sed haec demum evanue-
162쪽
re is omnia, & non modo aliquid rei, sed neque affulserat spei Turcae tum temporis debellandi. Quid vero e Abhinc annis viginti quatuor, non denuo idem illud foedus renouatum est, & pugna naualis ad Naupactum subsecuta : quam Selimus tantificit; ut barbam bi abrasam, se vero brachium dextrum Regnum Cyprium Venetis amputasse testaretur. Quid ita Θ Quia non obscura nostra viriumque nostrarum contemptione, sui autem efferebatur confiden tia: & quia viderat ob ingratum nostrum erga Deum Opt: Max: animum non habituros nos eum propitium, & rerum a Christianis gestarum principia, mediis his non responsitra unquam extrema; cum ab uno Deo Opt: Max. peti, & ad eum unum reserri debeant victoriar; & nunquam vel aliquid boni ciuiles valde inciuiles attulerint discordi 'quibus non publica sed priuata commoda,suis pro se quisque Christianorum sectatur. In quibus, vel in illa ipsa tam arcti foederis in summis Principibus societate , mox&suspiciones ita ter confoederatos ortas, & classes diuisas, & aemulationes natas,& denique Pont. Max. indignationes in aliquos subsecutas,poterat
meminisse. Qui enim fidus fuerit socio, parum qui fuerat Deo,eius 'beneficiis memori mente recolendis. uo magis his scederibus, bellisq; ineundis socialibus nihil magis, quam una illa Christi Opt: Max: gloria, & Reipub. salus, cunctis sit proposita; ut ad illum scopum barbari hostis debellandi tandem aliquando veniatur. Ferunt Rudolphum, hoc nomine primum, Aultriacum Cassiarem, qui& Imperatorios fasces in familiam primus intulerat suam, cum post multorii annorum interregnum imperij gubernacula valde anxio deserrentur, mussitantibus ut fit nec ad praesta fidam ipsi obedientiam concurrentibus peraequὰ pluribus, dando animo suis, signum crucis sceptri instar arripuisse, & in eo signo, suos, imperiique sui, hostes, domare promisisse. Quod ita nauiter praestiterat,ut ex turbulentissimo imperij statu,ubique fere pacatissimus eo vivente ®ente spectaretur. Quid idem hodie non feretὸ quis illi eidem Deo Opt. Max: non fideret 3 quis victricibus eius armis, quis crucifixi seruatoris signo hostibus religionis opposito, certam de barbaris victoriam non expectaret P Non mirum est multas classes, multos exercitus. multas legiones contra Turcas coadunatas nos vidisse, ereptum hactenus vel unum illi regnum, aut prouinciam via dere non potuisse. Deus Opt. Max: vult a se unqposci,&ad unum
referri se omnem victoriam. Quia si semel solida,& omnibus quod aiunt) numeris ac partibus absoluta potiremur; an vero obstaret amplius aliquid, quominus hac hominum eiecta colluqie, iusto &
163쪽
moderato imperio orbem terrarum regeremus. Sexaginta millia hominum, quae tantum aromatibus parandis Turcae subministrandis seruiunt in Africa minori ab eo sustentantur. , Quae vero aC iquanta est aliis in locis corum, qui ipsus sumptu vivunt multitudo, nescio, si non modo complecti orando, sed assequi omnia possis cogitando. Atque haec quidem cuncta nobis cederent, & tam late omnium patente Asia, quam monstrorum seraci Africa, &ipsa denique populosa Europa,non Maho metani, sed Christiani populi, qui Deo Opt: Max. hoc nomine redderent quotidie laudes, nobis auctoribus laetarentur. Nam quid ego AEgypti sertiles agros, quid felicitatem Arabiae, quid nobilissimas Turci ci Imperij urbes, Damascum, Tripolim, Memphim, Alexandriam,beatissimis locis conditas & explicatas, commemorem Θ quid Ascepercelebres tractus, mirificam prouinciarum speciem, regionum pulcherrimam sornaam,oppidorum frequentiam, portuum multi
tudinem & opportunitatem,percenseamὸ quid denique pinguis iam a Bythiniae rura, herbidos Cylicum & aquosos campos, frugum
Assyriae copiam, Graeciae amoenitatem, Thraciae proferam ubertatem P Quarum prouinciarum captos olim specie, auitas sedes constat barbaros reliquisse ,& Christianas inuasisse. Quod & illarum
pulchritudinis, & barbarorum argumentum est vilitatis. Raro enim aliquis a patrio, quod dulcedine sua eum inuitat solo, in exilium abit voluntarium. Quae ego iccirco commemoro, ut qualis quantus huius victoriae futurus esset fructus,sciamus;& ciuiles istas, quae eam remorantur discordias, omni studio & contξntione fugiamus. An enim non videmus,quantus ubiq; Christianorum egentium numerus P quanta miseria P quantus & quam miserabilis in Turcia est luctus aut potius laniatus P Iudaeos vel in tuis non iuuare pudet pauperes; & nos Christiani nostrorum non misereamur P At subleuare tot & tantos vix aliquando poterimus, nisi cum Turca suerit debellatum , ut aut proseminatae in immensum nostrorum familiae per colonias deducantur , aut debellatoruim hostiu spoliis reficiantur, aut ali aliquo modo, & ratione sustententur. Quae omnia, cum Christianae pietatis fuerint ossicia, tum nimirum illud etiam euitabitur mali, quod prae desperatione integri,vel nonnun-
qua ciues quieta non movebunt: raptu inter suos multi,ut faciunt non vivent:praedonicam rem infamem & nefaria milites non exemcebunt:itinera, quae debent peregrinantibus esse tuta,non infesta-: bunt: deniq; tot transfugia suorum,& proditiones patriae non videbunt, & in orbem Christianum tantum calamitatum non amplia
164쪽
us congerent&importabunt.Plures enim natiui proditores magis nocuerunt suis; quam si infestati fuissent ab exteris & alienigenis.
Quid ρ An & illud certissimum non fuerit, magnos passim &ubique . . lbella inter Christianos ciuilia abserbuisse thesauros Θ qui absorpti
non suissent, si cum Turcis eorum magna ex parte auctoribus debellatum iam fuisset. Hi enim , ut a se arma nostrassongius amoueant, nunc hunc, nunc illum,nostrorum principum,in alterum concitant &extimulant ; & adeo visi sunt alicubi , quanquam id rarius , faciunt, auro suo bellorum nostrorum fomites &incendia aluisse. uo tantum abest, ut aut meliores, aut ditiores facti nos simus, ut praeter diuinum numen impie a nobis offensum, tum vel maxime, cum in Turcas arma capienda esctent, ab omni re simus&habeamur imparati. Duabus enim partibus de orbis imperio secum con, tendentibus, quantum uni accesserit, tantum decesserit alteri plus potestatis. Quas res, si mature intellexissemus, & his nostris armis in hostes, quam in nosmetipsos potius vertendis urcarum poten- tiam crestere non permisissemus; quot & quanti thesauri inutiliter & impie a nobis dissipati, Turcici belli seruirent nunc usibus P quam magnis abundaremus vectigalibus ξ quot regna, quot prouinciae nobis ademptae, Turcarum vero potestati iam mancipatae, exteras gentes & nationes vltro ad nos postlimio reuerti,& in societatem confiij, belli contra Turcas gerendi, ingredi proculdubio effecissent PAEgre enim egentibus &spoliatis fidimus,copiosis vero &victoria exultantibus,vltro nos associamus. Quae quidem re- . . gna siue prouinciae, a nobis auulsa S in Turcicam redactae serui tu ..tem, cum nec iure, nec aequitate pra ense, nec denique successione regnandi, vel aliqua in speciem deci arata, hic tyrannus possideat; eritia E qui ambitiose aliena, nostris eripienda, quam a tali ty-
. ranno nobis erepta potius recuperanda non arbitreturὸ videmus, Qquod quantum illi accedit, tantum nobis decedit in dies virium; &si paulo adhuc huic bello indormierim us, tantum accedet inuas tum ne salus quidem ipsa, saluare nos amplius poterit, ac nec d bebit. Potest enim Deus Opi: Max: nostra causa praestare multa, , sed non solet praeter rerum S naturae ordinem confestim facere violenta. Quorsum rex Hispaniarum Catholicus, cum Christianis Principibus aliis ineundo foedere, Tunetum, Alligerium,& Tripolim, extra omnem aleam, & a victoria praedae partitionem, voluit immune semper fuisse; si nunc,cum tempus & occasio est,cu Christianis aliis contra Turca seu ius in ijs non persequatur ξ Quorsum erit Poloniae aequitatis ratio in Valachiam P quorsum Hungariae in .X Croatiam
165쪽
Croatiam & Sladoniam ρ quorsum Venetis, aut Sabaudiar Duci la. regnii Cyprium Θ Si videntibus, & volentibus nobis omnibus, non tantum illis, quas iam occupauit, rebus, sed adeo totius orbis imperio Turca potiatur Θ Solitus est ille,cum alicui nunc hoc,nunc illud fraude & insidiis eripere cogitat, semper aliquid, ut nihil eius si praetendere aequitatis.Sic olim Sullanum AEgyptioru certar p cuniae maioribus suis non dissolutae; sic Rhodios promissi patri &postea. denegati tributi ue sic Venetos olim Corone & Mettone illis adimendo; sic vel multo posterius Cyprio regno eripiendo, nunc huius, nunc illius insimulauit rei ,&suae recordari noluit interim fidei, &praestiti iusiurandi. Nos vero iuris humani praedonem, regum & regnorum hostem,labem pudicitiae ivinar euersorem riae, his tam iniustis & fraudulentis rapinis non exuamus e exutum ,
ex Europa non eijciamus ὸ eiectum, in ultimos fines terrae non mandemus P Praesto solet esse afflictis multis multorum miserico dia, etiam ullius oratione non euocata. Quid vero non iam preces, sed vicinorum nos non commoueant vulnera, non excitent miseriae, non pungant clades & calamitates infinitae ἡ Multo quidem minori,immo nulla prorsus aequitate possident Ottomani ea, quar nobis eripuerunt, quam credibile immoderato in debellatos uti debere nos imperio, etiamsi vel ipsi iusti & legitimi eorum regnorum & prouinciarum deessent possessores. Quae in quanta aestimatione esse debeant,vel illa Iure consultoru vetus admonet vos senia' tentia: Regna statera no ponderari. Magnum quippe & inaestima- . bile est quiddam, quod regnum appellatur, quo aded etiam poti- undo, cum caeteris ebus pietatem coli debere dixissent, regnandi gratia violandum esse ius prophani assirmarunt sapientes. Quaeri reuera prophana sit vox, &sententia, illo saltem, qui feceris secus, quominus regni tui iustum tueare titulum, & quae intercepta sunt vindices & defendas. An enim tanquam alteri cuipiam Alexandro, multis triremibus armato, eum,qui uno myoparone insestabat mare pertimere licuit, nos quoque occidere impune omnes Turcar licebit Θctim contra non modo imperio,sed & vita spoliare Tyra num,sit fueritque semper gloriosum. Quis enim nescit, quam non tantiim Graeci homines suis illis a Tyrannide liberatoribus, sed &Slauones suo Milossio, qui Amuratem Turcarum dominum occuderat, publicis cantionibus admirabiles laudes tribuebant Θ Et meritb id quidem. Non enim iam nostra, sed Christi Opt: Max: agitur hic causa, & illius necessarid vindicanda est ignominia, cum Mahometani ipsius gloriae & maiestati, ex instituto plane sint contraiij,
166쪽
I63. traiij, & adeo pestiferum alant & augeant dogma, ut omnes contrariae religionis prae se contemnant, atque despiciant, nec alios quam seipsos suosque acinaces iudices eius rei fieri patiantur. Ac simul atque regnum aut prouinciam aliquam occupauerint, confestim Mahometo variis artibus nos nostraq; templa iniiciant, eorum ornamenta diripiunt, aras diruunt, ossa martyrum disiciunt,
religiosos compedibus vinciunt, & aliquando interficiunt ; virgines & pueros stuprant, omnia diuina& humana violant, & nihil non quod in eorum potestatem venit, Mahometo illi suo impuro&sacrilego deuouent,&consecrant. quasi vero tanti apud ipsos esset illa ipsa, quae eos incedit religio , cum codem illo Mahomete
authore ea religione abutantur,& fidem a se datam violent quamplurimis ; & cum denique hanc consuetudinem cum materno imbibant lacte, Ottomanosque suos, vel hoc ipso nomine, maxim Evenerentur. Quod inde ab ineunte aetate fundendo suorum sanguine imperium suum auspicati, non tam Ouum otio, quam Vnus
illorum alteri est similior, & in quotidianis lustris, stupris, compotationibus, scortationibus, tanquam lutulenti sues perpetuo volutantur, nec ullis parcunt pecuniis, libidinum cogitationibus adimplendis. Quo etiam fit, ut illa tam immensa, quae memoraui vectigalia, non in belli tantum, sed rerum adeo multarum inanium usu consumant, & noua quotidie tributa sciscant, & publicorum munerum , ac magistratuum nundinationes instituant, ac pro uno aliquando munere centum aureum num uin millia accipiant, quae
cynedis & meretricibus suis dilargiuntur. Quae omnia impune sic abire pati, quin imo in nostram patriaeque nostrae disperditione,tantum tamque horribile in Europa monstrum , hac impia fouere in- dulgentia, an non crudelitatis & amentiae est singularis P Non enim is tantum crudelis est, qui in proximi sanguine suas polluerit manus ; sed quo adeo etiam indulgente seruituti alterfuerit mancipatus. Quia P An Christianos his tot tantisque, quae Turca habet opibus ad Christi Opt. Max: gloriam, & eius pauperum vitae non praestaret uti praesidia, quam abuti barbaros, & iis non modo nobis seruitutem,sed adeo animabus nostris, quibus nihil est praestantius,interitum machinariὸ multi profecto in magnam reprehensionem saepe incurrunt, non modo rebus iis, quas committere fas noest, perpetrandis veru metiam illis, quas debebant secisse, supina
praeuaricatione obmittendis. Quam autem non modo incredibile, sed adeo etiam debellasse Turcam fuerat facile, tot de eo relatae testantur victoriar, quas animosὸ &scienter persequi, & uti non Xa abuti
167쪽
164 CHRISTOPHORI VARSEVI Cri abuti occasionibus si placuisset, pacem iam firmam & perpetuam
. ' haberemus ; ut enim labor spe otij, sic bellum eadem illa spe Mex- .pectatione pacis sustentatur. uar, quam non modo utilis, sed adeo etiam sit necessaria,quanquam vel ex his,que supra dicta sunt,
cognoscere potuistis ue tamen adhuc pro mea tenuitate plura eius generis afferam, & ad hanc unam solidam , qua sempiterna con ' staret quies, de hoste reportandam victoriam, vos studiose co- .
hortabor. Et quisquam dubitabit verissimum illud esse sempe que fuisse, quod vulgari sermone tritum,in prouerbij abiit consue ludinem ξ Quietem sterili regione pretiosiorem esse, semperq;s isse. At ubi unquam gentium sutura est quies,hac tanta tam '; omnibus in Europae oris grassante barbaria P Nam,vr a maritimis inci-'piam, demum ad terrestria, quae ex eodem illo fonte incommoda manant transeam: estne ullus vel minimus Ionij, Thyreni, Adriati- tici, Ligustici,& aliorum marium sinus, ullus portus, Vlla ora, ulla- sie regio, quae Mahometanorum praedis & latrociniis non sit exposita P adeo, ut propter clausa interdum maria nec priuat maritima, res, neque publica possit obiri ; & aut tempestatibus insestum n uigare mare necesse sit, aut in praedonum redigi potestatem. Quid vero de tot tantisque aliis regnis,& prouinciis loquar, in quas non modo mari, sed ipsa quoque terra barbaris aditus est patefactus pQuid λ An una illa Polonia omnium Europae regnorum bellatorum maxime sero &strenua, a continuis barbarorum incursionibus aliquando respirauit an Hungaria ullam vel minimam quietem, tot annis a Turcis habuit e an Sclauonia & Croatia semel imposito iugo hactenus se liberauitὸ quarum miseri coloni duobus,&tribus cominis, tributa grauissima pendunt tamen eam, quae illis
promittitur pacem non referunt, ut Vel momento temporis tandem quiescant. Quid Moschouia ξ quae a Tartaris Turcae emissariis toties vastatur & incenditur P Quid aliae Christianae gentes & natiaones , Turcarum & Tartarorum oppressae copiis, parum nό declarant,quam dura & Reipub: perniciosa ratio Turcicae sit vicinitatisὸ Christianorum namque filij, quod saepe alias etiam dixi, aut leuitate aliqua animi in Turciam illapsi, aut terra marique captiui facti, aut quouis modo Mahometismo addicti, magis quam Turcae ipsi , - seminarij instar eius sunt dominationi. Quibus omnibus malis &periculis: finem imponeret una illa solida, quam tantopere optandam & prosequendam esse censeo, de Turcis relata victoria. Quae
168쪽
& tranquillitas tandem constaret. Magnae res haud scios unquam sne magnis adeuntur & conficiuntur periculis. Et quia non solum bellum , sed vel belli ipse metus communibus rebus inurit calamitatem, & armorum tumultuumque suspicio, redimendorum vectigalium nunc his eripit copiam propter publicam egestatem, nunc illis voluntatem propter timorem. Quid e nonne praestaret vel emori millies,quam quidcunq; increpuerit barbarorum aduentum &incursiones esse sectas in horas & momenta omnia sollicite suspicari e Est enim suspicio morbus quidam animi, cui vel inuitus te rubiicis, ob coniecturandi necessitatem, vel non subito liberas ob intellectus humani i inbecillitatem. Iam vero sit graue, agros praedia, possessionesq; perdere, negotiationes & comercia cum exte- ,ris intermittere, spoliari bonis, destitui fortunis,& omne genus in-
selicitatis pati. Quid dicam filios, & filias, barbaris, prostituendas dari Θ quid Christum,& eius religionem eiurare ὸ Hic quidem dolor omnes superat dolores: huius rei vel sortissimum quemque exinanimat cogitatio: hic omnes animi & corporis exuperat cruciatus. .are,ne in perpetuum doleamus, dolere praestat aliquandiu aere in belli sumptum dando, & seipsum stringere, hoste in perpetuas angustias restinguendo. Magnae adhuc Christianorum sunt opes, magnae diuitiae, magni exercitus, magni undequaque colligi possunt commeatus: sed si & tributis dandis, & militibus in confiniis alendis, nihil aliud assequemur, quam ut detrimentis accipiendis, dc ciuibus nostris expilandis, maiori turpitudine assici in dues videamur; quae demum haec ic quanta aestimanda erit victoria, qua non Turcica nostris ex spoliis gaza,non sacra & diuinis repleta
ministeriis loca, non amoenitas regionum , non VbertaS agrorum,
non splendor & magnificentia urbium,non comercia dc societates tot nobilissimarum gentium nobis restituentur ἡ uarum quidem Omniu nomine antiquam illam Graecia,imperatoriae maiestatis sedem, inuentricem frugum,humanitatis domiciliri,altrice te magi stram sapientiae, Christianos alloquentem sic audire videreque videor mihi. Quid, o Christiani, agitis P quid Trasybuli illius mei legem non reuocatis vobis inmemoriam Θ quid tandem reconcili tis animis, consopitis inimicitiis, depositis armis, extirpatis odiis , me cuncti non adiuuatis Θ Vos ego, vos appello, misera, vos duces ecassertores libertatis meae voco, 6c inuoco, vestram fidem imploro, vobis me do dc trado, vestra fidissima auxilia dc praesidia concupisco, vobis tandem inspectantibus ex civium meorum pectoribus Christi nomen de reuerentia poenitus euelletur, extirpabitur, e
169쪽
166 CHRISTOPHORI VARRE VICIIcindetur e Restant adhuc apud me modicar Ohristiandrum re
quiae, quas expedit ut conseruetis, flamma certe omnia ab imperij vestri amplitudine, ab exaggeratis opibus, a praestantibus ducibus, ab exercitatis militibus vestris quotidie expectantur. Ponite vo bis ante oculos urbes sine moenibus meas , tectis nudata aedificia, pecoribus & stercoribus foedata phana, violata sacraria, inuersa &permutata omnia, diuina denique & humana uniuersa apud me vi-.olata. Moueat vos misera plebs, & instar cadauerum mea non alteri nata rei, quam ad nudanda verberibus corpora, & omnis semuitutis perferenda Onera: coniugum & liberorum meorum omnibus libidinibus vita tributa, vestram mihi hodie conciliet fidem, vestram commoueat misericordiam; ut nisi quod amplum, quod gloriosum, quod omnibus salutare, quod laude & immortalitate dionum sit, nihil amplius cogitetis. Nihil habent Christianorum vires maius, quam quod possunt ; nihil viscera praeclarius, quam quod sciunt & volunt iuuare alios Christianos. Hoc videlicet, nisi
prorsus sueritis ferrei, facturos vos spero, cum libenter, tu vero et ana studiose, & quidem no modo mea,sed vestra etiam ipsoru causa, neque vobis aliquo saltem adiumento in occasionibus adhuc . esse possem, deserta prorsus & excise exitio sim sempiterno. Omnia autem sub & a vobis imposita mihi erunt leuia, omnia tollerabilia: nihil graue aut difficile unquam, nihil arduum, nihil incredibile factu, nihil vobis postulatisq; vestris aliquid aliquado denegabo . Hem quam carendo,quam fruendo melius,quanta,& quam
dulcis, sit cognosco nunc libertatem. Quo magis ad pedes vestros me proiicio, vos oro, & obtestors si non huic libertati pristinae, at alicui tollerabiliori me restituite seruituti. Subiecta fui diu neph, rice huic,& parricidiali Ottomanorum familiae: parui genti & nationi barbarae: nullam non pertuli miserabilis conditionem seruitu tis. Iam quidem illucescere deberet dies, qua vel aliqua vicissitudia
'nem rerum & temporum rursus experirer. Quod ut vobis auctoribus consequi possim, vos idem ille , quem & ego ante, sed fortasse
neglige'tius colui, adhortatur Deus: vos charissima mea & vestra admonent p*gnora, quibus hic immanissimus hostis ruinam Seexitium machinatur. Haec, taliaque loquentem, quae in eadem illa cum Graecia posita est naui, excepit Palaestina ; quae & ipsa, cum caeli & terrae dominus nostra causa non modo tot tantaque pati; sed vel per omnes acerbissimos voluerit interfici cruciatus,quid tanos eius sepulchro tantopere glorioso, e faucibus canum eripiendo alicuius dissicultatis, vel laboris taedeat, excitat &imflammat.
170쪽
Parum certὰ fuerit beneficio humano vices exsolvere, cum par sit diuino adeo supplicem se strare,& eo ipso aliud expectare. Nos veris quid dicto eius audietes non sim'ὸ quid tergiversemur ampliuse quid scelerate mutuis vulneribus cadam'ὸ quid salute & incolumitatem publica prodamus quid a tam pio, iusto, necessariol bello, tande abhorreamus P Ardet, arstq; diu bellis intestinis Gallia, hoc
ipso communis gauisus est hostis: tumultuatur Belgium:hoc com- . modius ipsi optatiusq; est nihil: Germqnia,germanitatis oblita, ar-grὸ Hungariae seri suppetias. hoc augurabatur semper Polonia,insidiosi eius foederis laqueis irretita : hanc fraudem tyrannus tegit : & dum in vicinia praedatur; hanc unam otiose inspectare clades concupiscit. Quo tamen illo metuendus proculdubio, vel ipsi est magis c Tranquilla enim sumina, occultas voragines, & taciti hostes maiores de se s audis praebent suspiciones:Proseret cuncta pater veritatis in apertum tempus, &grauior erit veneni haustus melle illitus. Proinde quoad quidem vinci Turca potest persequendus armis est. Dum se huic fidum illi ostendit inimicum, par est Christianis omnibus eum esse suspectum, &ab uniuersis censeo opprimendum. Haec una apud Christianos omnes omnium Comitiorum sit ratio, haec domi & soris deliberatio, haec diurna nocturnaque consultatio. Una & altera de barbaris absoluta victoria, multorum annorum pacem & tranquillitatem nobis praestabit, tot gentes & nationes associabit, commoda & ornamenta maxima comparabit.Non erit,qui Turcis amplius opem ferret domi, non qui commeatum & supplementa foris. Tota ipsius iugum excutiet Asia,non volent Asti permanere mancipia: redibunt Graeci ad pristina sua ingenia. & si olim duabus rebus seditione populi& libertate perierunt declamandi ; quid haec tempora non maiorem eis suggerant materiam, & tumultuandi & clamandi, & qui denique domesticis & externis malis ibunt Turcς obuiam, si in eos undequaque fuerit conspiratum Θ Praeesse, non subesse, Christianos Deus Opi: Max: voluit nigenae sui Mij sanguine sacrauit,aete nae haereditati destinauit. Id ita habere se, re & veritate ipsa testemur: & pro patria, pro aris, & focis, pro domiciliis, coniugibus, liberis, fortunisi nostris, immanissumos hostes, & publicae pacis & tranquillit,
. tis iolatores, quam illi in nos nostraque irruant,prius aggrediamur.