Christophori Varseuici Turcicae quatuordecim. His accesserunt opuscula duo. L. Friderici Ceriole, De concilio & consiliariis principis, ex Hispanico in Latinum versum vnum, & De legato legationeque eiusdem Varseuicii alterum. Omnia his rebus & tempor

발행: 1595년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

16s CHRISTOPHORI VARS EVIGII

casus aliquis infestus erroris admonere debet, sub uereor sane, ne nostra omnium consilia, vel maxime etiam contra Turcam seria, tandem sutura sint sera,l-& quotidie tempora experiamur duriora.Non enim peraeque semper solito illo poenitentium portu,mutatione cons- lij,vel subito fit aliquis tutus; sed sicuti nunc hic,nunc morbus ille grauior praenunciat funus,sic &hoc nostrum diuturnu cum Turca discidium, & iam pax, iam bellum,iam induciae causa nostrae ruinae suerint sempiternae. Quis enim nescit his artibus & partibus, veluti quibusdam armorum fomitibus inter nos alendis, asylum latrocinij, & parricidiorum matrem,omniumque scelerum ac turpitudinis segetem,ottomanorum familiam eo venisse iam potentiae; ut non aliter, quam in aliquo denso tecto, atrox incendium diu occultatum, in nos nostrumq; omnium interitum, graue & tyrannicum eius imperiit sit erupturum P Nam, ne vetustiora commem rem , cum unus ille Solymanus Turcarum tyrannus, qui incredibili immanitate,& assimulata quadam aequitate multa bella gessit, domando subiugandoque Persa, quod tenere non poterat urbem eius primariam Tauris exussisset, AmurateS eiuS nepos nuper mor,

tuus longius processit, & usque ad mare, vulgo dictum Caspium, pro ressibus factis, Amydam prouinciam praesidiis firmauit & 0cciipauit. Quae ad Persicum sinum licet magis spectet, tamen Tu cicum per se magnum sic auxit imperium, ut non amplius Babylone, aut Seruset in Armenia, aut vero Tharso in maiori ,&aliis ad fumen Euphratem locis, sed nouis&multo magis remotioribus confinibus sit auctum&stabilitum. Nova enim confinia, noua multitudinis habent studia, &peculiaria promissa, quae nunquam seruantur lenioris dominationis. Quae quidem omnia, cum terd cim annorum spatio, uni idque absenti, & homini nihili Sullan Anaurati' cesserint in praedam ; verendum profecto est, ne &Maho- metes iste, qui non sollim in longe lateque dominandi, sed etiam aliena praedandi maiorum imperium & haereditarium institutu venit, sub nobis occupet adhuc plura, & ex oriente has in oras bello transato,in Christianarum ditionum penetret poenitiora. Difficilia iis enim Turcis fuit Asiam, & magnam Europae possidere partem, quam vel reliquo tandem in ea quod absit potiri. Ac quanta quia

172쪽

dem, & quam sollicita Ottomanorum ambitio si semperit; fuerit,

quis non intelliga qui saltem vel mediocriter in nostris Turcissilhistoriis aliquando vetiatur ὸ Nam ne antiquiora repetam, & Ma-hometem illum cuius nomen semper ominosum Christianis fuit praeteream, qui duobus Constantinopolitano & Trapezuntino imperiis, duodecim potitus est regnis,& demum Hydrunto capta, imperare voluit etia Italis;quid nostra memoria Selimus molitus sit alter nobiscum ipsi recognostamus.An Ioanne Basilide,magnu Moscouiar Ducem aggressus, flumina duo,Rha,BogvulgoMoscouitice dictu um,quod in mare Caspiu,&Thanaim,Wollia appellatu,quod in paludem Meotidem influit alterum, vix duobus milliaribus nostris a se distantia, diducto utrinque riuo,hoc cum illo coniungere, si bene cessisset res non cogitauit Θ ut tandem in Asia eo bello consecto, in Europa Byrantio Theodosiam, Theodosia in Thanaim, ex Thanai in flumen Rha, ex hoc in mare nauigaret Caspium partim ad Persidem occupandam, partim ad reliquam Europam, ac Lithuaniam, Poloniamque inprimis debellandam, Moscouiam classibus aliisque rebus,ad bellum gerendum necessariis,apparandis haberet opportunam. Acuit enim cupiditas visum,&libido dominandi solertem & prouidum reddit tyrannum. Qua ipsa demollitione Turcica, si quis sorte dubitet, quaerat sane eos, quibus

clim Leonardus Strasthus, ex municipio Sendomirien eques Po- lonus,Turca demum factus,ac in multis legationibus Turcicis versatus, gemens & dolens familiariter,ut fit, apud suos voluntate ANtasse si licuisset ciuis, necessitate hostis argute differebat, cum primum pro Bielscensibus Lithuanorum, mox pro Lublinensibus Polonorum Comitiis, ad Sigismundum Augustum regem aduenisset, exercitui Turcico per confinia Poloniae in Moseouiam eundi petitum facultatem. Quam ad rem, nec regius ordinumque consenssus, nec diuinitus successus Turcis est datus. Nemo enim Christuanorum debet, neque Deus ipse Opi: Max: sole tantum quantum optauerint barbaris in nos concessisse. Quo magis, quanquam id ridiculum, ac penh videbitur alicui incredibile, extra hostium tela ab Aquilonaribus muscis, & aliis bellonum incommodis,Turcicus exercitus minor dimidio ex Asia in Europam est reuersurus, & ille in Aquilone Turcicus iam spe conceptus,in nihilum abiit dominatus. Mortalium enim proponere, solius disponere fuerit diuinitatis. Ad ambitionem quidem Turcicam quantum spectat, prorsus est eiusmodi, ut haud scio,an maiori cupiditate & arte ad orbis te rae occupandum imperium,minori paulo,quam olim Romani con-Y citatu

173쪽

igo CHRISTOPHORI VAR SE VICII citantur aequitate. Nam sicuti aliquando Romani regnis in prouincias redigendis, ipsorum prouincialium usi sunt opera, & ex ci- .uitatibus sociis secerunt sibi seruas,& hoc almis illo vinciendo scedere,tandem omnes subegerunt: sic, aut non multo aliter,&Tu

cae hodie cum Christianis se gerunt: & qui illis fidunt, omnes tandem circumscribunt. Quid Θ an olim Romani per Campanos in Samnum, per Mamertinos in Siciliam, per Saguntinos in Hispania am, per Massinissam in Africam, per AEtolos in Graeciam, per Ait tum & Eumenum in Asiam, per AEduos & Massilienses in Galliani, non sunt ingressi P Et rursus Turcae,an per CantacuZenum PruZiae, per Palsologos Graeciae, per Despotas Mysiae, per Sepusios Hungariae, domini non sunt facti Θ Multa enim in exemplum multi, sed potissimum bellatores proserendo imperio rapiunt no inulti . Age progrediamur: enim uero obscurum fuerit, ut olim Romanos Volscis,Equis, Samnitibus, Massiliensibus sociis ; sic & Turcas iugum imposuisse Graecis, Illyriis, Hungaris, & ipsis Cyprum eripuisse Venetis. Ac postremo, ut Roma Carthaginem diu olim spe amicitiae tenuit, ut Philippum Macedoniae, Mithridatem Ponti,Antiochum Asiae reges, antequam alios subegisset, foederatos habuit; an non habet nunc Turca Galliam, Angliam, & alias prouincias Christianas foederatas,ut subiugatis his,& illi tandem aliquando etiam se uiant seruitutem ἡ uid enim Ottomanorum aequitas aut moder tio , hoc tanto malo nos prohibeat ξ qui, clim non pepercerint suis

Maho metanis, quid parcant nobis Christianis e quo redacti sunt Isphen diades Begi e quo Synopes & Castamone principes Θ quo Caramaniae regesΘ quo Tombariis AEgypti Syriaeque dominusὰquo Alymbegiis Dulgatisque rex, & alij quamplurimi P Quos si non tua

lata est communis lex,&sex Maho metana;quid nos tueatur,quam

illi tanto odio habent Christiana Θ An enim non intelligas, quot &quantae, quas ille sere nobis melius scit, & plusquam suae potentiae fidit, inter nos sunt discordiae e & quam infelicia passim & ubiq; e sint ista tempora Θ & quam denique urgemus ipsi haec, quae tantopere metuimus fata, quibus non crederemus, si corda, ut dixit quondam ille, fatua non haberemus Est enim fatum diuinae effectus scienti e &prouidentiae. Qui igitur tollat , quam haec &ilbi permittit arbitrij nostri libertatem P Sed demus etiam huic opinioni aliquid , quae tamen temerarios indagatores sui frequentius absorpsit, quam cautiores reddidit aliquando. An non habuimus annum supra sesqui millesimum octauum & octuagesimum , variis cladibus menstruatim insignitum ξ& tamen nihil nos flores ineun-

illi

174쪽

TUR CICA. XIIII.

tis admonuerunt Veris, & tot ac tantos casus bellorumque exitus non putauimus praenuntios maioris adhuc tempestatis. Obseruatum est quidem multos anno; variis mutationibus esse obnoxios; sed maxime centenarios,aut eisproximos,iam praecedentes,quam etiam subsequentes. Quae, ut ego minoris apud me habeam, & ad

summum illum motorem omnium omnia reseram ue tamen zirca annum sexcentesimum,vereor multo adhuc maiores rerum & temporum conuersiones suturas post sexcentesimum haereses, magna ex parte spero &aueo cessaturas. Proinde quisquis tandem fueris,qui in tua alienave fata inquiris,Deu potius Opi Max: pro te& altero ores,ut in uniuersum omnes conemur effici meliores.Pra potens ac immortalis Deus, decreta sua mutat, nos in melius vitam nostram mutauerimus. Negatum est summis stare diu, dictu diu: tu ut voles ista interpretere. Praestiterit quide ex praeteritis praesentia,& ex his quae nos manent mala, collegisse. Abhinc mille annis, de quo maxime tractatum est, in ipso sere Centuriae exitu, natus est Mahometes. Quo eodem serὰ anno proximove tempore

a Saxonibus P patriae pulsi sunt Angli, qui ante D. Augustino ad

praestandam Romano Pontifici obedientiam,eos adhortanti dicto, non fuerant audientes: qui enim Christi in terris Vicarium spiritualium non cognoscit patrem ; hic nouercam experitur patriam, magis quam matrem. Abhinc noningenti'Iustiniano amoto Caesare, grauissimi motus tota Graecia extiterunt , & Hispaniae usque ad Pyrenaeos montes in S,acenorum redactae sunt potestatem. Abhinc octingentis, Carolus Magnus Imperator, a Leon e Pontifice Romano γraeter omnici expectationem,Caesar Augustus est salutatus ; qui a Constantino Magno, vetustate obliteratam occidentali imperio summam restituit maiestatem. Abhinc septingen

iis, regnum Normanorum cepit,&Mahometes per suos Saracenos, Africae & Siciliae magnas calamitates importauit. Age progrediamur: anno a Christo nato ,Centuria iam pene decima instante, an non legimus Gregorium Pont: Max. Ottonis Imperatoris propinquum, a Crescentio Consule Romano eiectum fuisse, &mox ab Ottone contra eum, qui ipsr successerat, Ioannem restitutum Θ Qua demum ex causa,grauissimas omnium poenas Romanus dederat magistratus, & ipsum Romanum imperium, ad Germanos est transatum. Pontifice Romano, quamobrem id secisset in te rogato,respondente . Caro, in quit, & sanguis mihi reiielauit. Etenim multa multis, sed haud scio, an sanguis dominetur uniuersis. Quid Θ an vero, ut Ottonis Caesaris, erga Pontificem Gregorium, Y α bene-

175쪽

beneficiu maxime memorabile suit Θ Sic Henrici IIII. Caesaris facta. in reprehensionem, rursus grauem non incurrit ξ quod altera annorum ineunte Centuria, Pas qualem Pontificem Romanu captiuum secit, & suam illam, Petri & Pauli limina adeundi religionem, irreligiosam reddidit ad omnem perpetuitatem. Non enim par facere fuerit male , suscepto aliquo itinere ex voto religiose. Quid . anno post millesimum ducentesimo appropinquante, ut paulo an-th noua regna in Asia condita, & Tartarorum regni initia, & Grae

corum imperium authore Balduino translatum, non commemorem ; an Innocentius Pont: Max: non eandem sere,quam & alij superiores Pontifices, subiit calamitatem Quod idem seculum, v riis procellis, peste, bello, incendiis, & alluvione maxime labora uit: cdm & in Galliis, quod sere dictu est incredibile, innumerabi-Ies corvi per aera volitassent,quibus domorum & oppidorum multorum incendia accepta serebantur. Nihil enim sub sole est nouum, nisi tu ipse, qui haec miraris, nouus videare. Sane & Almeticus quida, nefariam haeresim exorsus; eidem Innocentio illi Pontifici Max: quantu facessiverit negotij, quis ignorat ξ Quam paulo post haeresim,& Henrici Cssaris mors in Germania subsecuta,aliorum etia motuum praebuit occasionem: obitus enim regum, afferunt vicissitudinem temporum,& rarius istiorum. Postreinb,cum annus tercentesimus, supra millesimum, appropinquaret,ut multa memorabiliat alia, quae eodem acciderunt tempore, praeteream; nonne unum vel maximum euenit miraculum, ad confirmandam

in gentibus Christianae religionis veritatem P Erat Cassanus quida Tartarorum vulgo dictus Imperator, qui Catharinam,regis Armeniae filiam christianam, sibi matrimonio iunxerat, & vehementer adamarat. Haec enixa cum illi fuisset filium animanti quam homuni magis similem, quibusdam auctoribus,ob suspitionem adulterij, capitis damnata ; antequam de ea supplicium sumeretur,sacrosanctam Eucharistiam percipere, & infante sacratis undis abluendum postulauit. Quo facto, vidisses incredibilem in modum partum illum mutatum: & non modoaugustam fatuam, sed & Tartarorum Imperatorem, Christianae religioni propterea initiatum. Quanto enim rariora, tanto diuinitusprofecta miracula sunt cumulatiora Quid vero de anno supra sesqui millesimo quadringentesimo diu ' roὸcirca quem Pontificia sedes rursus Auenion o Romam translata & multa sunt variata. Et quidporro de hoc quingentesimo,Caroli V. Caesaris natali loquar ξ qui, antequam venisset Caroli UEL Galliarum regis memorabilis, illa ad regnum Neapolitanum occu

176쪽

pandum incidit prosectio, & in orientis ac obeuntis solis, Hi a veteribus incognita nauigatio patefacta ; ut, quod & ante dixi,minimὸ mirum videri debeat, omnes annorum Centurias, prae cael

iis esse fuisseque semper magis insignes,& hunc sexcentesimum suturum perinsignem. Quo enim ulterius portu solueris, maius sundum; & quo plus vixeris, semper magis reperias mundii immunda. sunt quidam, qui Mahometanam sectam,vel ante hunc ipsum se centesimum finem suum affirmant sortituram ; propterea,quod sicuti sub Gregorio Magno Pont: Max: Mahomete nascente, ingens quidam Cometes eius portenti apparuerat praenuntius;sic ab hinc viginti & aliquot annis, sub eiusdem nominis Pontifice, ut quidam autumant, Antichristo nato, rara quaedam & admirabilis stella apparuerit,quam a Christo nato visam nemo literis prodiderit.Quam haec quidem sutura vera sint,nescio. Multa alias ante Antichristum nascendum, desiderari adhuc antimaduerto: sed interim, qui vult videre optata, vitet iis contraria & insesta. Extremo iiudicio nihil incertius, nihil iudice seuerius nihil iudicando timidius,nihil damnato est calamitosius. Intellectum profecto est cunctis diuinis ma- datis,passim & ubique violatis,& politicam violandam libertatem: tot enim sectar, tam inter se dissectae, nihil aliud quam unius dominatum comminantur: & cum non religioni,sed rebellioni studeatur; videndum est, ne duobus inter se contendentibus, tertius se praeficiat regioni t&cum denique ab auita religione discessum

sit, S nunc haec, nunc illa antiquarum renovetur haereseos,ne tandem ad Mahometismum, qui claudat riuulos, veniatur. A summo namque ad ima grauis, sed facilis est delapsus. An vero non perspicimus, quod non modo iam Graeci leues illi,&temerarij alia

quando si ij, sed ipse aded gentes nationesque quaedam, quae de

non facile superari ,& habere aliis videbantur plus firmitatis, eo iam sunt prolapse amentiae,ut nihil apud eos antiqui moris, aut resideat disciplinat ; sed omnia torrentis instar praecipitata sint,&non modo animis,sed & castris iam inter se dissidere,principes ipsi coeperint, clim, ut quidam aliquando sestiue dixerat ; Qui vinctus est, liber esse cupiat: qui liber,dominus: qui dominus, Imperator:

qui Imperator, adeo etiam ut tonare possit Deus,& omnes sere sequestra pace Turcicis armis desiderent seriari. Quas vero obscurusi nunquam Ottomanorum familiam,claro aliquo & veteri gen re ortum, sub se impune vivere, pati voluisse neminem. Cuius rei causa ad testificandam,quam ex deuicta Meninge siue Gerben. in .sula, animi Solymanus perceperat voluptatem, in publicis numis. Υ inati-

177쪽

uiatibus characteribus Turcicis inscribi illud curauerat: Imperi una armiS quaero, non religionem respicio. Ex quo sane facile intelligas, quanta eorum sit ambitio, quam nec orientis gaza,neque Europae regna & imperia potuerunt restinxisse. itaque multo qui- .dem consideratius periculo, licet longius absunt praepotentes illi sorientis reges, Magnus Chitainorum Tartarorum Chan, & perla rum Scachus,huic Ottonianorii dominandi inexplebili siti,decen- , .nio fere ante, nouo inter se in eos inito foedere occurrerunt; cum perpetuae coniunctionis ergo, cum Chanis filia Scachi Persici filij certis utrinque promissis sibi auxiliis matrimonium contraxistet. Noluerunt nimirum expectare , ut illud Solymani numisma gestiente laeticia, sparsiam Ottomanorum imperio, de ipsorum principatu aliquid adiungendo , in ipsis quam in aliis prius estectione ni sortieretur: vinum namque, ira, gaudium magnum,ad confitendit verum habent aliquando equuleum. Nos videlicet ingeniosiores, hanc barbarorum elusuros audaciam, qui sint tibi sane &videan- tur barbari ; non tam quidem esculentorum, & poculentorum e- :uacuandorum , quam armorum tractandorum studios , a Caucaso M progressi eb venerunt iam potentiae ; ut duobus imperiis,& quam plurimis laetentur regnis, regionibus vero, urbibus, ac vectigalibus . infinitis; &quod adhuc ab eorum rabie, reliquum nobis Deus te cit, spe & cupiditate circumscribant. Quibus,si mature obuiam no fuerit itum, subuereor equidem ; ne hoc tantum mali, in venis & visceribus Europae inclusi, non quod ante dixeram, tabidae, sed pestilentis febris instar opinione conficiat nos celerius, aut saltem via Ires nostras ita atterat; vic sim postea ad bellum ventum in eum su- erit, nec coniungere aliis intermedia ipso occupante nos possi- mus, nec si maxime velimus valeamus. Quis enim vel nunc quo arma in eum sumere audet Θ quis prae altero exercitum in expeditionem ducere Θ quis a se sepi m en tisque si is,longius eum amouere Murium instar sere omnes sumus, qui Catio alligare sonos sempervellemus. Sed dum hoc, dum illud causamur, maiora in dies peri cula ab hoste nobis metipsi conflamus. Et quis est nostrum, quem ille non penitius nouerit, cuius mores, ingenium, potentiamque, 'non per exerit; cuius ditionum situs, populorum belli gerendi modos, momenta vectigalium, rationes ciuium, auxilia & opportunitates vicinitatum, non habuerit exploratas Θ Hinc ille de rege Viennen:hinc de Venetorum armamentario,hinc de Comitiis Polonicis crebrioribus & sere semper discordibus voces: hinc dedis udiis & aemulationibus omnium Christianorum sermones. hinc de

178쪽

TVRCIO A XIIII

apparatu &conatibus irrisiones Turcicae audiuntur. Nimiru, quid inter nos quotidie fiat videt, unde demum praesentia praeteritis ii ctit, ex praesentibus vero futura elicit, & de tota denique re conici. cturam capit, minime quidem ambiguam aut fallacem. Quo etiam magis non cunctos pariter, neque uno modo singulos ; sed nuchos, nunc lacessit illos, interponit spatia rebus, dat veniam aliquibus, seruit scoens & temporibus: iam unum hunc ungit, & alterum pungit: cum hoc societatem ini cum illo abrumpit: & omnes nihilominus cogitat sub suam tyrannicam redigere potestate. Quam&ad ipsam perficiendam rem, quid obsecro ei defuerit Θ num petacumae quae illi sunt maximae et num exercitus e qui sunt numerosissimi: num consilia P quae domi habet sanissima ; a nobismet vero ipsis, in perniciem Reipub. quotidie suggeruntur. Actum igitur,actum, proh dolor, de nobis est, nisi prohibuerit Deus ipse Opi Max: ac vi ne prohibeat quidem, scelera nostra impediunt, disco diae tarditatem, spes fallaces, & inanes cogitationes, soporem nescio quem nobis afferunt ;ut breui prassentium fiuctum, gaudio quodam inebriati, nihil fere sentiamus, nisi vivum perstringatur,&interim aliorum e terra securi spectantes naufragiam unc unum lio die, nunc alterum postridie regnum pereat ; & deniq; pluribus angulis, modico temporis interposito spatio corruentibus, tota machina Reipub. collabatur. Vincente enim semper uno,& vix tuente quod reliquum habet altero, quid tertium suerit, quam pati victorem Θ Iam enim sobrij hominis cogitationem, vel ad tempus sit scipiamus, & serio nobiscum consideremus ipsi ; quid in his, quae adhuc restant, Europae reliquiis, contra hunc tam potentem hostem, nobis sit inexpugnabile: perinde, ac si nesciamus eum, qui ab oriente ultra Euphratem, ab occasu ad mare Ionicum, a m ridie ad Atityopiam, ab aquilone ad mare Euxinum imperat. Multo adhuc, nisi cuncti ei occurrerimus, longius latiusque posse res gnare. Hem , quam multo iam rectius, hoc tubarum Turcicarum clangore, quam olim Romani illi Catonis ficuum odore ad bel lum excitaremur. Alicubi diebus, alicubi horis,vel paucis ex hostiaco in nostra peruenitur, quae nec commemorare libet singula,neq; quibus vicissim hostes facilius adhuc vinci possent modis, typis expedit peruulgare. Sed ut in reconditioribus,vel hoc unum proseratur ; an non prorsus stupidi & amentes sumus, quod Christianos eos,qui Turcis subsunt, & nihil magis, quam seruitute ipsorum li- berari cupiunt, intra confinia nostra non recipimus; ut nos nostraque praedandi,animus hosti talentiaque minuatur ξ Aut enim ma-

179쪽

gnis aut paruis, nos aggrederentur copiis: magnas amotis agrici L, quo sustentarent, non haberent, minoribus minori negotio se suaque dissiparent; sed hoc curamus scilicet. Qui tantlim aliqua

do abest, ut euersa , conuersa potius, ut cupiamus in alios nostros, quos extinctos vellemus,barbarorum arma atq; dominatum. Proinde, cum aliquid etiam ex visceribus nobis sectisque nostris excudit, non secus ac olim Graeci verbis extenuamus fidentius, & nunc amphoram vini de manibus emuxisse, nunc porcorum stabula, v bes & munitiones suisse dictitamus,quasi momenti aliquid & co solationis habeat eiusmodi extenuatio, & vel minutis crebrius mittendis, magnus tandem detrimentorum non fiat cumulus, qui triduo non resarcitur. O fatuitatem l Hoc videlicet modo, periit olim quaestionum auida, & latinorum inuida Graecia : hoc praefidens sibi Misia: hoc illa, quae hastis etiam suis ruens caelum, in Sugismundi Caesaris exercitu, sustinere volebat Hungaria. Maluerunt certὰ Graeci, cum Latinis de S. Spiritu otiosis disceptare verbis, quam multo ante, clim tempus fuerat, de imperio contra barba ros decernere armis. Itaque iusto Dei iudicio, eiusdem Spiritus S. . sesto, capta Constantinopoli illa acceperunt vulnera, quae eorum dominationis extrema suerunt funera: ut sicuti Constantinus primus,ante eum natus S. Helena mille annis, religione Catholica, & . in Romanum Pontificem obseruantia, conditor Constantinopo lis, nouae Romae dictae, maximopere clarus ue sic hic Dragases, Constantinus alter,Helena etiam natus,sed religionis Catholicae dese tor, & Pont: Romani inimicus Constantinopoli amissa, suerit extremus. Noluerunt&Hungari in Catholica religione manentes

esse liberi; liberi in hoc Euangelio novo, facti eorum sunt serui, & illa experiuntur mala, quae & aliis, qui illorum perfidiam sequuntur, sunt metuenda. Quandoquidem ob religionem, vel potius rebellionem ardet tam diu Belgium,otiosis syllogismis:Germanicum labefactatum est imperium: Gallia & Anglia, nescio notione d gmate , vel veteri instituto magis, a belli Turcici cogitatione facta est aliena: Polonia, seu quoddam haeresum receptaculu, & omnis licentiae astium est effecta: Moscouia schismate, a Romana ecciesia aversa: Suecia,&Dania, nescio cur disgregata: qua loquide no tam numersi Athenciorum,neq; robur AZaporum,nem disciplinam praetorianorum, neque sortitudinem Charitariorum, neque militandi usum Beglerbegorum, neque consilium Purpuratorum, neq; postr mo suam ipsorum Ottomani selicitatem tanto adiumento habeant, quam haeresiarchas inter ipsosmet Christianos, de quorum

mero

180쪽

annum ageret Luterus sciscitatus fuisse legato quodam Germanis respondente, quod octauum &.quadragesimumageret; dolere se, quod ob imminentem senectutem,non in posterum tantum,quantum antea semper conatus suos posset adiuuare, clarε respondit. Quo adeo nomine ipso, in libro quodam Symposiacorum suo, Luterus est gloriatus, & Turcicum Caesarem, omnem illi beneuolentiam detulisse suam,non dubitanter annotauit. Sic multi multis rebus prodendisJiteris , quando maxime aucupantur laudem, deperdunt vel nonnunquaeexistimationem. Miseros interim nos, qui angues in sinit gestamus,& viperarum progeniemVentrem exedere matris impune tolleramus. Unus ille,uniuscum labij Turcasuisset, unus,inquam,Vrbanus,hoc nomine secundus,Pont: Max: & Bern-hardus, Clarauallensis Abbas egregius, infinita pene bellatorum

millia , bello in Asia contra Saracenos administrando, potuerunt sociasse: . nos tot haeresiarchis.auctoribus, in Hungariam non possumus, quam . prae foribus nostri ere habemus ZAn non idem ille . Deus Opi: Max: non eadem est religio ξ an non eadem , quae olim

illos imo & maiora pericula nos consociant ρ Dicam equidem quod sentio libere. Pericula san E eadem imo & maiora esse possunt: Deus offensus, religio mutata, arae & phana prophanata, victo iam non dabunt. Quin & Mahometani quotidie plures ,®nandi libidine vehementiores,& nescio in quem furorem contra nos acti, Mot praedis, ac regionibus possessis,sunt locupletati.

id P an non: magna Tartarorum ant annum Pocutiam percumrentium .suit audacia Quantum animi & corporis robur,quam pene incredibilia in barbaris omnia spectabantur ὸ ut immanes quaς dam belluas, non homines , sylvas illas &Carpati montis iuga di . xisses superare. I vero contemnito istos: & qui tua alienaque pocula siccas,maiora te praestare posse alicubi profitere. At enim noaliunde ista, quam ex occupationum nostrarum. contemptu, &sui viriumque suarum barbaris proficiscitur confidentiac Neque enim tacebo, quod de Henrico Ualesio, Poloniae rege, Craco utar in summa summorum virorum corona, chirothecis & cothurnis pretiosis induto, &stii quadam unguentaria popina in sella inaurata consedenti egatusTartaricus dixerat:Non videri sibi eumregem, qui tam esset delicatus, magnum aliquem futurum bellatorem: neque id iniuria. Nam per externa, non dissicile cognoscas& interna, & delicatos martyres non solere praestare admiranda.

N quotus quisque apud nos fuerit, qui labore & negotio quam Z ovo,

SEARCH

MENU NAVIGATION