장음표시 사용
201쪽
DE CONCI L. ET CONSI L. CAP. L
ut id quod ei reliquum fortuna fecit tueatur, &suam debilem.& mancam quoquo modo sustentet siue famam siue dignitatem, ad
turpes condescendit conditiones, aut induciarum, aut vero ipsius pacis. Quo loco risum mouet audire voces inscientium, qui de fortuna conqueruntur, & non intelligunt, exiguum ibi fortunae
restare locum, ubi viget prudentia. Alij vero, ita visum fuisse Deo
Opt. Max. testificantur. Interim autem ego de diuina prouidentia non disputabo: vertim si licet,cum Paulo loquar. Si tales non sunt Deo a secretis, au a sancta Trinitate non acceperunt literas qualiabituri sunt certitudinem,ita habere rem se, quemadmodum ipsi asseuerante Nonnulli, nostra causantur scelera, & haec quidem veritas est ipsa. Nam errores principum, & eorum peruersorum consiliarioru, illa ipsa sunt scelera, quibus ad nostrum & eorum exitium praecipitamur. Sed ne multa, iterum dico, quod quando- cunq; tale, quale superius demonstraui, no habebit deinceps concilium ; non mirabitur aduersa& infelicia omnia in bello sibi euenire. Quartum est de commeatu & prouisionibus,&ita illud nun- cunabo Conciliu Commeatus.Huic cura incumbet prouidendi &paciscendi de victu & commeatu pacis & belli tempore, pro toto γ& integro principatu: & idcirco oportet, in numerato, descriptaq;
habere eum omnia ad suum munus pertinentia & principatum. Quantum nimirum habeat commeatus: quantum eius supersit, &quantum desit, quantum terra marique importetur & exportetur, &Vnde promitur, quo itinere, & quomodo, & quando as- fertur, & his similia. Quiscunque autem a Principe exportandi co- meatus postulabit facultatem, sine huius concilij scitu & voluntate eam non assequatur. Revera,s tale concilium, ut expedit, constitueretur; neq; bello,neq; pace, deestent nobis necessaria, ad vitae humanae sustentationem : & suppeditaremus adeo ijs nostra, quorum amicitia & beneuolentia indigemus. Iam vero dum illud desideratur, confunduntur omnia,& quaelibet prouincia plurimas patitur difficultates. Malitia aut avaritia paucorum, necessarias surripit res, desumusq; amicis, inimici vero magnitudine pecuniae ijs rebus aliquando potiuntur. Unde nostri languent,& a nobis abalienantur. Ac denique illud etiam experimur, ut ob talis concilij, penuriam, in ijs regionibus exoriantur bella, ubi neque equis neque hominibus certa vitae praesdia amplius relinquuntur &vix in bellum egredimur ipsi, ut nos deficiunt omnia, redeundum est domum necessario, aut praeter tempus turpis ineunda pax, siue induciae cum principis infamia, & erga eum offensione populo-
202쪽
rum: duo namq; subiectorum beneuolentiam Principibus concῖ- liant: Unum clim a potentioribus tuentur, & vindicant suos: N- terum . cum illis bene cum ἰjs conueniet Iine quibus commercia& negotiationes ipsorum aegre dc cum dissicultate peraguntur. . - Quintum est Legum,& ita appellandum est Legu concilium. H incumbet curae,audire,quibus Unctionibus, quibus magistr tibus, quibus rectoribus , & cum quali & quanta potentia vel auctoritate Principatus indigebit. Istud adinveniet, qui desiderabuturno uos eteres vero vel superfluos abrogabit. Habebit praete-- rea onuS condendarum, declarandarum, mutandarum,& delend
rum legum, & instituendaru,ut dixi necessariaru. Hoc Concilium erit ceu Pater&defensor legu,omnemq; animi seu mentis suae in id intendet acie, ut sine ulla exceptione, re & veritate eis satis fiat. Propter talis Concilij inopiam , videmus in multis regnis&Wbibus,minus magistratuum quam Reipub. expediret; exaduersus in
alijs plures, & quod omnium est pessimum,alic ubi reperiuntur illi ipsi sibi inuice contrarij,&repugnantes sunt magistratus. Quod si
. . . . . non in rebus peraeque omnibus,saltem in aliquibus. Unde infinita mala, simultates, odia, hostiles ciuium erga se animi, contentiones, & litium controuersiae enaseuntur. Quae demum coniurationibus , & estusioni sanguinis, vel ipsus principis, aut imperij illius
ruina &in alios conuersione terminatur. Multi autem ista non considerant. Et quae malorum semina uno anno iaciuntur, eorum messis superuenit in sequenti. Apparet igitur,quantum sit postum in condendis emendandisq; legibus, libere ut audeam amr- mare,in centum nonaginta quinq; erroribus vel desectu vel abis ditate legum exoriri. Quae ipsis his moribus temporibusque nostris, nullo amplius sunt usui, neque possitnt aut debent custodiri r& quia non habetur tale concilium,neque mutantur, neq; emendantur, neq; etiam abrogantur;sed seruiunt tantum causidicorum ambitioni & auaritiae; ut inique, & falso serendis litibus, sumptust hU cupiditatum pereas consequantur. Sextum erit poenarum εcita appello poenarum Concilium. Hoc omnia criminalia in se uno continebit, quantum spectabit personam ipsius Principis, pro re&occasione, aut via aliqua incidente. Feret etiam sententiam in& de omnibus criminibus, secundum illius urbis leges, ubi committuntui Septimum est praemiorum &i I Oncilium Praemiorum illud vocaboc Huic intererit bene vel secus merita omnium Q iugulorum non ignorare: vitam, & mores, virtutes, gesta reS habere exploratas; adeo etiam illorum, qui Vt non petant, propter sua
203쪽
DE CONCI L. ET CONSI L. CAP. I. 2o3
sua rara & excellentia merita, praemia meruerunt. At vero maximὰ Corum, qui adeo etiam ut eorum ratio habeatur instabunt. Nam si infligendae poenε sunt malis; suo honore & praemio minime etiam defraudare ipsam expedierit virtutem. Omnia autem praemia,quae
Princeps distribuit,ex consilio ipsius cocilis id faciet;nec sine ipsius
scitu, & conclusione, hac in parte aliquid aggredietur, aut terminabit. Interim tamen,quod tale desideratur concilium. virtutem passim in aulis vide mus,ut plerunq; fit,viluisse. Omnia caedunt f uori aut nundinationi. Idoneus, & paulo obscurus vel pauper homo in angulo delitesci aut tarde & aegre admodum virtutis suae refert testimonium. E contrario homines nihili, hypocritae, 0- cophantae, adulatores, plus experiuntur beneficentiae, fiunt Principum familiares, aucupantur, & assequuntur facultates. Quid igitur sequitur e Boni aguntur in furorem, nonnulli molliuntur vindictam, vindicta mouet factiones, pariunt turbas, caedes, tumultus , & Principis ipsius ac imperij eius euersioneau Atq; haec quiadem concilia sunt septem, ad quemlibet gubernandum necessaria principatum: & id cum propter alias multas & iustas causas, tum vero ideo maxime, quod in tali distinctione, seu conciliorum diuisione, melius & facilius expediuntur negotia ,& Princeps ipse
non tantopere occupatur, & distinetur, cum caruerit, tot tantisq; Curis rerum a se petitarum, aut petendarum. Ipsi etiam subiecti, non tantam valetudinis, pecuniae, facultatum patiuntur iacturam, dum expectant decisiones causarum, etiam minimarum, & consiliarij non habebunt tantum quod agant, distributis ipsis negotijs,&ab inuicem inter illos separatis. Video quippe laboriosum instar mortis esse, tribus aut quatuor, aut etiam sex omnem mollem
imponi negotiorum, tam belli quam tricis, & poenarum,praemiorumque, & nunc Reipub. curam, nunc ipsius commeatus, & sexcenta tam parua quam magna, tam leuia quam grauia, tam iocosa quam seria, diuitum aeque & pauperum, quae vel ipsa magistra experientia , ne mediocriter quidem curari possunt omnia; ut omnino,qui haec Consiliariorum sui Principis non perspiciat,coecus esse videatur. Qui autem perspiciunt,& non occurrunt, neque ut plura concilia constituantur, principi suo fiunt auctores; ut eo ipsius negotijs melius atque facilius prouideant: tales sunt auari, sunt
ambitiosi,sunt vani,sunt damnosi Reipub. Etenim nihil aliud propositum magis habent, quam ut adorentur, quam ut se suosque diatent & extollant; etiamsi interim Respub. detrimenti aliquid p tiatur. Materia haec reuera est grauis & ampla, sic ut ea fusius e , Cca plicanda
204쪽
2O CHRIs TOPHORI VARS EVIGII plicanda, me oporteret esse longiorem. Sed haec interim, ex quibus reliqua potiunt comprehendi,dicta sussiciant. Illud autem potissimum considerare Principem par fuerit, ut unus aliquis consiliariorum,concilijs alijs nec se ipse ingerat, neq; ab alijs misceatur. Exempli causa: Consiliarius qui erit aerarij, omnino ad reliqua alia concilia sex non admittetur: &quod de uno concilio, hoe &de alijs dictum volo,prorsus,ut liceat nisi unius concilij agere res consiliario nemini. Alioquin plura concilia in unum redigerentur,& nihil eis aliud quam nomen vanum & otiosum restaret, &ipse deniq; infinitis dissicultatibus & periculis,de quibus alio loco mentionem fecimus,exponeretur Principatus; Vnde maiora quotidie & grauiora damna exoriri oporteret, quibus commemorandis, nolo esse prolixus. Consequens proinde est, ut ordinandis his septem rite conciliis, a primo ad extremum considerentur, omnia minutatim, in suis partibus, ponderibus, & circumstantijs, de quibus in istius capituli exordio est disceptatum. Quod ut adeo lucidius declaretur, in libros septem diuidi illud oportebit, &vnusquisque liber declarationem concilij unius continebit, in quem etiam adiumenta pro se uniuscuiusq; consiliarij inci udentur,& ut aliquod in ijs diserimen fuerit) consiliarijs sere omnibus conuentient; diuidere autem adiumenta illa, errore non careret. Dicemus igitur partes & adiumenta boni consiliarij generatim. Atq; hoc ipso tande huic libro finem imponemus, qui erit primus de Concilio & Consiliarijs, & cum alijs septem communis. Quos, quaΠ-do Deo Opt. Max. fuerit visum, eo duce &auspice prosequemur.
Et Primum quidem, de ipsius quoad
ri & effectioni uni ex supradictis concilijs electa. Quo magis considerandum est, in Consiliario duas requiri potissimum res; ut idoneus & par iunctioni sit obeundae : altera , ut rite legitimeque eligatur.
205쪽
DE CONCI L. ET CONSI L. CAP. II. ros Quod proprie quidem ipsi Principi incumbet: sic ut esse & haberi idoneum, sit consiliarij. Prudentia vero consiliarij eligendi, ad
ipsum pertineat regem. De una tamen & altera re scripturi, ab ipso consiliarij munere, exordium capiemus. Uirtus, & praesidia viri, duabus maxime rebus ponderantur: animi,& corporis adiumen tis. Verum in altero corporis, in hoc porro capite animi praesidia intueamur. Quae his sequentibus partibus quindecim facile constiterint. Primum quidem, ut consiliarius rari & excellentis sit ingenij. Etenim rarum in aenium, principium medium & finis, ma gnarum & plusquamis manaruMesta in Cunctae, quae in homine inueniuntur&inueniri possunt virtutes, nisi magnum Eac
buerint ingenium, sunt humiles, vires suas perdunt, & quasi nihili
aestimantur. Experientia ipsa docet. Omnes artes, omnes magistros, omnes libros, omnes admonitiones, &consilia, exiguum
facere profectum in ijs, qui ingenij sunt tardioris. Sic ut ij eorumq;
similes, multis admonitionibus, continuo studio & solicituditae, diuturno item labore,parum aut nihil assequantur. Magnum contra ingenium, paucis admonitionibus, minori labore, breui tempore, eo quo tendit peruenit. At breuiter; tardius ingenium, est instar alicuius campi sterilis, qui quantumuis licet multum colatur, alijs non respondet bonitate, nec tantum frugum, nec tam cuto, neq; tam bonaru afferre consueuit. Itaque,ubi magnum desuerit ingenium, ibi nulla virtus potest esse solida, & omnibus partibus numerisque absoluta. Quo etiam magis hoc primum praecipuumq; esto, quod idoneum, quoad quidem ad animum , consiliarium testificetur. Et hoc rarum magnumq; ingenium, Volo, ut Princeps exploret ipse, nec aliorum sermoni aut testimonio de eo acquiescat. Cuius cognoscendi praescribam adeo certas notas, ut nisi prorsus coecutiat, tanquam solem in meridie deprehendat, & hoc idem seruabo in reliquis etiam adiumentis, eiusdem consiliarii exquirendis. At quod ante dixi, ipsa experientia duce, quae in dictis factis'; per se cuique fuerit, vis facile assequetur. Dicta
namq; rarioris ingeniimon sunt in usu & consuetudine posita comuni emadmodu animo concipit res,ab alijs magnoperὸ se parataS; ita eas eloquitur, cum magna & perillustri seimonis ratiocinationis differentia. Est enim certum talem verbis. & sententijs aliis uti, qua quae cadunt in multitudinem,sic ut discutiat &dispiciat,melius & solidius res,prster opinionem & expectationem permultorum. Est talis sermone acutus, in responsis promptus,
facilis ad intelligendum, in instruendis alijs expeditus & clarus in
206쪽
ro6 CII RIsΥΟPHORI VAR SE VICII sacetiis iucundus, in seriis circumspectus, scit se ijs,quibus cum habet essequiid negotij,accomodare, siue illi boni iue sint mali, semper tamen salua ipsa virtute. Nunquam vero is aurae seruit populari, neque ad fauorem vulgi loquitur, neque os habet aqua repletum, non est ulli molestus,non stomachatur,non est confusus, neq; infestus alicui genti aut nationi. Inter alia autem tuiPisyngenu argumentum est euidentissimuηn e -male,&cum uuadam animi perturbatione loqui suin I x hostibus lui prin cipis,aut denique de ijs, qui alterius sectae sunt, vel externi vel alienigenae ; siue illi Iudaei, siue sint Mauritani, siue gentiles, silueChristiani. Magnum quippe ingenium in omnibus tandenam gionibus , sinem malae viae miliaria cernit, & malis bonos in te mixtos semper & ubique esse locorum: quod bonum est, laudat&sequitur : quod malum,& condemnat &auersatur, idq; ii ne nationis eius probro, in qua simile quid intuetur. Opera
magni sunt 'iua, sunt essicacia, assita est Occurigum, vult Viden re omnia, audire Omnia, tangere omnia , praetermittit nihil, legit Quam plurim, confabulatur cum omni genere mori eauet praeterita, intelligere praesentia, assequi futura,yel ipsa etiam coniectura. Multarum artium homo talis est gnarus, non una &altera, ac ne tertia aut quarta est contentus; sed appetit,
scire, &discere alijs plura & subtiliora. Proinde plus etiam alijsponit in qualibet re studij & vigiliarum. Hic eiusmodi in sua iuuentute, habet aliquid semper viriditatis, & omnis generis profert fruges, & quemadmodum recte alicubi dixit Maro instar
sertilis est campi, in quo, propter nimiam ubertatem, generantur aliquando herbae,inter bonas non omnium optime,cum nusquam alique insigne belli Ducem, Principem virum, aut Philosophum alicuius nominis legamus fuisse, cuius praeclaris virtutibus, aliqua aliquado vitia & vel notabilia inspersa non fuissent. Clim aute tale ingenium maturuerit, quod circiter trigesimum ipsius aetatis annum plerunque accidit, proseri tandem fiuctus omnino salutares: at ut uno verbo dicam, plane est diuinum. Ex aduersus homo remissus & debilis,piger,& dissolutus,non nisi abdomini videtur esse natus, ut bibat & comedat, ludisq; & ineptijs occupetur. Hic nihil scit. Nullas artes & secreta naturae discit: magis ardua negotia non intelligit, externorum familiaritatem refugit, & aut turpiter vivit, aut saltem ingenij, quod minus quam mediocre sit semper notatur. secunda nota est, quae quoad animum idoneumonstret consiliartu, vi artem calleat & facultate bene & apposite dicendi.
207쪽
DE CONCI L. ET CONSI L. CAP. II. Quemadmodu enim non vlla alia magis re, quam intellectu & sermone a brutis animantibus homines disserunt; sic tanto quidem alij alijs antecellunt,quato bene dicendi adiumentis maioribus sulciuntur. Expedit igitur consiliarium instructum & exercitatum esse in Oratoria facultate:tantum ladeo in hoc studiorum genere
ponet operae, & industriae ; ut emineat prae caeteris, & vel eo admirabilis maxime videatur. Quotidie enim offerutur occasiones principi, consiliarios suos aut ad exteros,aut vero ad subiectos ablega-di, siue illi Regni, siue Prouinciae,sue urbis alicuius nomine&ambitu continentur. Hic debebit suadere aut disuadere,accusare aut defendere laudare aut vituperare, boni aut mali aliquid exagger
re verbis,& his similia. Quae omnia rectE,& scieter,seri necesse est, ad commoda,& principis,a quo mittitur,dignitate. Quae dum prε- stare nescit, periculo & vituperio,imo & exitio aliquando se exponit. Quo plus Reipub. quam ulla alia re inuritur calamitatis. Quo
autem dicendo erit exercitatior, eo tumultus exorientes facilius tranquillabit. Sic idem ille consiliarius magno erit usui scripto vel voce, responsionibus dandis, legatis vel oratoribus externis, qui negotia tractatum ad eius Principem allegantur. Hoc aute modo idoneum ipsa experientia duce, suum cognoscet princeps consiliarium. Primum quidem tione verborum , Cirm acute obserua
bit, quomodo animi profert sensa in collocutione familiari. Accerset nimirum ad se ipsum, & per horam unam cum eo sermones miscebit,in sequenti per duas per tres,tertia,plus vel minus. Interim recitare eum etiam faciet historias, ut videat, quo pacto protrahit & includit ductum ipsum materiae: quomodo proponit,quomodo diuidit, quomodo prosequitur, & quo pacto tandem etiaterminat & definit,qua porro cum venustate,grauitate,& proprietate verborum. Quae etiam ipsa interdum cognoueris a consiliarij magistro & praeceptore, tum quantum in ijs studijs posuerit temporis,qua diligentia usus sit,& si sorte aliquid in luce monumentorum edidit, illa omnino examinanda erunt diligenter. Postremo&in palatij ipsius penetralibus, nec quidem opinante scribere aliquid de aliqua re curabit ipse princeps ex tempore;vire oculis su tecta, incorruptius de eo fiat iudicium, & penitius cognoscatur. Tertium adiumentum , quod idoneum monstret consiliarium Austaris linguarun est cognitio: praecipue autem illarum gentium,quibus imperat princeps, vel qui hostes, cijue eius habetur. Exempli gratia. Sit unus aliquis consiliarius Regis Hispaniae &c. Hunc quidem, Latinae, Italicae, Arabicae, Gallicae & Germanicae lingua:
208쪽
Maxime autem eas,quae ad suos suique principis spectant maiores,& tum eius etiam hostiuatq; vicinorum. Etenim,qui consiliarius
magnus fuerit historicus, & qui fiuctum ex historijs elicere non ignorabit; is certe persectissimus poterit aestimari. Nihil quippe in eo desideratur: in omnibus sui principis negotijs est versatus & exercitatus, imo usus rerum & experientia est ipsa. Nam historiae non aliud sunt, quam congeries, seu congregatio quaedam, variorum & diuersorum usuum,omnium hominum, & temporum, cuiuscunq; tandem naturae,prosessionis,& conditionis fuerint. Da
mihi aliquem historicum perinsignem, qui fiuctum ex historijs elicere sciat: hic quidem tanta rerum in omni genere negotiorum pollebit experientia, quanta vix aliquis alter reperiatur : ut etiam illa ipsa sit ars, in qua viginti annorum spatio, aliquis suisset versatus & exercitatus. Atque ut a re bellica exempla capiamus: Miles veteranus, siue ille summus belli dux, siue militum praesectus, siue alius suerit, in sine & decursu annorum viginti, ad minimum in quatuor praelijsversatus est; in centum vero leuiorubus conflictibus, in quinquaginta oppugnationibus, in duodecim assultubus, in quinque motu bus belli, & totidem pacificationibus. Uerus autem historicus habet experientiam, immensarum pugnarum, innumerabilium conflictuum, infinitarum oppugnationum, infinitorum motuum belli, &compositionum pacis. uete
est ergo proportio finiti ad infinitum Θ Adde,quod iste experiens
annorum viginti, nouit tantum naturam & ingenium,& rationem bellandi,unius aut alterius,aut etiam trium vel quatuor nationum: historicus vero propemodum omnium. Huc accedit,quod viginti annorum experiens, non potuit intellexisse eorum partem vel decimam, quae munere, & nomine militiae continentur. Nam in viginti annis non offeruntur aeque occasiones, omnium usu & tractatione discendorum. Historicus contra omnia scit & intelligit:& nihil, quod legi, & in quεstionem venire potest, praetermittit. Ille ut etiam viginti annis, foris & militiae se exercuerit, non potuit causas ipsius perspexisse uniuersas , originem eius, & quomodo processerit, & ad quem finem directa suerit: ignorat stratagemata cuncta,euentus,dissicultates: & despicatum, quem pati oportuit,non est assecutus: praetereui eum utrinq; praetensa postulata, utrinque prosusae lachrymae, simulata & dissimulata utrinque multa; & nunc huic nuc illi parti,in specie ostentata propensio voluntatis: postremo necessitas ipsa, qua ad pacificationem utrinq; est deuentum. Historicum horum latet prorsus nihil. Quod a
deo instar animae cui ita dicam belli ipsius est geredi, & illud quasi D d quaedam
209쪽
aio CAR Isaeo PHORI VARS EVIGII lquaedam corporis particula. Quod autem de militia hoc loco affero, hoc de alijs omnibus negotijs, & ipsa etiam defensione dixero principatus. Quae quide omnia, si fusus a me explicarentur, viderer facere contra eam, quam alias sum pollicitus, breuitatem. Quare,ut verbo, quod sentio, complectar uno,uel ipsae etiam leges nihil aliud sunt, quam historia, quae continet sententias,& opinio nes antiquorum, & prudentium legislatorum, quibus urbes,& ciuitates, ordinarunt, & suos ciues, iuris & iustitiae aequabilitate, in tranquillitate & concordia conservarunt ; & iam quidem demonstrant, quo pacto nos idem quoque faciamus. Et hoc ipso etiam modo, medicina est experimentorum historia, quae antiquitus obseruarunt Physici, quorum ratione nostri medici iudicia se runt,& curationes suas prosequuntur. Proinde instituenda Repub.
gubernando Principatu, gerendo bello, tuendo imperio, ampli-hcandis iuribus, sequendo denique bono, & rugiendo malo, quid magis conducit quam historia Θ Uerum similia intelligunt paucis simi. Quo fit, ut paucissimos etiam recte gubernantes deprehendas. Quod non aliunde venit, nisi quod legendis non occupantur historijs. Et si horum legit aliquis, fiuctum historiarum non
percipit: varietate tantum casuum,qui ea continentur,delectatur:& non considerat, quo pacto domi forisque, in omnibus deliberationibus, & consilijs, eos sibi proponendo , ipsi essent adiumento. Non est historia fallendi temporis causa. sed lucrandi euolueda gratias ut una die persectὸ quis distat,quod experiundo toto
suae vitae tempore vix apprestentat. Namaeuani recentos com plere posset annos, aut male,aut tarde id quod sequitur,assequeretur. Est historia imago vitae relicta . ex moribus & ingenijs hominum, recordatio ingeniorum omnium, certa & infallibilis experientia actionum humanarum : consultrix fidesis N prudens inmmni deliberatione,magistra in tranquillitate, in bello Dux, in mari nauclerus, portus & perfugium hominum, cuiuscunque conditionis. O quam pulchre haec dicuntur, & tamen paucissimi similia amplectuntur. Sit igitur Consiliarius insignis historicus. Atque hoc potissimum volo,ri in eo Princeps spectet: & experientia ipse Duce, eo modo assequatur.Sciscitetur inprimis res in historijs pas sin contentas,& inter alia diligenter ab eo perquirat, quoties Regna Hispanica libet enim eiusdem nationis exemplis perstare aliquas subierunt mutationes: aut item Gallicum & Anglicum Regnum,a quibus porro fuere possessa:& quo iure,quau6 iustitia,qua diu, ta cur conuellionem sint passa, qui ex quaq; familia in ijs re-
210쪽
DE CONCIT. ET CONSI L. CAP II. rugnauerunt:& in his,quis illustrior,& qui nominis minoris habebatur: eoru quot bella qui'; gessit:quibus cum,& quo tempore:qua
de causa,vnde ortus inimicitiarum: & quae ratio aut necessitas pacis rursus suerit ineundae. A mille quingentis annis, quot praelia consecit Hispania, & quot Gallia ; & quanta haec aut illa, secunda vel aduersa sortuna: quibus deniq; consilijs & artibus, his vel illis cesiit victoria: & cur nunc ab his, nunc ab illis in seliciter est dimicatum. Abhinc bis mille annis, quantae communiones sunt excitatae in Hispanijs, Gallijs, & Romae: & quae suscitandarum extitit causa: quid porro boni vel mali inde est subsecutum, & quomodo haec omnia tandem fuerint tranquillata. Qui quidem ad has, earumque interrogationum similes recte responderit ; hunc tu historicum habeto optimum, qui pro re, & occasione in publicis deliberationibus suae lectionis fructum egregium sertietur. Quintum adiumentum quo aptus demonstretur zquo ad quidem an mum consiliarius est, ut benὰ &perfecte sciat finem & materiam & luomodo,quando, quatenusi se extendunt ipsae virtutes: nam in eo potissumum peccatur: & si consiliarius ipia nititur multitudinis opinione,ista toto caelo,quod aiunt, semper errabit. Etenim earum rerum ignoratione, ut plerunq; fit plurimi,ne dicam propemodum cuncti, hominem compositum meticulosum, astutum proditorem, rudem & ineptum, bonum abiectum, mansuetum desidem, & subtiliorum rerum non capacem, hominem via Regia& simpliciter ambulantem appellant: iracundum porro candidu, superbum magnificum, furiosum sortem, prodigum liberalem, auarum prouidum, sanctum superstitiosum, doctum curiosum,& omnibus denique tam viiijs quam virtutibus contrarijs nominibus dandis, conscientia hominum aut saltem prudentiorum abutuntur. Quod maximum sane est vitium: & si torte illud consiliario in- erit, ut inesse opo ebit, si autem nesciuerit aut noluerit virtutum proprietates nota manifestus ipsius Principis, & totius Principatus est interitus. Caput namque est confiij, in omnibus ijs, quae in deliberationem veniunt, dispicere, si est,uel secus,contra honestatem, omnibus circumstantijs consideratis & expensis. Mandandis muneribus publicis hoc idem sciendum est, ne nigrum pro albo accipiatur. Iam & praemijs distribuendis, si hoc eodem illo destituatur adiumento, perpetuo hallucinabitur,& impinget. Ac vi tandem faciam finem, hoc tale in consiliario lumen, volo,ut experientia ipsa duce,hae ratione princeps deprehendat. Primum quidem ex ipsius verbis,cam eum ad hunc modum aut perquiret