장음표시 사용
251쪽
uiter, multa ac pene infinita hunt, quae praeceptionibus circumscribi non possitnt,& in quibus ad nouas res noua consilia adaptantur. Pulchre ergo quidam, non tantum inquit verborum nuncij cr diti sunt legati; sed iudices rerum adeo etiam appellati,&oc
li ac aures imperiorum; quos ego non tantum in magnis magnum,
sed in omni denique re, volo gerere animum, nec de sua conced re dignitate, vel tantillum. Nam memorabile semper suerit, quod alicubi refert Tacitus,quod cism quidam Germanorum legati,R mam venientes, in sedibus senatorum sedere externos legatos antimaduertissent, N quibus id honoris datum percuntati fuissent, de fide in populum Romanum magnis, responsum accepissent , deos hominesque testari, nullos hac in parte germanis praeserendos,inter patres consederunt. Est enim dignum, digniorem locum se co- ectere lagatoru nemini; sed & in ea ipsa re, ut infra dicemus, eatenus progrediendum, quatenus suaserit ratio, aut summi alicuius principis interpossita au tomas, dc persuasio. Nam superbum ag re legatum, Deo hominibusque est odiosum, cum quodam non obscuro contemptu,& irrisione totius gentis atque nationis. Hinc
illis Lusitanorum legatis , in Hispaniensem aulam venientibus, Sehospitiorum causa nescio quem praemittentibus, palatij praesectus ridiculum dederat responsum, cum quot essent interrogasset, de ille mille quidem omnes, sed quingentos prorsus, Deo, alios aliis hominibus similes respondisser: Bene haber, inquit, isti quos tu Deo dicis esse similes in templa, reliqui eant in hospitia. Quo non
obscure animi perstrinxit eorum leuitatem:omnis enim iactatio,Severboru vanitas est molesta; sed illa vestium,supellectilis,aut equorum, aut his similiti rerum molestissima Sugiendis tamen his in serimone eccoli cutione meptijs,sul n qua Obliviscatur legatus grauitatis,amicuomnibus,familiarem prsitet se nemini. licet nec multos,nm; nullos amados esse censeant alij:in priuatis rebus humanitate, in publicis retineat dignitatem.Frequens comessatio,parit nobis non raro despicatu :Sc indignum est,c sobrrus non audeas I qui,inter pocula velle garrire: iuuenes deniq; plura,senes verba facere cosuescunt meliora.Proinde vel hac in parte debet esse legatus cautus, & in publicis couiuijs,m sermone parcus,& quodammodo' etia tacitumus. Sicuti enim occultata virtus paru a stulticia dissere;
sic ad opinione sapietig silentrum loco seruatum,stultis suffi agatur:
vascula inania maxime tinniunt,& quo minus mentis,eo aliquibus
plus est loquacitatis: denique quo citro utroque, serendis temere
252쪽
DE LEGATO ET LEGATIONE assiarmonibus,tingua nihil est nocεtius, eo is qui illam artesten aue. rit,magis in sapientibus numeratur. Sspe vel amplissimus campus, restat iterato cuiuis dicendi ; non per eqvh autem semper ea, quae protuleris elicendi: nam verba &aues semel emissa postliminio non reuertuntur: & suspicandym est semper, ea, quae uni vel alteri dixerimus,breui conscios fore etiam quamplurimos. Mors ergo &vita in manibus linguae est, dixit ille non insipiens. Multi postremo multa dicunt,ut plura eliciant ipsi non a nemine; & aut in publico liberilis loquentes, quo plures sermonis habeant testes, acute alios obseruant; aut quem aliquis verbis ulcisci vellet octacultato, altero vero paulatim ad libertatem obloquendi, seu in
arenam educto, incautum circumscribunt. Non sint tamen talibus aut faciles ad credendum Reges, aut ad castigandos proni sermones ; leuitatem enim loquendi irridendam, insaniae commiserendum , dolori ex iniuria accepto indulgendum aliquid, semper est iudicatum: & Imperatorum extat unctimn Hec veniaba trium. Sbquis modestiae nescius, & pudoris ignarus, improbo, petulantique maledicto, nomina nostra crediderit lacessenda, aetemulentia turbulentus obtrectator temporum nostrorum fuerit;
eum poenae nolumus subiugari, neq; durum aliquid, neq; asperum volumus sustinere; quoniam si ui ex leuitate proces erit, contemnendum est ; si ex in ama , miseratione dignum; si ab iniuria , remittendum. Unde integris oninibus, hoc ad nostram scietitiam referatur ; ut ex personis hontinum dicta pensemus, &virum praetermitti an exequi debeant, censeamus. Atq; haec quidem verba sunt sanctiouis. De conuitijs autem in absentem principem iactaatis, vel contumeliis absenti dictis, tantum statuendum est, quantum statui volebat in eum Aristoteles , qui absentem pulsauisset: etenim verborum superbiam, qui faciij excandescunt, plerumque ulciscuntur, prudentes irrident, leues sequuntur. de & Uenquregis Galliarum Foecialem bellum Reipub. denunciantem, iniustitiamsi; & alia ijs exprobrante, religiose dimiserunt. Et Parthorum olim legatos Romae, quod Armeniam peterent, quam ereptam tenebant, irritos quidem dimissos, sed legimus tamen muneratos e non enim is, qui mandata tulerit incusandus;sec qui dederi magis est redarguendus ; uterque tamen hanc mandatorum libertatem non usq; eo amplectatu ut vel alijs sit ea molestus.Etes nim etia illam animi sensuum pmserendi,prudentiam habere leg tus debet commendatissimam,nec a cosiderata ratione disserendi,
vel in priuata collocutione avellicu principe se, & in altum dispu-
253쪽
tationum trahi, temere patiatur: & postquam ad exteros venerit, potius laudatorem se eorum praestet, quam temerarium censorem vel actimatorem: omnes enim nobis ipsis plus quam par est placemus & alios irridemus, ut vel maxime nobis praestantiores esse, tacite agnoscamus, & quod plerumque fit,verbis prae nobis extenuemus. Iam & ipsum, quem semel adierit principem, observet, de revereatur legatus perpetuo: nec illius titulis,aut iuribus, tam dicto quam facto detrahat vel tantillum: quod si vel aliquid tibi ab
eo displicuerit, non queratur vel evulget euestigio, memor dicti illius Romani sapientis: Potentiorum iniurias non solam patienter, sed hilari etiam fronte semper esse perserendas. Saepe accidit, ut potens iniuria iniuria cumulet: & si patienter seratur, non omnium optime facti compunctus conscientia,eam beneficio obliterandam potius arbitretur, &Vnum aliud beneficium tandem s quatur: raro enim gratis datur aliquid,quominus is,qui semel gratis dederit, ad dandum non denuo invitetur. Quanquam nullius rei minus quam beneficiorum, ab externo principe venandorum,
insit legato cupiditas,imo euitari omnis debet suspicio cupiditatis; ut nimiru principis, a quo missus est sarta tectaq; coseruetur dignitas; quae ut m 'dico salus, imperatori Victoria, legato sit proposita
merces enim ratione mercatorii,& principes domesticoru nonni
qua sstimantur. Quε quoniam magna & principum,& legatorum pars n6 intelligit, aut saltem intelligere no cupi propterea principes, huc& illuc illis mittendis,sibi no peraeque semper satisfaciunt,& eorum culpa aut in odiu aliorum contemptumue incurrunt, aut
ad aperta bella,bellorumque incendia cu vicinis veniunt,aut aliquid eiusmodi committunt quod ex ipsorum non est re, neq; dignitate. Cordati enim & prudeles legati, omnis honestatis & pacis , publi catq; tranquillitatis,non dissidioru vel bellorum prestare se debent authores. Sed nec interim etiam, Vel maxima proposita commodi aut quietis spe, indignum se suos, domino comittant aliquid, neq- in principem comitatumque seu impune perbacchari alios patiantur. Maior namq; quam vel vitae ipsius ratio habenda est dignitatis:& qui seri temere unam,facile altera inuitat in se contumeliam:vnde postea exoritur despicatus: quo etiam soleta,& prouidus maciis, sui suorumq; legatus sit indagator, non eos, quae in bucca veniunt garrire,non dissolute vivere, non assuefaciat huc & illuc discurrere non subito noua sibi latibula quirere extra domu ludendi,bibendi aut dormiendi, non denique temere euagari per urbem & compita temper,no suspecta infamiaq; inuisere loca ut rixaru & caedium oc-
254쪽
DE LEGATO ET LEGATIO NEP aseasones stris perimat, facile patiatur; nam ut nescio cui seruituti id simile suerit; praestat quidem certe comitatui suo, ad bene beatem vivendum exemplo, &authoritate praeire, & demere semper aliquid, quam adiungere potius libertatis. Id autem potissimum fiat in principio, ac ceu quodam vestibulo, & ingressu rerum & legationum : prima namque in oculos incurrunt maximE, & ab exordio de progressu rerum, ut plerumq; fit iudicatur, nec ea quae de nobis in animis hominum semel inhaeserit opinio, facile eradicatur. Meminerimus quam & nos etiam curiosi domi nothrae sumus, cum legatum, aut externum aliquem dominum, ad nos contigerit aduenisse, die noctuque, ut ita dicam, res ipsius rimamur, statum &conditiones omnes scrutamur, familiares intuemur; hoc idem, ne apud alios nobis quoque eueniat, videamus, demusque sedulo operam , ne sorte aliquis, tam a nobis ipsis , quam a domesticis nostris, priusquam necesse sit, res & mandata nobis data expiscetur:
nihil enim est turpius, quam fumum priusquam flammam dixit ille in legatione alicuius apparere, quod non aliunde quam a
legati, aut eius familiarium proficiscitur vanitate; cum aut suos suorumque res, immoderatis plerumque efferunt laudibus, aut mi. nas miscent precibus, aut aliorum vires, & reliqua, verbis ut fit, extenuant , non sine stomacho & indignatione tam ipsorum principum, quam eius etiam senatorum. Omnes enim Vbique contemni nos non libenter patimur; sed hanc impotentiam externorum in loquendo animi, domi nostrae potissimum auersamur. Quanqua
nec illud quidem expedierit, fictis aut etiam nimiis laudationibus principum venari gratiam ; & aliud quod aiunt stantem, aliud sedentem loqui, & nunc hoc hodie, nunc illud postridie, cum non obscura quadam suspicione vanitatis. Quod ut plerumque sit accidit, cum aut lippis tonsoribusque nota, longa oratione tractamus, aut quod antea extenuauimus, ornamus & amplificamus dicendo : nihil enim magis virum decuerit, quam nunquam sui,suaeque obliuisci firmitatis. Memorant Carolum Quintum; at qualem& quantum caesarem P post initam cum Francisco Galliarum rege, ad Cameracum pacificationem, cuidam legato summis encom ij sin os eum laudanti, in orationis fine dixisse: Vtinam, inquit, de nunc laudasses, & biennio ante in Anglia vituperasses me parcius,
aegre utroque nunc caruissem. Modus in laudando iuxta ac vituperando fuerit optimus; & cum vivis, tum vero praesentibus efferendis, conuenit esse moderatum: dies enim ante occasum, & homo ante diem mutatur supremum. Dare praeterea alicui nimium in os ό laudis
255쪽
laudis, habet speciem nescio quam assentationis;neque tam virtuati tribuere, quam in aures principum influere velle iudicamur. Unde ille Carolus Burgundiae Dux , crebris usurpabat sermonibus, neque laudari acriter, neque vituperari vivos principes oportere, duod unum periculo, alterum suspicione non caret adulatoriae a iis valde inertis. Iam & illud legatus meminisse debet,si vel illo statim momento, rebus sui principis nomine postuIandis, minime potiatur; no despondendum esse animum, & si vel repulsam ferat,
ad minas de expostulationes non veniendum: non semper sunt bonae. quae cito dantur responsiones, nec multum a repulsa, pr sciunt contentiones. Quare, si vel meliorem causam habuerismus; declinanda semper est inuidia; impotenter causa tuenda;
cum non raro accidat, ut contrariae parti, vel aliquid de nostro i re concedendo, rursus in nostram pertrahamus eam sententiam,
quod nimirum opinionem prudentiae, attulerit nobis singularem. Vt enim equi sessoribus, sic principum plurimi, durioribus rei stunt oratoribus, moratis & moderatis multa concedunt. Quod cum semper dc ubiq; valuerit; tum potissimum tractandis rebus cuiisdem regibus,quos no secus quam Cetos marinos,in littus ded cas paulatim,repellas vehementies impellendo:volunt enim,quod dixit ille, haec idola coli, & vix faciunt aliquid moniti, tantum a est ut coacti. Quare si impugnanda regis, aut alicuius magistratus fuerit sententia , excusabit se legatus primum, demum vero in verbis, aestu, & oratione, omnem necessariam adhibebit modestiam,& suam propensissimam erga principem testabitur voluntatem:& denique, si duriora fuerint postulata, non a se sed principe a suo
id ostendet proficisci: ut enim sol,li hominis vertici immineat, aut prorsus tollit umbram, aut reddit quam minimam; sic maximi sucuius principis conditio aut gloria,minuit inuidiam. Minor deniq; supremi, quam minoris livor est magistratus, nec tantus absentis regis, quam praesentis ipsius oratoris:qui quo etiam sibi aliquandoneoata dolenter tulerit minus; eo illius qui negauerat, experietur
vicissim erga se commutationem celerius voluntatis: aegre enim
' omnes iniustitiam nobis obijci ab aliquo patimur; alius vero alio facilius amplectitur aequitatem. Ferunt eundem illum Carolum Quintum, Romanorum Imperatorem libenter enim in magnis , magnorum principum perstamus exemplis Ioanni Dantisco Epuscopo Uarmiensi,Sigismundi Primi Regis Poloniae legato,petenda pro Regina Bona eius coniuge,ab Isabellae Arragoniae ipsius matris morte. Barensi haereditate, duriorem se initio praestitisse. Quod cu
256쪽
DE LEOATO ET LEGATIONE. 23 IDantiscus paulo tulisset immoderatius, & vim suum principem p
ti coenatus alicubi exclamasset,haesit in illa aula opinione sua diutius, nec vel aliquid aliquadiu visus est impetrasse: demum vero modestior in sermone factus, vel e medio quod apparauerat couiuio, ad caesarem venire repente est iussus, qui in venationes iturus, per multos dies ab aula dicebatur abfuturus ; sed tum nimirum vel maxime Dantiscus, licet vino incaluerat, moderationis & eloquentiae laudem, apud caesarem promeruit lingularem, & quod diu non poterat, illa die impetrauit; neque enim peraeque urgendis principibus, quam eorum obseruandis nutubus compotes reddimur nostrae voluntatis. Quo facilius intelligas, quanti momenti in prudentia legati sit positum , & quam vere ille quondam rerum dominam sapientiam appellarii. Etenim sapiens legatus, quae impetrari vel secus possunt animo cernit, & in post ei um rei quoque tentandae vires non incidit, nec spe concordiae alios excludit. Multa enim & grauia seruntur, quae omni prorsus adempta spe, ae gre possent tollerari. Quo etiam magis, cum obtentu aliqua res videbitur dissicilis, imperfecta potius relinquatur, qu im ut prorsus abijciatur. Dies posterior magistra est prioris, &semel amisisa de negotijs publicis conferendi fide, aut etiam potestate, non tam aliquis efficitur cito eiusdem compos facultatis. At vero, cuius rei gratia legatus petitum est missus, si sorte obtinuerit, ad imponendum uniuersae rei & tractationi finem, nihil morae interponati sed quae promissa ei fuerint consignet literis, & quoad
eius melius fieri poterit, acta conuenta effiaciat firmiora: neque iis rebus ullo pacto indormiat, cum nox interposita, siue auditio una, Sc vel nonnunquam falsa, perrumpat omnia ,-desideriorum' viri', ut regalis ille Propheta alicubi eos appellauit, hactem p state reperiantur quam plurimi,apud quos opinionum & variarum cogitationum perpetua quaedam regnat vicisSitudo. Semel autem de controuersa & decisa re, rursus controuersia orta, non secus se habet, ac corporis aliqua aegritudo, quae si semel curata recrude , scit plus in curatione habet dissicultatis. Nocuit ergo, quod dicitur differre paratis, & manus afferre immaturis. Atque haec quidem omnia usu & tractatione constant rerum, & quadam veluti mensura, quae non magis medico, quam politico obseruatu elinecessaria: illi ne aegrotantem perimat, huic ne quae immortalis esse debet, euertat Rempub. Praestat tamen conficiendis negotijs, matura quadam celeritate, quam supina uti tarditate: prspro-
vera enim celeritas inimicae est consilio; sed procrastinatia om-ν - Κk mum
257쪽
nium & consiliorum & actionum perturbatrix. sed age progredi amur: nam eidem illi legato curae sit, ut scribendis tam ad popul res, quam ad externos literis,ab ijs vel diuerserum argumentorum epistolas iaptus vicissim sortiatur: quas cum amicis quidem coni municabit liberius sed neq; suspectos in amicitia expertes earum faciet demptis praesertim ijs, quae minus communicanda videbuntur. Qua de re eos ad quos scribit,& a quibus sibi scribi volet,lempestiue admonebit,& id vel maxime propterea,quod nulla res prudentiae opinione magis nobis conciliauerit, quam reru vel exactissima cognitio,iam quq ante fuerant,quam quae & nunc passim geruntur. Unde etiam quida solos reges,eorumq; consiliarios atq; legatos,curiosos esse cx instituto debere testabatur,caeteros non ite quibus non pergque incumberetcura publicorum comodorum,si ue dignitatis: suo enim quisq; debet semetiri pede,&cotentus esse sua tantum odo functione. Iam vero,non solum ostendendis literis sed crebris etiam,& ossiciosis visitationibus,tempestiui si conuiuiis, tam aliorum legatoru,quam quorumcunq; aulp procerum conciliatur legato beneuolentia, &quasi imponitur necessitas quaeisdam , alijs quoque, quod tamen ille minime spectare debet, eiusdem voluntatis & humanitatis erga legatum declarandae. Putichre enim Romanus ille nescio quis: Aliena, inquit, pocula sic cra, nemo tua, aut redde vices, aut desine velle vocari. Et fit profecto magna magnis inter se viris differendi, siue facultas, siue cupiditas ubicunque, sed ubi incaluerint ad mensam maxima. Etenim multa multi, vel ultro ipsi confitentur in mensa, quae vix alia quando confiterentur in tortura. Quid, quod non ad nostrorum tantum principum. ad quorum redundauerit iid gloriam, sed ad aliorum proculdubio gratiam, hac ratione struitur nobis via, maxime compendiaria ; adeo ut quorundam principum legatos, tr ctandis hoc modo eorum consiliariis,& aulae familiaribus,primum gratiae locum, apud exteros reges & principes tenuisse audiamus& legam us: non enim homines tantum, sed&simiam aliquando tuam inhonore haberi non illibenter videre se, nescio quis ille dixerat Imperator. Qua ipsa de causa, principum in gratiam se. relegati magis insinuent; non tantum aulae procere ed adeo etiam regios domesticos quosque mensae suae adhibebunt: cum illis i miliariter, ut fit, confabulabuntur: Cum illis nunc hos, nunc illos mucebunt sermones: illis hinc & inde sibi allatas ostendent linteras: cum his principis tam siui, quam ipsorum perhonorificam facient mentionem: cum his statis temporibus,cum apistrena aut
258쪽
DE LEGATO ET LEGATIONE. asysmilia dantur munuscula, hilare versabuntur, & dona dilargientur. Omnia enim serε quae aut fiunt, aut dicuntur in aula, principem non effugiunt, & pari rursus modo rationeque pensantur: nam fama est malum, quo non aliud velocius ullum, dixit veri Poeta & qua principii nostrorum ad aures,sive bona,sive mala illa fuerint, quae de nobis circumseruntur peruolant derepente, unde aut dolent, aut laetantur. Itaque & habitare com mode, & multo quam si priuatus esset se gerere splendidias, legati expedierit dignitati , & hac in parte nullis parcere sumptibus; si sorte odio, aut incuria eorum, quibus hospitiorum distribuendorum munus in- a. cumbit, id non altequatur: splendore enim & magnificentia capiatur multitudo; & siue ut nos contemnat, siue suspiciat facillime imcitatur. Deniq; qui commode habitando & alios ad se inuitando, muneradoq; gratificatur pluribus,rix est credibile;vt ei vel ab uno non reseratur gratia,& principeSad ornandum & remunerandum non commoueantur: fidelis enim seruus fit benigno domino, &hic beatus fido & taciturno. Absit tamen semper inanis profusio a legato, & legati domo : & quae debet esse officina pudoris& continentiae, non sit libidinis & diurnae nocturnaeque comeΩsationis: debemus enim uti, dcnon abuti nostris regijs ue opibus& muneribus, cumque domi, tum soris esse continentes,& cum id probare cunctis, tum nostris vel inprimis regibus, qui dissolutis profissis haud ita libenter beneficia largiuntur: dolium enim pem soratum; & hominem sui oblitum vix impleueris. Quanquam hac in parte semper animi praeualuerit magnitudo, pudetque ijs nostra denegare bona, qui pro nobis praestiterint vel pertulerint grauiora:rerugiunt enim omnes,quem nulla remuneratio sequitur famulatum. Ac memorabile inprimis fuerit,quod de Ferdinando Con- saluo proditum est memoriae: qui ctim Ferdi nando Hispaniarum Regi Catholico, regno Neapolitano sub Gallis recuperando, per multos annos egregiam nauasset operam; tandem quarundam re rum insimulatus coegit ipsum regem, exHispanijs Neapolim n uigare; & administrati illius regni, ac tam perceptorum, quam e pensorum rationem ab eo postulare: tum ille modico sibi eam ad rem sumpto te mpore,parua quadam scheda postridie osten ,omnia expensa ea contineri fidenter confirmauit, facileque obtinuit, ut & rei benE gestae, & pecuniae non male locatae memoria nihil ab eo magis exigeretur: ut enim magno constet,videtur constare modico publica quies, & regni possessio restituta: hoc eodem modo,& summi alicuius legati excusabitur interdum profusio,si constiterit omnibus eius profusionis ratio, utpote ad scienda quaeque re-Κk i gum re-
259쪽
gum regnorumq; secretiora, ad indaganda, & aliquando corrum pendos eorum consiliarios & consilia, ad semites bellorum impe diendos,ad oppressos subleuandos,ad rebelles propter exemplum pecunia emptos, & ad supplicium rapiendos, ct id genus alia. Et si deniq; a legato & eius principe,ad unam illam Christi Opt. Max. gloriam, & publicam pacem & tranquillitatem, tanquam ad ce tum scopum fuerit perpetuo collineatum , multa quippe etiam sta specta & odiosa, plana seceris, atque grata, uno illo praetenso, Scprae oculis semper habito fine & studio, diuinae gloriae & Reipub.
utilitatis. Neq; tamen vel his etiam rebus, & actionibus omnibus Iubricae & praecipitis cuiusdam ambitionis & curiositatis, legatus notari se temere patiatur. Relinquenda Deo Opt. Max. sun t quam plurima, & tempori ipsi, quod ratio sanare non potest, aliquando committendum. Et deniq; nec ijs qui nunc huic, nunc alteri pa ti operam venditant suam, multum adhibendum fidei, & concedendum authoritati, qui una manu porrigunt panem, & altera ii gerunt scorpionem:cu qui non fuerit fidus suis, qui fiat longinquis& alienigenis. Postremo usu etiam venit, ut sciscitandis veris, infinita mendacia domum reseramus nostris ,& pudeat poeniteatque nos sumptuum factorum, laborumque obitorum, ut interim liu rem inuidiamq; taceam, qua curiosi isti flagrant, &periculum,quod ardetiones,qui uno ore flat & sorbent,manet:& prpterea quod de niq; semel amissa fides,talibus nulla costiterit, ad omne perpetuit tem: certissimum' enim est, passim & ubiq; leues haberi malignos,
percunctatores garrulos,curiosos,medaces,& Omnes deniq; acres impetus in perfidiam plerumque commutari, qui non tam cito emunt, quam subito divendunt, nec tam facile metunt,quam disseminant falsitatem; quo nomine multi, in bene constituta Repub. puniti sunt & fuerunt: quod ut principum legati impune aliquan rdo tulerint, tanto quidem subierunt inuidiae magis, quanto ad vanitatem ipsorum maior accesserat authoritas, & auxerat vulgo indium impunitas, perpetua quaedam illecebra delinquendi. Sit postremo legatus quoad eius fieri maxime potest, ut supra etiam di, ximus,sanctimoniae &castitatis speculum: non inuentor& artita Iibidinis,aut inhonestae alicuius voluptatis. Etenim quo Deo Opt. Max. addictus de deuotus aliquis magis fuerit, eo etiam reuere tur omnes eum libentius: & quo sibi plura licere legatus arbitra, Geo ut si diuturnior,moderatius utatur illa eaden libertate.Fa,ma vulgatum est, barbarorum quendam legatum, ob nefaria crumina,olfensa ex ipsius lege necesiitate moriedi Lustanos exussisse
260쪽
enim habetur prouerbium: Legatus neque caeditur, neque violatur. Et de caduceatoribus Eustachius meminit: Diuinum eos genus existimatos, aut certe inter Deos & homines medium, nec nisi a Laestrigonibus, Cyclopibus, alijsque qui fas non norunt, de iis
aliter cogitatum:eosdem etiam Iouis atque hominum nuncios ipse poetarum deus nominat Homerus, & Xenophon de Pardia Cyri, honorandos ait oratores, itemque Cato: Nemo, inquit,homo nocet caduceatori. Secus tamen se habet de mentitis legationibus: qui aut legati sunt ad neminem, aut legationem suo tempore non
proserunt: aut deniq; si legati fuerint,non tamen ad eum ad quem semissos testantur, quos tamen crebrius impunitos dimittas, qua laueritate aliqua animaduersionis legimus violatos. Nam pulchrEalicubi de Affricano Valerius, voluiste eum potius, ut Romani Imperatoris decepta fides, quam frustra implorata iudicaretur. Iam Sillius in quaestionem venit: an tuti legati etiam cum ijssint, ad quos non mittatur Sed facile ea ditatuitur quaestio. Cum te
pati ad hostes missi, hostilia molientes, si paria patiuntur, non habent quod iuste doleant, non secus quam milites, qui quod non pro se, sed pro principe suo se dimicare profiterentur, & propterea sibi vellent parsum. Vnde Liuius de Macedonum legatis verba. iaciens, in hanc loquitur sententiam: Felici, inquit, primum euasere mendacio, mox vero cogniti capti sunt, Romamque deducti. Etenim legati ex ipso nomine,ad alios non sunt. nis ad quos legantur,nec iura legationis obtinent,nisi quibus debent ob consilia comunicanda. Sed hoc quidem de stricto,quod aiunt,iure multi essu autumant:secus expedierit rebus & dignitati regsi & principii maximorum.Nam N Alexander Magnus legatis Carthaginensium pepercerat,qui ad Tyrios in eum animandos erant profecti. Quo nomine Carolus Q. Caesar rursus a Gallis reprehensus, quod eorum legatos ad Turcam euntes iussisset interficiendos.Sed hic quidem
differunt: non enim Christianorum cum Mahometanis communio,
nec illorum qui quaerebant sua, cum his qui diuinam tuentur gloriam, ulla est similitudo. Sed ad propositum reuertamur. Sunt enim legati homines pacis, & principis aut Reipub. personam gerentes, Rempub. pacificὸ tractantes, propterea vel apud hostes ipsos debent esse inuiolabiles: nec solum in amicorum tectis, sed etiam in inimicorum telis tuto versari. Nam qui alterius legatos laeserit . non speret stare ius legationis suis. Est.tamen exemplum
Maioris Affricani, qui teste Appiano rogatus, quid fieri Carthag i-Κh a nensium