Christophori Varseuici Turcicae quatuordecim. His accesserunt opuscula duo. L. Friderici Ceriole, De concilio & consiliariis principis, ex Hispanico in Latinum versum vnum, & De legato legationeque eiusdem Varseuicii alterum. Omnia his rebus & tempor

발행: 1595년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

162 CHRISTOPII ORI VARSYVI si nensium legatis deberet, nihil tale respondit ca lese Carthaginenses: multi enim spectant, non quid alijs seri polii aut debeat,sed

quid institutis patriae moribusq; eorum conueniat. Nam in interdicta legatione supplicum misereri, vel ipso Cicerone de Inuenti one teste vulgo omnibus probari ,& adeo legatos speculatores Seperfidos, impune dimissos legimus vel nonnunquit n. Potin umi usq; Dictator Romanus, legatos quosdam Volicos conuictUSipoculatores seruauit: quia ut Dyonisus prodidit memoriae, legati nis nomini, quod praeseserebant, plus dandum censuerit, quam certo facinori rependendum. Quibus tamen rebus minime legatus confisus, vita& moribus seipsum ostendat honorandum: nam magnus quidam, magnique vir consilij, cdm multas & varias legationes obluisset, domum tandem rediens,quid potissimum legato inesse oporteret quaesitus, manum primum ori, demdm membris admouit genitalibus; quo innuere volebat, legatu utraq; re debere esse continentem: sed eadem illa tandem etia exporrecta manu testabatur,oportere esse magnanimum & liberalem. Quae quidem

magnanimitas, non solum continetur dando, Verum etiam munera aliorum respuendo: nihil enim est inquinatius,quam eum,quem non modo facto, sed nec violare fas est verbo, muneribus posse corrumpere. Nam qui semel acceperit munera, & largitionibus se patitur violari & corrumpi; is ut olim in AEschinem quidam diu rat non iam constans manere potest iudex publicorum comm dorum; imo ut & legationem recth obierit, credi id non oportere, nec fieri posse omnino. Quandoquidem is, qui pecuniam recipit, sui ipsus dominum illum constituit a quo acceperit ; ut ex Socrat' libro primo de eius dictis factisque refert nobilis ille Graeciae histo. ricus Tucidides,&Demosthenes in aduersarium inuectus: Non concio, inquit AEschines, manu in sinu condita habenda, sed leg tio eadem manu in sinu retenta potisis est obeunda. Proinde& Iicubi testatur Valerius , legatos quidem aliquando Romanos ac cepisse munera, sed detulit e in aerarium, idque prius quam ad senatum referrent legationem: neq; sane id iniuria:de publico enim ministerio nihil unquam priuatis accedat, quam recte administrati ossicij comendatio. Quod nescio,si & in Venetorsi Repub. domicialio veteri libertatis, & virtvtsi omnium armamentario no obserua tur. Pulcherrim si enim de Xenocrate Atheniensium legato,Philippi illud fuit testimonium, quod solus Athenas muneribus incorruptus redijsset: secus tamen est de esculentis & poculentis muneribus, & parui momenti aliquibus, quae aut legato principio, aut intermedio tempore, aut etiam mittuntur a principe tandem p -l tr onr 4 Cab a LA stremo

262쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. 263. stremo, tantum abest ut ambita, quod nec sperata quidem, quae li-

cet esse n t etiam opinione maiora, cum quodam vel uti contem-Ptu asipernari, & remittere principi , si non esset, saltem diceretur rusticitatis. Cuius rei reprehensionem legatus ut effugiat, pro re S tempore munera accipiet quidem, sed tum &dona serentes, tum & principes ipsos,si tanti fuerit rursus alacriter munerabit: ita nimirum in ore versabitur omnium, & ad ea munera crebrius sibi offerenda, vicissitudine humanitatis inuitatum excitabit no nemunem : dat enim aliquis , ut illi detur; & officia praestat, ut rese. rat vicissim. Quanquam haec mercatura videtur potius, qua nihil est sordidius: officia enim & beneficia si non sunt, volunt saltem videri gratuita. Etenim non hominum est amicitia ea, sed pecudum , qua spectatur emolumentum. Age, an & illud legato non magnopere utile necessariumq; fuerit, ut cum ijs, qui in eadem legatione ante suerunt, sepe multumque colloquatur: ingenium eius ad quem mittitur Principis, & aulae procerum mores, re ionum situs,instituta & cosiuetudines nosse priuS distat, quam eo venerit: & omnia vel minutatim ab ijs, qui ibi prius versati sunt, per- uestiget, quq ad tantum tamq; arduum munus feliciter obeundum pertinebunt. Sicut enim ij, qui difficultates maris seperauerint monent alios fidentius: sic & ij, qui magnos legationum exanti

runt labores, praestant consilia saniora: una enim alteraue dies tr ctandis negotijs data, ad rerum usum comparandum, multorum

mensium praestiterit lectioni,prpsertim si tales legati illi fuerint,qui minimὸ obtuso ingenio fuisse, & cum summis in aula viris amicitiam habuisse videantur:&qui deniq; nominis sui memoria in discessu reliquerint gratam, sublimiores honorandininsertores muner

do,dr omnes humanitate & osticio sibi deuinciendo,& cunctis de- nil aut per se,aut per suos valedicendo: haec namq; officia costant paruo,&magno interduaestimantur.Qui idem,ut in aulam alicuius regis venerit,nihil habeatprius aut antiquius,quam sinem ora velle adire rege,demum & perpetuo & in omnibus eius veluti quoddam

numen obseruare:honorare item eius consiliarios,& non contemnere vel inferiores alios:a sui autem consulto cauere similibus: hoc autem est ab externis Iegatis alijs,eorum ministris omnibus,qui huc& illuc cursitant,& minutatim quaeq; exploran non quod eos honorare par non sit,sed quod semper inter aequales perpetua in aula

est aemulatio,parum fida mutui amoris conciliatrix.Quo etiam nescio quis unius legati errore alijs ornamento,aut salte allevamento

dixit esse, propterea quod non tam ille qui errorem comiserit cito reprehedatur,quam alij quodamodo tacito collaudantur,& addu-

cuntur

263쪽

26 CHRISTOPHORI VAR SE VICII cuntur in exemptu: minus enim habet anxietatis,& turpitudinis e ror per multos late fusus, neq; ijs quae exeptis defendas tantopere euadis odiosus; postremo plena ut dixi omnia in aula sunt inuidentiae,ut simulandi & dissimuladi tecta sint arti, io:&vt ij qui talibus utuntur artibus,paruis Φpὸ periculis expositi,& excelletes ceu P, da magistri populi sibi videantur: inter namq; animantia multa,Vul' pes sunt astutissimae ; & tamen vulpium , quam aliorum pelles ci cum seruntur plures. Nunci et interim legatus alijs laetiora quae in- audierit primus; sed ad signiscanda aduersa & aerumnosa sit postremus: & sit interrogatus de ijs fuerit,nec peruulgata sciuerit, occultet ea fronte & sermone, ne in aliena calamitate exultare videatur.

Et obseruandum illud est semper, ut lippis & tonsoribus quod

vetus habet verbum prius innotescant omnia. Demum a palatio regio, & legatorum domo exeant nuntij rerum , praesertim adue sarum rubi enim plurimum authoritatis,ibi minimum sit vanitatis. Nitidς porro & magnificae legatorum sint mensae: personent , cute dictis, & excellentium scriptorum legendis monimentis: absit vero intemperans aut procax locutio, & quae aliorum existima,tionem rodat,calumniandi libido: ubique enim maledici disiimulanter ferri vix debent;sed in summorum principum legatorumque domibus omnium minimἡ tolleratur, ne faliis adllipulari audiu0nibus, & patrocinari maledicendi videamur libertati. Absint et am gnathonum parasylorumque greges,cauponantium item mores & clamores, obscoenaeque omnes exulent voces, ne quae una, maximὸ regibus eorumque legatis odio esse debet, participes veli mus esse leuitatis. Seria iocosis in domibus prςsertim regum,eoruq; legatoru prppostere miscentur.Unde aliquando Romanoru Imperatorum nescio quis, tribus onerarijs nauibus, plenis histrionibus

in pontum missis,tres tantum sapientes pro ijs sibi remitti a praesecto postulauit: modicum enim auri magno ponderi plumbi antefertur:& deniq; tam a legato ipso,quam ab eius domo,blasphema-di, garriendi, insaniendi, aut deniq; qus collibuerit agendi semper

absit consuetudo.Multa namq; in multis notantur alijs,sed potissimum aut in legatorum comitibus, aut in ipsis demum legatis. Domi item maiori ex parte legatus se cotineat & dormiat, neq; in tu bam se frequeter det; in oculis enim hominu quotidie versari quadam veluti satietate,homines quantumuis magnos,minus fecit Verendos: & deniq; voluptatibus,aut nimiis.aut etia illicitis,nec priuatim neq; publicd indulgeat,& ad illius exemplum se totus componat, qui vitream domum sibi optauerat, in qua quid interdiu, noctui ageret perpetuo conspiceretur. Moribus vero & grauita

ti legati

264쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. 26sti legati familiares item respondeant, neque quod omnibus colli-buerit agendi temere sibi usurpaverint potestatem. Regna multos non capiunt simul: de scuti videm plena sunt in aulis inuidiae de obtrectationum omnia, qui vel aliquado sibi plusculum sumpserit libertatis,in immensum arrogare dicitur voluistis. Non possiim n5 meminisse,quid Ioanni Preterem bio,Gnesnesi Archiepiscopo,summo illis temporibus viro,sed paulo in suos indulgentiori,Sigismum

di Regis Poloniae apud Ferdinandum Caesarem legato,Viennae acciderit,cum eius quidam aurigae praegrandi currui,octo equis iunctis , ad secanda ligna extra urbem diicessissent, dc aut alterius syl-uae ignari, aut longius iter veriti, in proximiorem & Uiennae magis vicinam sylvam diuertissent, quae Imperatoris ipsius, non tam usibus, quam delitijs seruabatur. Ex hac igitur sylva,cum praegrandem illum lignis onustum currum Viennam traherent, Ferdinandus, ut eos est conspicatus, ira subito exat sit, de aurigas cuiusnam essent quaesitum mittere,& ipse demum interrogare ipsos non dubitauit.Tum quidem aurigas illos barba paucis illis latinis voculis

si Deo placebant) sapientes,Archiepiscopi Gnesnensis,legati nati,& Regni Polonis primatis,ac apud Caesaream Maiestatem Poloniae Regis oratoris esse se testati sunt,de adeo latino sermone Caesari respondere non dubitauerunt: Quo magis re ut fit in risum versa, et quod vel ipsi etia aurigae apud Polonos latine loquerentur, omnibus inter se iocantibus,tussi tandem impune sunt proficisci, non sine tamen tacita quadam reprehensione,quod vel aurigae tantum sibi sumpsissent in alieno solo libertatis: insolentis enim sere semper,pudoris Sc moderationis nunqua aiunt alique poenituisse. Etenim licentiosi te insolentes,non modo ipsi; sed etiam eorum causa innocentes multi plectuntur. Itaq; nemo quidem legati familiarium authoritate sui domini, si vel maxima fuerit , spiritu augeatur,

de quod libere, hoc & licere passim dc ubique sibi existimet: Sale

enim fercula condita, de facta dictaque . modestia distincta, nihil habent vilitatis. Quocirca δἰ legatus ipse non tantum uiuen. di, sed de immoderath expers sit garriendi: quanto enim aliquis continentius vixerit, tanto ut plerumque fit dc a loquendi licentia magis se seiungit, nec ungendi Sc pungendi quod vetus habet verbum utitur consuetudine verbis alicubi faciundis. Qua quidem consuetudo, cum semper εἰ ubiq; fugienda fuerit, tum vel inprimis in consessu regum dc principum maximorum. Multi enim teneram, sed potissimum principes habent cuticulam, qui aculea. tum legati sermonem dc facillime sentiunt, dc aegerrime patiuntur.

Ll Exarsit

265쪽

a66 CHRISTOPHO RI VAR SE VICII Exarsit aliquando inter Crucigeros & Polonos bellum,uel una Archiepiscopi Gnesnen. ad Magistru Ordinis liberiori voce in tractatione pacis prolata. Et notatus Caro. Q. Caesaris legatus, Didacus

Mendoctus est Uenetijs,qui cum eo venisset, ad huc modum apud. prudentem illum senatu quasi ex abrupto verba fecit.Audio inquit, inter Caelarem meum, & inter Galliarum Regem, vos velle sequi partes, & alere bellorum incensiones; non est quod eiusmodi consilia molitionesve agitetis. Vidi ego hodie ante hoc vestrum proxime palatium, alborum lapillorum acre certamen, quibus ova. inuidia ducta, confestim se immiscuerunt, & minutissima in frusta. cocisa sunt,cum illud,quod lapides facere viderant,praestare se pota se iudicassent. Molestissime tulerunt id Veneti, adeoque legatum monere & adhortari, ne ea libertate loquendi apud eos uteretur,& eam Rempub. quae mille annis stetisset, factorum suorum rationes optime nosse non dubitaret. Fortuna quippe rationem & potentes non libenter patiuntur monitorem ; sed ut quidem intemperans alicui visa illa exponendoru mandatorum sit ratio, libertas oris differt a columelijs,&pro re, & tempore aliquando etia est necessaria.Zb igneus Cardinalis Polonorum legatus,Sigismundo C sari, eidemq; Hungaris Regi Budς exprobrauit ea,quoru parum abfuit,quin poena capitis periculo exoluisset. Sed tame & euasit salu & vel hoc ipso nomine a dignitate patri ρ intrepide tu eda inprimis. est dilaudatus.Ac memorabile vel illud quoq; fuerat,quibus verbis. Helvetioru confoederatorum legati,Camers Spirensis prssidem,&.cosiliarios semel dicuntur fuisse allocuti. Euocabantur hi ad Tribunal illud ,prster morem maioru frequentius;sed quantum in illis su

erat,eo proficisci identide recusabant.Postremo vero tandem clim literis S citationibus crebris urgerentur, miserunt Spiram legatos viros inter se primarios, qui in publicum consessum admissi, ad eummodum suo illo Helvetico idiomate dicuntur perora Domini inquit confoederati Helvetij, vos vicinos suos saluere

iubent. Mirantur vero quod,tam crebris citationibus vestris, placuerit vobis diu eos vexavisse: orant & hortantur, ne amplius eos exagitetis. Sedusi sunt vocabulo quodam, quod nec di ci quidem honeste videbatur potuisse. Obstupuerunt ad illa verba omnes, nec reperiebatur qui facile respondisset. Sed re demum maturius examinata , ne ferox illa & indomita gens, grauius aliquid in eos rursus tentaret, missos fecerunt, nec citationibus illos amplius euocarunt: ut enim modestia grata, sic αlibertas loquendi alicubi est necessaria. Qua tamen ipsa , ne peraequE

266쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. 26

peraequὸ singulis, nec omni loco atque tempore, nec sine deleactu & freno expedierit uti omnino.Etenim legationes liberae vocis aliquando feruntur;sed columeliosae linguae semper & ubiq; coescentur.Cuius rei exepta passim extant quamplurima,adeo ut Spartanorum, Atheniensium,& Iuliani,& aliorum exemplis doceri posiser, vel liberat tantlim vocis legationes punitas extitisse. Quod ta- me probauerit nemo:verum si daretur Optio,iutius in unam,quam in alteram partem utiq; peccaretur. Omnes enim reges regere,sed domi suae adeo etiam aliqui cupiunt imperare. Quo ipso honorandi sunt magis, si quis vicissim ab ijs voluerit honorari. Raro item &modeste exponendorum mandatorum tempus ab hs est postulandum: nolunt namque cogi, sed rogari principes: & ab eorum nutu & authoritate, non a nostro arbitratu & cupiditate, nos pendere; sic demdm vel praeter expectationem nostris assentiuntur facilius postulatis. Semel vero concessum, strictὸ & accurate obses uandum legato est tempus, illis ipsis mandatis,quae habuerit exponendis. Fit enim, ut una aliqua Opportuna occasione, apud princupes , qui se ludificari non patiuntur amissa, quam diutissinae alte. ram & tertiam expectemus. Sed & exponendorum mandatorum, clim obtinebitur tempus, non eo est abutendum. Sermones cum principibus serere,expedit semper parce: verba ab ijs libere, aut adeo etiam inconsiderate prolata non carpere; &vel longissimas verboru circuitiones audire patienter, & si vel expectationi no responderint nostrς, omnia dissimulare. Etenim de garrulis legatis dici id solet, quod non tam sortiri, quam concedere vulgo soleant audientia. Ac reperiuntur profecto vel nonnulli, qui tam sui,tam ii conditionis obliti sunt suae;vt ad exponenda mandata hora sibi impetrata, totam illam consumant, vel nonnunquam, nunc his nunc

illis sermonibus cum principe, ac si priuatus esset,serendis, & protrahendis; sic ut ne unius quidem verbi proferendi principi ipsi reliquerint facultatem: quod cum principibus,tacuerint lic Et, fuerit molestissimum, tum nec ipsorum legatorum rebus, aut expedierit necessitati. Index enim animi semper habetur oratio, quo peniti-ds cognoscendo,principis responsionibus audiendis, legatum patientem & moderatsi esse necesse est; alias nihil horum, quae in rem

ipsius essent, intelliget, tantam sibi ipsi sapiet, & denique animum principis illa loquendi, & omnia sibi arrogandi quadam licentia, facila abalienabit. Arces enim & possessiones, quam rerum intelligentiae laudem praeripi sibi principes facilius patiuntur. .uo magis eorum vituperanda animi est impotentia, qui, Iantam abest, ut. Ll z quae prin-

267쪽

quae principes verba faciunt, patienter audiant , ut vel adeo etiam eorum sermones ut dictum est interrumpant, & prolata verba, aut sententias reprehendant, quasi ipsi perfectissimi omnium magistri sint atq; doctores. Nam si hoc vel illo idiomate prosertur parum emendate aliquid a principe, mox in quaestionem vocant, &adeo etiam solito carpunt liberius ; quasi in una aut altera tantum positum sit vocula, & omnium linguarum exacte discendaru pri cipibus necessitas incumbat absoluta, & singulis eorum dictis aut factis ponenda sit tendicula, cum ipsi nihilo sciant aut didicerint meliora. Sed ingenioli nescio cuius ostentandi ergo, haec & smilia loquuntur. Multi enim non tam sunt, quam videri acuti cupiunt, bc vel eo facilius ipsi tandem hebescunt. Quo quidem nomi

ne quendam legatum, apud Ferdinandum Caesarem memorant esse notatum,quo cum Caesar, semotis arbitris, sermones miscens, cum nescio quod verbulum contra praeceptiones Grammaticas

latine protulisset ; euestigio quod non latinum esset, a legato est

acclamatum. Tum vero subridens Caesar, oblitum se esse, quodcupaedagogo,& no cum legato loqueretur,argute respondit. Et recte

quide : quorsum enim fuerat in eu principem sumpsisse sibi legatutantum adeo libertatisὸ Est legati munus,no nisi iussum adesse:noa nisi pro re & occasione verba facere: non nisi responsa sibi data p, tienter audire: non nisi acceptis pauca loquimon nisi de re & materia tempori, loco, di personae suae accommodata, in publico perorare. Turpiter se dedit aliquando Phormio, qui non ius sus neque interrogatus, neque suo loco, dc coram summo bellat0re,de militari re differendi sumpserat sibi libertatem : omnium au- tem fuerat turpissimum, legatum cum Caesare de Grammaticis loqui, aut illum nescio quem alterum obscoenum protulisse verba, cuin Caesar tale aliquid, quod ipsi admirationem mouerat,sorte dixisset. Debet certe legatus homo esse prudens,& multo ante,quisi fungatur legatione, in agendis rebus, & cum principibus esse versatus, nec tam loquens quam eloquens, nec tam dicax quam per spicax, cui etiam ipsi in omni vita dc actione, verbis & sermone,habitu deniq; dc vestibus ipsis commendata semper sit modestia: n

enim peraeque Omnia,quae licuerint,decuerint derepente: dc quae conuenient priuato,non conuenient fortasse legato: dc secus iuueni, secus prouectioris aetatis viro, aut seni: secus huius, secus illius nationis homini secus externo, cus indigenitali.Erat quidam rex, qui mirabatur uno eodemque sere tempore, sed tamen disiuncto ,

dc separatim aliquanto missos ad se suisse legatos duos, Italum pin

268쪽

DE LEGATO ET LEGA IONE. 26 Ionicὸ,& Polonum Italich. Quanquam enim quod dici solet monachum habitus non faciat: tamen vel in eo etiam ipse,certa quρ-dam condecentia maxime nos condecorat. Non enim cuiquam

veste,sed ei qua usus est in die vesti egisse non neminem gratias audimus vesperi. Aditurus ergo legatus principem, primo illo audientiae publicae tempore, utatur ipse vestibus, quoad eius fieri minus potest splendidioribus. De reliquo ipsius nihil disputauero co- . mitatu: illa enim in primo seu aditu & vestibulo exponendae legationis , diuitiarum & vestium ostentatio, habet non obscurae quid

vanitatis,cum non deesset locus Scoccasio illarum ostendedarum, vel modico aliquo tempore interiecto,& quide cum maiori legati ipsius prude tui ε laude,aut salte leuitatis excusatione. progrediendum enim potius, quam regrediendum est semper,opibus &diuitijs ostentandis. Et haud scio, si expedierit illa prima qua legatus audietur die, vestibus indui nouis, quod primus nouarum vestiumvlus inijciat nescio quid languoris, & aliquando vestium illarum crepitus, qui pro crepitu alio foediori interpretari solet,audiatur.

Omnes autem graues personas, mouere non conuenit risum ; sed unum illum minime externum legatum, a summo aliquo principe ad alium allegatum: & ut denique aurea frena equum,sic vel maxuma vestium ornamenta, non secerint meliorem unquam legatum. Licebit tamen vel nonnunquam etiam vestibus uti legato splendidioribus, praesertim si iuuenis aut vir fuerit militaris: habet enim iuuentus nescio quid delectabilis semper viriditatis, & militia plus libertatis. Observetur tamen illud vel potissimum unum ut quod ad alicuius diei, vel principis honorem suerit factum, praeterlapso illo modico tempore non fiat amplius,& ad suam in vestibus & o

namentis pristinam reuertatur legatus frugalitatem. Ut enim voluptatum, sic & pompae rarior usus,habet plus non modo sestiuitatis. sed etiam grauitatis: quippe per externa crebrius interna d prehendas, & ut ex verborum ampullis, sic ex vestium coloribus &modis, mores & ingenia plurium metiare. Avarus interim, & tam in victu , quam etiam in vestitu , sordidus suerit legatorum nemorsordes enim vestium respuit aula,& non iam modestiae &grauitati, quam pastim id tenacitati, partim vero adscribit egestati. Uictus vero & splendore epularum, si aliorum erga se humanitati legatus non responderit, arguitur protinus tenacitatis, cum non obscuro Iegationis suae despicatu: nihil enim minus, quam parcitas, & au ritia decuerit oratorem, si non aratorem dicendum potius; qui suis perpetuo innixus moribusiane agrestibus, nec alieno solo, nec

Ll 3 elegantia

269쪽

elegantia,inter quos versatur,hominum, neque humanitate collegarum codocefacere se patiatur. Locupletes nan que & nihili leagati, tanquam quidam arietis aurea lana dotati aestimantur. Neq; tamen hoc uno,licet foedo,vitio deuitando, legatus spectetur prodigus. Nusqua εs alienum cotractum & non dissolutu, quam in legato turpius apparet. Aliqui enim legationes ideo dic utur ambire, ne debitorum copellentur nomine, aut vero perfugiu suae sortiantur egestatis.Age vero,quanta vel in reliquis rebus legato prudelia suerit opus videamus:summa quide certe. Etenim cum nihil dissicilius videatur,quam grauitati,facilitatem morum ,res longissime a se

distantes adiungere;tamen illa ipsa re legato nihil magis fuerit necessariu. Est enim legatus homo ad principem aliquem missus,referens persona alterius, propter amicitiam, & publicam populorum tranquillitate. Nam illi,qui a principibus ad priuatos, & a priuatis ad principes mittuntur;haud scio, si in legatorii numerum, iure merito reserentur. Duplex quippe est legati species, quemadmodu& duplex materia eiusdem functionis. Alij legati tractandorum negotiorum ergo mittuntur, siue pacis, siue belli, siue induciarum illa suerint, siue vero ineundae aliorum societatis. Ablegantur alij propter simplicem beneuolentiae testificationem, ut videlicet pateat, quanti aestimamus socios, quanto odio prosequimur nostros& eorum hostes: congratulamur amicorum nuptijs, aut natis liberis, aut partis victorijs; aut vero condolemus morti & infortunio

alicui. Et denique alij sunt legati, qui perpetuo in aula principum

manent: & alij extraordinarij, & qui ad modicum excurrunt tempus breui domum reuersuri. Omnes tamen in uniuersum legationes,unum illum eundemque finem habent propositum, conciliandi animos principum, & publicae omnium tuendae tranquillitatis.

Unde & legati partium fuerit, primam quidem a sui principis nutu& voluntate pendere, & nihil non agere, quod ipsius expedire co- modis & ornamentis inprimis iudicabit. Proximum, & alteri partiter ad quem missus fuerit principi, omni ossicio satisfecisse. Si enim hominum legatos, caelestium legatorum exempla sequi non indignum fuerit; quis nescit, quod ossicium angelorum primum &praecipuum est, exequi diuinam voluntatem: tamen eosdem illos angelos commisereri nostrae humanitati,& condonare multa vide.

mus infirmitati , sic ut saepius pro homine, quae Voluerint, impetrauerint. Unde etiam sacris proditum est literis: Regnum caelorum vim pati: quae sane non alia fuerit, quam amoris & beneuolentiae

cuiusdam singularis. Si igitur angelus,non solum illi qui eum miti.

270쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. antit, verhmetiam & ei, ad quem mittituriatisfacere desiderat: quid idem non faciat legatus, ab uno ad alterum principem ablegatus, quod non solum in maioribus,sed vel in minoribus quibusq; rebus etiam obseruabit. Nam & illud quidem etia est necessarium; ut semel & iterum, aut ad summum tertio a principe consiliarijsue eius monitus fuerit, imperata legatus faciat, caput tegat,in loco qui illi ostensus fuerit sedeat, libere mandata quae habuerit proserat, &qua meliori poterit utatur actionis dignitate. Multa enim in oratore sunt admirabilia, sed una illa dignitas actionis maxime est admiranda , sibillis, murmurationibus & collocutionibus aliorum, si quae sorte inciderint, turbari se non patiatur: fiunt haec saepe casu, fiunt etia meditato, apud barbaros praesertim, clim verba legati s cturi versus obscuriora ponuntur lumina ; ut de sole atq; splendore in obscuriora ingressi titubent & turbentur, & vel aliorum sermocinationibus distracti haereant, vel alicuius seu metus, impruden-.Iiaeue notentur. Ex qua nimirum re, capit non nemo,ridiculam licet nescio quam, in aula voluptatem. Multi enim luminibus suis putant obstructum, si ab externis legatis ad admirationem publice fuerit aliquid gestum, vel peroratum. Posteaquam vero princi pis alicuius legato responsum datu fuerit eo, ad quem Venerit potissimum venerato,salutatisque perhumaniter omnibus,& prste

missis quibuscunq; confabulationibus, domum se recipiat, & demum externos alios legatos, & aulae praecipuos, domi eorum visitet& alloquatur. Quod si prius visitatus ab aliquo suerit, videat ut vicissim pari humanitate respondeat, nec se officio in illo seu primo quo da vestibulo,&ingressu reru superari patiatur. Omnia enim que in primordijs rerum fiunt, mentibus hominum facilius inhaerent, aegrius tolluntur,& futuri eiusdem legati mores,& omnes quoda- modo testificantur actiones Attame vel hac etia ipsa in re delectus esto atq; discrimen: ne,qui nobis multis gradibus inseriores fuerint

visitando, nobismet ipsi principibusq; nostris detrahere aliquid via

deamur. Demittere naq; summi principis legato se nimis,valde suerit inconcinnu:& quia paru considerate facturos se nonnulli existumant, si venerato ipso rege, alios quoque eius consiliarios ibidem non salutauerint ; propterea quid moris consuetudinisue aulae illuus sit,ad qua venerit, mature prius exploret,antequam vel in ea re, quantum his non magna,hallucinetur. Est in more & consuetudine aliquorum regu positum; ut adeo etiam subterfugiant,in eoru praesentia id honoris quidam, publice ab alijs salutari, propter illam rinam, quae cum alijs communicari de diuidi non debe t supremam

regalem

SEARCH

MENU NAVIGATION