장음표시 사용
81쪽
1 7s CHRISTOPHORI VARRE VICII quantum indoluerant Scipione veniente gemitibus suorum audiendis. Unde ille Carthaginensis Hanno, cum post Cannesem Romanorum cladem,num pacem ab Annibale petiissent, forte interrogasset, legatique se horum nihil audiuisse respondissent, bellum& non pacem expectare eos debere aperte denuntiauit. Quo ma gis & nobilis ille Orator Graeciae suis Atheniensibus non aliud su sit, quam bellum in hosticum vertere , &hostem vi & impetu armorum domi ipsius distinere. Quid Annibal P nonne sua suorumque calamitate doctus, apud Antiochum fuga salutem quaerens, idem illud non dedit consilium de armis in hosticum transierendis PQuod utinam quidem&ipsi Christiani contra Turcas amplecti iapridem voluissent, meliorem haud dubie conditionem Craeso, qui& ipse contra Reginam Tamyr Cyro illud dederat, habui fient. Sed semper magis sperare quam dispicere meliora uni illi datum est mortali. Qua tamen ipsa spe,ne diutius alamur, & forte etiam defiaudemur , duce & auspice Deo Opt. Max. in hosticum egredi, de nostras cum barbaris experiri vires minime dubitemus. Odia & o sensiones deponamus mutuas, extinguamus inimicitias : &vnui illum Christum Opt. Max. seruatorem & magistrum nostrum, qui vel pro interfectoribus suis orauit, hac in parte imitemur. Fugax hominum genus Turcae habiti sunt semper. Non peraeque illis, ac
nobis tuta ubique sunt receptacula: non munitioneS, non urbeS, non propugnacula: non minuS internum, quam externum metuunt hostem & domi suae interfectorem. Fidem nec suis, neque hostibus seruant: corpus luxuria eneruant: animos habent non decori & libertati: manus & pedes compedibus aptos & seruituti: nihil eis ingenuum, nihil liberale est: caput de rasum: capitis cacumen linteis obuolutum: corpus sustuariis stactum: os phrenetica potione plenum: demista ad talos vestis: breuis gladius: longa calcaria, sessorem impedientia: equi in gyrti vix aliquando versi, nec peraeque ut nostri exercitati: in aediae & frigoris impatientes: diurnus &nocturnus tyranni metus, sub quo tantum quisque, quantum aut eius imprudentiam subterfugit, aut superest satietati, possidet: mens sibi pessim E conscia,abnegati Christi memoria, quiduis aliud quam victoriam pollicenture Sunt enim sua data Marti iura, & pro se cuique conscientia dicit, quae sunt et euentura. Nota exaduerso domestica & Castrensis Christianorum est disciplina, nota liberalis educatio, robur corporis eximiu, expedita arma, commodus habitus, vigor animi summus, miles,no tridui neq; triuii, neq; coactus,quin exercitat' liber & sortis, Sc omni u incomodoru belli,
82쪽
vulneru etiam ipsoru tolerantissimus: libertas denique ipsa,& tam humanitus quam diuinitus proposita bellantibus praemia, quam non fiducia attulerint ducibus & militibus Christianisὸ Nihil enim
tam addit animos, quam certa speS aeternae Vitae, tam VictiS, quam victoribus semper relicta. Commovebunt se in Turcra vitro, quae olim in communione Christianorum fuerant, tot regna & prouinciar,tam externi quam indigenae: tam domesticae, quam aduentitiae copiae: tam longinquae Asiaticae gentes, quam Europeae omnes vicinae. Nondum Illyrios & Epyrotas sui Scanderbegii cepit obliuio :nondum Hungari Corvinorum: nondum Graeci Paleologorum rnondum reliqui populi ducu &principum obliti sunt suorum. Nihil non peruium Polonis pateret in Thraciam, nihil Hungaris in Rasciam, nihil Italis in Cyprum aut Macedoniam, nihil Germanis in Illyricum & Dalmatiam. Constantinopolim dierum quadraginta spatio ex Pannonia cum exercitu itur, & a Danubio ex Ualachia decem peruenitur. Unus ille aliquis Christianorum exercitus Constantinopolim prosectus,omnes gentes & nationes Turcae subiectas,ad arma in eos capienda excitaret. Quid igitur, quominus, vel quamprimis m hoc fiat, tandem obstabit Θ quid nos amplius morabitur Θ quid continebit Θ num semel credo in hosticum excurrendi deerit animusὸ num opes P num commeatus Θ Nihil horum prosecto. Sed torpor quidam impedit,& alieni mali,ac nostri boni ignoratio, &liuor nescio quis alterius selicitatis: ipse denique salutis nostrae & communis diuinae quietis hostis gloriae Sathan;ille in suosqu4m in barbaros potius ardorem exacuit, conatuS auget, funestacosilia suggerit, &arma ipsa hostib' subministrat. Qua aute recte id fiat, ii ad quos maxime id spectat, viderint. Prodibant olim depositis priuatis iniuriis, consopitis inimicitiis, prodibant inquam media hyeme longissimis ab oris, asperrimis itineribus in Palfstinam Christiani, secra repetitum loca, sanguine Christi respersa, salutis nostrae mysteriis insignita. Non traiicere maria, non monteS transcendere, non immensa & dissicilia emetiri itinera, non grauia&infinita adire pericula, factu ipsis videbatur incredibile. Expediti& alacres per Asiam, per Africam, per Europam volitabant. Nunc . proh dolor tam minime alieno anni tempore,iam vicino loco, tam opima proposita praeda, tam hoste cum metu & horrore circumspectante pericula domi & soris omnia, Hungariam adiuuare sociam, prohibere calamitate Austriam, nauare Reipub. operam,Christum & religionem eius, domumque nostram tueri, durum & diis cile sueritὸ Absit hoc a nobis tantum Christiani nominis & seminis dedecus
83쪽
re,& una manu mostrare panem,& altera ingerere Scorpione,aliud
polliceri, & aliud praestare,aliud deniq; state,aliud loqui sedete .Nopossu obliuisci verborti Maximiliani C, aris,qus in extremis Augustanis Comitiis, a quibus in Solymanu Turca Hungaria inuadente,& Giula Segeluq; munitissima loca occupante, ad laurinu exerc, tu duxerat in expeditione,multis audientibus protulerat; cum assudes mensae,multis,ut fit, circustantibus, laudandae Austriae occasione captaret,& quid nunc haec,nunc illa edulia Augustae constarent, interrogaret; cara omnia esse respondentibus; Ecquis inquit, pro opima, Austria cum hoste barbaro & importuno vel sanguine non f prosunderet, quam ille nobis eripere tantopere concupiscit e Sua enim suis omnia sunt chara: sed quo opima & florentia magis, eo etiam chariora. Quid vero Hungariam proferam Θ cum qua,aut nuldum, aut Galliarum unicum regnum potest conferri; tanta bonitate soli, magnitudine pastionum, boum, armentorum copia, auri& argenti rivulis, militaribus praestans viris, tot Christianis regibus' & Principibus florentibus, tot populis eiusdem nominis & profes- sionis virentibus & videntibus impune pereat, dilanietur, coni bescatὸ Reuiuiscas Urbane Pontifex, ta tu Bern harde Abbas,omnibus omnium gentium linguis & literis merito celebrande. Uestris olim precibus, vestris Christiani permoti sunt adhortationibus, ut patrimonia sua diuendere, ut milites in barbaros conscribere, ut in Asiam proficisci, ut mortem denique non dubitauerint op petere , una illa omnium preciosissima Christi Opt. Max. haereditate in libertatem vindicanda. Cum interim inter noS torpe ant omnia otio; rarissimus sit,qui vel aliquo occupetur negotio, &' qui non plus tribuat priuatae cupiditati, quam publicae omnium i saluti atque dignitati. Ardent domi cuncta bellis, aestuant inimici- tiis: non de defendendo, sed de diffundendo Christiano sanguine cogitatur. Implicata intestinis armis tota est Gallia: nihil ad se pertinere putat id Anglia: nouos concupiscit motus Germania: Polonia insidioso foedere irretita, tanquam in alieno agro grandinem, vicinorii interitu otiosa intuetur.Tu solus idem ille Christe poteris opem ferre supplicibus, succurrere afflictis, resistere barbaris, antimo & voluntate in nos perditis tantum adimere ardoris & felicitatis; ut Christiniani Principes in communionem consilioru & temporii contra Turcas minus possint sociari. Quod quidem vi faxis, ' vel quod facis potius, summe Deus grates tibi agimus, agemusque perpetuo,&in tui unius spe conquiescimus, a te opem & auxilium, implo-
84쪽
TvRCICA V. SI imploramus: te unum ducem & praesidium nostrum esse, semper j;sore profitemur; & tuis denique auspiciis, qui omnia potes, ne n 6 tuorum causia multa praestare soles, de hoc tam perfido & crudeli noste victoria potiem uri
& nationibus propria & peculiaris inter se fuit dissensio, tantum nunc demdm armorum & animorum in barbaros curae esset consociatio, non miniis profecto dubia & formidolosa Reipub.ista tempora,
omnium cederent vigilantiae, quam vestrae maiorumque vestrorum tot ac tantae rei contra Turcam gerendae occasiones olim ces.serunt negligentiae. Vehementiores quippe aculei figuntur in perditis, quam in rebus ante non possessis. Sed cum praeterlapsa non peraequὰ semper corrigi, quam facile queunt repraehendi; elaborandum est saltem, ut non tam de iis, quae praeterierunt, mutita verba faciendo, quam ad ea, quae nos manent, auertenda mala vires nostras serio applicando, in rerum & temporum communionem omnia conferamus. Etenim cum ab imis ad media, quam a mediis ad summa difficilius veniatur, magnopere certe verendum est, ne quae olim Turcica sine aliorum sensu sensim inualuit potentia, nobis quidem tandem omnibus sentientibus, sed haud scio, ne . frustra renitentibus, eo magis inualescat. Quippe vel inualida ros bustiora facta, ad fastigium efferuntur. Et quisquam dubitabit, quam a paruis & obscuris principiis, ad tantam, quantam videmus amplitudinem & potentiam Turcae peruenerint ὸ Quae omnia omnium saeculorum memoria, uni Christianorum discordiar semper adscripta sunt & fuerunt. Nam ut Mahometem primum dogmatis auctorem silentio transeam, Christianarumque gentium & nationum discidia illius arui non enumerem, Ottomanorum familia,sub Andronico Constantinopoleos Caesare orta, quo demum peruenerit,obscuru est nemini. Fuit Zichus tenuissimae conditionis inter suos homuncio, qui nec locu,neq; secum,neq; denique quod scia, patrem habebat certum, cuius Otto manus filius tum primum extulerat caput, cam sere per omnia Christiana regna & prouincias grauissimi motus & tumultus cierentur. Nam primum quidem in populosissima omnium prouinciarum Germania, diuturnum illud extiterat interregnum, quo Rudolphus primus hoc nomine Caesar - L est de-
85쪽
est declaratus, & in Italia atque Gallia maxima bellorum incendia
exarserunt: cum sere circa eadem illa tempora Clemens U. Pont.
Max. ob Italicas factiones, quibus nullum poterat asterre remediu, sedem suam Roma,sub eodem illo climate existentem, transtulisset Auenionum, & omnia omnibus in locis bellis arserunt civilibus,
S uel in primis Graeciae quidam Principes inter se diuisi Constantianopolitana urbe vexanda, & oppugnanda occupabantur. Quo magis Tartarorum in Asia labante dominatu, &Christianorum rebus hic & ibi perturbatis, primo illo Ottomano, ut dictum est, auctore . suarum Turcae virium iecerunt fundamenta; & per viginti annoruaut circiter spatium vicinos populos eodem duce infestando,confinia sua protulerunt. Vix enim pro re & tempore nouaru rerum &tumultuum, vel aliquid ab aliquo excitatur , quo minus ei etiam adsint studia , & ministri. Itaque Ottomano illo, vicinorum se rum domitore tandem mortuo, Orchanes eius filius in gloriar de imperii haereditatem successit, & Ioannis Paleologi sorore sibi desponsa, magnisque inuitatus praemiis, in Thraciam transmittens, aduersus paleologi Socerum, Ioannem Cantacuae num, & Theodorum filium adductis copiis, tam diu rem duxit; ut Graecis mutuis conflictibus eneruatis, non modo urbe Callipoli, sed bona Graeciae parte potiretur. Vidissses autem , quam &subiectorum in Principes suos conspiratio, & Principum in Turcicis auxiliis male cecserit confisio. Clim enim Graeci barbaros in auxilium euocassent, . illi quidem consestim accurrerunt,sed vulgari non contenti praeda,
Callipolim, & vicina Hellesponti oppida,praemii loco sibi seruarui.
Ita demum confirmatis viribus, & aditu ad Hellespontum praemuonito Philippoli, dc Andrinopoli potiti sunt, & denique ad ipsum
orientis siue Graeciae totius imperiti, ab iis tandem est peruentum. O egregios hospites, o expetenda auxilia, in quibus nec hospes, quod aiunt, ab hospite tutus est, nec minus Victi flent, quam &lugent victores. Clim enim bellorum omnium, tum in bellis perpetua crudelitatis est vicissitudo: Iam igitur Orchane ad cum modutriumphante, & paulo post Anaurate eius filio, a Myloschio quodam Mysorum equite, chm in Hunnos expeditiones nouas appararet, interfecto, successit eius natus Baiaretus, qui cum Thessaliam, Phocidem, Boetiam, & Atticam suae effecisset potestatis, &ipsum tandem oppugnatione Byzantium pertentauit. Sed Temes lani per Asiam cursus, felix ne an serinus magis non facile dixerim )ex insperato ad sortunae, si quae est, ludum ludibriumque OG tomanorum eum retraxit, clim ab eodem Temulane in praelio captusa
86쪽
plus, it aureis catenis vinctus,per tota Asia circum ueheretur. Quo enim altius astenderis, eo tu maxime casum timeas grauiore. Quo loco non memorabo, quanta Christianis Otto manicae extirpandae
stirpis, patre in vincula coiecto, quas quaeda diuinitus oblata fuerit occasio: si Genuensiu cum Uenetis, Hungaroru cu Transylvanicis Saxonibus, St Ioannis Galeari Mediolanensis Ducis cum Scaligeris bella no obstitissent. Uerum cum iam iam Otto manici nominis principes occasuri crederentur; en subito Graecorum leuitate, Vel ipsorum mei copiis auctus est unus,que his Cale pinu, illis Cybelium, Κ trist ellebem aliis placuit appellasse. Qui Bulgaros, Servios, & Macedones adeo in sestauit, ut ne vicina quidem his locis Hungaria potuerit quieuisse. Ignis enim ex proximo facile in
aliud inuolat tecto, & in nostrum ex inimico. Praeerat tum rebus in Hungaria Sigismundus Caesar, nescio seliciorne maritus, an imperator. Qui adeo parum fortunatus fuerat, ut 8c Boemicos Zisca duce, in se tumultus non potuerit sedauisse. Raro namque aduersa, non nisi vel alioru occurrunt in comitatu . Sed nos his ob- missis, ad alia progrediamur. Iam quidem clim Asiaticas , 5c Euro-peas vires, sede Andrinopoli fixa, barbari coniunxissent, Amurates eorum dominus Ula dista um Hungarorum, Sc Polonorum regem ad Uarnam interfecit. At quo modo Sc tempore, suppudet sane dicere, cum videlicet Christiani ipsi exercitum Turcicum, ex Asia in Europam transportassent; cum plena in Italia, de Germania omnia tumultibus fecissent: Sc cum postremo Latinos Zc Graecos inter se commisissent. Qua sere etiam tempestate , Thessalonica Venetis adempta est, de Sindero uia sub Georgio Peloponesi domino occupata; cuius paulo ante filia Turcae in uxorem ducta, captos nihilominus uxoris fratres duos Stephanum Sc Georgium, quod adeo
certis sagittis arcum tenderent, ut destinatum scopum semper co- figerent, igne oculis admoto excoecauit. Nullam namque ratione sanguinis nec modum in rebus habet tyrannis. Age enim, an fax Scincendium Graeciae Mahometes, ab Amurathe imperio suffectus, cum patre defuncto, Germanis fratribus iugulatis, sui primitias imperii a scelere, dc maleficio inauspicatus fuisset, mirabilibus consutis dolis, Constantinopolim non oppugnauitὸ ua trigesimo ab
Ioppugnatione die capta, non tantum satiare animum, sed adeo etiam ipsos immani crudelitate pascere voluit oculos, Zc nunc viros in partes secari, nunc pueros laniari, nunc matronas 8c virgis nes ante se iussit stuprari; usque eo, licet haec εἰ similia antea quoque commemorata fuerint, ut cum prae metu dc horrore Genuen-
87쪽
M CR Isaeo PII ORI VAR SE VICII sem coloniam Peram, ultro ipsi oppidani dedissent, cius nihilomunus moenia deiicere, & magno foeminarum puerorumque numero ciues mulctare minime dubitauerit. Quo eodem pene etiam nunquam audito victoriarum cursu, cum Atheniensium relliquias deditione accepisset, alterum lumen imperii extruxit TrapeZunt
Imperatori namque inibi capto, ac scptem simul filiis cum tDrannice capita abstulisset, busta eorum insepulta, vix tandem petenti concessit Augustae. Et mox Mytilenis miserabiliter direptis,
Constupratis, venditis, trucidatis; nec in Euboeas minori immani tale est usus, oppidoque eorum expugnato, partim excoriari, partim in ignem mitti ciues iussit quam plurimos. Ut enim alis, sic haeCferina humani profundendi voluptas sanguinis, in se augetur &distinguitur varietate. Quid dicam, cum altera Genuensi Colonia, antiquitus Theodosa, posterius Capha dicta, violata fide habitatores abduxisset, quam immaniter Thomam Peloponensi Despotu ac Demetrium Constantinopoli Dalrcs, omni honore ditioneque spoliauitὸ Et quam Dynastro ac Tysso oppidis a militibus eius direptis, foeminis,& pueris stuprandis in turpiis marum voluptatum coeno, veluti lutulentus sus fuerit volutatus. Quid quod & in ipsa demum Italia Hydrunto capta, & toti Neapoleos regno per Acontatum suum ducem subiectis ignibus, haud scio si quieuisset, nisi 'mors atrociora molientem, & ad urbis orbisque imperium anhelante praeoccupauisset. Nihil quippe me te vastius,exitu vitae incertius,cursu victoriarii tenerius copiis dissoluti' est bellatoris. Quae 5-nia,proh dolor,ciuili Christianoru serenda accepta sunt discordiar, adscribenda negligentiae, furori tribuenda & amentiae. Nihil enim . Graeciae Caesaris, cum Constantinopolis a Turcis oppugnari debuisset, apud tot, tantosque tum temporis Europae regeS Value runt preces: nihil Graecorum legati, & legationes: nihil Pont. Maxillius tempestatis cohortationes; cum Germania, duce Alberto
Brande burgico,Achylle Germanico dicto, intestinis seditionibus, Colum nenti & Ursinorum factionibus Italia, & Cruci gerorum
hello arderet Polonia: & cum postremo per multa Europae regna& prouincias, sursum ac deorsum omnia miscerentur. Sic ut Baia-Σetes patrem Maho metem imitatus, & a ssoreia, Mediolanens instigatus, non multum negotii habuerit,Mettone & Corone Venetis adimendis. Qui idem haud scio, si & militibus pepercisset Rhodiis, nisi diuinum affulsisset lumen, & Ferdinandi Hispaniarum regis Catholici, clarissimi nominis dux Consaluus, Venetis auxilio missus, Turcarum consilia disturbasset. Qui cum demum Venetias
88쪽
TvRCICA V. ystriumphator appulisset, & a Repub. splendidissime fuisset muneratus, gratiis actis, Venetorum militiae praefectis, omnia rursus munera illa est dilargitus. Magni namque viri non tam praesentes fructus, quam posteri temporis spectant memoriam, laborum & periculorum suorum sempiternam. Ante quod paulo tempus Caroli VIII. Gallorum regis Ssorgiar instinctu incidit prosectio, & multi Italiae proceres, Caesaris Borgiae crudelem persenserunt dominatu :quo facilius exciti, & a nostrisnet principibus animati, Turcae per Europam sunt perbacchati. Quod tamen diuina iustitia, similes co- ratus semper ulciscente, cum alii, tum minime tulit ipse impune S rhia, qui arbitrum Italiae agere videri volens, tandem arbitrium suorum tulit hostium, & decennali carcere foedo ad mortem usque scelera expiauit. Turbulenti namque homines, ut plerunque sit,ad turbida & tenebras deturbantur. Quo tamen ipso ut omnia semel lapsa in peius ruut) nihilo prouisum melius fuit Reip. tametsi enim faces illae & incendia rerum , Ssorria & Borgia vinculis mancipati sutilant, & Selymus Turca Baiahetem patrem veneno enecasset, semper erat aliquid, quo Christiani reges atque principes inter se committerentur. Unde illud ad Rauennam inter Gallos victores de Hispanos non incruenta cedentes victoria secutum est praelium,& bellis Christianorum durantibus, Selymus Turca. nescio si non una eademque aestate Arabes, AEgyptios, Cylices, & Caramannos subiugauit. Quo ipso tantus Christianis omnibus terror erat iniectus; ut ad communia in communem hostem capienda arma, per Europa clamatu sit uniuersam , & quasi ob immensam potentiam, qua in dies magis magisq; augebatur, Turcis superandis fuerit desperatum. Ut enim in oppugnationibus urbium & munitionu, non prius obsessi desperauerint,quam duces,& commeatum amiserint; sic & in tyrannicis istis imperiis, vix nobis suspecta fiunt prius omnia, quam nulla amplius resistere iis que ut auxilia, cu maxima in fasmia nostrae & euidentissima poena tarditatis: cu interim non modo
utile, sed adeo maxime sit fueritque semper necessarium, hostem ancipiti contentione distractum, & quam longissime a nobis, nostrisq; sedibus tenere perpetuo segregatum. Multae enim aerumnae vicinoru frumnis longe lateq; saepe dimanat. Uidit hoc, & no vidit Christianu imperiu,&cum in multis aliis, tum in Solymano Turca Selymi filio tandem cognouit; qui simul atque pater in vitiis esse desiit, eodem, quo&Carolus V. Caesar imperio auctus, ad Christiana regna & prouincias occupandas animum applicauit,& hanc, de qua continuo nobis est institutus sermo, Hungariam dilacera-
89쪽
s6 CHRIsaeo PHORI VAR SE VICII tiit. Quam ad rem nulla sane aliam, ceu quandam segetem teriam, quam ipsorum met Hungarorum habuit discordiam, qui
regum suorum electiones temere geminabant: nec deerant alibi etiam crudelissimorum bellorum, inter Christianos incendia qui bus Solymanus rerum suarum securior&animosior factus, paulo ante, quam inter Carolum U. & Franciscum Galliarum regem exoriretur bellu, Rhodu occupauit, & demum etiam ipsum Ludovicum regem ad Mohacum intersecit. Quem cum sorte dixisses quieturum, tum ille vel maxime ferox, & sibi suaeque felicitati praefidens, Viennam Austriae urbem, non tam moenibuS, quam ViriS munita sortibus, anni alieno licet tempore, obstinatissime oppugnare caepit: a qua tande reiectus, irrito conatu discessit, & quantum in strenuis urbium defensoribus positum esset, multis suorum desideratis, non obscure declarauit.Non tam enim muriS aut moenibus, quam virorum sortium pectoribus propugnacula defenduntur. Plena tum Lutherani dogmatis fuerat Germania; & idem etiam mali, vel in ipsa Pannonia grassabatur. Itaq; dum ob internos motus, aegre cum infidelibus armis Hungari, otiosis quaestionibus cum fidelibus Germani contendebant, & dum nobiles Hunga- ros sub iugum suum barbari mittebant Germani rustici in Euangelicam si Deo placet libertatem seipsos asserebant: & dii Hunia gari liberos, libros Germani suos contra matrem ecclesiam editos tuebantur; Germani denique cogebant disceptationum glatia conuentus: Hungari omnium miserrime Turcicos sustinebant ictus: illi denique dogmatis sui consessioni, hi patriae defensioni incumbebant. Quid igitur ex tam impari & impia colluctatione sit subsequutum , audite obsecro, & mandate id memoriae, ne similibus exemplis imitandis, non multo exitus reseramus laetiores. Carolus quidem hoc nomine Caesar U. haud scio, an post Carolum magnum aliis potentior, vix memorabile contra Turcas aliquid potuit praestitisse. Ferdinandus quoque Romanorum & Hungarorum, Boemorumque rex, Caroli frater, malum nactus aduersarium , omnes suas tuenda Hungaria exhausit opes, & infinitas contra barbaros, Germanorum obtriuit legiones. Turca interim non solum in ipso capite Graeciae, aut Hungariae, sed tantum no in reliquo triumphat Europar: que nostru vult premit, cui quid collibuerit, adimit, nostras omni u sedes concupi. scit, nobis extremam ruinam & cxitium nisi Deus prohibuerit uniuersis machinatur. Fac fuerit superioribus annis, nauali victus praelio. Quid tum postea P Nobis tantum carinae, mali, & prorari
illi regna,illi prouinciae, illi maritimae orae cesserunt sub imperium. Quem
90쪽
ti quenda obice positu reformidet non habet. At & is, cum aetate grauis,tu ipsismet Christianis eu oppugnantibus in Turcassitur' est: tande imbecillis; cu q otus quisq; sit, qui summis & tyrannicis imperiis vel summoruetia regu potentia opponi oportere intelligat:
tantu abest,ut aut difficultatibus eius condoleat, aut ad sananda Reip. vulnera manu admoueat; ut hoc etia eius impe tum primo Apraecipuo loco euertendit, tu demum Turcicu,si fieri queat,aggrediendu potius arbitretur. O inuidiat quasi vero, quam ab omni iustitia& humanitate, ratione, comodis,necessitate alienti id sit,omnes non intelligan t, ac utina quide tarde, sed vereor ne vel ipsa opinione nostra celerius eius rei & consilii nos tardeat atq; poeniteat. Facilius enim summae auctoritatis & potentiae,in Turcam Principis vires cuniculis est subuertere,quam demum vel aperte notiti alique
eade potentia augere. Quamobre, quid de nobis tande his distractis partib= & artib' futuru sit,prospiciat secu quis'; animo: auertat pro viribus clades, quae impendent; &nultu nobis nocendi finem impositurum hostem,si nosipsi non imposuerimus nobis, certo sibi polliceatur. Turcae nomen denotat vastatorem, dogma Christianorum facit praedonem, impotentia animi euersorem, Vsus.&casus reddunt in dies cautiorem. Nihil barbaris magis proprium N peculiare est, quam perpetuas in Christianis discordias alere in iis priuata odia & inimicitias, belIa ex bellis serere, & una
Christiana gente oppressa, ad alteram opprimendam properare. Nos vero,quas ultro etiam ipsi barbarorum dicto audientes sumus, bella inter nos gerimus, seditiones & tumultus excitamus, Occupamur in dies armis domi, segnes & inermes sumus omnino foris. Cessimus tot regnis & regionibus nostris Turcie discordes: ne unuquidem eripuimus ipsi contra eum sociali. Quid nos vel ipsa saluare poterit amplius salus, cum ita volentes & videntes ruimus ad
interitum P Iam quod sciam,nihil aliud ei deest,ad nos,nostrumque
hunc reliquum dominatum euertenduin,quam iustum & moderatum in deuictos imperium. Quo si usus iampridem fuisset , ut varia,& mobilia multarum gentium nationumque sunt ingenia, plura inter nos deditione, quam armis possedisset. Sed nec nos etia quid aequii & moderatu sit peraeq; omnes scimus: neque ita a turpissimis quibusq; cupiditatib liberare nos possum.quo minus salte vultu,& oratione secus prae nobis seram us,& quod refugiamus seruitute. Catholici re & nomine regis potentia maius, Christianorum rebus
addictius, dominatu iustius,gubernaculis nihil est moderatius. δε-