Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Singulae res objectae a nobis cognosci n2- queunt , nisi in nostri corporis sensus incurrant omnium igitur nostrarum cognitionum origo

a sentiendi.principis, quod nobis inest, rep

tatur oportet . Hoc autem principium prorsus corporeum est . Talis enim est nostrae conditionis status, ut novae semper rerum cognitiones veteribus subeant. Perennis autem isthaeciperceptionum successio , quarum aliae aliis oCCilentibuε excitantur, aperte ostendit sentiendi principium continuas stabire vicissitudines, Atqui simplex substantia nullam mutationem in se admittere potest. Principium igitur, sentiendi partes habet; quarum quidem mutatio in caussa est, quamobrem in nobis versetiar hujusmodi cogitationum laccessio. Ex his autem colligit Hobbesius cogitationem per partium motionem absolvi . Illa enim Partium mutatio , quae in sentiendi principio locum habet, non est, nisi diversa earumdem

dispositio . Quid autem motus, nisi partium temperatio 3 Hujusmodi porro motus sentiendi Principio communicatur ab objectis , quae in illud agunt. Quod quidem ita fere exponit 'Hobhesus .

Res objectae in exteriores corporis sensus offendunt , atque ita in illos agunt, ut extimae ipsorum partes pressae vicinas propellant, donec ceteris deinceps partibus agitatis ad sentiendi usque principium actio perducatur . Cum

autem

22쪽

P A R ς II. . . a 3 autem huic motui sentiendi principium resistat;

propterea inde renixus quidam exoritur: atque ex hac reactione , quam dicunt, cognitionem, sensiam, aut perceptionem proficisci docet Hodiabesus Jam vero perceptionum sei ies perinde in nobis contexitur, atque objecta, quae ad comporis sensius appellunt , alia aliis succedunt a quae quidem perceptionum successio eli illa ,

quam ratiocinationem dicimus . Nequeunt enim illae aliae alias excipere, quin sentiendi principium , quod perceptionum subjestum est ,

ipsarum diisrimen perientiscat. Hobbesio potissimum jungendus est Guilleliamvs Comaestis Medicus Liondinens si qui hoc seculo ineunte in libro, cui titulus Cogitati nes poseriores de Anima humanam Mentem

subtilem ignem esse, eumque cum Vita corporis eamdem virtutem e nitituere docuit.

Humanae Mentis simplicitatem, quin imo Mentem ipsam adorti sunt memoria nostra pestilentium libellorum auctores, quibus praesens seculum inundari probi quique viri ingemiscunt. Helvetius quidem , cujus nomen apud Politi eos magnum eii , at inter Christianos , q'indi pios erga Deum male audit, ita de homi. ne philosophatur. Quod Spiritus vocabulo in homine designatur , duo ipsi significare videtur: aut cogitandi facultatis enentum, quo sane len su omnium cogitationum coagmentatio spuidus

erit,

- - , . . '

23쪽

r4 METAPHYsICAE erit, aut ipsam cogitandi facultatem. Si alte ro sensu spiritus accipiatur , ut illius naturam. deprehendere licet , ea inspicere jubet Helvetius , utvle in nobis oriantur ideae . Duas porro ipse nobis inesse facultates docet , sive potius pasti vas potentias : alteram , qua rerum objectarum varios ieius suscipimus, quam phyllicam sesibilitatem vocat: alteram

ero, qua sulceptos illarum i Eius retinemus , quam memoriam appellat, sive continuatam debiliorem sensationem .,Hujusmodi autem fiscultates, quas homo cum brutis communes hahet, determinatae cuidam senium struesurae conjunctae idearum omnium sontem Helvetio dccente constituunt, Ηeic autem quaerit ille , num hujusmodi facultates Substanti e spiritualis modificationes snt, an Vero corporeae . Atque hanc quae Rionem in medio relinquens suo proposito M sumznto quamcunque sententiam congruere ad rimat : cum utraque probabilibus duntaxat, non vero α οδεικτίκοις demonstratisis argumentis exigi possit. Quamvis autem qyaeiti nem suo arbitrio definire recusat : in eo tamen Se Oeeupat , ut uniVertas ideas ex physica se sibilitate oriri pro expirato statuat . Tum Millad ostendere nititur , quod nonnisi sentire sit, tam rem iniit, tum objectorum convenientiam 3 aut dii crepantiam agnoscere . H.ec Helvetius, in opere , cui titulus De

24쪽

P TDrit: eadem recinit in opere posthum De P mmme; illud addeira , quod inter ani

mam ac spiritum magnum interest discrimen . Animae naturam inter incomperta collocat et spiritum in idearum congerie situm esse docet. Ea inter Se differre ait : I. quod nascitur homo anima quidem , at non spiritu praeditus:

u. quod spiritu cquamvis vivat, destitui homo

possit, at non anima, nisi de vita privetur et s. Quod sine ideis anima sit , spiritus vero non item. At licet haec duo inter sese discrepant, HelVetio tamen docente, spiritus originem suam animae debet. Μ emolia enim, qua spiritum parit, sentiendi facultate destituta nulla est. Haec igitur in homine praeeat oportet , s ideis ac spiritu pollet. Atqui sentie di facultas ipsis ina anima est . Unde autem in homine isthaec sentiendi facultas P Ex universi

corporis struetura, atque organicarum Partium fabricatione pronuntiat. Helvetius

Meriannus , sive Auctor Systematis Naturae, qui , ut superius diximus , novitatis accusat spiritualis substantiae ideam , Mentem corporis ipsus partem esse docet , sive potius corpus ipsum , prout cellis quibusdam facultatibus pollet ex determinata ejusdem structura . a) Id

VIII.

25쪽

. 16 METAPHYsICAE a tiones, quae hominis animo ommuniter trIMbuuntur , ex incorporea substantia proficisci non posse tueatur . Singulas igitur facultates, quas intellectuales vocant , putissimas modificationes esse tradit, quae ex corporis tempe Tatione oriuntur . 'Hinc I. noster δευτατου Systematis Archi tectius sensum definit certam rationem, qua Corporum animantium quaedam organa moventur , eK appulsu rerum objectarum in ea , motionisque ii silem communicatae trajectione ad

cerebrum usque .

u. Quae inde oritur determinata cerebri concussio conflantiam constituit . S. Mutationes autem, quibus cerebrum subjicitur ex objectorum letibus in extima sentuum organa , ideae appellantur, si reous, unde oriuntur , illas mutationes cerebrum referat . q. Hujusmodi mutationum , quas cerebrum sabit, perceptio cogitationem efficit quae etiam obtinet, cum suopte ingenio cerebrum sese modificat. Neque enim extrinsecus dunt at modificationes cerebrum in se luscipit , verum etiam ipsum siui eas creat. . 5 NOVas potio pereeptiones atque ideas sibi cerebIum comparat, cum excitas in se molimnes considerati in quo sita est resexto , quam dicunt; cerebrum enim in se ipsum reinea tatur. 6. Vis porro ea, qua praeteritaS modi: Izationes iterum in se cereoruin esticis , mem0 Liam cpniti taj t. 7. Δια- .

26쪽

. Imastinares vero ea est cerebri facultas, qua novas ideas procudit illarum nota signatas, quas per sensus Oxcepit . Hinc ipso Aui fore docente in eo discrepat imaginatio a memoria, quod per hanc eas sbi res rursus cereorum praesentes sistit, quae ad sensuum organa appulerunt : illius vero ope susceptas modificatio nes ita.componit, ut obieeta sensibus .nuaquam obnoxia essingat 48. Iudicii nomen impositum est facultati . qua suas modificationes inter Se cerebrum comparat , ut illarum relationes. aut effectus deprehendat , 9. Voluntas autem dicitur cerebri modificatio , qua ad aetionem disponitur, nimirum ueCorporis organa moveat, quo aut sibi adjun. gat , quod propriae naturaet consentaneum e Maut propulset, quod nocet .ro. Oojecta aut ideae interiores, quae hane in cerebro dispositionem ericiunt, motiva appellantur , quippe quae causam praebent, cur Corporis organa. moVeantur. Singulae enim sensationes , ideae , ac perceptiones jucundae sunt aut molestae, & cerebrum ad agendum impellunt perinde , atque illud Propria valet ene gia ; quae non eadem est in singulis homini-hus , ted ex Vaxio eorumdem tempeiamento proficis itur . II. Hinc suam habent originem passiones,

27쪽

tur vel repellitur , sunt modificationes. Atque rum impetus major est aut minor in ratio ne , ut Geometrae loquuntur , composita ex convenientia, aut repugnantia , quam cum tem peramenti viribus habent res objectae . Atque haec summa est totius opinionis Μ xianni . Non juvat aliorum, qui in eodem ludo se volutarunt, deliramenta exponere . Omnes enim in eo consentiunt, ut nihil omnino esse Mentem , & hoc esse nomen totum inane arbitrentur . Quippe principium illud, unde viviamus, & cogitamus, a corporis ipsius partibus reperendum esse ; idque nobis esse cum bestiis plantisque commune effutiunt . Nefandos h jusmodi errores disseminarunt Auliores libeblorum , qui titulos prae .eferunt Dictionnaire

Philosophique portatis: Phil phie de rHiso,

re: A , A , C, Dialog ue Curseux , &c. Ab horum opinione non longe discedete vi detur Ioannes Luc ius , qui su) licet cogitationem a corporis motionibus iis stare fateatur; eo tamen artificio materiam a Deo temperari posse docet, ut cogitandi vi praedita exsistat. Hactenus haec : nunc nostri muneris partes postulant, ut ea, quae tanto argumento Par est, industria Humanam Mentem ab omni proosus materia immunem esse demonstremus . . Mentis

28쪽

Μentis igitur nomine intelligimus illud quod .

in nobis cogitat, ac, sui. suarumque cogitationum conscium eit: mimirum prisc Prum α'rvum, unde quidquid in nobis ita est, ut ejus conicii sinus, veluti e suo sonte proficiscitur. Contra Materiam sive Corpus. dicimus subinstantiam extensam , solidam, mobilem , divisibilem, atque inertem His enim potissimum proprietatibus , queis corpora exspoliata animo complecti nequimus , corpora' ipsa praedita esse sensibus percipimus. Est autem 1. eX tensium quod partibus componitur, quod scilicet

partium continuationem , aliam cum alia ne Xam , Omnes Vero inter se aptas & colligatasi

habet. 2. Solidum est, quod alteri resiala, ne eumdem locum , quem occupat, illud obtineat. s. Mobile dieitur , quod aptum est, ut pi a loca per successionem perluiuet. 4. Divisibile quod in partes dividi potest . 5. Iners illud eit, quod pro sui ipsius conditione in eodem statu seinper perseverat; ita quidem , ut si quierit,

ad motum exyse nunquam prosliat: sin moveatur, motum utque Ictineat .

PROPosi Tlo I. in nobis cogit sit nones corpus ibum . Demonitiatur I. Si quod in nobis cogitat, esset corpus ipsum ; cogitatio vel ex aliqua principe illius parte, vel eX omnium partium - compieSione oriretur Atqui tum singulae ,

29쪽

eto META PHYSICAE

tum universiae simul corporis partes ineptae sun t . ad cogitationem efiiciendam . Ergo . Singulae quidem corporis partes ceterarum partium communione destitutae sensium in nobis ciere non Valent . Ne igitur quidem cogitare possunt . Exploratum enim est sensium in nobis cieri, cam in organis sensoriis ex re-xum eX ternarum appulsu excitatus motus ad cerebrum usque devehitur. Quaecunque propterea veluti itinere 'intercepto hujusce motus ad cerebrum usque dissulionem impediunt: eadem prohibent , quin sensus in homine excitetur . Una igitur pars ab aliarum societate segregata sensui excitando non est. QIis autem eam cogitare dixerit Τ praesertim cum totam cogi tationem ad sensum.revocent Materialistae. Quamobrem inter comperta Iecensendum est humani corporis partes singillatim sumtas omnis sensus & cogitationis prorsus expertes esse . In quo quidem nobiscum consentiunt Materi li stae . Ipsi enim, ut ex Hobbesii, Helvetii, ac Meri ni expositis opinionibus patet, lensum atque inde cogitationem ex determinata structura ac temperatione, qua humani corpo- Iis organicae partes inter se aptae M sociatae sunt, proficisci docent . Ad trutinam igitur revocare oportet, num partium omnium complexio cogitationem portat. Id porro eo redit, num compositum proprietates habere possit , quibus partes integrantus singillatim sium tae

30쪽

tuamus. si si . In antecessum porro animadvertendum est , quod componi illud dicitur , quod Partes constituunt, quae inter se distinctae ac separatae conjunguntur Sr sociantur. Jam Porro ex Partium coagmentatione duplex proprietatum genus in compositum derivari potest. I. Totius . enim coinpositi ordo , Proportio , ac symmetria eX apta partium cohaesione proficiscitur equae quidem proprietas ad partes singillatim sumtas non attinet . a. Si partes ita conjunguntur, ut ipiarum qualitates seu energiae in unum coeant Deirectus inde orietur, quem par tes singillati in lumiae Parere non valebant In quo sane situm est genus alterum Proprie- . tatum , quae Originem suam compositioni de bent . Hujusmodi porro proprietates originem ducuat ex compositione . quia nimirum partium

s a vi es a) Proposti argumenti robur ac pondus a

cl. Bollandio mutuati sumus, qui solidisiniis

argumentis Meriannum usque ad internecio

nem profigavit in opere, cui titulus Reflexions Philosophiques fur te Systeme de la Nature . Ex h us non ignobilis Philosophi obf , vationibus nonnihil profecise ingenue fatemur: quod semel hela monuise satis erit; ne quis

morosus avis furtiυis ornillae coloribEs Dodibrium minuetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION