Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Percerionem , quam heic pro conscientia accipit, in ipse cerebri concussione constituere Μerimnum jam vissimus. At unde fit, ut concussionem , qua cerebrum assicitur, ad rem objectam referat, reique ipsius sibi notionem exprimat λ Silet id Μeriannus . Est enim superandum immensum intervallum , quod inter nervorum cerebrique concussionem , & rei o jeetae ideam intercedit . Profecto rei objectae idea nihil admittit . ouod modificationum sive

sensuum sue cerebri aliquam speciem habeat . IV. Cogitationem in perceptione modificationum , quibus cerebrum afficitur, constituit Meri annus . Reclamantis experientiae queielis illum obsurduisse oportet. Cerebri enim modificationes in eo versantur , ut ipsius medulla ex nervorum oscillatione , aut succi nerve iimpulsione concutiatur, aut comprimatur. Atqui hujusmodi effectus nihil sentimus aut percipimus . Itaque ne umbra quidem cogitationis in cerebri modificationibus esse potest. Heic autem Meriannum sibi ipsum repugnaentem advertere praeitat. Ipse enim pluries docet nullam in IeIum universitate spontaneam esse actionem , neque ens quodpiam propria energia modificari . Atque hinc hominem lis hertate omnino destitui definit. Idem autem am cerebro virtutem adscribit , qua nulla extrinsecus caussa accedente modificiationes pro-Fria vi in aeipso producat, Praeteritas susci-DG

52쪽

tet, & novas ex praeteritis AEngat . Nihil igitur sibi constat Meriannus. U. Risum porro excutit Meriannus , cum e rebrum in seipsum reflecti adserit, ut suaseontempletur modificationes. Cerebrum ne in cerebellum reflectitur, an medulla in substet tiam corticalem , an vero corpora striata in corpus callosum λ Hanc totius corporeae se stantiae in seipsam reflexionem ne comprehen

di quidem posse superius advertimus . VI. Judicium cerebro adscribit Meriannus . At in quo cerebri ventriculo, veluti in propria ossicina , perficiatur, affectato silentio

praeterit, Quae enim erit in cerebro duarum modificationum relatio λ Μotus profecto e duabus diverss motionibus compositus ; nam Cmotu cerebri modificationes proficiscuntur. Judicium igitur peculiaris quaedam erit cere Primotio . Nugae .

VII. Ceteras Merlanni definitiones qui legit , is profecto intelligit illum nihilo plus

agere , quam si det operam , ut cum rat ione insaniat. Et fine I. quae erit isthaec cerebri dispositio ad corporis organa movenda, in qua voluntatem ipse constituit 8 Velit, ex. gr. Rex, ut sui exercitus dux praelium cum hoste com mittat . Meriannus quidem ita rem explica hil : Regis cerebrum praeso es ad corporis Organa CO Paeto movenda , ut victoriam . sibi cs creti Propterea quod corpus illius vir

53쪽

44 META PHYSICAE

O convenienter propriae naturae inicitur a victoria . En ipsissimam vernnni definitionem . u. Si porro sciscitemur Μeriannum , quidnam snt nostri animi passiones, eas esse respondet, cerebri affectiones , prout illud ab objectis attrahitur ac repellitur . Hinc igitur Cit, quod irascimur , si quis conviciis nos lacessat ;Contumeliae enim cerebrum repellunt . Cont Iuvero aliquem de nobis optime meritum Em

Te Prosequimur ; propterea quod ab illius beneficiis cerebrum attrahitur: atque haec at-tnaelio minuitur vel augetur, prout est ratio inversa quadratorum distantiae . Pellantur istae aniles ineptiae : Κ Μeriannum fatis sua sponte insanire jubeamus. Objectiones diluuntur . OBjicitur I. Eo respicit tota Vis argume torum , quibus humana Mens simplex adseritur , quod nimirum cogitatio materia repi nat c Atqui nihil vetat, quominus cogitandi vim materiae Deus adjungat . Ergo i mere humanae Μenti spiritualitas vindicatur Μinorem Propositioilem pluribus probare Olim conatus est Ioannes Lochius adversus Stil- Iingnetum. Ipsius argumenta Scholarum more proposita ad haec capita revocantur. I. Si qua proprietas materiae adjungatur ,

haec illius essentiam haud destrudi, dummodo

54쪽

materia ea proprietate exornata adhue solida de extensa perseverat . Atqui cogitandi faculistas materiae addita , illius extensioni ae soliditati non ossicit. Ergo . Prob. Minor : V petatio in plantis, sensius in Brutis materiae essentiam non destruunt . Atqui tum vegetatio tum sensus substantiae extensae ac solidae conditionem prorsus excedunt . Quamvis igitur c gitatio in materiae essentia non comprehendistur, illam tamen minime destruit.

Respondeo I. ex iisdem Lochii principiis recte colligi, quod si cogitatio materiae adjungatur , illius essentiam evertat. Superius enim allata argumenta demonstrant, extensione ac

soliditate materiam exspoliari, si cogitatio ipsi

addatur .

Neque ad rem faciunt, quae de Vegetati ne in plantis, tr sensu in brutis animantibus addit . Nihil enim commune habet vegetatio cum cogitatione: neque illa materiae conlitionem excedit ; sed ipsius propria est ac peculiaris . Oritur enim ex certa quadam partium plantarum fabricatione , dc succi, unde aluntur , perenni circuitione . Motu igitur & d latatione partium tota λbsolvitur Quod vero ad brutorum sensum attinet, moX disputabitur.

Resp. a. Loci ius fatetur materiae esientiam cogitandi facultatem non complestii: idem tamen contendit inter materiae propriet tes t

cum habere posse . Heic autem sivi ipse conia

55쪽

tradicit. Substantiae enim proprietates , sive qualitates , sive facultates non sunt, nisi m dificationes essentiae ipsius substantiae : h. C.

res ipsia eo pacto , ea του- ndi ratione modificata . Quod sane Lochius ipse docet, ut

qui formas subsantiales veluti putida Scholasti

corum commenta explodit . Igitur qui tribuit materiae Proprietatem, quae substantiae solidae atque extensae non est modificatio, illius Perimit essentiam . Resp. 3. Cogitandi facultatem non cuique materi e sed certae cuidam materiae portio ni certo quodam modo tempenatae Deum adjungere posse tuetur Loestiua . Cogitandi igitur facultatem in ipsa materia insitam negat Ochius: eam ex temperatione partium repetit. Atqui absurdus est , qui paItes non cogitanteS utcunque compositas & modificatas cogitationem efficere statuit. Fieri igitur nequit, ut cogitandi facultatem materiae Deus adjunsat . 2. Materiae cogitandi vim a Deo adjungi non posse propterea statuitur, quod nobis ac sequi non liceat, quemadmodum materia cogitare possit . Atqui Dei potentiam limitibus

coercet, qui ea Deum praeitare pose negat, quae nostram superant intelligentiam . Ergo. Et sane si ratiocinari ita fas esset ; plara rent, quae Dei potentiae non subjicerentur . Ita ex. gr. deprehendere nobis non licet, quo pacto corpus aliud longe positum attrahat: qua

56쪽

ratione sentire, sese movere , spiritualem sub-λntiam afficere, & ab eadem moveri possit materia . Inde igitur concludendum esset hujusmodi facultates materiae Deum impertiri mnaime posse . Qui autem ita ratiocinatur, is negat Planetarum circa Solem conversiones , bruta ad machinarum conditionem redigit , atque hominem sensu, motuque voluntario sp

liat . Ergo pari ratione fieri posse dicendum est , ut cogitandi facultatem materiae Deus impertiatur : quamvis incompertum sit, quo pacto illa cogitare possit.

Respondeo, argumenta quibus humana Mens incorporea adseritur, haud recte Lockium aia

secutum esse; vel saltem illa ita ab adversariis ipsi proposita fuisse , ut aeriorem curam, dilia gentiamque desiderarent . Id enim sibi persuasit Anglus iste Philosophus materiae cogitandi vim propterea a nobis abjudicari, quod minime comprehendamus , quo pacto materia cogitare possit. Haec autem opinio ipsum falsum havet. Quod enim inter materiae proprietates , & cogitationem tantum interesse distriinea evidenter percipimus, ut si una com

Ponerentur , altera alteram iubverteret : idcirco cogitationem , materiae repugnare Pronun

tiamus .

Atque hinc est, quod ne divinae quidem potentiae imperio ebistis eam substantiam coiagitare posse tuerituri Ipso enici monente Loestio

57쪽

divinae potentiae tribui nequit ,hut substan . tia quaelibet solida st , atque eadem penetrabilis . Atqui materiam κ'Mωδως e sentia-l iter P solidam cogitatio omnino penetrabilem postulat: ut abunde superius demonstravimus. Lockio igitur auctore divinae potentiae opus non est, ut materia cogitet. Quae cum ita sint, a proposita quaestione longe distare patet, quae addit Lockius . Eaznim , utpote argumenta , ut ajunt, ad hominrm , nihil nobis negotii facessunt , quibus alia omnino ab ea, quam falso supponit, se det in animo sententia . Uerum ut ipsus objectionibus locus detur, unum aut alterum es

Et I. quod ad attractionem spectat: Newt niani cum adverterint ex innumeris phaen imenis materiae partes quibusdam determinatis legibus ad se mutuo tendςrς , Vim qu m-dam attrasentem ipsi Deum addidisse statu . Tunt. Eam igitur veluti legem a sapientissimo. Creatore constitutam ςonsiderant, qua Velati. quodam circumdato vinculo universae naturaei systema continetur. Num autem vis isthaec singulis mateIiae partibus insita a Deo tuerit

cujusmodi ea sit ; id equidem nobis latet

Quemadmodum ipsus motus natura incomperta. est. Id autem nihil Loςhio sussi agatur ; Ieci procam enim corporum graVitatem eXpe Iimenta suadent, At de hoc argumento in Phisicis

58쪽

u. Miramur Lochium in logicis versitissimum heic principium petere. Materiam enim sentire pro explorato habet. Si sensus nomine eertam quamdam organicarum partium affecti nem ab externarum rerum ictibus inductam intellitit; eam in materia locum habere posse perspicue deprehendimus . At si perceptionem accipit, quae inde consequitur; in quam sane sententiam ipse loquitur : principium petit Lo-ehius Id enim quaeritur, num cogitatio , ca-jus species sensus est , materiae adjungi pol-st. Quamobrem si in brutis nihil praeter cor

pus Lockius admittat, neque sensu1., nequet. motus, ut ajunt, spontaneus in illis erit . s. Ultro concedimus dissicilem nobis occur is IeIe Cogitationem, quo pacto hominis Meps 8ζ corpus sese mutuo viciant i Id autem potissimum ex eo proficiscitur, quod immediatam quandam utriusque stubstantiae actionem, sve ph icum , ut ajant, influxum Vulgo concipimus. Atqui id Philosophorum disputati nibus agitatur: neque certo definiri potest . Nihil igitur inde in suam rem derivare L 'ςλius poteti. Uerum hoc sata, loco discμtiet . Tandem s. opponit Lochius. Nemo unus negaverit posse Deum substantiam creare , cui 'nullas agendi vires praebeat. Finge igitur duas

a Deo substantias creari, incorpoream unam, extensam ac solidam alteram, utramque omni

'i activa destitutam : profecto nihil Dei:

59쪽

so M ET A PHY SICA Eprohibere potest, quominus ipsarum alteri sa cultatem tribuat . quam alterutri communicat. Nulla igitur adest ratio , cur cogitandi facul talem corporeae substantiae tribui posse ne

getur

Respondeo . Si facultatis nomine ens aliquod ab ipso subjecto distinctum Lockius intelligat nemo unus negaverit hujusmodi facultates cuicunque substantiae posse conjungi . At si facultates ipsus substantiae modificati nes sunt, cujusmodi Lockius ipse admittit ;fieri nequit, ut exiensia ac solida substantia facultat: ornetur, quae cum extensone , ac soliditate pugnet. Ceteram Lockii hypothesim fallam esse advertimus . Incorporea enim se nantia esse nequiv, quae Vita , sensu , atque intelligentia careat. Objicitur II. Nulla sensationem inter , flecogitationem astinitas interest . Quid enim coloris visio cum idea injusi commune habet δΑtqui nihil discriminis inter 'ostantiam sentientem, & cogitantem agnoscunt Philosophi. Neque igitur distat substantia cogitans ab eis tenta : quamvis nulla extensionem inter , Se cogitationem analogia intercedere deprehendatur. Quo quidem argumento concludi possunt, quae protulit Cl. Alemoertius in suis Explieation

60쪽

Respondeo I. Μajor Propositio distingueddRest 2 nulla sensationem inter Se cogitationanalogia deprehenditur , si utriusque facult. is objecta comparentur; concedo: si actus in metantur, nego. Prosecto nihil inter se commune habent sensationis , 6r cogitationis O jecta. NequF enim hix, sonus , odor cum j sti , injustique notione , cum trianguli, qua ctatique ide mutuam servant analogiam . At si attendas ad actus, ingens est inter ipsos Proportionis communitas . Quemadmodum enim infusi cogitatio Mentis est attentio ad injusti ideam, quam sbi cudit: ita D coloris seni lio non est, nisi ejusdem Mentis attentio admotionem , quam radii lucis e corporum s perficie reflectentes in cerebro cient. u. Esto nulla sit inter objecta Proportio . Haud propterea fas erit hinc colligere diversas esse substantias, ad quarum facultates hujusmodi objedia pertinent. Quae enim excogi tari potest odorem inter, M sonum proportio Atqui olfacere , atque audire diversae sunt ejusdem sentiendi facultatis rMiones . a. Isthaec , quae eXquiritur, analogia non inter actus , sed inter proprietates versiari debet . Id enim supra laudatut UiI quaerit, num inter cogitationem atque eκtonsionem , quae sunt duarum substantiarum proprietates, aliqua interii t proportio . Quorsum igitur cogi tat tirni , ω sensationia aetus expendit λ

SEARCH

MENU NAVIGATION