장음표시 사용
31쪽
vires dirigit, definit, ac temperat compositio,. qua fit, ut illae in unum conspirent . Novas igitur vires non creat compositio : secus enim in composito effectus ex nihilo oriretur. Rem exemplo illustremias . Partes , quae Py rium pulverem constituunt, simul pei mixtae nihil novi acquirunt: sed singulae suas exserunt vires. Sulphur incensum veluti e vinculis liberat aerem, qui densatus in nitri poris i cluditur: ignem fovet carbo : aer vinculis λ- . tutus ex propriae elasticitatis legibus extendi tur, atque in obstaculaaagit, quae prohibent, quominus explodatur . Hujusmodi igitur partium compositio id praestat, ut ipsarum peculiares vires ita temperet, ut aliae alias impe lentes collatis viribus in unum conspiTent . Jam porto h is positis : si cogitandi facultas ex humani corporis partium complexione PIO- sciscirer: ea aut ex simplici illanam compositione orietur; aut ex vitium conjunitione pro- . silet, quibus singulae partes ornantur . Riqui neutrum sensum aut cogitationem gignet . Ergo
Probatur pars prima Assumtionis . Cuius En que effectus ratio suiliciens adsit oportet. Atqui 1i partium simplex compositio, qua nimirum illarum aliae juxta alias positae secum consociantur, composito iacvitatem adderet, qua Partes carent ; sine ratione sulcienti facultas illa iacomposito ineliet. Ergo. Re sane vera quan- tumvir
32쪽
tumvis nihil repetatur, nunquam prodibit enA : aut si caecorum societatem utcunque disponas, nunquam oculorum usum societati impertieris. Fartes igitur lentas & cogitationis expertes
utcunque temperatae nunquam corpus sentiens Sr cogitans ellicient.
At inquies proportionem ac symmetriam , quae partibus non inest, eX earumdem compositione pro fici sci . Unde eodem pacto cogitationem oriri posse concludes. Verum alia omnino est ordinis, proportionis , ac symmetriae ratio . Nam I. symmetria non est compositi, cui tribuitur, proprietas: sed modus eit, quo compositum ipsum ah nobis inlpicitur : unde fit ut symmetria tota sit penes intelligentiam nostram , quae partium Varietatem percipiens, quo pacto aliae aliis respondeant , expendit . 2. Symmetria omnino locum habere nequit, nisi plures partes certo quodam ordine digestae aliae aliis apte respondeant. Nimirum singulae partes se6rsum positae nihil symmetricum eduat . Jam vero co gitasedi facultas, utcunque consideretur , num quam proprietas esse poterit, quae ex simpli ci partium adhaesitatione oriatur . Probatur pars altera. I. Virium natura ejusmodi est ut eaedem snt, sive seorsum, sive conjunctim agant: quod ex superius dimis p. tet . Fieri igitur nequit, ut totius compositi. vis diversa sit a viribus singularum Paritum
33쪽
non cogitantium compositione utcunque te perata : ratio sussiciens hujusce facultatis ex nihilo esset . In partibus enim componentibuNnon adest ; quippe illae seorsum non cogitant. Ipsa compositio eam creare nequit; haec enim virea novas non addit, sed partium vires te Perat , 9 in unum cogit . Quaevis igitur partium temperatio sensum & cogitationem em-
Q. Partes corporis secum conjunctae viribus quidem conspirant in unum , cum motu quodam agitatae aliae alias pellunt, ac pelluntur. Si igitur cogitationem effice ient . ex muet ipsaIum motu ea oriretur . Atqui motus non est cogitatio, neque cogitationem esticere potest.
Ergos. Motus enim situm , curtum, & positionem partium exhibet, praeterea nihil . Si-ruS autem, cursus , M positio non est cogit tio . Nemo quidem dixerit facultatem perciapiendi , judicandi &c. eamdem esse ac facultatem plura loca successive perlustrandi. Tum ne concipi quidem potest, quod lineae , anguli nortiones, Voluptatis dolorisve sensus sint veluti quidam conatus ab uno in alium locum commigrandi . Nihil igitur motus complectitur , quod vel aliquam cogitationis imaginem aut
3. Si Ieciprocus partium corporis motus sensum aut cogitationem essiceret, nihil discrimi-
34쪽
vis esset sensationem inter aut te eam , & id
omne quod motum producit, aut ex motu ori tur . Nihil autem commune habet odoris sensus cum particulis corporis odori illum cient
bus, aut cum fibris olfactoriis , quae titillar tur . Neque vim eadem est, ac lux , oculus, nervique optici concusso . Motus igitur ac sensus & cogitatio longo intervallo inter se distant. Demonstratur ΙΙ. Quinque nostro corpori attributi sunt sensus , per quos singulos veluti per totidem vias sensationes haurimus . Si gularum autem sensationum judicem a sensibus distinctum nobis inesse experimur . Quod igitur in nobis cogitat est 'quid a corpine pror sus diversum .
Probatur Minot. Unusquisque sibi conscius
est se varias, quibus assicitur, sensationes com PanaIe , Voluptatem ac dolorem internoscere , voluptatis dolorisque intentionem aut remis
sionem apte distinguere . Atqui quod de lingulis sensationibus judiciat, & voluptatem aut aegritudinem , quam illae cient, eXpendit ridem dolorem ipsum ac voluptatem sentiae, OItet. Quamcunque enim licet vividis eg- pressam coloribus voluptatis aut doloris ima ginem quis mihi repraesentet, nunquam tam ea doloris gravitatem , aut suavitatem voluPtati.ς
cogitatione complectis , nisi aliquando ea in me ipso exseriri contigerit . Oportet. igitur . ut quem mearum sensationum judicem mihi in suu
35쪽
inesse sentio , is sensationes ipsas excipiat . WJom vero singuli sensus res, quae in alium sensum incurrunt, eXcipere nequeunt . NoquCenim oculi sonos haurire , aut aures lucem MColores videre possunt. Quod igitur in nobis sensationes omnes excipit, a corporis sensibus omnino distinguitur . a m inquies illud, quod in homine sensati nes omnes excipit, cerebrum esse ; ad quod nervorum omnium concussiones veluti ad commune sensiorium deferuntur. Nihil igitur a corpore distinctum admittatur oportet, cui sensa tionum omnium judicium adscribatur . Uerum cerebri functiones in sensationibus nihil praeseserunt, quod perceptionem aut cogitationem ericiat. Quatuor quidem in qualibet sensatione distinguuntur : res exterius Objecta, hujus ictus in organi sensorii nervos , nervorum motus usque ad cerebrum dissilio , rei tandem objectae sensus , sive pereeptio , de fcogitatio . Quae quidem omnia suo loco fusius 'prosequemur . Cerebrum sane, sive ipsius m dulla , sive peculiaris quaedam illius pars in objectorum ad sensus appulsa certa quadam a
Hujuserodi argumentum ingenio is me prosecutus τι P ato in Theaeteo : Π09sque Di logi summam vide , I lubet, apud Ciad momethum De aetern . Justi & Honesti notion. lib. Cap. III.
36쪽
nervis illuc pertingentibus communicata motione assicitur. Atqui tithaec cerebit motio sensum M perceptionem non constituit . Nam x. Nihil commune habet rei objectae sensius ac perceptio cum nervorum cerebrique motione . Quod in me sentio , cum e . gr. cutharae sonum auribus excipio . nihil Praesesert. quod chordae tremori, aeris oscillationi, tympani M acustici nervi concussioni , & cerebri motui assine sit ac smile . Si cerebrum sentiret, illud utique sentiret, quod sibi proprium
est ac peculiare , motum nimirum ex nervi acustici concussone communicatUm. 2. Si motus iste in cerebro excitatus sensum ac perceptionem constitueret; sensus profecto in homine cieretur , quoties motio sen-sbus impressa a rebus objectis ad cere drum usque diffunditur. Atqui persaepe fit, ut nullo seni' ciamur, licet objecta in sensius in currant , D libero nervo ad cerebrum motio devehatur . Est aliquid igitur in nobis a cere-hro distinctum , quod nisi intendat & adsit , nullus erit sensus, nulla perce9tio . s. Quod sentit, ac percipit i ae affectionis conscium sit oportet. Atqui nulla suae modificationis conscientia cereorum fassicitur . Quae enim in nervorum systemate, eerebrique tu stantia modificationes producasur, cum seh-sus cietur , nobis latet : & si uid in hac recognitum habemus, id Physes sum debemus
37쪽
18 METAPHYsI AEdoctrinae, qui ad humani corporis fibricatio
nem perspiciendam acriter animum intenderunt. Quaecunque igitur in se ipso obtinent , cerebrum neque novit neque sentit . Ergo sensa tionum nostrarum judicium ad cerebrum minime pertinet. Demonstratur III. Interiorem pugnam cum
suo corpore unusquisque gerit; illud enim velpti hello indicto Iaboribus subjicimus ipsius temperationi vim inserimus ; Sr nonnunquam, ut solent milites, certo mortis periculo exponimus . At si totus corpus sim, si una duntaxat in me sit substantia ; ecquid illud erit, quod adversus corpus dimicat J Numquid una eademque substantia secum ipsa pugnat, & seipsam interimere amat 8 Equidem nonnisi inter duo N athletas pugna & conflictus iniri potest . Eit quid igitur in nobis, quod a corpore diversum suis ducitur gloriae , virtutis , praemii rationibus, queis corporis ipsius indolem refraenans
a Corpore diversa . Demonstratur 1. Proprietates , quarum una alteram excludit, una eademque ilabitantia complecti nequit. Atqui frontibus adversis pugnant mentis, & Corporis proprietates . Immane igiatur discrimen Mentem inter, D Corpus intercedit . Intimo enim experimento perientiscimus, Mentem in nobis percipere, judica e,
38쪽
at incinari, suos actus secum reputare, atque eorumdem consciam esse . Haec autem omnia ita a Corporis proprietatibus abhorrent, ut nullo pacto commune subjectum habere queant . Alinor probatur quod ad singulas attinet cogitationis species. Et I. cum judicamus, ita
quidem nos nobiscum agere sentimus, ut instituta duarum idearum comparatione, earum mu'. tuam relationem deprehendamus . Id autem eo Pario nos assequi experimur , quod cum una& altera id ea uno eodemque temporis vestigio nobis obversentur, eas secum convenire , aut repugnare colligimus .
Esto autem hujusmodi judicium in re corporea locum habeat, atque sit quaedam ipsius modificatio : ideae igitur solidae erunt materiae partes, quae Veluti nota quadam signatae
ideas praesi erunt. Hae autem uno momento ibidem exsistentes ita in unum coeant oportat, ut una alteram penetret. Perceptio enim relationis illarum haberi nequit , nisi compenetrentur. Si enim ita componantur, ut una juxta alteram ponatur: haec compositici non erit judicium : sed duarum idearum Praesentia. Nonis quidem conseii sumus, quod persaepe duae ideae nobis praetentes sint, quatum nullam compa rationem instituimus . Judicium igitur quod est perceptio relationis duarum id earum exolicari nequit in re corporea, nisi solidae illius partes invicem penetrentur'. Partes igitur mate-
39쪽
M ET APH YsICAEriae penetrabiles erunt. Atqui solidas esse 9 experimur, & nullus dubitat . Componi igitur non potest cum soliditate judicium . Valde igitur inter se diicrepant judicii , & soliditatis su3jecta.
u. Materiaehrepugnat etiam Ratiocinium . Illud enim instituitur, cum ex duouus judicii Stertium colligimus . Nimirum ex duarum id e
Tum comparatione cum testia, mutuam eaIum
relationem deducimus . Atqui ex ostens s h jusce relationis perceptio in re corporea pra stari nequit, nili solidae illius partes in unum confluentes sese invicem penetrent. Solidit . tetigitur exspolianda esset Materia . S. interiae repugnat Conscientia , sive sensus ille, quem singulos adlus nostros comitari intime experimur . Omnes enim Materiae modificationes ad motum unice revocantur. Si igitur inter illius modi ricationes obtinet ccg tatio, conscientia motus nonnisi motus erit . Quo nihil absurdius . q. Materiae repugnat etiam quae vulgo dicitur Refexio . Intime experimur, Mentem in nobis suos quosque adius tecum iptam reput re., ac veluti in Seipsam reflexam Se intueri. Atqui si Mens humana corporea esset , vcl si hujusmodi cogitationis genus corpori adscribi posset ; profecto corpus in se ipsium converti deberet . Id autem quo paeto in materia praestari poterit Θ Quippe materiae palles in alias
40쪽
partes reflecti rose Videmus: at quod quanta quanta est corporeaκsubstantia in totam se ipsam rcflectatur, id nimirum est . quod in materia fieri posse ne concipere quidem licet.
5. Α Μateria abhorret Perceptio. Proprie. tatum ea est natura S indoles , ut nisi res ipsa cui illae peculiares sunt, cognoscatur, animo' concipi nequeant. Atqui unusquisque suae nerceptionis ideam assequitur, etiamsi non modo corpori noniat tendat. Verum etiam corporis ideam reapse negligat. Perceptio igitur corporis proprietar esse nequit. Librevera usque adeo verum est perceptionem' a nobis cognosti . quamvis corpus ipsim non cognoscatur , ut Iiaeet mihi persuadeam nulla omnino corpora ex sistere, in explorato tamen mihi sit me ipsum exsistere : . quippe me cogitantem , percipientem intelligo . Adeo nulla assinitas, & necessitudo Perceptionem inter, & Corpus intercedit. 6. Tandem &' ipsa Sensatio corpori adseribi non potet t. Intimo experimento constat, unum in nonis esse , quod lentiat, unum, quod omnia sensationis conscium sit. Atqui si corpus senis ct iret , non unum in me lentiens, sed totidem .i sentientia eXPeIlIer; quot nimirum partibusi illud componitur. Praeterea singulae partes , quae lentirent, sentationis suae conseiae essent '. Non igitur unum in me sensationes experire tu I, reclamante ipsus conscientiae testimonio Uemoniuatur II. Cogitatio actus est 1ii