Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ELEMENTA R89 ne improbos, ne alacriores , siequentiores , ac securiores probos quosque impetant , hoe veluti ultimum Societatis remedium adhiberi

erit, hujusmodi nimirum jus licitae desens vis non iisdem temporis limitibus circumscribi in statu civili, ac nuarali. Cum enim homo in statu naturali nulli magistratui , a quo de

fendi possis , subjectus vivat , tamdiu si hi ab

hoste cavere potest, quamdiu is eo animo secvmparatus ut jure timeas , ne te laedat . Contra vero in statu civili, cum Principis sit, non privati civis tutela ac vindicta , inculpa-eta defensio durat , quoad urget ipsum Pezi se

OFscia , quae aliis hominibus debemus , alia perrecta , alia imperfecta esse , a que illa in absoluta, & hvpothetica dispertiri jam diximus. Jam vero quod ad absoluta os, ficia spectat , cum homo hominem velati si

aequalem tractare debeat, propterea quodcu que sibi fieri nolit, nec aliis facere obligatur. Hinc I. nemo laedendus tum ratione Intelle ctus, tum istuntatis. Nimirum neque alios mendaciis ac sophismatis in errorem inducem,

402쪽

a veritate aVertere , praejudicatis opinionibus imbuere; neque aliorum animum corrumpere , ad vitia allicere,&e. diceti. 2. Nemo laedendus est ratione corporis . Neque enim fas est alium verberibus, injuriis assicere , aliorum corpus tormentis , vinculis torquere', aut ea ipsis eripere, quae ad con- ervandam vitam necesiuia sunt . a. Nemo occidendus est , nisi publica auctoritate . nisi publico jure, nisi desensione

sui Generis, ubi necessitas coegerit. ΙΙ. Hypothetica ossicia ex Dominio , aut Pacto originem habent , ut supra innuimus . . Dominium porro comparatur Vel occupatione, ει accestione , vel clivisione , cessone , & traditione . Primos acquirendi modos originarios, 4 posteriores' derit alii os appellant . Initio enim Omnia in communione negativa posita erant . cum fuero deinceps per universum orbem dia persidi hominibus , atque in innumeras familias distractis, quaedam res non omnibus hominibus suificere coepissent , ipsa impulit necessitas , ut in eas dominium induceretur . Psima igitur dominii origo ex Occupation proficiscitur. Haec autem occupatio ejusmodi sensu acciapienda est , ut occupatum ab aliquo dicatur

id, in quo laborem , operam , industriam suam ille contulerit , ut inde fructus ad sui , suo. Ii que sustentationem recipiat Λtque hinc

403쪽

EL AMANTA 39ι proseicto iactum est , ut primum homines teraritoria inter se diviserint ; nt nimirum quantum sibi quisque telluris excolendum ad sit 'nutritionem suscepisset , nemini liceret illum inde exturbatum suo labore fructuque fraudare. Est porro Occupatio adprehensio possessionis rerum nullius . Res vero nullius dicuntur esse, cum ab earum usu excludendi nemini jus fuerit, vel saltem id liquido constare nequeat , vel tandem ab hoc jure possessor se abdic

verit .

Occupationem excipit occessio, quae jus est nobis vindicandi , quod rei nostrae adjungitur incrementum ; sive id fiat naturae ipsus beneficio , sive industria nostra , sive tandem

Partim ex natura, partim ex industria. Rei etiam in alterius dominio constitutae proprietatem acquirere possumus , si I. ex re communi partem nostram accipimus propriam, quod quidem divisione fieri dicitur . et . Si resa reliquis sociis tota nobis attribuitur ; at zea vocatur ces O . 3. Si demum res alterius PropIta, ipso Volente , in nostrum dominium tranfit; quod appellatur traditio. His porro definitis, ossicia, quae inde nam scuntur, sunt. I. Non impedire dominum , ut de rebus suis libere disponat. a.' Εjus pose sessionem non intervertere per vim apertam , vel clandestinam ablationem. 8 Rem alienam suo domipo restituere.

404쪽

apa ETHICAE Quod ad pacta pertinet , ea quidem summa fide, & quam religiosissime servanda . Cum enim quod nobis fieri nolumus , id nec alteri facere liceat ; profecto si nemo unus est , qui pactis ac promissis ab aliis decipi velit , pa-His omnibus ac promissis deliberato animo initis standum nobis erit . III. Imperfecta tandem incia aliis hominibus etiam debemus. Quod enim ad ossicia

humanitatis attinet , neminem profecto reperies, qui sibi denegari. velit, quae alter nullo detrimento praestare potest. Ea igitur si is liberali manu imperiiri tenemur. Quae qui . sdem humanitas ad inimicos etiam extenditur. cAmor enim , quo alios prosequi debemus , inon ex aliorum beneficiis , quibus de nobis i meriti fuerinti, sed ex naturae aequalitate proficiscitur. Quod vero ad beneficentiam , ad eam homines obligari Se humana ipsa natura , & cietatis conditio demonstrit . Cum enim fieri possit, id saepe usuveniat, ut aliorum bene ciis indigeamus I humanitatem quidem exuisse videtur , qui quae sibi tribui velit, aliis elam giri noluerit. Praeterea ejusmodi est Societas ut ea perse a esse nequeat , nisi ultro citro que homines beneficia dent , & accipiant . Beneficium porro dicitur res vel actio alteri prolatura, quam ei sine spe retributionis praestamus . Quod igitur ita impertitur , ut alteri

405쪽

ELEMENTA 393

non prosit, aut inde retributionis spes concipiatur, beneficium appellaIi nequit.

Uae haelenus ossicia recensuimus, ea quidem hominem spectant , etiamsi nuhi ipse subjectus viveret, neque cum aliis sibi societ te conjunctis versaretur. Nunc illa delibanda supersunt , ad quaς homo tenetur , quatenus in Societatis statu veriatur. Societa tes porro vel simplicas sunt , vel carapostae: illas singuli homines , has vero simpliciores societates constituunt . Simplices sunt Soei tates conjugalis , paterna , & herilis ; compositae familia, civitates , vel Respublrcae Socistates omnes cujuscunque sint generis unam eamdemque personam ut quor , J30glem praeseserunt. Cum enim singuli, unde πι- cietas coalescit, in eumdem finem conspirare debeant quasi unus si o stet singulorum intellectus, atque una voluntas. Atque hingeli , quod societatςs iisdem luibus , ac si guli homines , regantur ; M quae singulis hominibus jus naturae praescribit ossiciae, e deina Soςietatibus praestanda sint. Adeo quidem ,

406쪽

ut Ius Gentium non sit , nisi jus naturae viatae hominis sociali accommodatum.

De Sotietate Conjugali.

Conjugium est societas duarum personarum diversi sexus , quae utriusque consensu procreaendae edurendaeque sobolis caussa initur. conjuges igitur ea praestare debent, sne; quia hur procreatio aut filiorum institutio obtineri nequit Quamobrem primum conjuges mutuo senamore complecti' debent, & communi cura Meonsilio rem familiarem administrare ; ita tamen , ut priores partes vir obtineat ; quippe natura vir sortis , & magni animi est , is mina vero imbecillis : ac propterea viro id oneris impositum est , ut uxorem & liberos sustentet. Praeterea 'maximam in eo diligentiam conjuges collocare debent , ut susceptos

liberos recte instituant . . I . . In 'De Societate Puterna.

fidi ; qni ex conjugibus nascuntur , fisci

tatem cum iisdem constituunt , cujus , is is est , ut quoad ipsi , quae Nitae necessa ria sunt sibi comparare , suasque actiones ad

407쪽

ELEMENTA 395

jus naturale exigere nequeant, a parentibus educentur. Liberi igitur educandi sunt . Ve- .rum ad educationem imperio opus est , quo nimirum liberorum actiones dirigantur . Parentes igitur in liberos potestatem habent, quae patria potesas appellari propterea consuevit , quod marito in conjugali societate primae adscribantur partes. Haec autem potestas in eo versetur, ut parentes liberis praescribere possint , quae eos agere oporteat ; tum prohibere , quae ab iis fieri nolint , atque in eos renuentes animadmodo id prudenter fiat. Nullum vero jas vitae & necta , aut vendendi liberos parentibus adest . Educatio porro , quam ipso naturali amore suadente filiis parentes debent, ea omnia complectitur , quae liberorum conservatio , perfe-elio , ac felicitas expostulant. Hinc I. aliis menta pro cujusque status conditione filiis praebere parentes debent . Cui lane officio

adversatur abortum procurara , infantes exponere, eos , si nihil culpae admi Ierint, e domo ejicere, aut eXheredaIe. u. Filiorum mores diligenti institutione informare tenentur . QuapropIer parentes filio. Ium animos ad pietatis virtutiique amoIem eo itent; eos a voluptatibus ac vitiis avocent; a praVorum confisetudine avertanti; ac tandem

Praeeteptis , di Solusimum exemplis instituant.

408쪽

a 96 ETHICAE

Id praeterea parentum curae esse debet, ut eos ad humanitatem informent , aut non ignou libus magiitis excolendos tradaΠt : atqLe eOS, prout fert conditio & propria ipsorum indoles, ad ingenuas artes aut scientias erudiant.

His quidem parentum officiis respondet liberorum obligatio , qua eos revereri , ipsa morem gerere , nihil majoris praesertim momenti iis inconsultis aggredi , ipsorum jussa,

modo divinae aut humanae legi non adve statur, promto animo exsequi Gostringuntur .

De Societate Hersis., niam ita comparati sunt homines , ut

quod ad vitae commoditates attinet, alii aliorum ope indigeant ; hi ac profecto se,. t tum est , ut quae Societas herilis appellatur, originem habuerit . Haec autem Societas per Parium constituitur , quod quis cum altero eaeonditione init, ut is operam suam locet, ille Vero mercedem, aut Victum praestet, quaeque vitae necessitates exuunt . Qui operam suam alteri collocat , Servus vel Seres , cui vero . Operae collocantur Herus dicitur vel Hera. , Oificia quae ex hae Societate nascunt , mutua sunt dominum inter ac servum , Oae ex vi locationis sive conductionis proficiscu tuo. Quare dominus nonnisi loeatas sibi operas

409쪽

a servis exigere tenetur , iis alimenta suppeditare , aut promissam mercedem solvere ; eos humane accipere ; si paetis conventis non it terint, mercede mulctaxe, aut dimittere. Contra vero servus dominum revereri , conductas operas praestare , ac domini utilitatem pro movere obligatur . Hanc , quam explicavimus servitutem, men cenariam appellare solent, ut eam ab obnoxia distinguant , cujus fundamentum est dominium in i pios servos justo titulo comparatum . Hu jusmodi autem dominium duabus de caussis a domino acquiri potest . Sunt enim , quos eX- trema paupertas ad eas incitas redigit , ut perpetuo alicujus servitio sese sponte addicant, dummodo quae ad vitae sustentationem necensaria sunt ipsis impertiantur . Quamplures vero justo bello capti hanc miseram conditionem

subeunt. V.

In hujusmodi servos talem potestatem dominus habet, ut quascunque operas, quibus Praestandis pares sunt , imponere ; ipsorum silicis sibi vindicare ; ipsos vendere , aut utcunque alienare possit. Quae domini servis obnoxiis , quaeque ipsi , suis dominis ossicia debent, eo revocantur, ut illi ad eos alendos obligentur , etiamsi nullas ipsi operas praestare possint; hi Vero quascun- que Operas praestare ἰ atque.utilitatem domini pro virili consectari teneantur.

410쪽

Amiliarum nomine appellantur Soeietatea ex conjagali, paterna , axque herili coagmentatae . Hinc hujus societatis ratione conjuges Patresfamilias , ω matresfamilias, liberi fili & Iliaefamilias , servi vero Se ancillae fieri servaeve familiares nominantur. . In Familiis primas tenet paterfamilias , ita tamen , ut matrisfamilias opem & consilium adhibeat . Ipsius potesta* non eadem est in statu civili, ac natunali . In hoc enim paterfamilias non modo universas familiae res administrat , verum etiam Veluti principis jure fungitur. Hine leges ferre, supplicia a sontubus hamere , foedera cum aliis sancire, bellum gerere, pacemque cum hostibua facere potest. At in statui civili ad j solam familiae curam tanta patriria lias potestaI revocatur. q.

De Societate Civili.

IN surgenda Civitatum, origine non levis

est inter magnos viros dissensio . Sunt enim qui civilium societatum naturam ipsam effectricem esse arbitranput . Primam ajant Conjugalem societatem, quae naturali suadente

amore

SEARCH

MENU NAVIGATION