Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

qui obtemρeret ipse ibi, o de retis suis p

reat J Videre licet alios tanta leuitate Gjactatione, iis ut fuerit non didici Permelius: alios pecuniae cupidos , gloriac nonnullos, multos libidinum servos'; ut cuis eorum Uita mirabiliter pugnet oratio, o . q. Gaamplura sunt , quae vetus Philosophia non assequebatur ;/quae tamen perspecta

habere omnino oportebat, ut a libidinum ii, Petu vindicarentur, atque ab ignorantiae tene hris ad veritatis lucem homines evocarentur

Nimirum quae sint propria hominum olficia; quae vera felicitas , ac beatitudo ; quaaVia ad eam hominesicontendere possint; quo pacto Dei benevolentiam sibi peccator conciliet ; quae merces, quae Poena in altera vita bonis & malis Tetriouantur,; haec quidem , atque id genus alia Perquam necessoria esi , quae hominibus innotescant , nemo non videt . Atqui ea veteribus Philqλphis vel prorsus ignota , Vel in eerta & obscura, vel falsis opinionibus implicata fuisse deprehendimus Quamobrem omnino oportebat , ut Deus ipse humani generis conditioni consuleret ratque ipsius Vox loqueretur , quae cupiditatitus, de tractis', omnium; falsiarum opinionum temeritate direpta, certissimam se nobis ducem

Praeberet . . . De

372쪽

Demonstratur II. Humani animi depraVatio, unde acri 9 vehementi-quadam incitatione In vetitum nefas inflammamur, ejusmodi est , ut eam omnes licet inviti experiamur . Riqui humanae rationi impervium est , quo paelo tanta corruptela emendari possit . Lux igitur e caelo affulgere.oportuit , quae a libidinum impetu homines vindicaret. Quae enim hujusce depravationis caussa atque origo suerit, humanae rationis acies superiori lumine destituta non assequitur . Neque igitur accepti vulneris gravitatem deprehendere , neS. medicinam , quae huic paranda sit , reperire per se ipsa potest . Hinc sane hujus deprava tionis curationem Ethnicae Philosophiae prorsus ignotam fuisse videmus . Naturam enim sequi , naturae consentire ,'frui naturalibus principiis , secundum naturam vivere jubebat:

atque hoc unum curabat, ut corruptae naturahclesideriis modus duntaxat imponeretur, non ut radicitus extraherentur . Id quidem in Epicuro,

qui de otipiditatibus finiendis disserebat', re- Prehendit Cicero, quamvis ipse mutatis Voc hus idem doceat . . Rit enim: Qualis ista Phialosophia es, quae' non interitum asserat pravitatis', sed si contenta mediocritate Ditiorum P Quamquam in hac divisione' 'cupiditatum scilicet in naturalea, & non necessarias

rem tuam prorsus probo : elegantilam desidero . Appellet haec desideria naturae; cupidia

373쪽

ratis nomen fervet alto, ut cum de auaritia, oum de late crantia , cum de maximis vi.

Demonstratur.III. Vitia , in hyae coIIupta natura inflammati delabimur , id faciunt , ut infinito intervallo a Deo separemur . Operte bat igitur, ut aliquis veluti sequester id tereς-der i , qui humanum genus sceletibus coopertum Deo conciliaret . Qil autem fieri potest, ut id humana ratio assequatur φDemonstratur N. Praecipuum Religionis ossicium est, ut Deum pro eo ac par est , ve neremur . Sed qualis honor , quive cultu. Deo tribuendus sit, nisi Deus ipse homines doceat, sationis lumine praelucente deprehendi nequit.

Ut igitur recte Religio consisteret , e* Dca

docente marisestari oportuit. Demonstratus V. Non parvi tandem me

menti argumentum esse vel illud potest , quo maxime urgeri possunt Deistae, ipsos nimirum, Ethnicos Philosophos Divinae Revelationis ne cessitatem deprehendisset . Cum enim certum ducem , quem sequerenturi, sibi praeeuntςm non haberent , veluti in m ri magno erraret cogebantur . Hinc profecto non poteran , quia lucem divinitus immitti oportere ingenue si riis loquetur

374쪽

terentur, quae apertum monstraret iter, quaque duco verae Sapientiae fastigium attingerent. Id quidem fateri non dubitavit Plato sa), qui magna cum spe exspectandum esse aliquem

Z a jubet,

a) In Alcibiade II. ex Dersione mollia

rei ni t SOC. An vides non satis tutum tibi esse ad orandum pergere , ne quando te Deus audiens imprecantem ista tua sacrificia' renuat, aliud vero quiddam fortuitum reportes J Μihi ergo Videtur operae pretium esse quietem age Te Quare necesse est exspectare , donee discatur quemadmodum ad Deum , atquzad homines habere se deceat . ALC. Quando erit o Socrates , & quis praeceptor 8 Jucandissime enim hunc hominem , quisquis erit agnoscam . SOC. Hic eth cui tu curae es. Verum mihi videtur, quemadmodum Diomedi Μinervam inquit Homerus ab oculis nebulam abstulisse , ni discerneret deum ab homine: sieti ab animo tuo prius oportere caliginem , qua nunc Offunditur, auferre : deinde illa proin Pius admovere, per quae seu . bonum quid sit, sive malum, dignoscas: nunc enim impos esse videris. ΔLG. Auferat seu nebulam ille velit sive quodcumque aliud . Etenim paratus.sum nihil penitus prgetermittere, quod ille praecem

Ferit , quisquia denique sit , modo ipse sim melior evaserua . SOC. Atqui ille mirum in ,

375쪽

jubet qui doceat , quemadmodum adversias Deum atque homines nos gerere oPorteat. Vides si ad imam paginae oram ex binis ipsius Dialogis nonnulla in hane rem excerpta loco superius citato. En

modum tibi providet . ALC. In illud itaque tempus hoc sacrificium disserre optimum strecenseo . SOC. Et recte quidem : tutius enim est, quam tanto periculo se subj icere . o Phaedone . Μihi enim videtur , o Socra- es , quemadmodum tibi quoque fortasse , , de his quidem rebus manifestae veritas in vita Praesenti , aut nullo modo , aut summa cum dissicultate intelligi posse . Quae porro de his

dicuntur , ea non omni modo explorare , dc non prius desistere , quam examinando omnia defatigeris , mollis nimium judico esse viri oportet enis eirca haec alterutrum essicere, aut discere invenireque quemadmodum se habeant r aut si haec fieri nequeant ,'o lina es, atque tutissimam humanuum rationum eligere aqua quis tamquam rate vehatur , atque ita Piocellas hujus vitae pertranseat , si nequeat. simiori quodam . vehiculo ,' vel divino aliqua crin. tutius , ac minori cum scriculo tra.

376쪽

THICA , quae morum disciplinam esthibet quae hinnanorum assa originem , objecta;& regulas aperit , quae tandem ' hominum ossidia, quaecunque ipso rum conditio inspiciatur , accurate prosequi tur , t Philosophiae pars est ceterarum facile praestantissima . Quod quidem ipsa quasi materia , quam tiactat, & in qua versatur p per spocuum facit. tam igitur omnino praeterire, aut leviter duntaxat attingere indignum Phulosopho facinus esse iure uuis dixerit . Sed quoniai se i s gehMurum ut

primo anno adolescentes Logicae , ac Meta- physicae studio Geometriae planae selidaeque atque Arithmeticae elementa adjiriant , Phy sicae M reliquae Μatheseos inititutiones prin ximo anno excepturi; hinc fieri solet, ut ipsi temporis anguitiis ab Ethicae Philosophiae dusciplina vel inviti excludantur . Quamobrem temporis brevitati prospicientes , gustationis

377쪽

ELEMENTA 56 Ihomo ipse sibi conciliatur , & commendatur ad . se conservandum & ad suum statum , & ad ea , quae conservantia sunt ejus status , diligenda . Heri enim non posset, apposites a)Tullius, ut homines appeterent aliquid . niyi

sessum haberent sui . eoque se O Jua dilige

rent : ex pio n mirum sensu intelligi de. ber principiam ductam ese se diligendi .

Hunc autem amorem , quo Mens se ipsa diligit, atque id summa contentione appetit, ut conservetur, Se beatitate perfruatsir, a na tura nobis insitum esse facile quisque comprehendit . Tale enim esse nostrum ingenium persentiscimus, ut in neutram partem moVeἀ-mur quod spectat ad objecta, quibuscum nulla nobis est assinitas , aut quaelibet Ietatio: quae autem ad nos Pertinent, atque e se nostrum , ut ita inquam, attingunt; ea quidem amore, si utilia deprehendimus, sin autem noxia, Odio prosequamur . Atque adeo id obtinet, ut quo nobis propiora &.conjunctiora esse objecta sentimus , eo flagrantiore studio ad ea fer mur . Id autem nonnisi ex amore , quo nOS ipsi diligimus , proficiscitur . Sui enim amore capta Mens hoc acrius ac ehementius seipsum .' diligit , quo magis cetera amat . fAtque hinc sane oritur, ut affectua omnes, quia

κὶ De Fin. Lib. III. cap. V.

378쪽

s6a ETHICAE

quibus aut bonum appetimus, aut a malo de Clinamus , ex amore nostri tanquam Le,suo fonte di manent . Sive enim amamus , sivo lae

tamur , sive cupimus , sive speramus , sive tandem metuimus'; proferio nos ipsi diligiamus : adeo quidem , ut ii ipsius amoravarias veluti formas indutus in singulis animi asse. Elionibus delite sicat. Et sane amor , quo hono obviam venienti veluti occurrimus , ut illud complectamur, non est nisi amor, quo nos ipsi diligimus . Neque . enim aliquid nobis oblatum bonum esse judi. camus , nisi illud animum moveat . & veluti quadam naturali congruentia ad sese alliciat :ita quidem , ut nobis illud conducere , & bene per illud nobis esse videatur . Atque id quidem in crassa est , quamobrem amor conjunctionem expetat ; bono enim quod amamus conjungi , atque inde beari contendimus . Hic autem amor laetitia nuncupatur, si bonum praetens si , quod jam adepti sumus ;libido autem , sive cupiditas, si futurum eit; spes tandem , si bonum illud assecuturos esse eonfidimus . Eadem praeterea ni ipsius amoris vestigia in aliis animi affectionibus , quae ex mali declinatione oriuntur', inspicere licet . Cum enim quae vitae nostrae statum perturbant , alpe namur, quantum etficere possurrius a nobis repellimus , nihil equidem nobis ipsis carius. 4 4. - esis

379쪽

esse ostendimus . Etenim in iis mali rationem inesse judicamus i quae nihil nobis prodesse ,

aut nocere deprehendimus . Ex malis autem metus ti aegritudo nascitur : metus quidem ex futuris ; aegritudo vero ex praesentibus . Otiae enim venientia metuuntur , eadem in stantia aegritudine nos assiciunt. iPaucis haec omnia complectitur Augustinus': Amor inhians habere , quod amatur , evidita/-; id autem habens , eoque fruens , laetitia ; fugiens quod ei adversetur , timor est idque i acciderit sentiens, tripitia est a). Qui sane amor non est , nisii sui ipsius amor. ejusdem Augustini sententia . Inquit enim : Iam quod amas , vis , ut bene tibi it: O in eo quod times , nona via , ut male tibi sit b) . Iam vero sui ipsius amor tam late patet , atque adeo se quibuscunque voluntatibus im-m licet , ut id in cauila sit , quare voluptas sola ait , quae nos vocet ad se , & alliciat

suapte natura . Nimirum ita nos comparatos esse experimur , ut nihil amplectamur', ni si delectet ; atque illud ceteris posthabitis eligamus, quod vehementius delectaverit; a tandem eo ardentiore studio inflammemur , quo jucundiore suavitate perfundamur. Hanc

Diuit

380쪽

s64 ETHICAE

Hanc quidem humanae voluntatis indolem Peripicue aperit laudatus Augustinus , cujus verba hic exscribere placet , ut tria haec , quae modo innuimus, distinetitis explicentur. I. Voluntas Usa min.aliquid occurrat , quod

electet atque Inυiret animum , moυeri nullo

Pacto seste'. u. Quod amplius nos delectar, fecundum id operemur ne sise es . 3. Tanto

quidque νehementius υOlumus, quanto certiusquam bonum it noυimus , eoque delectamur ardentius a Quod autem ita facta sit hominis voluntas, ut deleetatione agatur,: I. ipsa volendi notio explicata demon lirat . Quid enim volumus, nisi quod amamus ' Quid autem amamus , nisi quod nobis ipsis volumus , ac pIoinde calum nobis habemus Τ Quid tandem carum habemus.

nisi quod placet , allicit , ac delectat φ Id

igitur Volumus, quo deletiamur . a. Insitus in nobis est beatitudinis amor , qui adeo nos occupat , ut in nostra potestate non si velle non esse beatos . Atque hinc pio fici scitur , ut quaecunque bona Parti aria PropteIea consectemur , quia q2.tmdam Hlutinoitrae beatitudinis Partem ea cCmprehendere perfruasum habemus . Atqui cum ea ita cogitat i

Ditiit h

SEARCH

MENU NAVIGATION