De potestate presbyterorum in administratione Sacramenti Poenitentiae Dissertationes duae Ioannis Baptistae Locatelli Zuccalae

발행: 1787년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i 7 4 Dissonatio

A quibus, quaeso, praedecessoribus suis harequiestio definita suit Z Nisi in supposititiis epistolis a Ioanne III. epistola unica, Lemne I. epistola 88. alias gis., & praesertima Damaso in citata epistola, ex qua etiam plurima Verba, quae in citato capitulari r scruntur, depromta sunt, ut capitulare cum

Damasi epistola conserenti patebit. Itaque licet Damaso haec cpistola salso adscripta suerit, cum a Leone III. probata , & epuscopis Galliae & Germaniae proposita suerit

tanquam decretum peremptorium, ab ips met Leone III. pontificiam mutuavit auctoritatem , nec non ab episcopis & conciliis , quae illam acceptarunt, & promul garunt , Vim legis accepit, inter quae non omittendum sane concilium Μetense anno 888., quod canone S. & Verum seu sincerum Damasi opus esse tradit, & illius sententiam sequitur, dum dedicari rursus

quem e vivis excessisse tradit mense Ianuario an n. go 2. . In hoc capitulari notatu digna haec verba : Quod jumgium cum enucleatius discutere volvissemus , placuιt n his ex hoc apostoticam sedem consulere, jubente canonica auctoritate, atque dicente i Si majores causa in medio fuerint devoti ra , ad sedem apostolicam , ut sancta synodus flatuit , σ beata consuetudo exigis, incunt anter re serantur . Diuitir Coral

192쪽

Secunda 37 spraecipit ecclesias a chorepiscopis consecratas , propterea quod summi pontifices Damasus & Innocentius & Leo resciderunt, quidquid pontificalium munerum usurpRVe-ι rint chorepiscopi: Et ut basiliciae a chorein

fiscopis consecratiae, ab episcopis consecrentur, robonatum est; quia juxta decreta Dimasi , Innocentii O Leonis vicuum es atque inane, quidquid in siummi sacerdotii chor scopi egerunt ministerio.

Hanc autem doctrinam a concilio Μ tensi traditam, qua scilicet asseritur illud omne irritum ti inane habendum esse , quod de pontificiis muneribus sibi usurpa, runt chorepiscopi , pluries jam ante comprobatam invenies in capitularibus regum Francorum I). Ut alia capitularia omit tam , reseram cap. 39 . libr. 7. , quod

hoc modo se habet: Similiter o hoc sa-- tutum est, uit a chorepiscopis , qui juxta sanctorum decreta locum septuaginta discrupulonum , ides presbterorum tenent, Pelab imis presbieris , nec Mironum conficia

I) Vide cap. 4. col' 13 s. editionis veteris Pariis siensis Balvetii , cap. 4. Aquisgranense col. 269. , libr.

193쪽

eratio, nec S. Spiritus traditis , nec ecclesiarum Mel altarium confectatio, vel illa ,

quae solis episcopis debentur, flant... Omnia eLM , quae si praesumptiosi de episcopali

miniserio serunt, irrita esse comprobantur, O effectu carere , atquc per Omnia tam ab aposeolica sede , quam O omnium episcoporum decreto irrita esse I O potius nocumenta , quam aliqua alumenta sunt judicata , ac saepius interdicta . Ex quibus

sane ineluctabile argumentum deducitur contra assertam a Litta validitatem earum absolutionum, quae a presbyteris injussu episcopi concederentur . Si enim quidquid pontificalium munerum sibi Vindicarunt chorepiscopi, omne irritum & inane erat, ut in concilio Μetensi & pluries in capitularibus dccretum legitur, illudque omne ab episcopis reiterandum esse sancitum est: cum publica poenitentium reconciliatio inter episcopalia munera adnumeretur , ut supra abunde demonstratum est , & in Damasi epistola supracitata traditur, quis inficiabitur porsuasum suisse denuo reconciliandos esse poenitentes publicos . si a chorepiscopis temerario ausu absoluti essent, proindeque illam absolutionem irritam Iinanem habituros suisse i Cum Vero pu-

194쪽

Secunda 177blica poetiitentium reconciliatio sacrament.

lis sit, ut in prima dissert. c. Ostendiumus , illamque nullius momenti esse ex concilio Μetensi, I capitularibus eruatur, jam vides communiter ante saeculum decimum nullam & cassam existimatam fuisse eam absolutionem, quae a chorepiscopo impertiretur reo criminum publicae poenitentiae

obnoxiorum. Quod si hae absolutiones inanes & vacuae putabantur, licet a chore-piscopis datae, qui tunc temporis quam maxime in ecclesia pollebant , quanam majori ratione nullas existimatas fuisse has easdem absolutiones dicendum erit , si a presbyteris duntaxat impertitae suerint 8 Ex quibus omnibus liquet priscis ecclesiae saeculis nullius momenti habitam fuisse absolutionem , quae publice concedebatur a presbyteris ii jussu episcopi, eo serme modo, quo nunc

nullam esse traditur absolutionem a presbytero datam casibus reservatis irretito ,

vel sine institutione aut delegatione episcopi .

195쪽

Dissenatio CAPUT IL

Veteres examinantur fArab emrum Osedinationes, nec non quaedam patrum t

simonia, ex quibus deducitur eorum P testitem circa poenitentiae sacramenti aruminiserationem citra episcosorum auctoritatem in cacem habitam fuisse .raecipuum in hoc negotio , quod mentem implicat, dissicultatemque facit , est potestas , quae in Ordinatione presbyteris consertur; cum enim episcopus ad sacerdotii gradum evehit diaconum , potestatem poenitentes reconciliandi impertire unucuique persuasum est. Licet autem theologi instent, & urgeant hanc esse duntaxat radicalem O inchoatam, nec completam censerr posse , nisi accedente jurisdictione, & assignatis subditis, in quos illa exerceri possit: nihilominus quibusdam adcoexpedita & persecta videtur , cum in ipsa ordinatione ea verba episcopus proserat, accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris Peccata, remittuntur eis, O quorum retia nuctis, retenta sunt, ut nullo modo perc,

196쪽

Secundu Ι79pere queant, quomodo presbyteri frustra

poenitentes absolvant, si sine episcopi per

missu poenitentiae sacramentum administrare tentaverint . Ut Vero ea, quae communiter tradunt theologi , explicem, & pr pugnem , liceat mihi , semotis , quoad V ritas & claritas patitur , theologicis locutionibus & argumentis, utpote quae ab aliquibus fallacia vel suspecta habentur, in- Vestigare, quid antiqua monumenta de hau potestate nobis suppeditent. Et primo, ut falsam hujus potestatis ideam, quae ex relatis verbis ab episcopo in presbyterorum ordinationibus prolatis

in animos irrepit, expungam , Veteres pre-' sbyterorum ordinationes perpendere Opus est. Morinus, qui plurimos vetustissimos ordinationum rituales libellos Latinos, Graecos , Syros , Copticos in variis bibliothecis latitantes adeo studiose conquisivit, ac edidit , testatur in commentario de sacris e clesiae ordinationibus p. exercitatione I. c. a. Verba illa accipe Spiritum Sanctum Oc. desiderari, & solummodo post II. Saeculum ab episcopis pronunciari in ordinationibus coepisse; imo esse nonnullos rituales Latinos longe recentiores & admodum copiosos , Singulos ritus singillatim descri-

197쪽

i So Disse natio

bentes, qui illa Omittunt . Graeca Vero eu chologia non solum antiqua , sed etiam hodierna nullum habere horum Verborum vestigium, quorum tamen Ordinati nes approbaVit, & approbat ecclesia Roma

Ego ipsemet plurimos rituales a clariis. Μorino, Μarte ne aliisque Vulgatos pervol-Vi , nec unquam mihi accidit haec verba in presbyterorum ordinationibus deprehendere ; nullam prorsus horum mentionem faciunt antiquissimus codex ex bibliotheca D. Petavit senatoris Partamenti , ut dicitur , Parisiensis exscriptus secundum Μorinum ante annum S 6G. , Sacramentarium

Gelasianum ex eadem bibliotheca deprom-

si Vide epistolam Leonis IX. ad Michael viii Cerularium patriarcham , & Lconem Acridanum episcopum , Coelestinum III. extra. de tempore ordinationis , Innocentium III. extra. de tempore ordinationis c. quod translationem, concilium Lateraneu Se IV. c. ., Innocentium IV. bulla I . inter bullas Innocentii IV. in bullario Cherubini, concilium Lugdunense II. , &Florentinum , in quibus ecclesia Graeca Latinae unita est , quin ullum earum ordinationum vitium deprehenderetur , tandem Leonem X. , Clementem VII. . Paulum V. ι quorum constitutiones diabentur apud Morinum citat. opere c. 3. n. I. , qui insuper eruditissime rem hanc illustrat , quibus addi potest constitutio Benedicti XIV. de ritibus Graecorum .

198쪽

Secunda Igitum mille annorum aetatem superanS , Eodem Μorino teste , nec non sere ejusdem aevi Corbejensis codex, pontificale Egberti, Anglicanum monasterii Gemmeticensis , antiqua sacramentaria Regium , Rhemense , Noviomense, Gellonense, Caturcense, Tu roncnse, Noviomense aliud, & Corbejense, Rotomagense, Radbodi pontificale, omnia circa saeculum 9. exscripta , SVemionense , Senonense circa saeculum decimum exarata, Lugdunense, Hali nardi, Salisburgense , Bisuntinum ad usum ecclesiae Turonensis accomodatum, Νoviomense circa saeculum undecimum. Rhemense, Cameracense, Apa- Iniense circa saeculum undecimum, Μoguntinum duplex, Romanum duplex, & Aquense, pluraque alia, quae brevitatis gratia

Non dissimulabo tamen unicum ante 2. saeculum contrarium testimonium, quod

mihi occurrit, quodque habetur in vita Liet-berti I), qui saeculo i o. Cameracensis ecclesiae sedem asccndit, in cujus capite I7., ubi de ejus in presbyterum electione agitur , inter alia haec leguntur : Cumque ad

199쪽

i 8a bis nullo

manus in ostionem sontificalis diceretur Ποι O FLES leto et a me Spiritum Sanctun ,

quorum remiseris feccata , remictuntur eis, instomuit Oci Vcrum quid unicum te- Stimonium contra tot pontificales libros iQuid contra omnes veteres Scilptores, apud quos altum ubique de hisce verbis in prc-Sbyterorum ordinatione silentium Τ' & praesertim contra illos , qui ecclesiasticos ritus reserendos enucleandosque susceperunt, Dionysium scilicet vulgo dictum Areopagitam, Isidorum , Amalarium , Rabanum , Micrologum, seu auctorem libri, cui titulus ML Cno VlS, Ivonem Carnotensem , Hugonem Victorinum , aliosque non paucos. Quidquid sit igitur de hoc singulari ordinati nis Lietberti ritu, extra omne dubium est ab antiquissimis temporibus huc usque apud Graecos, & per plura saecula apud Latinos preSbyteratus ordinem collatum suisse ab episcopis absque horum verborum dictione, quin tamen Graecis presbyteris minor potestas esse dicatur, vel olim veteribus Latinis, quam modo Romani sacerdotes habunt , proindeque nullum negotium face

sere potest.

Νon me latet, quod nonnulli theologi docent, impositionem scilicet manuum

200쪽

ab episcopo faciendam, quando ea verbalpi ofert accipe Spiritum Sanctum Oc., sic ii etiam horum xcrborum prolationem ita essentiales esse presbyterorum ordinationi , ut , iis omissis , persecti dici nequeant f cerdotes; quod licet jam acceperint per c licis cum vino & patenae cum pane por-redtionem potestatem offerendi sacrificii , nedum tamen acceperunt dimittendi peccata , quam duntaxat per hanc manuum impositionem & hujus formulae dictionem conferri asserunt. Verum hos scholasticos toto aberrare coelo , inquit Μartene de amiiquis ecclesiae ritibus i. I. c. 8. art. f., inficias nullus iνerit, qui antiquos ordinationum sacrarum ritus Mel Diri perlustrarerit oculo , utpote qui nullam prorsu illius mentionem Ie rint . . . Iam . Nero quis dat tot rituales libros , tot insignium ecclesiarum, singulos ordinationum ritus ades r

ligiosi, O in quibusdam adeo disse describentes , in re tam essentiali defecisse. Ab

hujus dissertationis scopo alienum est ea Omnia persequi, quae hanc penitus eVe tunt opinionem; etsi ea, quae indicavi, s iis superque sint ad illam explodendam . In his enim rebus quidquid sine docume tis traditur, facile contemnitur , ut Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION