장음표시 사용
391쪽
s enim multiplex pondus additum alteri hemis unum terrae partibus Dario fuerit terrae medium occuparuis, atque rotundam talentis figura , non idem Esius totins terraei medium erit. Luare autem non m.Dubit
in medis : aut si manebit, quiesset non habens
Text.Ia7. medium, quo ct nunc moueri est apta. 2uod igitur dubitatur , id est. Midere autem non est dis cile ,si parum considerauerimus ac distinxerimus quo modo censimus quantam vis magnitudinem pondus habentem ad Vsem medium ferri. Patet enim non quo que extremum tangat Usm centrum , maior pars vincat oportet, quousque suo medio ipsim medium comprehendat: huc, i ue enim , habet momentum . N hil igitur interest, hoc de gleba cst quavis farte, an de tota serra dicatur. Non enim ob paruitatem aut magnitudinem id, quod accidit, dicitum est , de omia eo, quod ad medium habet momentum. Luare siue tota, sura per partes aliquo ex loco strebatur rema , eo et que stimi ipsam necesse est, donec utique undecumque similiter sumat modium , adaequatis minoribus a maioribus propul-
Tς - - sione inclinationis. in Sicie igitur fagi est , hoc necessarium 'clam esse modo . Quare manse
bim quia lyharica generatio ipsius, μι ita
nita, ac semper manens eodem modo habet, quo
si oriretur, primum orta fui set .. Et hac igitur ratione figura ipsius esse rotundam necesse est, ' ct quia o Via Gravia similii ad angulos , seu nondui tantia aeque forantur. Hoc aptum est ad id, quod natura rotundum est. Aut igitur est rotunda , aut natura rotuuda. Unumquodque a rem , tale dicere o rtet, quale esse natura flet.
or quod est: sed non id, quod violentia cr prae-
Text. ity. tre naturam est. R Tratcrea cr per ea, qua fen-μ videntur: Lina namque tiones, non dis uisiones tales habercvt. F uni nunc quidem' in hisie figuris , qtrae per mensem ciuntur, dissones suscipit omnes. Recti enim st,
. Mi ut aue ex tarre curata, ct concaua. In defectionibus vero semper curuam habet lineam. di Hinguit. Quare crimis Obiectu temnae des ciat, terra sine circumferentia figura casis est.
Quare oportet inquit teletam aut elle rotundam . aut natuIa.r
tundam . id eit aut re ipsa obtinem rotunditatem, aut eam saltem exposcere. Quod addi propter montium& vallium inaequales tractus, qui rotundae liguiae obesse viduntur : at hoc non ex ipso tertae ingenio, sed
ex accidentati a causta obuenit. Pr Pterea eius
comparata nihil eis cit. De hac re separatim in quaestioni Dus. Prater di per ea, qua sensu ut tu . . Astronomicis rationibus ductis ab iis, quae sensui conspicua sunt, probat terram esse rint idain.Videmus enim in d cum Luna deiicit, per οἷ cu circularem sectionem rutu per eιν Obscurari. auod ex eo ς ι rem δε- sane oritur, quia terra, ct mcm. cuius interiechu obicit ratur, rotunda est Aglobosa.' In iusso figuris . qu- per sensim riumur, diuis uel suscipit omnes Dicerct qui iam circulares Lunae sectio
nes non prouenite a rotunditate terrae, sed
Lunae : id ex eo refcllit . quia videmus Lu
menta & dec remet ra, quae singuli, inci su obit . varias acc: pere figurarum diu ei Elias: ἐ& tamen cum in terrae umbram incidiri. & obscuratur, constat eam semper deficere secudum curuam lineam, quae id, quod lucet ab eo , quod lumine priuatum est, distinguit. Hoc autem palam testatur curvitatem illam nasci a globoia figura ipi ius tetrae. Cou. Com.lib.de Coelo. A aaν Pra
392쪽
Teream non r Prater per ea. Alio esse planam, argumento ab aspectu siderum coiirmat ter ram este sphaericatu. Nam si eius luperficies esset plana. terrae incolae, qui ad Austrum,& qui ad Aquilonem
iunt, eundem haberet horizonta, caldemq; stellas vid erit, quod falsum est: patet i, inde. quia progredi cntibus ab Aquilone ver- sus Aui rum non a parent supra linea verticis cadem sidera, lugauce Npatcba .& quae ad Aquilonem aspiciebantur, occultari inci-
piunt, paulatim si, sese produnt , quae ad Austriini fulgent : quod similiter accidit iis,qui ab Austro ad Aquilonem pergunt.' Luare per Pi. uum est. Terram non Ex colligit terra esse a impia non modo ei Ie sphaeri magnam. cam, sed etiam ito admodum magnam: alioqui in parua locorum
distantia non tara accideret. varietas circa
α V .E S T I O LQuae sit terrae magnitudo, quae diuisio, quaenam eius partes habitentur.
' De magnitudine terrae. ER A et , nobis non hic, sed in tertio & quarto libro de terra disputandum cicuti & de aliis elemetis, quae propria eorum. librorum
393쪽
Tettirio. p Praetereaper ea, quae videntur, de se is, pater non tum rotundam essesed etiam mole magnam non esse Elparua enim migratio morialem versis ae Ursu at alius manisi sit is, qui terminat, orbis,oste a qua sῖnt resuper casui mutationem
habeant magnam,cr non eaedem videantur meridiem versu migrantibus, atque Ursam. Nonnulla seque flesiarum in t Enpto videntur, ac cet ca Curum, in locis autem versu Vrsis non videntur, stellarum eae, qua semper in locis versus V sum Oidentur, illis in locis occidunt. ' Luare persticuum est ex hisce, terram non μὴm rotundam essem etiam magna molis non esse rotunda:
non enim sic cito mutationem Iaceret muriatio-TeM.ti . ne adeo breui facta. Luapropter ij, qui locum eum, qui circa columnas Herculeas est, coniunctum esse ei loco, qui est circa Indicam regionem
existimant, atque hoc modo unum mare esse ais runt ton videntur incredibilia valueexistimare. Dicunt enim hoc ex barris etiam conis fiant . nus inomm circa extrema utraque loca esseρυ-pterea quod ipsi extrema ita sunt ob coniunctione assem. es Luhematicorum etiam qui magnitudinem orbis terrae metiri conantur,quadringentis terram cingi stadiorum mi ibus dicunt. Ex quibu/si coniectura sumatur, molem ipsius terraeno Osum rotundam esse, ped etiam ad caeterarum
stellarum magnitudinem magnam non esse, ne
TexMIL. stellarum pliaen mena. Itaque loci mutatio in terra , quatenus in breui iratio variat aspectus uderunt , testatur parultatem tet- : quatenus alia sidera ostendit alia occultat , eiusdem rotundi
Luapropter ν, ' i. Ait non videri incredibilia opinari eos,qui situ & locorum vicinitate nitutur coniungere, eam Occidentis partem , quae ad Het- Herculea culeas columnas est, colu in cum Indiae regionibus, coniecturam eius rei ducentes ex elephantis, qui tutetiam pelago in hisce extremis locis inueniuntur. Quanquare vera hoc
tum habet firmitatis: possunt enim etia terrae longillimis into uallis distates animalia eiusdem naturae de ingenij procreate. s ilathematicoria. Docet ambitum terrae ex Mathematicorum sui teporis opinione continere quadringeta stadiorum millia , quae moles ad stellarum quantitatem relata nequaquam magna esse potest.
librorum sunt materia, ut initio huius operis praefati sumus. Quia tamen Aristoteles proximis snperioribus capitibus de terra egit: quaedam ad eius considerationem spectantia hoc loco pertractabimus. Primum ergo de illius magnitudine, non parua tam inter veteres , quam inter posteriores Philosophos, de Geographos dissensio extitit, ut constat ex iis, opae scripsit Plinius libro i. Natur. Pistori . cap. io 8. Macrobius ribro I. insomn. Scip. Beda in libro de Ratione temporum. C teris vero nunc omissis, Aristotelis tantum,& quorundam aliorum sententias proponemus.
394쪽
IN II. LIB. ARIST. DE COELO. Ambitus terrae continet, Ut credit
Diameter terrae continet, Vt putat' i a
Aovεκτε in commemorandis superiorum auctorum sen- moinionεtentiis non conuenire scriptores. Nam quidam ex Aratosthenis Arate 'H- placito aiunt terrae ambitum complecti stadia ascooo. milliaria 3 i 21 o. Vitruvius autem, Macrobius, Capella,& Plinius alterunt ex eodem continere ea, quae nos depinximus. Qv i D causae fuerit,cur praedicti auctores in terrae quantitate assignanda tantopere inter se discrepatriar, non satis liquet. Sunt qui putent eorum nonullos itinerum cliuosa, & obliqua dimensos auxisse in eorum flexum milliaria. Sed haec conciliatio ridicula est. Dicendum potius natam eam discrepantiam ex mensurarum , quibus usi Lunt dissimilitudie. Vel certe, quod in deducendis stadio cum ξc milliarium numeris aliqua deceptio interuenerit. Quo autem pacto terrae magnitudinem Geometrae deprehendant, explicat Maurolycus ex Ptolemaeo in s. dialogo suae Cosmographiae. Ioannes, Sacrobosco cap. I. suae Sphaerae.
Treuis diuisio totius terrae. Iva DEBAT vn autem totus terrae orbis ab antiquis Cis, hune iii Europam, Asiam, & Africam. Nunc quarta pars num et hir adiecta est, videlicet America ab Americo inuentore seri ita nuncupata , quae ob regionum , quas complecti I tur, amplitudinem noui Orbis nomen obtinuit. Haec mundi pars veteribus incomperta, anno salutis nostrae M. CCCC. XCii. in uetasuit. Ac circa idem tempus a Lusitanis maria omnia obeuntibus Fareius inreperta Brasilia , quae Americae longo tractu continuatur. Dicta hi riter'. nunc Brasilia ab eius nominis ligno: cum antea quo tempore pri- - ' μ' mum inuenta fuit,a sanctissimo crucis ligno,quod in ea Lusitani erexerunt, terra sanctae crucis vocaretur. NON
395쪽
Nos desunt tamen,qui nouum hunc orbem iam priscis temporibus exploratum, sed eius notitiam posterioribus Leeulis intermortuam suis te contendant: ellaque eam insulam, qua Critias Insula A, apud Platonem Atlanticam vocat, orbi nostro oppositam , & tam ca. vero ponto,id est,Oceano adiacentem , quamque ibidem ex sententia AEgyptiorum Sacerdotum reserente Solone in vehementi terrae motu & aquarum illuvie absorptam fabulatur. AL iis nunc placet totam continentem in tres partes distribuere, ut prima comprehendat Europam, Asiam, Africam : secunda nouum orbem: tertia Australem,sive Magalanicam terram Terra -- paucis adhuc littoribus exploratam. Aliae diuisiones,quibus sin- smlis. gulae mundi partes minute exacteque distribuuntur, apud Geo- graphos & Topographos quaerantur: quia neque huius instituti
sunt,neque eius,quam assectamus,breuitatis.
De terra habitabili ET EREs Cosmographi, & Geographi quinque latos
circulos statuerunt,qui coelum,terramque velut fasciae cingerent, quos proinde Zonas vocarunt, asserentes quicquid extremis duabus Zonis utrinque circa vertices, Arcticum, & Antarcticum continetur, id omne in sto riagore, & aeterno gelii premi. Mediam terraru,qua Solis orbita est, flammis torreri, unde & Torridam appellarunt. Duas, quae mediam, extremasque hinc inde interiacent, temperatas este,eisque tantum ab hominibus incoli. Quod Latinus Polita hisce cumianibus expressit: .
Quinque tenent caelum mnae, arum una corusio i5emper Sole rubens, ct torridasimper ab igne, . ti. Ωu.rm circum extrema, dextra, laeuai trahuntur Currulea glacie concreta, atque imbribus atris, Has inter, mediam1 dra mortalibus aegris
e Munere concessa diuum,invia ecta per amba/Obliquus, qua signorum verteret ordo. gemadmodum vero Zodiaci obliquit tem , dc eius picturam signaque primus , si Plutarcho credimus, Pithagoras si Plinio, Anaximander in Graecis animaduertisse perhibetur & si hoc inuentum teste eodem Plutarcho Oenopides Chius sibi tanquam proprium asseruerit ita Zonarum diuisionis primus auctor suis Iedicitur Parmenides, ut ex Posidonio refert Strabo. Quamquam Polybius sex Zonas numerarit, duas temperatas , toxidem frigidas, item duas torridas AEquatore medicini in duas secante. ID Eo vero antiquis persuasum suit mediam Zonam ardore flagrare, duas extremas frigore obrigere: ita ut incoli ab hominibus non possent,quia costat lis accessu terra calefieri,abcessu
396쪽
ι IN IL LIB. ARIs TOT DE COELO.
per frigerari, ut aestatis, Sc hyemis; diei & noctis, meridiani temporis cic aliarum diei partium vicissitudo, varietasque ostendit. item quia videmus quo solares radii per lineas magis ad perpendiculum accedentes in terram incumbunt,ed acrius urere. Quare hinc necessiaria, ut ipsi putabant,consequentia deduxere, camo media Zo terrae parte,quae AEquinoctiali circulo subiecta est, ob Solis pro-
pinqui ον,ζ diorumque directo serietium vim torridam esse
eas, quae utrique polo subsunt,aut cis circumcirca viciniores exi-
stunt, propter Solis absentiam,&radiorum obliquitatem nimio frigore torpere: reliquas tantum duas cetii benignitate & clementia temperatas esse. Ac caeteris etiam calorum & stigorum causis pierat, G- addebant celeritatem vertiginis coelestis ad AEquinoctialem ei me u. culum,tarditatemque eiusde iuxta polos ; quia illic eodem tempore maiores,hic breuiores circulos conficit: & cdm latio caloris causa sit; ea,quae impetu fit rapidiori,necessario uberiorem caloris copiam gignet.Tum deinde,quia siccitas comes est caloris, arguebant mediam illam regionem non solum aestu flagrare, sed ad tantam siccitatem torreri , ut humoris desectu, & aquarum inopia sustentare homines non posset. H AE c suit antiquitatis opinio; haec eius argumenta,quae perstrinxit Aristoteles lib. 2.14eteor. c. s. Cicero in stagmento libr.6. de Repub. Philo Iudaeus in libro,qui inscribitur, Quis rerum diuinarum haeres sit. Plinius loco cit. Beda in libro de ratione tem
V E R v M multo aliter rem habere compertum fuit nostro seculo, quo Lusitanorum, Hispanorumque nauigationibus tota retia Oceani vastitas longe lateque perlustrata est,& nouae instatae,noua littora, noui terrarum tractus , nouus orbis inuentus. Zonam -- Cognitum quippe est mediam Zonam plerisque in locis non - 'tum n n torreri aestu,sed temperatam esse, & imbrium, peren- , , hi, j. nium fontium,ac numinum aquis, nec no & fiugum,fructuum- is Ma que copiis affatim abundare, re variarum gentium populis ma- re. gno coeli solique fauore,& salubritate incoli. N E in v E hoc, quod de mediae Zonae temperie,& ad habitandum comoditate dicimus, sola nostrorum temporum experientia ostendit: sed ita omnino esse nonnullis , contra communem aliorum opinionem,multe, ante visum suerat,vt Eratostheni,Polybio, Ptolemaeo, Avicennae, de quibusdam nostrorum Theolo, sorum,quorum meminit D. Thomas I. parte qu. I 2.artici 2.qui
terrestrem Paradisum sub AEquinoctiali constituebant, aientes eam mundi plagam temperatissimam esse. . R R o quae causae huiusmodi temperiem cociliare possint, Ab se Mn alis no est omnino dissicile inuestigare. Prima eaq; toti AEquinoctiali istio iametι- rQgioni ciam unis, est, quod cam illic dies noctibus aequales sint, ara H. dc diurni eatoris spatia breuiora, quam apud nos sunt in aestate, fit vi
397쪽
fit ut illis in locis nocturnum frigus, diurnum calorem: diurnus calor nocturnum stigus imminuat:atque ita hae qualitates quasi ad aequilibrium vocetur. Altera causa est imbrium assiduitas. Vi get nimirum in media Zona calor tantus, Ut magnam vaporum copiam in sublime attrahat, non tamen ita vehemens, ut eos consenim absumat,qui proinde in nubes concreti,aspiratibus etiam pluuialibus ventis,non infrequenter coelestibus aquis solum ira rigant. Tertia causa est, subiectae terrae habitudo,& conditio, hoe est qualitates propriae,quas naturae auctor Deus iis terrarum tractibus a primaeva origine insevit. Quarta causa est locCrum stus; iuandoquidem , caeteris paribus, montium cacumina vallibus rigidiora sunt,tum propter viciniam mediae regionis aereae,quq alget,tum quia radiorum solarium in concauis locis repercustio, ut radios magis virit,ita maiorem excitat calorem. Quinta causa est Oceani vicinitas, praesertim in ea parte mediae Zonae, quae ad nouum orbem pertinet: huius enim magna portio Oceani aquis alluitur,aut eis propinqua est: constat verd marinam aquam refrigerandi vim habere,unde & regiones maritimae, caeteris paribus, clementiores sunt.Sexta causa, eaque magni momenti, est ventorum tam statis, quim extrao: dinariis temporibus leniter flantium aura,quae quantopere cinii aestum mitiget, attemperetque nemo non experitur.Videtur autem diuina prouidentia sinasulari beneficio ventos de thesauris suis productos ad illa mundi oram direxisse,iam multa de commoditatibus per eos illuc inuectis narrantur.
V E R v M quoniam ex his causis sola prima AEquinoctiali reagioni perpetua, & communis est & intra ipsam AEquinoctialem
plagam in eisdem climatis, eodemq; tempore magna ac propemodum incredibilis varietas circa eiusmodi causas cernitur; non est media dona ubique temperata,nec eadem continenter habitudine; sed aliis in locis frigida est,ut nonnulli se in quodam maris tractu expertos fuisse inquiunt, dum ad Occidetalem Indiam nauigarent: in aliis seruida, ut apud Monomotapam, & insulas Maliacas,& in regno Pretiosi Ioannis: in plerisque mirifice temperata,vi apud Peruenses. V s i etiam animaduertere licet in eisdem climatis nasci homines alibi candido,alibi atro colore, aut inter hos medio: hie intorto,illic fluenti capillo: hic miti facilique ingenio, illic efferatis moribus,nullo cultu humanitatis. Nimirum hac varietatem patit discrimen habitudinum ipsarum regionum. Ad quod item plurimum confert afflatus syderum : quae in ea etiam regione, quam ex aequo intuentur , similem effectorum diuersitatem inducere queunt,non per se tantinn, sed concurrente simul ingenita terrae dispositione& aeris qualitatibus.Quemadmodum calore cera liquescit,lutum induratur, non ob ipsius caloris diise
remia,sed propter subiectae materiae,in qua agit, dissilmilitudine. UT
398쪽
ι 6 IN II. LIB. ARISTOT DE COELo.
V T igitur propositae dubitationi de habitabili tetra directδ. satisfaciamus , respondemus nullam este mundi oram , quae ob coeli intemperiem ab hominibus non incolatur,aut incoli re ipsa non possit.Compertum iam experietia habitari in AEquinoctia- sibi, li plaga,intra & extra Tropicos; immo neque sub polis , praeser- am 'b polo tim Arctico, habitatione, natura prohiberi, sed aliquot ibi terrae Arctico. tractus incoli, ut O laus magnus lib. I de Partibus Septentriona libus commemorat. Et si Ptolemaeus nihil ultra Thylem viti- nis ista pinam describat, quae tribus sere gradibus Arcticum circulum vis Ureditur. tu diis A, Vin ELic ET ubi maior est coeli inclementia, utraque incommoda arte declinantur; caloris quidem, indigenis cauernas phitaui,& subterranea loca subeuntibus;frigoris vero , varij generis pel- tibis de I libus sese contegentibus. Accedit consuetudo,quae perpessu dissi- ρ - - cilia reddit tolerabiliora, de, ut dici solet, naturam facit. Et vero zquemadmodum ad moderandum AEquinoctialis plagae aestum multae naturales causae concurrunt,ita & sub Polo non deerunt 'aliae, quae ad algoris vehementiam mitigandam valeant. '
diuo plane creset antipodas esse.
VONIAM ergo antiquorum sententiam de terra habitabili salsam esse ostendimus: proximum est,ut 'eorum etiam opinionem,qui Antipodes, sue Anticlitones esse negabant, a vero deflexit se demonstr Winis mus. Multi Antipodes, id est , homines e contrariactantiν. parte terrae aduersa nobis vestigia prementes , fabulosos et se arbitrati sunt, ut Lactantius 3. libr.diuinarum institutionum c. et . D. August. D.Augustinus lib. I 6. de Ciuitate Dei e.'. Beda in lib. de Ratione temporum c. 32. etsi lib. . de elementis Philosophiae contrarium L r censuisse videatur item Lucretius i. libr. sui poematis,ubi Antipodum assertores vocat stolidos, & vano errore deluses.
RArio Lactantij suit, quia si Antipodes sint,erunt ipsorum
vestigia superiora, quam capita, eruntque homines penduli,&quae apud nos iacent, apud illos uniuersa pendebunt, fruges de arbores deorsum versus crescent; pluuiae,niues,& grandines, su sum versus cadent in terram.Et miratur, ait, aliquis hortos pensiles inter septem mira narrari,ceim Philosophi de agros , de maria, & urbes , de montes pensiles faciant. D. Augustini ratio suit, quia etiamsi figura conglobata & rotunda mudus esse credatur, vel aliqua ratione montiretur,non ideo consequens sit, ut etiam
ex ea parte,que nobis aduersa est, aquarum congerie vacet terra.
Deinde quia etsi aquis libera sit,non statim oporter,ut homines habeat , quos constat non illuc peruenire potuisse, nisi Oceani immen
399쪽
immensitate traiecta. Quod tamen factum non legitur; constituentibus Geographis ultimos terrae fines Herculeas columnas. Item quia licet terra nobis contraria habitari pollet, cum hine illuc aditus non patea si inibi existerent homines, non essent de Adae genere. Cum tamen ex s.crae paginae historia constet ab uno homine totum genus humanum fuisse propasatum. PRO eadem quoque sententia disputat Abuletis ad primum cap.Geneseos eo rotissimum argumento , quod Apostoli totum
terrae orbem peruagatisianuvii diuinus Vates predixerat,Psalm. IS. in omnem terram exivit sonus eorum, quodque suo tempore impletum iam esse significat D. Paulus in epiliola ad Roma- D. nos cap. io.illis verbis, Sed di nunquid non . dierunt'ta quidem in
omnem terram eximi omis eorum, er in sinies orbis tereae verbit eorum,
at,ut historica narratione constat, nullus ex Apostolis AEquinoctialem circulum pertransiit, quod certe pertransdem, si ulla gens ultra esset. Ni Hi Lo Mi NVs Antipodas esse plan constat, nec est iam Rclansia a ea dore ulla quaestio : quandoquidem id nostri seculi nauigatio. Diae vi δε nibus compertum fuit. Quare ad rationem Lactant ij dicem sim, hac re μυ- cisa tetra in globi speciem conformata sit, & ab omnibus coeli . II. , pari bus . perpendicula, pondera turres,arbores, fruges, pluviae,& denique grauia omnia suis collibrata nutibus in centrum mundi vergant,nore magis pendulos esse Antipodas , quam nos sumus, nec debere illis nos magis, quam illos nobis ruinam extimescere; cum utrisque eadem sit ratio. Ac si ob eam causam, quam Lactantius afferebat, ex aduersa terrae parte homines esse non possent profecto neque terra ipse,N aqua inibi consisterent, sed in coelum caderent. Divo Augustino respondemus exploratum iam Gognitum- Responsi. que ei se magnam terrae partem nostro orbi oppositam non solum ab aquis liberam eisse,sed ab hominibus etiam habitari. Quo autem pacto illuc peruenerint etsi non constet, nequaquam tamen id impossibile suisse certum est. Potueriit ad ornatum mundi, qui hominum gratia conditus suit, eo transuehi ab Angelis, iquibus pantheras lupos,leones,aliasque eiusmodi feras in insulas a continenti disiunctistunas post terrae illuuionem transportatas fuisse probabile censet idem D. Augustinus libr. i 6. de Ciuitate Dei,capite 7. Potuerunt sortasse pedestri itinere illuc ire; ut placet quibusdam non leui coniecturat opinantibus nostrum hunc orbem cum illo aliqua parte aut continuari, aut certe non procul ab eo dei iungi. Den: que potuere illuc nauibus, seu voto leu tempestatum vi deserti. Nec enim Oceani vastitas ita nostro seculo nauigari coeptaest,ut , nemine quondam traiecta fuerit. 35isisti. Cum Plinius lib. a. historiae naturalis cap. 6 . scripserit Eudoxum Oceani v
quendam ut iram Ptolemaei Latbyri AEgypti regis declinaret, e 'imu Arabico soluisse,ac per Oceanu ad Gades usque pervectum. ' . Con. Com.lib. de Coelo. Bbb Et
400쪽
Et contra florentibus Carthaginensium rebus, aliquos ex eis ab Herculeo freto ad Arabicum sinum enauigasse. Denique sunt qui putent Ophyram regionem e qua regi Salomoni magna auri vis tertio quoque anno afferebatur esse eam partem noui orbis, quae nunc Perii dicitur: quanquam hac de re magna sit dubitarasti ui. tio,aliis etiam existimatibus esse insulam Hispaniolam in Oeea- η .Ducia. no Occidentali positam,ae nostris temporibus a Christophoro Columbo repertam: aliis esse regione Sosaiam: aliis esse Auream Chersonesium, ubi oppidum Malaeba nunc ea; quae sententia nobis prae caeteris arridet. o D attinet ad postremum argumentum, quod est Abulentis,attingitur in ea controuersia de intelligentia illorum verborum in omnem terram,&c. an id elicet Apostolorum tem pore toto terrarum ambitu Euangelij lux astulistit, ita ut nulla prorsus natio sit,ad quam non peruenerit. Quam dubitationem contrariis sententiis pertractant D. Augustinus in epistola ad Hesychium episcopum,&D. Chrysostomus in comm . epist. ad Rom. c. I o. Verum quia res est prorsus Theologica, paucis respoden s siue aliquis Apostoloru AEquinoctiale circulu pertransierit, sue nor tamen in omne terra, id est,in praecipuas in udi oras, quae illa notae erant, id est,in Asiae,Africae,& Europae partes ipsis adhuc Apostolis viventibus Euangelium peruenit se, quod nunc indies in alias atque alias nationes particulatim disseminat ur.
An terra comparatione coeli instar puncti habeat.
Vae argumenta partem negatiuam osten cre et Ideantur.
, R o ea parte , quae negat, ita licebit argumentari. Punctum est individuum& vacans partibus: terra: est diuidua, & tot regionum spatiis longe lateque diffusa. Igitur terra nullo modo potest habere in instar puncti. S E c v N o o. Id,quod est insectile nullam habet proportionem ad id, quod constat partibus: sed terra habet proportionem ad coelum,ergo illius comparatione non est quid insectile, pr indeque nec rationem puncti obtinet. Probatur minor, quia id, quod aliquoties repetiitu aliquid absoluit,habet ad illud propo tionem : at terrae quantitas aliquoties repetita absoluit, & adae- Omne finito quat coelestium corporum magnitudinem, quia cum haec finita
et o MN ablatione finisi absolui , ita repetitione finiti exaequa'