Commentarii Collegii Conimbricensis Societatis Iesu. In quatuor libros de coelo Aristotelis Stagiritae ..

발행: 1594년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

TER Ti o. Luna non est quasi punctu collatione sui orbis: s. r. ergo neque terra comparatione eiusdem. Antecedens probatur, quia corpus lunare respectu sui orbis exhibet aspectui sensibi lem quantitatem ac inolem,qualem e bibere nequit id, quod est veluti punctum; siquidem punctum omnis molis expers est, sensumque omnem prorsus effugit. Consecutio osteditur,quia cum r. i. huim e. terra,vi su perius ex Geographorum disciplina statuimus, multo ara. i. maior iit, quam Luna, consequens est ut ad lunarem Orbem com- uania apparata ampliorem molem repraesentet,quam Luna. Vnde docet D 'et lese

Astronomi siquis in globo lunari positus terra despiceret, tu ruut ei terra ter,ac paulo amplius maior, quam luna appareret. QE ARTO. Si terra vere diceretur subire modum puncti . . comparatione coeli,idem quoque pronuntiandum foret de globo, qui ex terra & mari coalescit: quandoquidem profunditas

aquae respectu profunditatis terrae,ut progressu Ostendemus tam exigua est, ut ei parum omnino mometa asserat. Cum igitur LIa- iliematici modum puncti comparatione coeli, terrae tantum,non autem globo ex terra & mars composito accommodare videantur,consequens est, ut alserendum non sit terram coeli collatione

instar puncti habere.

ARTICVLVS II.

Propositae cultatis enodatio.

DVERTENDv M posse nos loqui de terra comparatione coeli et absolute, vel quoad nostru aspe- ν tu. Quo posito sit prima coclusio.Terra comparata iusad cccsu absolute non est quasi puncti .Hac satis demonstrant i . & a. superioris articuli argumentum. SECUNDA conclusio sit. Terra comparata at complexum sfirmamenti, proindeque alioru Orbium superiorum , quoad nostium aspectum est instar puncti, hoc est, habet insensibilem in gnitudinem. Haec conclusio traditur ab Aristotele lib. i. Meteor.

Prima O c. I q. estque omnium Mathematicorum firmata consensu. Proti . batur autem a Ptolemaeo c. 6. Dict. I. in hunc sere modum,terrae , . . .

clina ala quantumlibet inter se distent , nullum tamen eorum ab alio sensibiliter disiunctum est , si comparatio fiat ad punctum firmamenti; ergo terra rei pectu firmamenti non obtinet sensibi- ' .lem quantitatem ; sed est ut quid indivisibile, atque adeo quasi

punctum. Antecedens probatur,quia in qualibet orbis terrς par- te, o dem tempore,a diuersis Astronomis eadem magnitudo, Adistantia eiusdem itellae deprehenditur. Quod certe non accideret si locorum intercapedo aliquid momenti afferret compar tione firmamenti. a. ratio. SECUN Do. V naquaeque stella firmamenti, etiam minima,

402쪽

,so IN II. LIB. ARIITO T. DE COELO.

quae visu notari pote , est maior, quam tota terra, ut Alphraga- Alphra κ. nus differentia 4. ac caeteri sere Astrologi asserunt,immo qu libet ex iis stellis totam terram,& aquam simul sumptas,magnitudine excedit; at quaelibet quasi punctus micat in firmamento, ergo de tetra ad ipsum collata veluti punctus censebitur. . , ij. T E R T I d. Ita argumentantur Alphraganus,& Ptolemaeus lo- Pi l .cis citatis. Constate quacumque terrae plaga conspicuain esse E qualib- . medietatem coeli, de sex Zodiaci signa supra horizontem apparerra plaga rere; sex His ra abscondi: ergo terra ad circuitum firmamenti ii bet se se, ut quidpiam indivis bile. Probatur consecutio, quia alioqui, si terra collatione firmamenti aliquid haberet magnitudinis, quae posset sensu percipi; etiam ea terrae portio, qliae inter eius centrum, & extimam superficiem interlicitur, ellet alicuius quantitatis respe hii eiusdem firmameti; atque ita non diuideret horizon ce lum in duas partes aequales; & quod inde consequens

Oculus in est, non cernetur integra coeli medietas : Plusque videret oculus vir'. in centro existens,qui in insuperficie terrae constitutussc tuus oppositu tu demonstrat perspectivi. Quare tuanifestum relinquitur terram comparatione fit mamenti esse quasi punctum.. Pnoi Nos rectE Plinius lib. a. Nat. hist. c.68. I sun L pundius,

inquit ne ue enim est aliud terra in uniuersi haec est materia gloriae

c nostrae, haec edes, Vc honores gerimus, hic exerce imperia, hic opes cupimis , hic tumultuatur humanum genus, Vc instauriamus besti etiam ' ciuilia, mutuis i. caedibus laxiorem facimus terram. Et ut publicos gwitum furores transse, haec in qua coterminos pellimus, urto' vicini cestitem nos o u a fodimus, ut qui lati si ne rura mercatu ferit, ultra' fines exegerit accolaw, quota terrarum parte gaudeat' vel cum ad mel ram auarati, sed propagauerit, quam laudem portionem eius de actus obii-enati Haec ille.

NON asseruimus in secanda conclusione terram esse instat punc i respectu coeli absolute, sed respectu firmamenti,aliorumque orbium superiorum ; quia si cum inferioribus comparatio fiat, non eodem pacto se habet terra ad omnes. In primis entiri respectu orbis Lunae notabilem obtinet quantitatem, ut probat tertium argumentum eorum, quae primo articulo proposuit nus. nubri I, se Quod speciat ad reliquos orbes contentos sub firmamento, do-

habeat torra cent Mathematici, terram eorum comparatione triplicem mo-- εν ex in- dum subire. Nimirum respectu sph rae Iouis,& Saturni esse quas, ' se punctum habereque insensibilem quantitatem, ut de eadem respectu firmamenti, aliorumque orbium su periorum diximus. At respectu sphaerae Martis,& Solis aliquam piae se ferre magnitudinem; sed adeo parui,ut vix alicuius momenti videatur. Postrembii cu orbe Veneris,Mercur j,& Lunae comparatio sit,habete iam terra notabilem magnitudine, praesertim rei pretii orbis lunaris.

HAN c triplicem differentiam ostendunt Mathematici subtialissimis rationibus , quas ducunt ex phaenomenis, umbris, &instru

tes aqualo. Lege in ean

turnum.

Mercurium, Lunam.

403쪽

instrumentis, ut Astrolabio, Quadrante, Annulo, caeterisque eiusmodi: quae rationes cum non paucis Astronomiae theorema tis innitantur, proindι que hoc loco explicari non sicile queant, praetermissae, nobis sunt. A o tria priora articuli primi argumenta quirrespondendi Mn AI avum. st patet ex dictis. Ad ultimum concedendum id , quod de terra rimi comparatione coeli dicitur, enuntiandum quoque de globo, qui ex terra & aqua constat, ut ratio ibi adducta concludit,neque id, Mathematicis negatur. i

II AESTIO III.

Num terra in medio mundi constituta sit, habeatque idem centrum grauitatis , dc magnitudinis.

ARTICVLVS I.

Terram in medio mundi sitam esse.

D huiusce controuersiae explicationem aduertendum prius est quid nam si centrum uniuersi, centrum grauitatis,& centrum magnitudinis. Centrum

uniuersi , est punctum, a quo omnes lineae ad primi t

mobilis eireumferentiam ductae aequales sunt. Cen- Cent Eoatrum grauitatis, est punctus medius lineae recita diuidentis cot- ---. Nis, Horim puβ in partς qu graues. Centrum magnitudinis , est punctushm tavo i- existens in medio lineae rectae diuidentis corpus in duas magni- binos iήem tu dines aequales. Porrδ haec duo centra in globo aequabiliter ς πη- graui,in unum idemque centrum recidunt: non ita vero in globo . si 'mi .. inaequabilem habente grauitatem, cuiusmodi est sphaera partimii . plumbea, partim lignea, siquidem in eius medio est centrum ma gnitudinis ; centrum autem grauitatis est puctum extra medium vin parte frauiori existens , quod cum centro totius uniuersi iiii geretur ii eius nodi corpus libere descenderet. His ita politis, sit prima assertio. Terra in medio uniuersi i. eno. constituta est. Haec probatur ab A risintele secundo huius operis, capite ultimo; textu i oo. ad hunc sere modum : Omnia corpora grauia, undecunique liber) di milia, essiciunt in terra similes, Maequales angulos, nec feruntur ad aequiparantiam secundum lineas parallelas : ut videte est in perpendiculis, quae ita deorsum vergunt, ut si duo in totam terrae profunditatem naturae suae relicta dimitterentur, ambo tandem in centro concurrere deberent. Igitur tota terra, quae suis iam conglobata nutibus quiescit. non nisi in centro mundi qui oscit, atque adeo in eo sta est.

404쪽

s. ratio.

Sεcuti sto, idem suadet Auen-roes eodem libro,quia si terra Aum re r. non obtineret me diuini Universi, non fierent eclypses lunares, iam Sol & Luna per diametrum oppon ut uripossent enim ambo in punctis Zodiaci sibi aduersis existere, absque eo quod terra interciperetur la illa mundi diametro, sicque non impediretur traiectio luminis a Sole ad Lunam,ideoque non esset eclypsis. T s n et i b, idem confirmatur ex ordine paritum Vniuersi. De hae e. di Namque apta eius dispositio postulat, ut elementurii, quod despicacius, ac deterioris notae est, in infimo loco iaceat: talis au- , tum est terra , ut eius quasi bruta moles, ruditas, obscuritas, & 'crassities testantur. Igitur terra est in infimo loco, atqui locus infimus est, qui marinae , coelo distat: ita vere, sese habet mundi centrum : igitur in centro mundi constituta est. i. -i uti freti l . C

Centrum mundi:, c trum grauitatis , st' magnituduis terrae, esse unum,

V o D ad centrum grauitatis attinet, sit secunda af et tio. Centrum grauitatis terrae, est currum mundi. Haec probatur, quia terra est summo grauis: quod autem silmine graue est, naturaliter ad ima sertur, nec quiescit, donec modo ei nihil obsit; omnium insimum obtineat: atque aded quousque cetrum grauitatis ipsius, medium Vniuersi fiat . Deinde si centrum grauitatis terrae non esset re ipsa coniunctum centro mundi, impediretur fortasse ab aqua ne se illi coniungeret nec enim aliud quid ,, quo inhibeatur fingi potest) aut

ergo impeditur naturaliter, aut per vim: non naturaliter , qtria constat aquam suopte ingenio locum expetere alitorem,esseque supra terram : non per vim, quia nullum violentum perpetuum, aut diuturnum esse potest. Non igitur centrum grauitatis terrae superatum est a centro mundi. . De centro magnitudinis non parua est dubitatio. Nonnulli opinantur non idem esse centrum magnitudinis terrae, Ac grauitatis eiusdem : sed esse illud aliquantulum eleuatius ab hoc, de acentro uniuers. auibus h c potissimum sauent argumenta. idem est cetrum grauitatis terrς,& totius V niuersi , ut paulb ante pi bauimus; atqui non idem centrum est totius Viatu etsi,& magnitudinis terrae: ergo nec idem erit grauitatis terrae , & magnitudinis eiusdem. Probatur at silmptio primum, quia terra & aqua, Ni progressu ostendemus) ei Seiunt unum globum , hadentquoidem commune centrum grauitatis, quod est idem cum centro. Vniuers,

405쪽

Vniuersi ,c im ambae in aere demissae per easdem lineas deorsum

tendant: igitur plus distat , centro mundi ,& a centro grauitatis terrae, ea terrae portio, quae ab aquis extat , quam quae tecta est; unde sequitur non esse idem centrum grauitatis de magni

sie Deum a--S E c v N O b, idem suadetur,quia ut Deus tertia die creationis θης ' mundi terr auernis aquam exciperet, necesse suit unum terret

,--- us attollere, quod proinde remotius mansit a centro, qu me si . ,. . Hierς partes. Tertio, idem ex eo confirmatur, quia facies terr , , quae aquis immergitur , grauior est parte detecta, quam Sol calore suo cotinenter exiccat, ac leuiorem reddit. Quare fieri non potest, quin centrum magnitudinis terrae ad partem leuiorem declinet, ut terra paribus utrinque librata ponderibus quiescat. Contrariam sententiam amplexi sunt Fetnelius in sua Cosmotheoria, libio primo, capite primo ; aliiq; nonnulli. Qui aucti res eo potissimum sundamento nituntur , quod hic situs maxime terrae congruit, & nulla ratio probat eam alium re ipsa obtinere. item quod tetra non. ita ' ad aquam habet,quasi haec separatim ad unum locu sita sit, illa ad alium ; sed ita ut versus omnes mundi plagas quod nostri praesertim seculi nauigationibus exploratu suit; insulis, peinsulis , de vadosis locis conlpersum sit

mare, terra vero stetis, fluminibus stagnis lacubus,sontibus sca leat; & ut Oceanus sese multis Iocis in tetram insinuat,vicissim terra in Oceanum procurrat, sicq; terra dc mare quadam rati ' num proportione sibi respondeant, seq; mutuo compensent.t I N hac controuersia quid nobis veri similius videatur, paucis exponemus, sed aduertendum prius , quod alibi ex professo declarabimus, iri mirum terrae rotunditatem dupliciter accipi.Vno modo, pro rotunditate persecta,& ad Mathematicam subtilitatem exquisita. Altero, pro ea, quae conuenit corpori depressi nes de eminentias h peti quae. tainen prae illius magnitudinem-hil momenti habent, atque adeo non censentur eius rotundi a

tem impedire. Hoc posito ad quaestionem respondemus, si sermost de terra secundum rotunditatem priori modo sumpta, quemadmodum lineς a centro Vniuersi ad montium celsitudines de depressiones vallium porrectς non sunt aequales; quia illae longiores, het breuiores existunt,ita non possc idem centrii esse Universi quod ide est cum centro grauitatis & magnitudinis ipsius

terret ;cQuo minus distent a centro mandi valles , quam montes, dc cauitates, quibus aqua continetur, quam insulς. Si autem de terra secundum posteriorem rotunditatem loquamur, sicuti li-

nec a centro mundi ad peripheriam terrae ductet vulgari ς quali

late inter se pares iudicχntur,ita censendum esse naudi centrum,& centru magnitudinis terret non distare ab se mutuo: sed qua-.libus a circu ferentia lineis attingi, atq; gded unum,idemq; cei

tru esse, cum ni Exl sit, quo J huic iri alitati possitobstare,pr tet'. depressio

406쪽

,8 IN IL LIB. ARIs T. DE COELO.

depressiones illas & eminentias, quibus tamen ea iasi impeditur. obiactio. Q v on si quis obiiciat cauitate terrae , qua totus Oceani tractus ab ortu ad occasum excipitur, comparatione totius terrae magnum quidpiam esse, cum tantam eius portionem circumplectatur, proindeq; cum hac depressione rotunditatem , etia vul- Dilutio. sari modo sumptam, cohaerere non posse: occurrendum erit,& Lib. 3. eapii eiusmodi eauitas, quoad longitudinem ampli ia sit, quoad Τ' ' prosunditatem tamen exiguam esse, ut suo loco dicemus. sonis. S i T igitur haec tertia propositae quaestionis assertio. Idem est centrum magnitudinis terrae, & grauitatis eiusde, ac totius uniuersi. Quae quo pacto intelligenda sit, de qua potissimhm ratio-Rsensio ne sulciatur ex iis , quae paulo ante dicta sunt, constat. Quare ad V argumentum contrariae partis,concessa maiori propositione n

,, ' ganda est minor, & ad eins probationem dicedum estici quidem

unum globum ex terra , & aqua, esseq; utriusque idem centrum glauitatis: sed eam terrae portionem, quae ab aquis extat,no plus distare a centro, quam quae demersa est, si sermo sit de distantia, quae aliquid momenti habere putanda sit comparatione totius terrae. Ad secundam probationem eiusdem minoris di dum est Deu tertia die creationis mundi non extulisse terra versus unum tautum modo latus ad mare excipiendum : sed versus alias, atq; alias mundi plagas, ira ut aqua,& terra intermixta sint sub utroque polo , sub AEquinoctiali , ad ortum & Occasum: & globus

xx terra marit constans, aequis ponderibus undiq; libratus con- si stat. Ad tertiam denique confirmationem respondendum est in primis eam terrae partem, quam sol calore suo penetrat, & siectorem, leuioremq; reddit, si cum totius terrae mole comparetur, patum momenti habere. Deinde id compensati praealtis montibus, & rupibus, praesertim cum terra ea ex parte, tua cooperta est, depre inoi existat. ARGvMEN Tu M ver5 Fernelij,& allocum,quod pro secunda opinione adduximus, nihil contra nostram assertionem colligit, ted eam potius confirmat, ut planum est.

E S T I O I V. sitne terra mari depresior, an non

A R T I C V L V s I. Rui os .rmativam parum de in unt, eo, Ams argumenta. FFiRMANTEM huius controuersiae partem iecuti sunt, praetet alios M.Tullius lib. a. de Nat. Deor.quo lo- θ co, Mare, inquit, cum supra terram', medium tamen uiserae locum expetens congregat runai que aequabiliter, neque redundat, ne oue essiunditur. Item Canus in commentariis a. partis , Burgensis, Burgem. .

407쪽

de Catharinus ad i.caput Genes eos,alijque nonnulli & eandem D. rs . probabiliorem censet D.Thoin. I.p. quae it 69. art. i. putant igitur huius opinionis assertores,a primo nas entis mulli exordio, cum Deus tertia die aquam unum in locum secreuit , duos globos, Lui ex te virum terrae,alterum aquae inter se diuersos, sed contiguos man O sile. A quibus si petas , quae nam vis mare cohibeat,ne in decliuia labatur,& terram operiat,iam hic inter se dissident. Alij id rese runt ad propensionem,quam aqua habet,ut sese in rotundam fi- arua tu li puram conglobet: idque sussicere putant ad illius descensum eo misis ad f hibendum icuti interdum eidemus guttas e tegulis in aere pen-g- - t - dere, nec fluere. Alij id reserunt ad miraculum diuinae potenti , quae propter hominum vitam , & habitationem ita mare contra natiuam inclinationem compescat, ac restaenet. Quod certe diuinae literae multis in locis testari videntur, Vt Psalmo IOA. Te minum posuit tri , quem non ira gredientur, neque conuertentur operire terram Sc Iob 38. quis conclusit obius mare, quando erumpebat quasi de tib. vulva procedens,cum ponerem nubem vestimentum eiu ,σ caligine Elad. quas annis infantia obuolucrem Circundedi illud terminis meis, or posui NdZ ostia,Or dixi, que huc venies, ct non procedes amplius, ct his confinget tumentes bilius tuos. Et apud seremiam capite s. Posui In marenam terminum mari praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. In quam sententiam ita D. Basilius homil. . Hexam. Ne aquae Bou. Dcis,qua ipsum si perant affluens sim exundare atque ita ex aliis alia.. repleraei loca,ac totam hoc pacto cominentem terram stagnantibus risu.

I dem et dis, Er a uentibus inuolueret, iussa est in unam si gere loco . Et paulo inserius. εω isqui quia prohiberet mare r cum si is exundanti a time irrumpere in uniuersam Cyptum, prae i se mari tanto est concauitate depresor, se e mari, quod Apto adiacet, coniungere nisi creararis praecepto ia quam compedibus ab tricto coerceretur. Haec

Qv o D igitur aqua altior sit, quam terra hisce argumentis L irea videtur ostendi. Flumina ducunt ό mari originem , ut sacra pagina docet capite primo, Ecclesiastae,illis vcrbis, ad locum, unde

exeunt,id est,ad mare,flumina reuertuntur, ut iterum fluant: ergo mare est altius, quam terra: alioqui si esset depressius non pollent fiuviales aquae e montium 10 percilii scaturire, quin prius contra naturam ascenderent: immo nec ed subirent, cum non appareat, qua vi per subterraneas cryptas illuc promoueri possint. S ε c v N n o, si terra esset superior aquis, sequeretur contra a. s. ordinem uniuersi , qui nihil est aliud, quam parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio, ut ait Diuus Au- D.August. gustinus libro 39. de Civit. Dei capite 33. sequeretur inquam

neque. terrae, neque aquae clementum natiuum locum ser a-o, cum natura postulet, ut illud tanqRam grauius , ac minus nobile subiaceat: hoc , utile*ips.&: nobilius, emineat : Ioc s Con.Com.lib.de Coelo. Cce cun

408쪽

cundam,ac superiorem,illud primam atque infimam in mundo sedem habeat. T ε R et i Quod terra aquis sit humilior comprobat sensuum iudici in. Nam iis, qui ex alto in oram maritimam inuehuntur,videtur terra infra mare iacere, & quo propius ad littus accedunt,eo ipsis altissima quique ut turres, de montium iuga clarius apparent,ac paulatim assurgunt.

ARTICVLVS II.

Concluditur terram altiorem esse mari

quam terra.

Os Is tamen veris milior videtur contraria sen- tentia existimantium terram mari altiorem esse. le QE in tuetur, praeter alios, Contarenus libro se- cundo, de elementis, Lippomanus, Caietanus , & Honcala ad caput primit, Genes eos. AEgidius libro secundo , Hexam. capite E . Diuus Hieronymus in illud Psalm. 32. congregans scut in vite aquas maris. Diuus Chrysostomus homil. 9. ad populum Antiochenum , D. Augustinus in Psalm.1 31.&vt videtur Diuus Damascenus libro secundo, Fidei orth. capite nono, & decimo. Quare parum considerate scripsit Catharinus loco citato non putare se quenquam sapientem unquam dubitasse , quin mare sit terra altius. Probatur, vero nostra opinio. A c primum quod dicendum non sit aquam in illam , quam aduersalii fingunt,congeriem elatam,miraculo detineri, ne terram occupςt, probatur quia ut D. Augustinus aib.de Civit. Dei cap 3o inquit, is Deus admissi, at omnia,quae creauit, ut is a proprios motus exercere, agere sinat: proprius vero motus aquae eit ad docliuiora fluere. v o D item non recte ab aliis asseratu et, ideo aquam ex eo non dilabi cumulo, quia suapte natura sese in figuram rotundam conglobat : suadetur. Namque licet terra eam figuram amet,immo& eandem re ipsa obtineat, ut suo loco ostendemus utque tam nostrae , quam contrariae partis assertores confitentur: tamen non adeo pertinaciter eam assectat figuram , ut hine inde in tantam sublata altitudinem pendere possit, quin estiuat. Quod cernimus in aquae guttulis te rotundantibus, quae tandiu globi speciem seruant; quandiu appetitus ille, qui partium appetit unionem, non vincitur, impediturque accessu maioris grauitatis, quam nouae guttulae secum inferunt. Quare hoc sit nostrum contra eos,qui mare altius terra saciunt,primum argumentum:quod niteretur aqua terra obruere ,& ab eo conatu inhibita perpetuam vim pateretur. Secundd idem probatur, uias aqua sic in altum assurgeret, ut eius globus globu terrae in te . secaret,

409쪽

res umbra.

secaret, nullae essent in medio mari insulae, nullae salebrae, aut Ab iis uti a vadosa loca; atqui oppositum constat. Non igitur aqua ita supta μω μ υ.

terram exstat. i.

T E R et i d. Certum est nauem aequali uentorum fiatu impulsam, cum descendit, velocius ire, promoueniceam deorsum nativo pondere: cum vero ascendit,latilius progredi, reluctante in contrarium grauitate. Igitur si mare, uti dicunt, in cum ulli esse tur, quoties nauis e portu soluit, cum ascendat, aequali flatu se mus seretur: & E contrario, quoties portum petit,quia descendit, celerius perget. immo etiam vento & mari aestu cessante, teneri non poterit, quin ad portu perueniat, sicuti nec lapis e loco editiori deuolutus, quin ad ima ruat. Atqui id expericiatiς aduersatur: non crso male ita in globum cogitur. Q v A R To. Manifestis lignis deprehensum est ab iis, qui e A salis αLusitania in nouam Hispaniam nauigant,postquam per quinde- cim gradus progressi sunt, una hora citius oriri& occidere Sole in Lu sitania existentibus: hoc vero neutiquam eueniret, si mare in tumorem conscenderet: citius enim in mari ultra eos gradus deberet Sol apparere, quemadmodum & iis, qui montem con- scendunt, qui eis ab Oriente longius absint : tamen ortum S lem prius aspiciunt:ergo,&c. Qui NTO. Hunc in modum argumentamur. Terra & aqua ab unitate essiciunt unam sphaeram eodem communi circulo conclusam. - τ'

Igitur aqua non est eleuata in alium globum per se distinctum,

Antecedens multipliciter demonstrari solet a Mathematicis: breuiter tamen ex eo probatur, quia aqua & terra idem centrum petunt ; quin in acre demissae sublatis impedimentis per eandem lineam quam breuissimam deorsum feratur: si enim diuersa centra haberent, utique diuersam viam ad ea occupanda inirent. S cundo idem ostenditur ex Lunae deliquiis. Nam tu quacumque coeli parte Luna eclypsin patiatur, una dumtaxat vn bra in eius corpore aspicitur: cum tamen duas in ea cerni oportcret, si obiectu duplicis globi opacaretur.

Sur Enio Rinus argumentis ostendimus aquam non esse 2uod rosea terra eminentiorem: probandum nunc si percst,terram altiorem fit mari

esse aqua. Id vero ex eo c5cluditur,quia videmus flumina prono - cursu tendere in mare , quod nequaquam fieti posset, nisi tetraversis mare esset decliuior ipsumque mare deprcssiori ioco iaceret. Item quia aquam esse cauernis terrae inclusain satis ostindutinsulae , quae nihil aliud sunt, quam eminentiores terrae partes in aqua extantes. Confirmatur praeterea hoc ex diuinis literis, Psalmo 13. Ipse si per maria umi uit eum , nempe orbem terrae ; &Psal ras. Lui sirmauit terram super aquas. Et Psal. io6. Qui aseudunt mare in mimibin. Quae loca non obscure indicant terrae eminentiam super aquas. Si quis autem petat,quomodo terra effecta sit mari altior, respondemus Deum ingurem ciuitatem & sinum Cec

410쪽

;88 IN II. LIB. ARIs T. DE COELO.

in ea aperuisse,qua exceptae aquae se se demiserunt, ipsaque terrast, . ., sublimior mansit. Ex dictis iaci se quiuis intelliget, cum ex terra terra π a- dc aqua unum globum componi asseruimus, non loqui nos de v globo ad Geomexricam rotunditatem persecto &. absoluto,cuius nimirum centrum patibus, circumserentia radiis attingitur: sed de globo , in quo licet aliquae eminentiae & cauitates insint ; ex tamen parum momenti aiserunt ad magnitudinem globi, uti su

Di uuntur aduersariae vini ons, argumenta.

V a vero in contrariam eartem adducta sunt, hune habent explicatum. Primam quod attinet ad verba sacrae pagmae, dicedum non commendari in iis summi artificis potentiam, quod aquas terrae imminentes coerceat,ne terram absorbeant,sed quod eas depresserit,& terrae . cauernis concluserit, cum natura sua toti terrae circumfundi de- .lm. berent. Quod indicant,etiam verba illa Psalmi 31. Glar a rus ut Prouerb. in utre aquas maris. de illa Prouerb. cap. 8. Cerm lege O g o vatiabat abyssos,or legem ponebat aquis, ne transirent fines suos. D. ιν u - A D argumentum de fluminum ascensu, dicendum est,saltem

nil emon- ampliora numina oriri e mari,& per subterraneos meatus ascen- dere,praeter propriae naturae inclinationem: quia terrae eiusmodi

aquas ebibunt,& veluti spongia suguntiaccedente ad id Solis,& aliorum syderum inlluxu, quibus incumbit sublunaris mundi

. . commoditates promouere: unde putat Sanctus Thonus in a. d. a . q. I .arti c. s. eiusmodi motum non debere violentum iudicari, quia ut . huius operis scripsit Auen-roes , naturae atque ordini corporum maxime consentaneum est , ut inseriora superiorum impressionem sequantur. Verum de ortu fluminum in libris Meteororum erit a nobis uberius disputandum. A b secundu satendum est,neque terram, neque aquam es ne ex toto in sua nativa sede. Cu terrae de aquae natura postulet, ut illa

huic omnino subiace i, haec illam undique ambiat. At quamuis ita res habeat,non est propterea existimandum ob hanc locorum immutationem aliquid de Universi pulchritudine,& persectione futile detractum ; cum ita ab auctore naturae institutum suerit altioris boni gratia, id est, propter hominis habitationem , qui corporei mundi finis est. A o tertium dicimus,cum iis qui ad oram maritima nauigant, ... terrae depressiores videntur, falli sensum,esseque erroris causam,

quδd terrae color ad nigrorem vergit; atra vero depressiora vi parent. dentur,ut in pictura constat. Quae enim prosunda videri volunt, atro calore pictores inficissit,ut puteum,speluncam. Lege Aphr dis aeum t. problcm. T.

porri.

SEARCH

MENU NAVIGATION