Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque Testamento, juris Pontificii Constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis, ultima hac editione quam absolutissimum cui accedunt ad calcem 26. juris antiqui Constitutiones, quae nomi

발행: 1758년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

beneplacitum libere , & secure redire ; de scientia, tamen ab eadem Synod. deputandorum , ut tunc Opportune eorum securitati absque dolo , & fraude provideatur . Vult etiam S. Synodus in hac publica fide , salvoque conductu omnes quascumque Clausulas includi , ac contineri , ac pro inclusis haberi , quae pro plena , essicaci , & Nussicienti securitate, in eundo, stando, & redeundo neeel Iariae, & opportunae fuerint. Illud etiam, ad maiorem securitatem , & pacis , ac conciliationis bonum exprimens , quot si quispiam , aut illorum aliqui , sive in itinere , Tridentum veniendo , sive ibidem morando , aut redeundo , aliquod enorme quod absit egerint aut commiserint, quo posset hujus fidei publicae , &assecurationis beneficium eis concessum annullari , aut cassari , vult , & concedit, ut in huiusmodi faeinore deprehensi ab ipsis dumtaxat , & non ab aliis condigna animadversione , cum emenda sussicienti. , per partem ipsius Synodi merito approbanda , & 'laudandam mox puniantur e illorum asseeurationis forma , conditionibus , & modis omnino manenti

bus illibatis . Parisormiter etiam vult , ut, si quis quam, vel aliqui ex ipsa Synodo, sive in itinere, aut manendo , aut redeundo , aliquod enorme quod absit egerint . aut commiserint , quo posset hujus fidei publicae , & assecurationis beneficium violari , aut quoquo modo tolli ; in huiusmodi facinore deprehensi ab ipsa Synodo dumtaxat, & non ab aliis condigna animadversione , & emenda sumesenti , per partem PD. Germanorum Augustanae Gn- sessionis tunc hic praesentium merito laudanda , &approbanda , . mox puniantur , praesenti assecurationis serma , conditionibus , & modis omnino manentibus illibatis . Vult praeterea ipsa Synodus , quod liceat ipsis Ambasciatoribus omnibus . , & singulis ,

toties , quotiescumque opportunum suerit , seu necessarium , ad auram capiendam exire de Civitate Tridentina, & reverti ad eandem , nec non nun tium , vel nuntios suos ad quaecumque loca pro suis necessariis negotiis ordinandis libere mittere , seu

destinare , ac ipsos missos , seu destinatos , se amissum , & destinatum suscipere toties , quoties eis

112쪽

hus salvis

conducti-

eis videbitur expedire : ita quod aliqui vel aliquid per deputandos Concilii socientur , qui eorum seia curitati provideant , vel provideat ; qui quidem Salvus conductus , & securitas stare , ac durare debeata tempore , & per tempus , quo in ipsius Synodi ,& suorum tuitionis curam ipsos suscipi contigerit ,& usque ad Tridentum perduci , ae . toto tempore mansionis eorum ibidem ι & rursum post lassicientem audientiam habitam, spatio viginti dierum praemisse , cum ipsi patierint i aut Concilium , habita hu)usmodi audientia ι ipsis recessum indixerit o a Tridento usque in quem quisque elegerit sibi locum tutum , Deo favente , restituet , dolo , & fraude

prorsus exclusis.

Quae quidem omnia pro unrversis , & singulis Christifidelibus , pro omnibus Principibus , tam Ecia Hesiasticis , quam saecularibus quibuscumque , atquae omnibus aliis Ecclesiasticis & saecularibus personis ἡcujuscumque status , & conditionis exiitant , aut

quocumque nomine censeantur , inviolabiliter obseria

vanda esse promittit , & bona fide spondet. Insuper omni fraude , & dolo exclusis , veri , de bona fide promittit , ipsam Synodum nullam vehmanifeste i vel occulte occasionem quaesituram , aut aliqua auetoritate , potentia, iure, uel statuto, privilegio Legum , vel Canonum, aut quorumcumque Conciliorum , praefertim Constanti ena & Senen. quacum que serma verborum expressa , in aliquod hujus fidei publicae, & plenissimae assecurationis , ac publicae , & . Iiberae audientiae ipsis per ipsam Synodum

concessae , praejudicium quovis moda usuram , aurquemquam uti permissuram e quibus in hac parte pro hac vice derogat . Quod u sancta Synodus , aut aliquis ex ea , vel suis , cujuscumque condici nis , vel status , aut praeeminentiae existens , praeis scriptae assecurationis , & Salvi conductus formam ψ& modum in quocumque puncto, vel clausula violaverit quod tamen avertere dignetur Omnipotens Et lassiciens emenda non fuerit mox subsecuta , ipsorum arbitrio merito approbanda , & laudanda , habeant ipsam Synodum , & habere poterunt , incidisse in omnes pinuas, quas jure divino , & humano,

113쪽

aut consuetudine , huiusmosi Salvorum conductuum violatores incurrere possunt absque omni excusatio ne , aut quavis in hac parte contradictione.

Euae est sexta , s ultima Sub Iulio III. Pont. Max. Celebrata die ag.

Aprilis. Μ LII.

Decretum fuspensionis Concilii SAcrosancta meum enica , & generalis Tridentina Synodus , in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea Reverendist. DD. Seba illanci Archiepiscopo Sipontino , & Aloysio Episcopo Uetonensi , Apollo licis Nuntiis ἡ tam eorum proprio , quam Reverendissimi , & Illustrissimi D. Mareel-Is , tit. S. Marcelli S. R. E. Cardinalis Crescentii

Legati , ob adversam ejus gravissimam valetudinem ab lentis nomine , noci dubitat Christianis omnibus Patere , hoc Concilium oecumenicum Tridentinum primo a Paulo se l.-record . convocatum, & collectu in fuisse , deinde a Sanctissimo Domino nostro Iulio III. efflagitante Carolo Quinto August i isimo Im- Peratore , ea praecipue de cauta fuisse rei titulum , ut religionem in multis Orbis partibus.& praesertim in Germania , in diversas opiniones miserabiliter distractam , in statum pristinum revocaret i ab

sus , & mores Christianorum corruptissimos emenda inret et cumque ad hoc agendum quam plurimi Patres , nulla laborum suorum , periculorumque habita ratione , e divertis regionibus alacriter confluxissent resque si renue , magno fidelium concursu , feliciterque Procederet , ac spes esset non levis , illos Germanos . qui eas novitates excitarant , in Concilium venturos, sic animatos , ut veris Ecclesiae rationi bus unanimiter acquiescerent s lux denique quaedam re bus affulsisse videretur , caputque attollere inciperet profligata antea , & a filicta Respubl. Chtilitana ; ii Iepente tumultus , ea bella hostis generis humani versutia exarserunt , ut Concilium velut haerere , a suum cursum interrumpere satis incommode cogere tur , spesque omnis ulterioris progessus hoc in tem

114쪽

pore tolleretur et tantumque aberat, ut sancta Synodus Christianorum malis, & incommodis mederetur, ut multorum mentes , praeter sui animi sententiam, irritaret potius , quam placaret . Cum igitur ipsa sancta Synodus omnia , & praecipue Germaniam armis ardere , & discordiis videret , omnes sero Episcopos Germanos , praesertim principes Electores, suis consultum Ecclesiis a Contilio abiisse; decrevit tantae necessitati non reluctari , & ad meliora tempora rejicere , ut Patres , quoὸ eis nunc agere non licet , suis ovibus prospectum ad suas Ecelesias Tegredi valerent , ne diutius utrobique inutili otio conterantur . Atque ita , quoniam sic tem- Porum conditio tuliti, hujus cecumdaeici Concilii Trident. progressum per biennium suspendendumi fore decernit , prout praesenti decreto suspendit S ea tamen lege , ni . siicitius pacata res sit , aci tranquillitas pristina revertatur , quoa sperat Dei opt. Max. beneficio non longo soriaci spatio futurum, ipsus Concilii progressus eodem mei tempore suam vim, firmitatem , vigoremque habere censeatur. Sin auetem quod Deus avertat peracto biennio, praedicta legitima impedimenta non fuerint submota , cum Primum cessaverint , talis suspensio eo ipso sublata esse intelligatur , ae suus vigor , & robur Concilio sit restitutum , & esse intelligatur sine alia novae

Concilii convocatione , accedente ad hoc decretum consensu , & auctoritate Sanctitatis suae , & sanctae Sedis Apostolicae. Interea tamen eadem sancta Synodus exhortatur

omnes Principes Christianos , & omnes Praelatos , ut observent , & respective , quatenus ad eos spectat , observare faciant in suis Regnis , Dominiis , & Ecclesiis omnia, & singula , quae per hoc sacrum oecumenicum Concilium fuerunt hactenus statuta, &

decreta a

Conc. Trid. sub Pio IV. Pont. Max. PIus Episcopus , servus servirum Dei , ad futuram rei memoriam. Ad Ecclesiae regimen, licet tanto

oneri impetres , sola Dei dignationet vocati ,

115쪽

creum serentes mentis oculos per omnes Reipublicae Christianae partes , cernentesque non sine magno horrore , quam iunge , lateque pestis haeresum, & schi Distis perviasset , & quanta Christiani populi mo- lxes correctione indigerent, in eam caram , & cogitationem , pro suscepti muneris officio . incumbere goepimus, quemadmodum ' ipsas haereses extirpare , tantumque , & tam perniciosam schisma tollere , moresque adeo corruptos , & depravatos emendare wiIemus. Cum a tem intelligeremus , ad haec satiauda mala aptissimum esse remediam , quod sancta. hmc Sedes. adhibete consuevisset , incumenici .

generalisque Concilii , eiuς congregandi . & , Deo Iuvante, celebrandi consitam cepimus. Indictum illud quidem antea stat a se l. rec. Paulo Tertio. &eius succetare Iulio , praedecessoribus nostris ; selvariis de causis saepius impeditum , & interpellatum perfici non potuit . Siquidem Paulus , cum id pri- s bini, mo in urbem Mantuam , deinde Vincentiam in diis prini sui-xillet; quasdam ob causas in littetis eius expressas id μ' primo suspendit, postea Tridentum transtulit: deinde cum quibusdam de causis ibi quoque eius celebrandi tempus dilatum fuisset , tandem suspensione

sublata, in eadem civitate Triden . inchoatum fuit et verum sessionibus aliquot habitis, & nonnullis decretis factis, ipsum te postea Concit. aliquibuet de cau- p stis 3 sis , accedente etiam Sedis Apostolicae auctoritate . Bononiam transtulit. Iulius autem , qui ei successit , in eamdem civitatem Tridentinam id revoca- vit c quo quidem tempore iacta alia quaedam decreta sunt. Seiu cum novi in propinquis Germaniae locis eui. seq. tumultus excitati suissent, & bellum in Italia.&Gallia gravissimum exarsisset e rursus Concilium suspensum, & dilatum fuit , adnitente nimitam humani generis halle , aliasque ex aliis difficultates ,& impedimenta objiciente, ut tantum Ecclesiae commodum , quod prorsus auferre non poterat , saltem quam diutissime retardaret. Quantopere vero intere Aauctae fuerint, & multiplicatae, ac pmpagatae haere se sp quantopere schisma creverit , sine maximo animi do lare nec meminisse possumus, nec referre. Sed tan

dem pius , & misericors Dominus , qui nunquam

116쪽

Nati. s. C, quanto de tran. l.

ita irascitur , ut misericordiae obliviscatur , Regibus,& Principibus Christianis pacem , & unanimitatem donare dignatus eli . Qua nos occasione oblata , maximam in spem venimus , ipsius misericordia freti , sore , ut his tantia quoque Ecclesae malis eadem Concilii via finis imponatur. Nos itaque alschisma , haeresesque tollendas , ad corrigendos , &xesormandos mores , ad pacem inter Chri ilianos Principes conservandam, celebrationem eius non esse duximus diutius disserendam . Habita igitur cum venerabilibus statribus nostris S. R. E. Card. deliberatione matura , factis etiam consilii nostri certio-

Yibus charissimis in Cluillo Filiis noctiis, Ferdinanda Rom. Imp. electo , & aliis Regibus, atque Princi

pibus, quos quidem, sicut de eorum summa pietate,& sapientia nobis pollicebamur , paratissimos alipsi uc Concilii celebrationem adjuvandam invenimus, ad Dei omnipotentis laudem , honorem , & gl etiam , atque universalis E lasae utiIitatem , de eorumdem fratrum nothorum consilio , & assensu , sacrum oecumenicum, & generale Concilium, ex authoritate ejusdem Dei , & Beatorum Petri, & Pauli Apossolorum , qua nos quoque in terris fungimur,& steti , & subnixi , in civitate Trident. ad Sacratissimum diem Resurrectionis Dominicae proxima futurum indicimus , & abi celebrandum , sublata

suspensone quacumque , statuimus , atque decerni mus . Quocisca venerabiles fratres nostros omnibus ex

locis Patriarchas , Archiepiscopos , Episcopos , &dilectos filios, Abbates, caeterosque, quibus in Conc. oenerali sedere,& sententiam dicere, jure communi, uel ex privilegio , Vel ex antiqua consuetuἀine licet , vehementer in Domino hortamur , & monemus , atque etiam dii ricte praecipiendo mandamus , in virtute Sanctae obed lentne , in vi quoque iura menti , quod pransii erunt , & sub poenis , quas in eos , qui ad Concilia generalia convenire neglexerint , sacris sciunt esse Canonibus constitutas , ut ad Concilium ibi celebrandum conveniant intra eam diem , nisi sorte impedimento suerint legitimo praepediti ; quod tamen impedimentum per legitimos Procuratores Synodo Picbare debebunt . Monemus

117쪽

praeterea omnes , & singulos , quorum interest , anteresse ve poterit , ut in Concilio adelse non negligant. CharisIiuetos vero in Christo filios nostros Rom. Imp. electum , esseterosque Reges , & principes , quos optandum sane esset Cone. interesse posse, hor- amur , & rogamus , ut si ipsi interesse Conc. non

re tuerint , at Oratores suos prudentes , graves , &pios viros utique mittant, qui ipsorum nomine inter- sint , curentque diligenter pro tua pietate , ut ex eorum regnis atque dominiis Praelati sine recusatione , ac mora tam nece Isario tempore, Deo , & Ecclesiae ossicium suum praestent , eosdem etiam Curaturos esse minime dubitantes, ut per ipsorum regna,& dominia tutum , ae liberum iter praelatis , eorumque similiaribus , comitibus . & aliis omnibus ad Conei l. euntibus , & ab illo redeuntibas pateat,

benigneque, ac comiter omnibus in locis recipiantur,

atque tractentur ; scut , quod ad nos attinet , i pauuoque curabimus p qui nihil omnino praetermittere

decrevimus , quod ad tam pium , & salutare opus perficiendum a nobis in hoc loco conititutis praestari possit; nihil , ut Deus scit, quaerentes aliud , nihil propositum habentes in hoc Concilio celebrando , nisi honorem ipsus Dei, dispersarum ovium reductionem, ac salutem,& perpetuam Christianae Reipublicae tranquillitatem , ac quietem. Ut vero hae litterae, & quae

in eis continentur , ad Omaium , quorum oportet , notitiam perveniant , nec quisquam ea excusatio

ne uti possit , quod illa ignoraverit , praesertim cum non ad om des , quos 4e his litteris certiores fieri oporteret , tutus forsitan pateat aditus, volumus , &mandamus , ut in Basilica Vaticana Principis Apostolorum, & in Eccl. Lateri tunc , cum in eis p pulus , ut Missarum solemnibus intersit , congregari solet , palam clara voce a Curiae nostrae cursoribus , seu notariis aliquibuς publicis recitentur ἰ & , postquam recitatae suerint , ad valvas earum Ecclesitemque Cancel. Apost. & in loco solito Campi Florae assigantur, ibique, quo legi, & omnibus innotescere possint , aliquandiu relinquantur: Cum autem inde amovebuntur, earum exempla in eisdem locis anfixa remaneant . Nos enim per recitationem hanc ,

118쪽

publicatiqnem, & affixionem , omnes , & singulos , qui his litteris comprehenduntur , post duos menses a die publicationis . & affixionis earum , volumus perinde adstrictos, & obligatos esse , ae si ipsismetallae coram editae , & iectae fuissent . transumptis Quoque earum , quae manu pubbici alicuiust notarii scripta , subscriptave , & sigi lio , ac subscriptione alicujus personae in dignitate Ecclesiasties eonstitutae munita suerint , ut sine dubitatione. ulla fides haheatur, mandamus, atque de eernimus . Nulli ergo omnino hominam liceat hanc paginam nostrae inddictionis, statuti, decreti praecepti , admonitionis ,& adhortationis infringere , vel ei ausu temerariae traire . Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Det , ac Beat tum Petri , & Pauli Asotiolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae II 6o. 3. Kal. Decemb. Pont. nostri anno primo. Antonius Flore bellus . Barengus.

suae es prima sub Pio IV. Pont. MamCelebrata die i8. Mensis Januar. MDLXILDecretum de celebrando Concilio.

P Laeet ne vobis ad laudem , & gloriam Sanctae ,& individuae Trinitatis, Patris, & Filii . & Spiritus sancti , ad incrementum , & exaltationem fidei , & religionis Christianae , sacrurn oecum enicum, fle generale Concit. Ttid. in Spiritu sancto le-

itime congregatum, ab hodierno die , qai est i 8. Mensis Jan. anni a Nativ. Dom. Is 62. Cathedrae Rom. B. Ρetri Apollolorum Principis consecrato, sublata quacumque suspensione, iuxta formam, & tenorem litterarum sS. D. N. Pii IV. Pont. Max. celebrari, & in eo ea , debito servato ordine, tractari, quae proponentibus Legatis, ac praesidentibus, ad ho- Ium temporum levandas calamitates , sedandas de religione controversias , coercendas linguas dolosas , depravatorum morum abusus corrigendos , Ecclesiae eram, atque Christianam pacem conciliandam yya,

119쪽

' idonea ipsi s. Synodo videbuntur Responderunt ,

placet.

Indictio futurae sessionis. Placet ne vobis , proximam suturam sessionem habendam , & celebrandam esse feria quinta pqst Secundam Dominicam uuadragesimae , quae erit die xxvi. Mensis Februat i ὶ Responderunt ,

Placet.

suae vi II. sub Pio m. poni. Mam latebrata die 26. pebruarii Isba. Decretum 2e librorum delectu , m omnibus ad

Concilium Fae publica rnvitandis. SAcmsancta tecum enica , ili generalis Tri4entina svnoὸus, in Spiritu sancto legitime congregata , praesidentibus in ea ei Mem Apostolicae Sedis Legatis, non humanis quidem viribus confisa , sed Domini nostri Iesu Christi, qui os , & sapientiam Ecclesiae Luest iu suae daturum se promisit , ope , & auxilio freta , illud praecipue cogitat . ut Catholicae fidei doctrinam , multorum inter se dissidentium opinionibus, pluribus

locis inquinatam , & obscura tam , in suam puritatem , & splendorem aliquando restituat , & mores , v. qui a veteri instituto deflexerunt, ad meliorem vitae rationem revocet, corque patrum ad filios , & cor Is . Cfiliorum ad patres convertat . Cum itaque omnium primum animadverterit, hoc tempore suspectorum , ac perniciosorum librorum, quibus doctrina impura continetur, & longe, lateque diffunditur , numerum nimis excrevisse , quod quidem in causa suit , ut multae censurae in variis provinciis, & praesertim in alma Urbe Roma, pio quodam zelo editae fuerint ;ne- ue tamen huic tam magno , ac pernicioso morbo alutarem ullam prosuisse medicinam : censuit , ut delecti ad hane disquisitionem Patres, de censuris li- innabrisque quid facto opus esset , diligenter considera inrent, atque etiam ad eandem S. Syno/um suo tempore referrent, quo facilius ipsa possit varias , & peregrinas doctrinas , tanquam zizania , a Christianae 'ia... veritatis tritico separare , deque his commodius deia in sto. mliberare, di statuere, quae ad scrupulum ex comptu. v

120쪽

ro1 CONCI L. TRID.

xium animis eximehdum , & tollendas multarum querelarum causas , magis opportuna videbuntur . Haec autem omnia'ad notitiam quorumcumque deducta esse vult , prout etiam praesenti decreto deducit et ut, si quis ad se pertinere at quo modo putavexit , quae vel de hoc librorum , & censurarum nego. tio , vel de aliis , quae in hoc generali Conci l. tractanda praedixit, non dubitet a S. Synodo se benigne auditum iri. Quoniam vero eadem S. SynO8us ex corde Optat , Deumque enixe rogat, quae ad pacem sunt Ecclesiae ,

ut universi communem matrem in terris agnoscentes,

Iti. quae , qu pε perit, oblivisti non potest , unanimes , uno ore , glorificemus Deum , & Patrem D. N. Iesu m. a1. Christi ; per viscera misericordiae eiusdem Dei , &Domini nostri, omnes, qui nobiscum communionem non habent , ad concordiam , & reconciliationem ,& ut ad hanc S. Synodum veniant , invitat , T atque hortatur , utque charitatem , quod est vin- Colos. r. cntum perfectionis , amplectant ut , paeemque Christi exultantem in eordibus suis praese ferant , in quam vocati sunt, in uno corpore. Hanc ergo non humanam , Spiritus sancti vocem audientes , neyph b. obdurent corda sua , sed in suo sensu . non ambulan-Rom ' tes , neque s bi placentes , ad tam piam , & salutarem matris suae admonitionem excitentur, & conis vertantur . Omnibus enim charitatis offieiis S. Synodus eas ut invitat , ita complectetur.

Insuper eadem S. Synodus decrevit , fidem publicam in Congregatione generali concedi posse , eamdem vim habituram , ejusdemque roboris , &momen ri suturam , ae si in publica Sessione data ,& decreta suisset.

Iudictio futurae Sessionis. Adem sacrosancta Synodus Tridentina, in Spiritu

sancto legitime congregata , praesidentibus in ea eisdem Apost. dedis Legatis , statuit , & decernit , proximam futuram Sellionem habendam , & celebrandam elle feria quinta poli sacratissimum festum

Ascensionis Domini , qdae erit ἐie 14. Mensis Μaji

SEARCH

MENU NAVIGATION