Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

' s . QUAEST. CXLIX. ART. IV. xeserenari, Sc ad vitia, quae per virtutem tolluntur: Et seundum hoc sobrieνas maxime requiritur in iti-menibus , oe mulieribus . qui in iuvenibus viget concupistentiae delectabilis propter servorem aetatis; in mulieribus autem non est sum ciens robur meniatis ad hoc quod concupistentiis resistant . Unde se eundum Valerium Maximum , c Io, c. a. bmulieres apud Romanos antiquitus non hibebant vi

num . .

Alio vero modo , sobrietas magis requiritur in aliquibus, utpote magis necessaria ad propriam operationem ipsorum . Vinum autem immoderate sum-Ptum praecipue impedit usum rationis. Et ideo se se- ε, nibus , in quibus ratio debet vigere ad aliorum se eruditionem, & Episcopis, seu quibuslibet Eccle- si te ministris , qui mente devota debent spiritu aia se libus ometis infistere, & Regibus, qui per sapien- ,, tiam debent populum subditum gubernare , spe- D eialiter sobrietas india itur. Et per hoc patet responsio ad obiecta.

APPENDIX.

EX artie. habes primo : quomodo per rationem Rostendas , & recto in sensu intelligas , merito

insinuatum esse a scripturis , quod sobrietas magis, A non magis requiritur in personis maioribus. Quod magis r ut ad Tit. a. &. I. Tim. 3. & Proυ. 3 i. secundum quod extenditur in arg. I. 2. 3. Quod non magis; ut in arg. eontr. Secundo habes: quomodo per Tationem, intellectam tamen c. ut semper debet cum discretione proportionali , quomodo , inquam , Per rationem , ideas phanta sticum errorem Aquatiorum , qui sobrietarem adeo indiscrete dilexerunt , ut eius conservandri usa vinum evitandum dicerent etiam

pro calicis cmsecratione . Contra quorurn errorem

.est Matth. auia si Accipiens calicem gratias egit , &M dedit illis 'cens ; bibite ex hoc omnes ; hic esti, sanguis meus, ctrc. Non bibam amodo de hoc ge- nimine vitis usque in diem, &c. Ecce patenter per ly de hoe genimine υitis, quod Dominus noster semper, S ubique sobriissimus elegit vinum in conis secratione calicis , ct consequenter damnavit in hoe sobrietatem phantasticam Aquarioriam . Tertio vides : quomodo, &c.

32쪽

IEST. CL. ART. I. 'QUAESTIO CL.

De Ebrietate , in quatuor articulas divisa. D Euide considerandum est de Ebrietate.

Cirea hoe qucruntur quatuor. Primo . Utrum ebrietas sit peccatum. Secundo. Utrum sit peccatum mortale. Tertio. Utrum sit gravissimum peccatorum. Quarto. Utrum excuset a peccato.

Utrum Ebrietas sit peccatum. I I. q. I . a. q. ad 2. Et ad Ti. a. dict. r. f. Et a. Eib. Iect. I 2.1 AD Primum sic proceditur. Videtur, quod Ebrietas non sit peccatum . Omne enim peccatum

habet aliud peccatum sibi oppositaim ; sicut timidi . tali audacia , & pusillanimitati praesumptio opponitur : Sed ebrietati nullum peccatum opponitur . Ergo ebrietas non est peccatum . I. Praeterea . Omne peccatum est voluntarium: Sed nullus vult esse ebrius; quia nullus vult privari usu rationis. Ergo ebrietas non est peceatum.

3. Praeterea . Quicumque est alteri ballis peccandi, peceat . Si ergo ebrietas esset preMutin , sequeretur quod illi qui alio i invitant adi tum , quo inebriantur, pecearent. φuod videt π lae v lde durum . ' Q - 4. Praeterea. omnibus peccatis cora,ctio debetur: Sed ebriis non adhibetur eorrectio. dicit enim Gre-yorius, quod eum venia suo ingenio sunt relinquendi, ne deteriores fant , ' a tali tonsuetudine eυeGIantur. Ergo ebrietas non est peccatum. Sed Contra est , quod Apostol. dicit ad Rom. i I. Non tu eomessationibus, oe ebrietatibus. Respondeo dicendum , quod ebrietas duplieitee potest accipi. Uno modo, prout significat ipsum dein sectum hominis, qui accidit ex multo vino potatos ex quo fit ut non sit compos rationis: Et secundum Me ebrietas non nominae ev cm , sed defectum par nes em consequesνem ex fitilpa.

33쪽

Alio modo ebrietas potest nominare actum , quo quis tu hunc desectum incidit. Qui potest causare hrietatem dtipliciteν . Uno modo ex nimia vini sortitudine praeter opinionem bibentis .' Et se etiam ebrietas potes aeeidere sne peceato, praecipue si non ex negligentia hominis contingat : Et si e creditur Noe inebriatus fuisse, ut legitur Gen. y. Alio modo ex inordinata concupiscentia , & usu vini : Et ste ebrietas ponitur ego mecaltim , ω comoinetuν sub gula, fleui species sub genere. Dividitur

enim gula in comessationem , & ebrietatem , quae prohibet Apostolus in auctoritate inducta. Ad primum ergo dicendum , quod , sicut Philos. dicit in a. Et hic. c e. Ir. eis. med. D. S. 3 insensibilutas, quae opponitur temperantiae, non multum con

tingit. Et ideo tam ipsa, quam omnes eius species, quae opponuntur diversis speciebus temperantiae, ri mine carent . Unde & vitium , quod opponitur e-hrietati, in nominatum est . Et tamen si quis scienter intantum a vino abstineret, ut naturam multum .ravaret, a culpa immunis non esset.

Ad secundum dice adum . quod objectio illa proincedit de desectu consequenti, qui est involuntarius :Sed immoderatus usus vini est voluntarius ; in quo Peecati ratio consistit . Ad tertium dicendum, quod sicut ille qui inebri tur , excusatur a peccato , fi ignorat fortitudinem vini : ita etiam ille qui invitat aliquem ad bibenis

dum , excusatur a peccato, si ignoret talem esse conditionem bibentis , ut ex hoc potu inebrietur : Sed fi ignorantia desit, neuter a peccato excusatur. Ad quartum dicendum , quod aliquando eorrecti veccatoris est intermittenda , ne fiat inde deterior,tit supra dictum est . c q. 33. s. 6. a Unde Augustimus dieit in Epistola ad Aurelium Episcopum c quae

I sq.: parum ante med. eo. a. de eomessationibus , α ebrietatibus loquens: δε Non aspere, quantum emimia stimo , non dure , non imperiose ista tolluntur, , sed magis docendo , quam iubendo , magis minnendo, quam minando. sic enim agendum est cumis multitudine peccantium; severitas autem exercenisse da est in peccata paucorum .

APPENDIX.

Ex artici habes mimor quomodo per rationem Aeostendas, & in recto sensu intelligas, merito im inuatum fuisse a scripturis , quod eruietas est

34쪽

Ubi scito , praesupponi hanc maximam propositii vem , tanquam claram , alibique crebro adductam , quod scilicet , quicquid prohibetur a scripturis divinis, est peccatum. Sicut ex contrario, quicquid docetur a scripturis , est aliquid virtutis , vel utile. Isa. 48. Ego Dominus docens te utilia . Secundo, vides: quomodo ex his , si bene pensentur , atque applicentur, doctrina praesens, &c.

ARTICULUS II. 7as

Utrum ebrietas se peccatum mortale . I. a. qu. 88. ara. s. ad I. Et a. d. 24. qu. a. a. 6. con Est ma. ρυ. a. are. g. ad 3. Et Rom. I 3. Iect, 3.

AD Secundum sie proceditur . Videtur , quod e brietas non sit peccatum mortale. August. enim in Sermone de Purgatorio c qui es 4i. de Sanctis , partim a prinnio. Io. dicit, ebrietatem esse peccasum mortese, se βρ assidua et sed assiduitas importat circumstantiam , quae non trahit tu aliam speciem peccati: & sie non potest in infinitum aggravare , ut de veniali faciat mortale, sicut ex supradictis paret. c I. a. e. 88. a. s. Ergo si alias ebrietas nota est Meearum mortale, nec etiam hoc modo erit peccatum mortale.

I. Praeterea . August. dicit In eodem sermone et Quoties Hiquis in eibo, aut potu Hus Aeseis quam necesse es, ad minuta peetata noverit peνsenere. Peccata autem minuta dicuntur venialia. Ergo ebrietas, quae eausatur ex immoderato potu , est peccatum veniale . 3. Praeterea. Nullum peceatum mortale est D eiendum propter medicinam e Sed aliqui superflue bibunt secundum eousilium medicinae, ut postea per vomitum purgentur ; ti ex hoc superfluo potu s quitur ebrietas. Ergo ebrietas non est peccatum mortale a

Sed Contra est, quod in Canonibus A postol. c eam

I, ω 42. eo. I. conesi. legitur. Episcopus, aut m Presbyter , aut Diaconus aleae , aut ebrietati d D serviens, aut desinat, aut deponatur. subdiaconus m autem, aut Lector , aut Cantor similia faciens ,s, aut desinat , aut eommunione privetur i Simili is ter & laicus : is sed tales poenae non infliguntur

visi pro peccato mortali. Ergo ebrietas est peccatum

35쪽

Respondeo dicendum , quod culpa ebrietatis tacui dictum est, c ar. prisci consistit in immoderato usu, & concupiscentia vini . Hoc autem contin. Ait esse tripliciter . Uno modo sic , quod nesciat potum esse immoderatum, & inebriare potentem : Et

te ebrietas potes esse sne peccato , ut dictum est .c ar. yrsc. . Alio modo sic , quod aliquis percipiat potum esseam moderatum , non tamen aestimet potum esse inebriare potentem; Et sic ebrietas potes esse cum pec-rato veniali .a ertio modo potest esse, quod aliquis bene advertat, potum esse immoderatum , & inebriantem, &tamen magis inrit ebrietatem incurrere , quam a po-Ia abstitiere : Et talis proprie dicitur ebrius ; quia mora a recipiunt speciem non ab his quae per accidens eveniunt praeter intentionem , sed ab eo quod cit per se intentum. Et se ebrietas es peccatum maria. e: quia secundum hoc homo volens, & sciens privat se ulu rationis , quo secundum virtutem opera-aur , & peccata declinat et & sic peccat mortaliter , fericulo peccandi se committens . Dicit enim Amiairos in lib. de Patriarchis r c seu lib. I. da Abra iam, e. 6. non procul a f. ,, Vitandam dicimus e-α, brietatem, per quam vitia cavere non possumus.s, Nam quae sobrii cavemus , per ebrietatem ignor--,, tes committimus. Unde ebrietas , per se loquendo, est peccatum mortale.

Ad primum ergo dicendum, quod induitas iacit

Morietatem eme peccatum mortale , non Propter solam iterationem actus , sed quia non potest esse quod homo assidue inebrietur , quin sciens & vo-Iens ebrietatem incurrat ; dum multoties experitur fortitudinem vini , & suam habilitatem ad ebrieta-

secundum dicendum , quod plus sumere in ci--, α potu, quam nece me sit , pertinet ad vitium smae , quae non semper est peccatum mortale e Sed pus tumere in potu scienter usque at ebrietatem , ψς γ,Uςς tum mortale. Unde Atii dicit in 1 o. Onteil. c. cap. II. ante med. to. I. J Ebrietas longe essu me ἰ m fereberis , ne appsopiaquet mihi , crapulastitem nonnunquam subrepsit serυo tuo . Ad tertium dicendum , quod , sicut dictum est L q. 14r. a. 6. cibus , & potus est moderandus, se- Cunia um quod competit corporis valetudini. Et ideon cut quandoque contingit, ut cibus, vel potus, qui en moderatus sano , sit supernuus infirmo ; ita e-

36쪽

QUAEST. CL. ART. III. I

super suus sano, stat moderatus infirmo. Et hoc modo cum aliquis multum comedit, vel bibit seeundum consilium medicinae ad vomitum provocandum, nota est reputandus superfluus cibus, vel potus. Nec tamen ad vomitum provocandum requiritur, quod fit potus inebrians; quia etiam potus aquae tepidae vomitum causat. & ideo propter hanc causam 'non excusaretur aliquis ab ebrietate.

APPENDIX.

EX art. habes primo: quomodo per rationem & stendas , & in recto sensu intelli 'as , merito emea scripturis, concilio, & canonibus Apostolorum infinuatum ; quod ebrietas est peccatum mortale . Acanonibus quidem Apostolorum : secundum quod extenditur in arg. eo iri A scripturis vero ; ut Isa. c. s. Veh, &c. ad ebrietat feetandam . 'θ, yc. ad miscendam ebrietatem , dic. 28. Heb tornuae superbiae ebriis . Et Gat. I. Item i. Co . I. Aut ebriosus, aut, Sc. etim huiusmodi nec cibum fumere . A concilio aurem Triae sess. 6. cap. II. uti se iliret divina lex a regno Dei excitidie non sitim inmeles , Ied γ f- deles quoque fornicarios, molles, ebriosos , ceterosqυσOmnes , qui lethalia eommittunt peceata. Hae et ibi. Secundo vides: quomodo ex his, si bene pensentur , atque applicentur , doctrina praesens Angelica vici Dsim declaretur, & confirmetur.

ARTICULUS III. 726

Utrum ebrietas si graυissmum peccatorum AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod ebrieta&sit gravissimum peccatorum . Dicit enim Chrysost. c. Hom. 38. in Maleb. inter med. oe f. quod nihil ita es daemoni amieum, si e ebrietas , oe Iisseivia, quae es mater omnium vitiorum. Et in Decr. dicitur dist. 33. e. q. Ante omnia Gericis vitetur ebrietas , quae omnium vitiorum fomes , oe nutνix o .

2. Ρraeterea. Ex hoc dicitur aliquid esse peceatum , quod bonum rationis excludit. Sed hoc maxime facit ebrietas. Ergo ebrietas est maximum peccatorum. 3. Praeterea. Magnitudo culpae ex magnitudine poenae ostenditur: Sed ebrietas uidetur esse maxime puis

nita. dicit enim Ambr. l. de Elia oe jejun. c. I. ante med. quod non esset in bomine semitus , se non fussu ebrietas . ErSO ebrietas est maximum pecca

torum. -

37쪽

- , QUAEST. CL. ART. III.

Sed Contra est , quod secundum Gregor. I. 33-

agro I. c. o. ante med. implic. a vitia spiritualia sunt maiora , quam carnalia: Sed ebrietas continetur inter vitia carnalia. Ergo non est maximum peccatorum.

Respondeo dicendum, quod ex hoc dicitur aliquid esse malum , quod privi bonum. Unde quanto majus est bonum, quod privatur per malum, tanto malum gravius est. Manifestum est autem, quod bonum divinum est maius, quam bonum humanum. Et ideo peccata , quae sunt directe contra Deum , fiant graviora peccato ebrietatis , quod directe opponitur bonorationis humanae . Ad primum ergo dicendum , quod ad peccata intemperantiae maxime homo habet pronitatem , propter hoc quod huiusmodi concupiscentiae , & delectationes connaturales nobis sunt. Et secundum hoc dicuntur hujusmodi peccata esse maxime amica diab Io, non quia sint aliis graviora, sed quia sunt apua homines frequentiora. Ad secundum dicendum, quod bonum rationis impeditur dupliciter : Uno modo per id quod est contrarium rationi: Alio modo per id quod aufert usum rationis . Plus autem habet de ratione mali ia quod contrariatur rationi, quam quod ad horam usum rationis au sertia usus enim rationis potest esse & bonus , di malus, qui tollitur per ebrietatem . sed bona viris tutum , quae tolluntur per ea quae contrariantur rationi, sunt se ira per bona Ad tertium dicendum, quod servitus est consecuta ex ebrietate uccasionaliter, inquantum Cham maledictionem servitutis in sua posteritate accepit propter hoc, quod irrisit patrem inebriatum . non autem servitus fuit directe poena ebrietatis ἀ

stendas, merito insinuatum fui ne a Scripturis . di Gregorio, quot ebrietas non est maximum Pecca torum. A Gregor. quidem : ut in arg. coni. A Scri-Pturis vero in simili, qu. I 48. ar. 3. aρρend. & quia λυ8. a Dappeni Acundo, videς Quomodo, 3co α

38쪽

QUAEST. CL. ART. IV. ARTICULUS IV.

Utrum ebrietas excuset a peccato.

g. a. a. a. ad M

AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod ebrieistas nota excuset a peccato. Dicit enim Philos ius. Et hic. ce. I. ante med. to. S. quod ebrius mereturistiplices mulctationes . Ergo ebrietas magis aggravat

Peccatum, quam excuset.

tum, sed magis augetur e Ebrietas autem est peccatum . Ergo non excusat a peccato.

quod sieut ratio hominis ligatur per ebrietatem, ita ligatur per concupiscentiam : Sed concupiscentia non excusat a peccato. Ergo etiam neque ebrietas. Sed Contra est , quod Loth excusatur ab incestu Propter ebrietatem , ut Aug. dicit contra Faustum. c L aa. e. O . to. 6. Respondeo dicendum , quod in ebrietate duo attenduntur, sicut dictum est; a. r. hu. q. scilicet des estis consequens, & actur praecedens. Ex parte autem,taefectus consequentis , in quo Iigatur usus rationir , ebrietas habet excusare a peccato, inquantum causat invoIuntarium per ignorantiam ἀSed ex parte actus praecedentis videtur esse distinguen diura: Quia si ex actu illo praecedente subsecuta eR ebrietas sine peccato, tunc peceatum sequens totaliter excusatur a culpa : sicut forte accidit de Loth. Si autem actus praecedens fuit culpabilis se nomrotaliter aliquis ex fatur a peerato sequente ς quod scilicet redditur voluntarium ex voluntate praecedentis actus, inquantum scilicet aliquis dans Operam rei illicitae incidit in sequenς peccatum, Diminuitur tamen peccatum sequ/ns, sicut & diminuitur ratio voluntarii . Unde August. dicit contra Faustum , cum βρ. est. quod Loth eulpansis es, non quantum siti intestis, sed quatum ebrietas meruit . Ad primum ergo dicendum, quod Philos non dicit , quod mereatur graviorem mulctationem ebrius, sed quod mereatur duplicem mulctationem propter duplex peccatum in

Vel potest dici, quod loquitur secundum legem e iusdam Pittaci , qui, ut dicitur in a. Politicor. csn f. m. s. a statuit, quod ebrii, si percuterent, plus Puni

39쪽

16 QUAEST. CL. ART. IV.

Tentur, quam sobrii; quia pluries iniuriantur : In quo, ut Aristot. ibidem dicit , videtur magis respexisse ad utilitatem, scilicet ut cohiberentur iniuriae, quam ad veniam , quam oporter h bere de ebriis, propter hoc quod non sunt sui compotes . Ad secundum dicendum , quod ebrietas habet excusare peccatum , non ex parte qua est Peccatum ,

sed ex parte desectus consequentis , ut dictum est ,

c in cor. art. J , ἰAd tertium dicendum , quod concupiscentia non totaliter ligat rationem, sicut ebrietas, nisi sorte sit tanta, quod faciat hominem insanire . . iEt tamen passo concupiscentiae diminuit peccatum ; quia levius est ex infirmitate, quam ex malitia peccare.

Ex artic. habes primo: quomodo per rationem Rostendas , &in recto sensu intelligas, merito insinuatum fuisse a scripturis ,& Augustino, quod ebrietas exeusat a peccato sequente illam. A D. August. quidem: ut in arg. contri & cor p. fin. A scriptur. vero per hoc, quod dicitur Osee ψ. Vinum, oe ebrietas auferunt tor. Hoc est . Vinum usque ad ebrietatem potatum aufert cor, idest iudicium mentis. Patet enim , quod sine iudicio mentis , seu usu rationis, non potest alicui imputari peccatum hoc est, patet , quod non habens iudicium mentis , seu usum. liberum rationis , ut sunt pueruli furiosi in furia existentes, amentes in amentia cis stituti, non Potest peccare: &consequenter patet, quod, si talis peccat ratione alicuius lucidi intervalli mentis habiti in actu praecedente, ut de ebrio dicitur in tex. cor p. tunc minus ponderatur peccatum eius . In cuius signum dicitur Eccl. 3I. Ebrietatis animo itas, imprudentis offensio . Hoc est . Nullus sere, nisi imprudens, reputat se offensum ; quando animositas ebrietatis, id est , quando temeraria audacia hominis eishrii offendit eum . Unde nec ad verba stultorum , vel ebriorum quasi exacerbatus respondebit unquam sapiens immo ad iocum ferme omnia ebriorum ma

Iedicta prudenter inflectet. Osea ergo per dictum it Iud , Ebrietas aufeνe tor, scholai icis Theologis radi-caliter monstrare voluit : quod ebrietas aliqualiter excusat a peccato sequente . Quot vero, & quanta, ex abundanti loquendo , peccata sequantur ebri tatem , & consequenter, quam vigilanter fugienda sits brietas, vide Proverb. 23. ly Cui vehes oujus patri

40쪽

QU EST. CLI. ART. I. IIveb, eui rixa, &c. usque iii finem; item Eceles 3 r. ibi, Multos enim extermina υ it vinum, &c. usque in finem. Item & alibi . Secundo vides : quomodo ex his bene pensatis, & applicatis, declaretur, & conis firmetur vicissim Angelica doctrina praesens.

QUAESTIO CLI.

Do castitate, in quatuor articulas divisa. DE inde considerandum est de Castitate.

Et primo. De ipsa virtute castitatis . Sacundo. De virginitate, quae est pars castitati et . Tertio. De luxuria, quae est vitium oppositum. Et eleea primum queruntur quatuor. Primo . Utrum castitas siit virtus. Secundo. Utrum sit virtus generalis .

Tertio. Utrum sit virtus distincta ab abstinentia. Quarto. Quomodo se habeat ad pudicitiam.

ARTICULUS I. 728

Utrum Casitas si υirtus. 3. Eth. Iect. 22. AD Primum sic proceditur. Videtur, quod eastitas

non sit virtus. Loquimur enim nunc de virtute animae..' Sed castitas videtur ad corpus pertinere :dicitur enim aliquis castus ex eo, quod a i qualiter se habot ad usum quarundam corporis partium . Ergo castitas non est virtus.

citur in 1. Ethicor. : e. 4. γ 6. to. s. Sed castitas non videtur esse aliquod voluntarium, eum per vio Iaritiam auferri videatur mulieribus violenter oppressis. Ergo videtur, quod astitas non sit Virtus.

qui infideles sunt casti. Non ergo castitas est virtus.

Sed castitas inter fructus ponitur , ut patet ad GaI.

Sed Contra est , quod August. dieit in lib. de deiscem chordis: ce. 3. a med. to. 3. Ctim debeas in visexute praecedere &xorem , quoniam eassitas in virtus,su sub iano impeeta libidinis cadis , ω vis uxoremmam esse υ Dicem Respo adeo dicendam, quod nomen eastitatis sum.

SEARCH

MENU NAVIGATION