장음표시 사용
61쪽
etymologia ad etymologatum valere tantum negative, veluti non sede meo tuum, ergo non est mutuum, sicuti valere dicimus a genere ad speciem,& ita argumentatur Legissator in est.2.9.appellata,ab etymo togato vero ad etymologiam astirmative veluti est mutuum, ergo fit de meo tuum,sicuti de specie ad genus. Haec regula limitari potest tri-sariam ; & primo non procedere, quando etymologatum esset etymologia generalius, quod non inuenitur, nisi tantum in priuilegio, plus enim est dicere priuilegium quam priuata lex, in hoc casu arguine tum valebit negative ab etymologato, Uirmative vero ab etymolo gia. Secundo limitatur non procedere,quando etymologia se haberet
aequaliter cum etymologato, tunc valeret argumentum omni modo,
prout est videre in etymologia donationis,quae dicitur doni datio,iam tum enim est dicere donatio quantum doni datio,&in hac etymol gia potest saluari prima opinio. Tertio limitabis non procedere, quando etymologia excederet etymologatum,& etymologatum etiam ex cederet ipsam etymologiam, prout videtur in etymologia iurii, quod dicitur a furvo, vel in etymologia possessionis, quae dicitur a pedum positione, quo casu nullo modo valebit argumentum nec Hirmative, nec negative. Ad tertium, ad essentiam mutui plura desiderantur: primo, res ipsa, qua non interueniente, non potest dici mutuum , sed potius pactum de mutuando, text. est in l.qui pecuniam, si eod. si certum petat. ubi si promittit mihi Titius se mutuaturum tali die, eritin mea potestate recipere pecuniam,& sic obligari. Et adeo res desideratur ut a re denominetur, ut supra admonuimus,in latum, ut impossibila sit,quepi ex mutuo obligari in plus quam quod recepit,& ideo si r cipio decem mutui nomine cum pactione, ut restituam undecim, obligatio non contrahitur,nisi in decem,l rogasti, S si tibias .eod. Secundo
requiritur in mutuo traditio rei, &sic enumeratio pecuniae actualiter iacta est, verum quod si pecunia ex alia causa reperiretur, penes mutuatarium non esset necessaria traditio, iuxta text. not.in l.certi condi,ti,S.fin.ff.eod. Tertio desideratur consensus, id est, ut eo animo tradatur pecunia,ut accipietis fiat ex causa mutui, & ut eo animo accipies accipiat, ut ex eadem causa sciat se teneri ad restituendum, igitur non omnisenumeratio perficit mutuum, linon omnis, is eod. unde ratione dissensus vitiatur mutui contractus i. si ego, & f si tibi,Ceod. Et quainuis consensum desideret mutuum, non tamen a consensu denomina
62쪽
IN TERTIUM LIB. INSTIT. CIVIL. ci
tur,eχ eo, quia ut supra diximus non perficitur, nisi re interueniente. si ergo a re perfectionem reci pit, a re denominatur. Quarto requiritur, vires, quae mutuatur consistat pondere, numero, vel mensura,&sic notabis non in omnibus rebus cadere mutuum, nisi in supradictis, ut hic, di in dicta l. i. g.mutui datio, fi eod. &quamuis omnia videantur poste dari vel ad numerum, vel ad mensuram, vel ad pondus, non tamen omnia dicuntur consistere numero, pondere,& mensura, verbum enim hoc consistere importat ut res suum esse,atque commercium retineat,vel in numero,vel in pondere, vel in mensura, prout notabiliter Bart. explicat in dicto S. mutui datio. Sideratione quaeratur, quare tantum in ijs rebus cadat mutuum, respondeas auctoritate tex.in dicto
S.mutui datio,quia eae res functionem recipiunt in genere suo, Recipem re functionem nil aliud est,nisi dari rem ad eum casum, pro quo destis nata est, pro cuius rei notitia, est sciendum, omnium rerum de mundo quasdam habere usum a proprietate separatum, & in ijs mutuum non cadit, quasdam quae habent usum cum proprietate unitum, ita ut prae dictis uti non possimus sine ipsarum consumptione, prout est vinum, Bumentum,oleum,argentum, & pecunia numerata, ct in his rebus cadit mutuum; nam in ijs rebus est tanta similitudo, quod una res per omnia vice alterius fungitur,dum enim mutuamus vinum,quando postea restituitur aliud vinum, videtur restitui vinum quod mutua uimus. Et idem est in caeteris supradictis rebus, quae omnimoda similitudo cum non cadat in caeteris speciebus. hinc statutum fuit in caeteris speciebus mutuum cadere, quia aliud pro alio inuito creditore solui non potest, de qua re ultra Scribentes in dicto g.mutui datio eleganter, per dua renum in lib. I. Disputationum C. XIIII. Secundo requiritur,quod resti tutio non fiat in eadem specie, postquam ut diximus eae res, in quibus mutuum cadit, non habent usum separatum a proprietate,igitur praedictis uti no possumus sine consumptione, cum ergo mutuentur ut via mur,& uti non valemus sine consumptione. merito in eadem specie
restitutionem fieri impossibile est, quod si fiat, vel commodatum erit,
vel depositum,vel alius contractus,ita notat texta in d.l. 2 .in principio. Est verum, quod s mutuatarius non egens re mutuata, eandem restis tuit adhuc eo casu erit mutuum, quia species illa,quae restituitur, dicitur restitui sub consideratione generis, & non speciei ita Scribentes post glos. in d. l.a. Et quamuis contra hoc quintum requisitum vide
63쪽
tur texti noster obstare in vers. & quando quis dum ait textiquandoque restitutionem faciendam esse non in hisce rebus, igitur vlplurimum sunt restituendae eaedem res cum dictio ista quandoque praesu ponat regulam in contrarium. Ad hoc occurras omissis nonnullis alijssolutionibus,dictionem istam quandoque exponi hic,pro aliquo tem- pore, ut sit sensus, quod quamuis mutuatarius dominium consequatur rei mutuatae, tamen non per hoc potest dici donatarius, sed in aliquo
tempore teneretur restitutionem facere non in eadem re. Sexto requiritur , ut restitutio fiat in eodem genere, & genus hic capitur pro uno illorum consistentium pondere, numero, vel mensura, si enim mutuo mentum, non potes tu rest ituere pecuniam, sue aliud genus, alias non mutui diceretur contractus, sed vel venditionis, vel alius innomi, natus , iuxta Bart. distinctionem in d.l.a. Requiritur postremo, ut d minium transeat in accipiente; hinc mutuum dicitur, quia de meo debet fieri tuum,ut in d.I. i .g.appellata,intelligendo hoc, out Scribe tes etiam aduertunt in I.singularia,ifeod. In ijs omnibus consistit m tui substantia,& per consequens sne praedictis no potest dari mutuum, nec cotra praedicta pacisci,ut traditur in d.l. a. Alia sunt,quae dicuntur naturalia mutui, scilicet ut restitutio fiat in eadem quantitate,& qualiatate , & contra hoc bene pacisci potest, l.cum quid, iLeod. Advertas etiam,quod in mutui contractu considerantur quatuor,scilicet natura: secundo consuetudo: tertio aptitudo: & demum actus ; de quibus h bemus hic gl. in verbo mutui & examinantur late per Bar.in d.l. 2.f.us .eod. Quoad quartam quaestionem respondeas mutui duplicem esse speciem, alterum civ.alterum nai. civ. etiam duae sunt species, unum quod dicitur mere ciuile, veluti quando quis nulla re recepta, sed sub aliqua spe confitetur in aliquo chirographo recepisse, quod verε non recepit mutui scilicet nomine. de qua mutui specie non agit hic Iust. sed in tita inst. de litterarum obligation. alterum est mutuum civ. cui natura cooperatur per subsequentem enumerationem, quando scilicet Post interpostam stipulationem de mutuando, superuenit actualis enumeratio, adimplens ipsam stipulationem, de quo late Scribentes in discto S. appellata. Nat. quoque mutuum in duas alias subdiuiditur sp
cies, unum quod dicitur nat. cui ius civ. cooperatur per subsequentem enumerationem, veluti quando mutuatur pecunia aliena, vel mutuatis, qui potestatem tranaterendi dominium non habet, hoc mutuum
64쪽
, ab initio non valet, potest tamen reconciliari ex post facto multis mori, dis,de quibus per gloss.& Scribentes in dicto S.appellata. Alterum est
γ mutuum, quod appellatur mere nazin quo concurrunt omnia supradia
Eta requilita, &de hoc agit Bartol. hic. Quoad ultimum datur actior I ad consequendam rem mutuata, quae appellatur ccrti conditio, ut in l. t certi conditio, Teod. si cer. pet. condatio quae est idem,quod actio peri sonalis, S. appellamus,infide actionibus,& unde dicta si,declarat Iason, ibi,dicitur certi, quia datur ad certum semper,& tunc dicitur certum, i quando apparet quod quale, diquantum, scortum,is eod. Est conteni lio, num isthaec certi raditio sit una talum, quae datur ex omnibus cor i tractibus,in quibus aliquid certum petitur,vel duplex una. s.generalis, quae datur pro quolibet contractu. altera vero specialis,quae datur tan- pro mutui contractu, dc est communis & verior opinio esse dupli cem,pro cuius articuli veritate ultra Scribentes hic ate per alios in da.
i Bligatur quis re, non solum in mutui contractu , verlim etiam in i indebiti solutione, qui enim indebitum accipit ab eo, qui per e
rorem soluit, ligatur perinde ac si mutuum accepisset. Pro cuius m teriae cognitione, ut intelligamus an & quando in debitum accipiens obligetur, sunt distinguenda quatuor capita, aut enim soluitur a scien- te scienti, & tunc non obligatur accipiens,& per consequens non datur
repetitio,ex eo,quia censetur donatio,i.cuius per errorem, ride reg.tur.
Aliquando & secundo soluitur indebitum asciente ignoranti, & tunc licet solutio ista non sapiat donationem, ratione dissensus accipientis, tamen adhuc non datur repetitio prout ita concluditur per Scribentes in Rub. s. eod.deconditione indebiti. Aliquando & tertio soluitur indebitum ab ignorante stienti, & tunc non solum datur conditio indebiti contra recipientem, verum etiam conditio furtiua, quia qui falso creditorem se simulat sur est .falsus S. i. fide surtis. Aliquando & postremo soluitur indebitum ab ignorante ignoranti,quo casu si quaeriturnum semper soluenti detur conditio indebiti ad repetendum, distinguas qnatuor genera indcbitorem, quoddam enim estomni iure iudebitum, quando id quod soluitur, nec naturaliter, nec ciuiliter dcbetur, 'ia I tunc
65쪽
tunc indistincte accipiens obligatur,&soluenti datur conditio Inde biti ad repetendum, ut per discursum totius tit. is& C. eod. de condi. tione indι biti. Quoddam secundo est indebitum naturaliter, sed ciubliter est debitum, exemplum habes in eo, qui sub spe futurae numera . tionis confitetur recepisse quod non recepit, de qua materiain L in contractibus, C. de non numerata pecunia, aliud habes exemplum in eo,cui creditor pactum secit de non petendo, ut in l.si unus,*.pactus .
de pactis. & hoc pariter indebitu quoquo modo solutum sit, repeti pse test, ut est gl. & ibi Scribentes in Q.Leod. & alia gl.notabilis in l.cum quis, C. de iuris di facti ignorantia. Quoddam tertio est indebitum cis uiliter, sed naturaliter debitu, quod potest exemplificari multifariam;& primo in omnibus obligatis ex pactis nudis, pactum enim nudu n turaliter tantimi obligat paciscentem, per ea, quae diximus in praec denti tit Potest etiam dari aliud exemplum in omnibus scilicet relictis in voluntate minus sollemni, ut in l.fideicommisitim, Eeod de condiatione indebiti. Sic secundo in vero debitore per sententiam absoluto. ut in l. Iulianus verum debitorem, ff. eod. de conditione indebiti. Si quaerimus an hoc indebitum ciuiliter cum naturaliter sit debitum, si fuerit per errorem solutum an possit repeti. euiter distinguas sic, Maut soluitur ignorantia iuris , di non datur repetitio, aut ignorantia f probabilis, de regulariter repeti potest d. cum quis, & l. error, C.ad legem Falcidiam. Et quae dicatur ignorantia iuris, quaeue facti docet text.in l. i. in de iuris & facti ignorantia. Est diuersitatis ratio inter i ris & facti ignorantiam,quia ius cum habeat cereos fines,unusquisque illud scire tenetur,& neminem excusat, at iacta cum sint incerta & variabilia , etiam prudentissimos fallere possunt,I. iuris ignorantia,ff. de iuris & facti ignorantia. Quoddam quarto est debitum viroque iure, sed ope exceptionis indebitum,si tale indebitum solueretur, si quidem soluens esset tutus exceptione dilatoria, regulariter ei non daretur repetitio, l .indebite Teodem. Si vero est tutus exceptione peremptoria, subdistingLas quoque, quod aut est exceptio favorabilis prout est e ceptio Velleiani, & soluenti indistincte datur repetitis d. l. qui exceptionem,ff eod. aut est except io odiose,prout est Macedoniam,& tunc aut soluit ignorantia iuris, & non datur repetitio, aut ignorantia facti,ci datur repetitio, l. . Ead Senatusconsum Macedonianum. Aduertendo,quod quando dubitatur mun exceptio sit peremptoria,vel dilo. toria,
66쪽
etoria,in dubio praesumi perpetua, ut inlatissicit, Ceod. De hac materia habes per gloss& per Scribentes late in L 1.Teod. & in disti Icum quis,& in cap. r.extra de solutionibus.
CElebratur re non solum contractus mutui atque indebiti, de quibus hucusque diximus, verum etiam contractus commodati, de quo hisen unquam enim commodatum potest dici perfectum,nili commodatarius rem acceperit ad certu usum,& ex unius receptione obligatur ad ipsam rem restituendam, in aliquo non deteriolatam. Proeulus contractus faciliori aditu de nonnullis videdum erit: primo quid sit,& unde dicatur: secundo quo pacto differat a procario atq; mutuo: tertio quae actio ex eo oriatur: quarto & postremo in illo quid veniati Ad primum potest commodatum sic describi, quod sit contractus, qui
celebratur traditione rei, usu non consumptibilis gratis facta, cum spe recipiendi eandem finito usu. Dicimus contractum hunc celebrari traditione, per eum nec dominium, nec possesso penes commodata rium transeunt, sed tantum usus, ut in l.rei commodatae, in eod. con modati, non intelligendo de usu seruitutis, sed de quodam usu facti. Ponimus rei quia commodati contractus a re persectionatur, & quousque non traditur, non potest dici commodatum, sed potius pactum de commodado uxta tradita per Bart.in l.iuris gent.fnde pactis. Ponismus etiam v su non copsumptibilis quia si per commodatum transse tur tantum usus, necessario sequitur in illis tantum rebus cadere commodatum, quae usum separatum habent a proprietate. est verum quod ad pompam potest etiam cadere commodatum in rebus, quae consumuntur usu, prout habes text. notabilem in l. 3. S. fin. cum l. sequenti Ke . commodati. In quo commodato ad pompam potest aliquid re cipi sine crimine usura prout communiter tenetur in l. et .ssis certapetat. Addimus gratis factaὶ quia merces est contraria commodam,qua interueniente, desinit esse commodatum, & appellabitur vel locatio,vel innominatus contractus, iuxta tradita per Scribentes in d.L a .issi certi petat. Adijcimus quoque cum spe recipiendi eandem rem ut denot mus obligari commodatarium super restitutione eiusdem rei in aliquo
67쪽
mus sinito usu,quia astringitur commodans stare commodato, quous. que commodatarius usus sit, nam commodare ab initio est in volit te commodantis, sed stare commodato est necessitatis, I.in commod to. g. sicut, is cod. est verum, quod s commodatarius intra terminum. statutum non sit usus re commodata , esto quod impedimento iusto non fuerit usus, adhuc tamen restituere icnetur,prout ibi testatur glos. Appellatur commodatum, quasi cum modo datui idest, cum certa temporis praefinitione, nam semper commodatum, ut sit comulod tum debet fieri ad certum & praefinitum usum, uti r. Ad secundum differt commodatum a praecario praecipue in quatuor: primo quia prae earium conceditur ad usum indeterminatum,sed commodatum,ut di
, imus,ad usum determinatum. Secuuda est potabilis differentia,quia commodatum non potest repeti iis usu sinito dicto Susicut, sed praecorium potest repeti ad voluntatem concedentis,ut habes tex. & ibi glosi in l. i. ubi etiam Legistator describit,quid sit praecarium,ff. de cario.
Tertio incommodato venit omnis culpa , ut insta sed imp cario non venit,nisi lata, ut habes notabile text. dantem diuersitatis rationem iad quaestum, Reum, T de praecario. Postrema est disserentia, quia per commodatum non transfertur possessio in commodatarim, dicta I. rei
commodatae, E. eod. sed per praecarium transit possessio saltim natur Iis, i. & habet, g. cum, s. de praecario. de ratione diuersitatis tradunt Scribentes inter alios Decius in I contractus, de regulis iuris. Disserta mutuo praecipue in tribus ; primo quia mutuum fit in rebus, quae usu consumuntur, dicta l. a.ffsi certum peta& in princimthinostri, at com modatum in rebus cadit, quae usu non consumuntur, dicta l. 3. in fine, secundo nascitur secunda differentia, quia per mutuum transit domi nium in accipientes,non autem per commodatum, ut dirimus. & ideo in mutuo non estiacienda restitutio in eadem specie, sed in eodem genere, dicta l. r. in princip. si certi pet. at in commodato facienda est in- .ctitutio in eadem specie. Et demum mutuatarius tenetur de casu, i incendium, C.s cert. peta commodatarius vero minime, nis tantum de culpa, ut inst. Quoad tertium chaplex oritur actio ex contractu minmodati, una directa,altera contraria, ct ita in C rubricatur commodati vel contra,id est,de directa vel contraria commodati actione.. Directa datur commodanti aduersus commodatari ad recuperandam rem
.mmodatata, quae actio intentari minime talest,nisi usu finito, ut si
68쪽
rra; add.incomminuto, sicut. & non solum datur aduersus ipsum
commodataruam , verum etiam aduersus haeredes commodatarij, ut est textun l. I S. hines, Teod. et cum fit bonae fidei actio, in ea permit titur iurare in litem,dicta l. 3.f. penultimα Contraria vero actu, datur commodatario aduersus commodantem hinc dicitur contraria,ex eo, a datur contrariae: parti. Locum habet actio haec contraria in iij casibus; primci quando commodatarius perdidit rem commodatam 5 extimationem soluit, si postea dominus recuperat rem illam, agere potest comodatarius ista contraria, vel Ad onsequedam rem, vel printili quod ei soluit, i. in commodato, Si fin .seod. Secudo locum habet, quando commodatarius necessaria fecit ex nsas in re collamodat , Ad illat recuperandas, hinc contrariam habet actionem, l.ipaebus S, sessunt, se eod. aerii locum habebi adem actio, quando commincauu malitioso cqmmodauit vasa vitiosa, & vinum effusum est, si ii . alio modo ceu rnpium .dicta Lin rebus, penuit. Ceod. Et demum eg Hem Obitur a ctio, quando commodans surripuit, rem commodatam, di fecit in extimationem ei soluat, ut in i rem, Ceod. Ad ulturuim si Muaerimm, de quo teneat commodatarius, conclusiue distinguamus si quod aliquando celebratur commodatum gratia dantia , exemplitificando in sponso, qui ornamenta mittit sponis, ut magis ornata adsis deducatur, vel in e qui istrionibus vestimenta comodat, & tunc non venit,nisi dolus & lata culpa, dicta l.si vi certo,& interdum,iLeod. Aur commodatum sit tam gratia dantis, quam rccipientis, veluti comm do tibi argentum pro conuiuio communis amici a te inuitati ; tunc te netretur commodatarius dedulo, lata,& leui eulpa,ut in da.in rebus,GIaec ita Leod. Aut commodatum se gratia recipientis prout pluri'mum & tunc vehit omnis culpa etiam leuissima, ut hic, di indicta trivi certo, S. nunc videndum, iLeod. De casu vero commodatarius non
metur iis culpa praecesseriscasum, Gempli sicando, prout est in teri.
T On Blum Atmntractu mutui, indebiti, & commodati nascitur obligatio ex re , verum quarto hie in contractu depositi, si enim penes amicum aliquid depono custodiendum , amicus, qui depos
eum accipit re obligatur adrestituendum ipsum depositum, quando
69쪽
eumque repetitum fuerit. potest enim depositum ad libitum depone
eis peti .l. I.S. penas eod. Pro cuius contract notitia, videndum erit
primo quid sit, dc unde dicatur: secundo quot uplex sit depositum: te tio quae actio ex eo oriatur :& demum de quo teneatur depositarius. Ad primum praemittas duos terminox, depositum scilicet, & sequestrum,depositum se habet ut genus, & in ipso deposito inest sequestrii, ut species, i. proprie, dcl. licet, iLeod. In genere consideratum deposi,
tum amplectitur duas species, scilicet sequestrum de depositum in specie,inter quod sequestrum,& specificum depositum, est ista differentia, quia depositum fit ab uno, sequestrum vero fit a pluribus contendentis bus super possessione illius rei sequestratae, ut in I.sequester ae de ver signific.de late ibi super hoc per liciatum. Depositum de quo agimus, describitur se, quod alicui custodiendum datum est, ita Vlpianus de scripsit in l. i. Te . per quam descriptione iam apparet depositarium
non consequi super re deposita aliquod ius, nisi tantum custodiam, vide verbum datum est declarationem recipit, ut dominij translationem non recipiat secundum eius naturam, ex illo verbo praecedenti cust
diendum. Appellatur depositum quasi tostum pene dem amici, di dictio illa de denotat scilicet depositum in totum commissum esse fidei amici, tote eod. Vlpiano ubi suptiu Ad secundum depositide quo agimus duae sunt species, Vnum quod appellatur regulare,est rum vero quod dicitur irregulare. Illud appellamus regulare depos
tum , in quo obseruantur sines, atque natura deposti. fimi enim fines depositi hi, ut depositarius nec dominium, mepossessionem consequatur,l.licet, S.rei depositae, sLeod. de quod plus, ut non possit de post rius uti re deposita,quod si fecerit,furti crimine non carebit,l C.eod. Irregulare vero depositum est, in quo transgrediuntur fines ipsius depositi, de quodam modo eius alteratur natura, ita ut dominium de possessio rei depositae transeant penes depositarium, & per hoc, ut posist depositarius uti sine furti crimine,quod exemplificatur in illo depinsito, quod fit in pecunia numerata,vel penes amicum, vel apud argentarium, de sic bancum publicum. de quo irregulari deposito loquitur text.in j.Lucius, in fine, de inlaetes sponsaliorum,ste . noc depositum, quod irregulare nuncupatur, mutui naturam dicitar habere, di fruaeritur, quare mutuum non sitNum concurrant mutui substantialia,
e quibus diximus in principio huius titulis respondeas ex e quia qui
70쪽
pecuniam ad numerum deponit, non intendit recipienti mutua re, sed penes eum deponere, licet quodam modo videatur pecunia credita,dein contractibus quod principaliter agitur attenditur, non aurem quod secundario euenit, i.si quis nec causam, st. si cert. pct. Quod sit potius depositum, quelis mutuum nonnullae resultant utilitates. Prima quia depositum est contractus bonae fidei,mutuum vero stricti iuris,g.actionum, inst. de actionibus. dehinc resultant omnes illae utilitates, lux considerantur inter iudicia bonae fidei.& stricti iuris,de quibus in dii 5. actionum. praeterea depositum habet executionem paratam, quod non est in mutuo, lin. C. depositi, insuper in deposito non potest op soni exceptio compensationis. l.fi.C.de compensationibus.& demum non habet locum reg.qui prior in tempore potior in iure,iuxta notabilem text.inl.s hominem,S.fin.ff.eod. depositi. Ad tertium ex depositi contractu duae oriuntur actiones, altera directa,altera contraria, hine ν tit. in Thabemus depositi,vel contra,id est,depositi actione directa vel contraria, dc in hac materia quando actio ex una parte sit direrer, ex altera verocontraria,& quando ex utraque parte erit directa,declarat
notabiliter Baria in I.curatoris, C. de negotijs gestis. Directa depositi datur deponenti, siue eius haeredi aduersus depositarium, siue deposut ij haeredem, ad consequendam rem depositam, ut patet ex discui satotius legis primae,fLeod. Contraria vero est illa, quae datur depost rio aduei si is ipsum deponentem, si verbi gratia contin gerit deposit . tium fecisse aliquas expensas in re deposita, de qua contraria depositi actione est texi in I.ei.Teod. In ultima quaest. quaesiuimus, de quo teneatur depositarius, pro cuius articuli notitia praemittas quatuor terminos, fraudem scilicet, tum,cu Ipam,& ca sum. Dolus differt a fra de tanquam genus a specie, teste gloss. in l.iuris gent. S. sed & si fra dandi, issi de pactis. dolus enim in genere, praedicatur de bono, & de malo,& sic datur dolus bonus,prout habes textum exemplificantem ial i. S. non suit,sside dolo. Fraus vero semper capitur in malam partem,&sic tantum est dicere dolus malus quantum fraus, quae fraus siue d Ius malus ita describitur, quod sit omnis machinatio, omnis caliditas, omnis circumuentio ad aliquem decipiendum,fallendum,siue circumueniendum, l. I. x dolum, is de dolo. Qui dolus consileuit diuidi in .duas species, in verum scilicet,& praesumptum. de quibus speciebus
habes Per Scribentes in lalulum. Caee dolo, ili in Lquodnerua, Teod.