D. Ioannes Baptista Scuro ... In tertium librum instit. ciuilium. Imperatoris Iustiniani

발행: 1602년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

si D. IO ANNES BAPTISTA s Cullo'

nem,& haec proprie conditio dicitur, ut in S. sub conditione, supra hie Alia tandem est conditionis diuisio, quod quaedam est conditio, quae

concipitur in futurum, estque proprie conditio; quaedam quae concipitur in tempus praesens; & alia quae concipitur in tempus praeteritum. quibus duobus vltimis casibus erit improprie conditio, licet fiat per

monosyllabam SI siue C V M, quia non semper talis monosyllaba inducit conditionem, sed ita demum, si apponeretur verbo de futuro, ita ut esset incertum illud futurum:nam dum ad piaesens siue praeteritum tempus ad ij cerctur, veluti si frater tuus vivit, vel si nauis tua iam venit cx Sicilia, conditio proprie non diceretur, ut hic, & in l. cum ad praesens, iis si cert. petar. Effectus conditionis est, ut si fuerit conditio casualis, & per hoc in futurum euentu collata, impediat ortum utriusque obligationis, antequam purificetur, ut in l. ccdere diem, de verbor. signitia. si vero est conditio omnino certa, vel si in praesens, vel praeterbium concipitur, non per hoc impedictur obligatio, sed vel statim obligatio nascetur, si res ita se habet, vel statim infirmabitur stipulatio, si res aliud suadet.

i In S. solumo. . ii io Mnis stipulatio vel res continet, vel factum, & sic vel in dando,

vel in faciendo consistit, i. r. ff. eodem. Praecipua differentia inter stipulationem cons stentem in dando,& eam quae in faciendo consistit, haec est, quia qui rem promittit, praecise ad illud dandum obligatur,&interesse non iure obligationis,sed iudicis ossicio dicitur deberi. I. ubi, S. fin .sseod.qui vero factum promittit, post moram obligatur ad interoine, & sic in obligationibus faciendi, intercsie venit iure obligationis,l si quis ab alio, S. sin. is de re iud. l. stipulationes non diuiduntur,vers celsus) ff. eod. ubi Bart. in nona oppositione dat diuersiatis rationem inter unam ct alteram stipulationem. Cum igitur in stipulationibus consistentibus in faciendo succedat obligatio ad interesse, per suprad eta, hinc Iust. hic dat stipulatoribus consilium,ut, si quado aliquid fieri, vel non fieri stipulentur, consultius sit poenam apponere, ut si illud. Lfactum non si, poenae nomine teneatur promissor ad tantum, & ho ut exoneretur stipulator a probatione intcresse, quod est difficilis probationis,& mul:oties deducitur ad exiguam summa vi in LE A. de Prae-t torijs

92쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT CIVIL. Va

toriis stipulationibus. l. unica, ubi late Scribentes tractant materiam hanc interesse. C. de sententi js, quae pro eo, quod interest. & cum ibi distingua tu r interesse per Scribentes in tres species, scilicet in interesse

commune, in interesse singulare, & in interesse conuentu, textus noster loquitur de interesse conuentu. Hodie S. cossilium est frustratorium; nam poena hodie, quae ad ij citur facto, censetur apposita in fraudem usurarum.& ideo non potest peti, nisi quatenus cum interesse concurrit. tradunt Scrib. in l. q. f. Cato, de verbor. obligat. Quo etiam in loco agunt Scrib. num, ut stipulatio dicatur poenalis, debeat apponiel ausula nomine poenae & num poena apposita censetur apponi ad taxandum interesse,vel ad puniendam contumaciam .de quibus omnibus recurras ad Scrib. in dicto S. Cato.

DE DUOBUS REIS STIPULA INDI ET

promittendi Rub.

' Vperiori titulo egit iam Caesar de stipuIatione, quae alio

vocabulo appellatur verborum obligatio, verum, quia multoties contingit duos, siue plures vel stipulari, vel promittere eandem summani, di hi duo, rei stipulandi, siue promittendi consueuerunt appellari, ideo,ut intelligatur haec materia constitutionis,duorum reoru fuit positus hic titulus iste. Ideo ad eiusde tit. aditum de pluribus videndum erit. Primo, ne aequi uoco laboremus, videndum est,quid importet terminus iste, reus rad quod respondeas, capi in iure multifariam . aliquando appellatur reus debitor, ut in l. 2. C. de iuramento calumniar. aliquando dicitur reus is, qui lite pulsatur, ad differentiam actoris. hinc dicimus, actore non probante, reum absolui. l. non probare. C. de cdendo. aliquando nuncupatur reus, qui de aliquo crimine inculpatur,& conuincitur. Lis qui reus, Ude piab.iud. & demum praetermissis nonnullis alijs significationibus, appellamus reum, stipulatorem, siue promissorem. unde tex. in l. i.ff. eod. ait, qui stipulatur reus stipulandi dicitur, & qui promittit reus promittendi appellatur: & sic non e reus in materia nostra capitur di active,& passive. hinc infert Bar. in d. I i. ad not. quaestione quam videas, curios . Secundo viden d u erit,qui dicatur duo rei debedi, quiue stipuladi, quos destribaa sc,quado duo,sue plures in solidu promittunt.

93쪽

tunt idem vere, vel ficte, & una eademque causa principaliter,& ex vo luntate, ita Bar. in I. fin. ff. eod. In qua descriptione dicimus duo sue plures quia licet tit. rubricetur de duobus reis, tamen locum etiam habebit, quando plures quam duo promittunt. Additur in solidum quia, si quando duo, siue plures promitterent eandem quantitatem prorata, non dicerentur duo rei:est igitur necesse unumquemque teneri in solidum,id est ad integram summam, l. reos. S. fina. Feod. Ponitur fidem quia diuersitas rei vitiaret constitutionem praedictam debent igitur

eandem rem plures promissores promittere, i. si id quod, L eodem. Dicitur vere vel ficte quia licet identitas rei promissae vere non sit e dem,tamen si ficte,erit eadem,non impeditur praedicta constitutio: v I uti, stipulor a duobus pictoribus tot operas pictorias, ita ut unusquisque ipsorum teneatur ad omnes illas operas, ut in i .nemo est qui nesciat. st .eod. Additur etiam ex una eademque causa quia scuti diuersias rei vitiabit constitutionem,ita diuersitas caust, ut dicemus ins.

Dicitur etiam principaliter quia si unus promittit principali nomine,

O alter ut fideiussor,no possunt dici duo rei, out traditur in l.eandem, Ueod. Et dem sim adijcitur rex voluntate) quia secus, si promitterent plures ex necessi tale, verbi gratia, ossici j, prout est videre in pluribus tutoribus ciusdem tutelae. traditur inter alios per Bart. in d.l. eandem. Duo vero rei stipulandi possunt codem modo describi, scilicet quando duobus, siue pluribus in solidum promittitur, idem vere vel ficte, per Bart. in d.L sin. E cod. Videamus tertio quibus modis fiat constitutio duorum reorum,&quibus verbis, respondeas fieri, vel expresse, vel tacite, eXpresse, quando ita agitur, ut sint duo rei vel stipulandi, vel debendi. Tacite, quado apponeretur verbu in solidu vel verbum eamdem summam & alijs modis tacite inducitur constitutio duorum re rum . de quibus habes per Bart. in l. a. ff. eod. Quibus verbis fiat constitutio vel plurium stipulantium , vel debentium, docet Caesar in princitit. nostri, ad quem recurras. Vlterius videndum erit, num in hac materia constitutionis duorum reorum sit aliquid immutatum de iure nouissimo authenticoru : ct respondeas, quod aut loquimur circa mindum inducendi, & hodie non est aliquid immutatum in hac materia, sed sicuti olim fiebat constitutio,&expresse,& tacite, ita hodie: undet

glosin l. i. Teod.quae contrarium assirmat,communiter reprehendituri

circa modu exastionis est hodie de iure autheticorum immutatum,

quia

94쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT CIVIL. 93

quia hodie si omnes rei debendi sunt praesentes, & soluendo, non posisunt nisi pro rata conueniri, ut in auth.hoc ita, ubi late Scrib. C.eod. Praeterea pro eiusdem materiae intelligentia videndum erit, qui effectus descendant ex hac materia constitutionis duorum reorum, & hoc

explicatione S. ex huiusino di. Hinc scias primo,duos reos vel stipulandi,vel promittendi fieri posse super omnibus co tractibus: esto quod

sit contractus, qui re celebretur, prout mutuum ; quia licet vere pecunia non proueniat, nisi pro rata penes ipsos reos, tamen fingitur in t

tum prouenisse,& per consequens insolidum unusquisque ipsoruna conueniri potest, i .si no singuli,ubi traditur C. si cert. petat. Est primus effectus, quia pluribus reis stipulandi res debetur insolidum, & plures rei debendi obligantur quoque in solidum, ut hic in g. ex huiusmodi. Secundus est effectus, quod solutio facta uni de pluribus reis stipula di, liberat ipluin soluentem ab alijs, & solutione facta ab uno de pluribus reis debendi, liberantur caeteri. unde notabis, quod obligatio plurium reorum quo ad essectum est una, postquam unica solutione tollitur,ut in L 3.Lfin. ff. eod. Sed quo ad formam,quia plures sunt obligationes, vel active, vel passive, non potest dici una obligatio, ut in l.eadem, S .fin. ff. eod. Est tertius effectus, quia factum unius ex pluribus reis debendi nocet alteri,ut in I. penulta is eod.& de alijs quam plurimis esse tibus per Scribentes hic, & in l. huiusmodi.fLeod. & in dicta l. hoc

ita C.eod. Postremo videndum erit, pro complemento huius materiae,quae diuersitas vitiet duorum reorum constitutionem.breuibus respondeas sic,quod quaedam est diuersitas temporis: veluti uno tempore stipulor quantitatem ab uno,& alio tempore eandem quantitatem ab alio,tunc si est modicum interuallum inter unam & alteram stipui tionem, constitutio non vitiatur; si vero interuallum est longum, verbi pratia, unius diei,talis diuersitas vitiabit,i. duos,f.fin .sLeod. & in princip.tit.nostri. Quaedam est diuersitas loci,& haec regulariter non viti bit,dicta l.eandem,in fine eod. Quaedam est diuersitas rei,& haec vitiabit, ut in I. si id quod,iseod. Quaedam est diuersitas causae, & haec pariter vitiabit, prout diximus in dissinitione. Quaedam est diuersias in obligationis substantia: veluti, stipulor a ten a pupillosne tutoris auctoritate eandem quantitatem, & diuersitas ista non vitiabit, d. l.eandem,S. I. Quaedam est diuersitas qualitatis:veluti,ab uno stipulor pure, ab altero in diem,sive conditionaliter: & haec quoque diuersias reg Iariter

95쪽

lariter non vitiabit, ut hic in finalib. verbis tit. & habes late per Scrib.

tum hic, tum etiam in I. ex duobus,ffeod. & indicta auth. hoc ita. ubi tradunt,an,& quando imparitas culpae vitiabit eadem constitutionem.

DE STIPULATIONE SERVORUM RUR

N duobus titi praecedentibus egit iam Caesar de ma- teria stipulationum, tam unius, quam plurium stipua llantium, siue promittentium; verum quia contingit aliquando stipulari nos per seruos nostros, ut intelligamus,num serui utiliter stipulentur, & ex sua stipulatione cui acquirant, subijcitur tit. iste. Et quamuis huius tituli materia videatur inutilis, tanquam parum frequens, iura enim adaptantur ad ea,quae frequentius accidunt, I nain ad ea, iisde logibus. tamen potest dici utilis,& Dequens huius tituli tractatio, ex eo,

quia quamuis de seruis loquatur, tamen potest extendi ad filios familiqui stipulando parentibus acquirunt, ut hic in vers. idem iuris, potest etiam extendi ad Notarios publicos, qui cum & ipsi serui publici dicantur, ijs acquirunt, quorum nomine stipulantur, g .cum autem, ubi

traditur supra de adoptionibus. & demum potest extendi ad mon chos, qui stipulantes monaster io acquirunt, prout Bart.tradidit in l. r. ff. eod. Minus obstabit alia difficultas,inutilem esse huius tituli tractatum,ex eo,quia serui non habent ius stipulandi,hac ratione,quia stipu- Iatio est iuris ciuilis, per ea, quae tradidimus in praefationibus supra,de verbor. obligat. & seruus est incapax eorum,quae sunt iuris civ. l. quod attinet,de reg.tur. ad hoc enim respondet text. noster in sui princ. dum ait seruus ex persona domini ius stipuladi habet. Vnde habemus reg. serui incapacitatem regulari ex capacitate domini sui, l. si mihi, & tibi, S.regula, de legat. I. Intelligas capere seruum ex domini persona capacitatem iuris, non autem capacitatem facti:quo fit, ut, si quando do minus mutus sit, vel surdus, seruus huius muti, si ad surd i stipulari non prohibeatur. l. i. inde verbor. obligat. Quod dicimus seruum stipulari posse,est adeo verum, ut etiam seruus haereditatis iacentis stipulari v leat. nec obstabit eo casu non habere seruum, a quo capacitatem ca- .piat ad hoc enim respondet texti in vers. sed haereditas ) ubi dicitur haereditatem iacentem impleri,non autem in omnibus sustinere vicem peri

96쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT. CIVIL. ς

personae desuncti, & per hoc capit capacitatem ab haereditate iacente, o sic a persona ficta. Ex serui stipulatione fit acquisitio domino, cum

ipse seruus incapax sit regulariter cuiussi bet acquisitionis, prout iam diximus in g.item vobis, supra, per quas persoaas nobis acquiritur. si ue ergo seruus in domini personam stipulationem concipiat, siue in propriam, siue in personam conserui, siue impersonaliter, sempcr domino acquirit, ut hic in vers. sue. Haec regula,quam late examinavimus in dicto S.item vobis, inter alios modos, quibus limitari potest, limitatur hic per Caesarem in s. sed cum factum,non procedere,quando seruus stipularetur factum, intelligendo de facto explicando per ipsum seruum. nam si stipularetur seruus a tertio, librum sibi scribi, i sulam construi,& id genus,no sibi,sed domino fieret acquisitio. est igitur regula intelligenda de facto explicando per ipsum seruum; velutis stipularetur seruus sibi iter agere licere per praedium vicini ad praedium domini,& sc quando stipularetur per verbum; secus autem si stipularetur per nomen; veluti stipulatur iter, sue actum, ut in l.si communis,ffeod. & de ratione diuersitatis habes hic per Fabrum. Quaerit text. vlterius, s seruus plures habet dominos,stipulando,cui acquirat, α pro quota portione. respondet text. hic in S. seruus. acquirere omnibus dominis, no pro aequali portione,sed pro dominica portione, in- . telligendo hoc,prout glos. hic intelligedum aduertit in verbo seruus. Et quod dicimus,communem seruum stipulantem acquirere omnibus dominis pro dominica portione, limitabis trifariam: Primo, non procedere,quando iussu unius stipularetur. Secundo, quado uni particulariter stipularetur. Et demum,quando res,quam seruus stipulatur, esset unius ex dominis,quia tunc non posset ei acquiri,cuius res cst. de quibus limitationibus habes hic textum nostrum.

Tipulatio, de qua Caesar egit in praecedenribus, in genere considerata, quam plurimas amplectitur spe cies, quae, ut intelligantur, subijcitur hodiernus tit. Et quamuis in textu una tantum ponatur diuiso;nos tamen latius super hoc insistendo, addemus nonnul

97쪽

pulatio ves dicitur vera, vel dicitur ficta, vel dicitur praesinapta. Vera illa dicitur stipulatio,quae verbis expressis,& ordinatis,ex utraq; parte, stipulantis scilicet, & promittentis, concipitur, de qua late diximus in principio supra, de verbor.obligat. Ficta stipulatio est illa, quae verbis expressis non c6cipitur,sed a lege aliqua ratione inducitur,& sic quando stipulatio vere non interponitur, sed per legem habetur, proinde ac vi stipulatio expresse interposita fuisset, dicetur ficta stipulatio; & talis stipulatio exemplificatur in multis casibus, quos recenset Bartol. & alii in d. l. i. de verbMbligat. Praesumpta stipulatio est, quando in aliquo actu dubitatur, num intercesserit stipulatio, &interim, scilicet ant quam probetur contrarium, lex inducit stipulationem, & in tali casu stipulatio appellabitur praesumpta. de qua materia dicemus aptius in S.fin .infr.de fideiuss. Aduertendo, quod differentia est inter fictamn

praesumptain stipulationem, quia contra fictam stipulationem non ad mittitur probatio in contrarium, sed contra praesumptam regulariter admittitur,ur dicit glos .in.l.unica.*.accedit.CHe rei uxor acto Secum

ita principalis diuisio est, quod omnis stipulatio vel consistit in dandrixel consistit in faciendo, ut est text. notab. in l. a. T de verbor. Obligar. ubi Scrib. addunt tertiam speciem stipulationis mistae,consistentis tam

in dando, quam in faciendo. de qua mista stipulatione habemus text. 4nl.si seruus. ff.de cond. & demonstri di num talis mista stipulatio speciem separatam constituat a simplicibus, late DD. discutiunt ind. la. Et interest cognoscere,num stipulatio consistat in dando,vel in faciem do,quia qui promittit dare praecipue, compelli potest ad dandum , nec soluendo interesse liberaretur, & sic interesse in hac stipulatione non senit iure obligationis,sed iudicis ossicio.l.vbi.Sain.ubi traditur, I si seruum. g. fina. E. eod.de verbor . obligat. qui vero promittit iacere soluendo interesse liberatur.l.si quis ab alio. 9.fin.is de re iud.& diuersit tis rationem tradit Barion l. stipulationes non diuidi iii, in nona opposit.ffide verborum obligat. Tertia est principalis. diuisio, quod om--nis stipulatio vel est diuidua, vel indiuidua, siue in dando, siue in f -ciendo constat.d.l. a. S.& harum. Ede verbor.obligat. Aduertendo, quod iudicatur stipulatio diuidua vel individua, inspectare,quae in stia latum deducitur:& ideo si res,quam stipulamur,est indiuidua,ex natura rei stipulatio ipsa dicetur indiuidua; si vero res, quae in stipulatuin

deducitur, diuisionem patitur, stipulatio ipsa erit diuidua, ut clare pro-

98쪽

bat textiin dI.stipulationes non diuiduntur. II.eod. Advertant tamen iuniores,qubd cognoscere,an res sit diuidua,vel indiuidua,est dissicilis perscrutationis, & materia fatis intrieata , prout testantur omnes in l. S.Cato, & in d.I. stipulationes non diuiduntur, & ideo nos facilit

tem amantes, prout moris est, iunioruna infirmum animum prae oculis habentes, euiter prout materia patitur dicamus,rem dici diuiduam, vel indiuiduam praecipue bifariam,vel natura,vel lege. Vt cognoscantur ergo,quae res dicantur diuiduae,vel indiuiduae per naturam,sumendae sunt duae regulae,quarum prima es omnes res incorporales csse natura indiuiduas,quia cum non possint,nec videri,nec palpari,in cons

quentiam diuisonem pati non possunt, ut in principio supra de reb.ico .de incorp.I. I. S. quaedam. Ederer. diuis. Si verores sunt corpora les,& tunc sue animatae sint, siue inanimatae,semper erunt diuiduae, ut concluditur in d.S.de harum,tum etiam in d. g. Cato. s. eod. de verbor.

obligat. Si vero loquimur legaliter,& sic secundum legis dispositionem, tunc etiam incorporea possunt dici diuidua; ideo videmus o ligationes, &actiones diuidi inter haeredes proportione haereditaria Iegis ministerio,vtin l. I.C. si cert.petat. & in toro tit. C. de haereditata M. & quod plus, etiam homo per legem iudicatur diuiduus, ut in Mistipulatus. S. I. ff.de solui. Et ut intelligatur per modum regulae, quae res dicantur diuiduae, quaeue indiuiduae perlegem; sciendum erit, dici dividuum,vel individuum legaliter tribus modis, iuxta notab.tex.int. in executione. ff.de verbor. obligat. & ideo quaedam, & primo sunt indiuiduae res contractu, & omnia illa, quae sunt indiuidua contractu, erunt etiam indiuidua omni alio respectu, prout sunt seruitutes omnes', quae ideo contractu dicuntur indiuiduae. quia pro parte non possimi in contriatum deduci, & ideo illarum diuisio stipulationem corrumpit, ut in d.l.stipulationes non diuiduntur. ifeod. & l. viara .de seruit. Diuidua vero contractu dicuntur illa, quorum pars potest in contractum deduci, prout suntquantitates, de aliae res, quae promittuntur in specie: & ea,quae sunt diuidua contractu, erunt quoque diuidua omni respectu. Secundo potest res dici diuidua, vel indiuidua obligati ne: Omnes igitur res,quae possunt pro parte in contractum deduci, sed inter plures non diuiduntur,quo ad obligationem, dicuntur indiuidua obligatione, exemplum dant Scrib.circa facta; factum enim potest pro parte in contractum deduci. ut in i locus.Tde acquiri posses sed si ille, . . Ni qui

99쪽

xeo D. IOANNES BAPTISTA SC vace

qui promist aliquid facere, moritur, pluribus relictis haeredibus, talia

obligatio inter haeredes non diuiditur, sed unusquisque ipsorum tene-itur ad integrum factum, ut in l.in executione. g. secundo. & ibi DD. de in I. iii putationes non diuiduntur. ff. eod. Quaedam tertio sunt res diu, duae contractu, & obligatione, sed solutione indiuiduae. & illa res dicia tur indiuidua solutione,quando solutio partis non liberat soluentem in parte, ex eo, quia solutio partis non affert tantam utilitatem in parte, respectu partis, quantam in toto, respectu totius, vel, quia posset sol tio fieri in diuersis speciebus,ut in d.l. in executione.*.pro parte.is eod.

Est alia, & postrema pro nunc diuisio stipulationum, de qua hic in

text. post I. C. in l.quinta. iseod. quod omnis stipulatio vel est iudici Es,vel est Praetoria,vel est conditionalis,vel est mista, tam scilicet iudiacialis,quam praetoria. Appellatur iudicialis stipulatio illa, quae a mero Iudicis ossicio proficiscitur, dat text. exemplum in cautione de dolo, vel in cautione de prosequendo seruo, qui in fuga est; stipulatio enim quae apponitur super ista cautione,appellatur stipulatio iudicialis,o nia quae exempla clare exemplificantur hic per glos. Praetoria vero stipulatio est illa,quae a mero Praetoris ossicio proficiscitur, veluti stipui tio, quae interponitur super cautione de damno infecto, atque super cautione legatorum, quod clare glos. hic exemplis demonstrat. Sed

conuentionalis est illa,quae descendit ex partium conuentione ; omnis enim contractus regulariter potest in contractum stipulationis deduci, ut in d. l.quinta. 9.conuentionalis .ffeod.illa ergo stipulatio,quae apri

ponitur super illo contractu,appellatur conuentionalis. Est quarta species stipulationis,quae in textu appellatur mista, scilicet tam iudiciali , quam Prstoria,quam exemplificat tex. in stipulatione, rem pupilli laruuam fore. ex quo enim Praetor mortuus iussit, praestandam esse cauti nem hanc per ipsum tutorem, participat stipulatio ista de natura Pr toriae, sed siquando tutor recusauerit,hanc cautionem praestare, potesta iudice vivo compelli, merito participat de natura iudicialis ,&per hoc dicetur misia. Dat tex. aliud exemplum huius mistae stipulationis, in stipulatione de rato; & est quando procurator promittit, dominum

habere ratum; appellatur communis,ex eo, quia aliquando praestatura procuratore actoris, aliquando a procuratore rei, ut bene aduertit

glos. hic in finalidi verb. Dum exposuimus iudiciales,& Praetorias sti-Pulationes,non tradidimus regulam,per qWam possit cognosci,quando

100쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT CIVIL riis

stipulatio sit cinitis,& quando Praetoria,& omissis alijs,magis communiter haec traditui regula, quod omnis stipulatio, quae interponitur auctoritate edicti Praetoris mortui, appellatur Praetoria; illa vero, quae praestatur auctoritate alterius partis iuris, veluti auctoritate Constitutionum,seu auctoritate Senatusconsulti,poterit dici ciuilis; licet aliter declaret Alciat.in libro primo paradoxorum, cap.Vero primo.

DE LIB. STIPULAT. RUR

Tipulatio,de qua diximus in praecedentibus cum Cars re, redditur quandoque inutilis varijs ex causis, quas, ut intelligamus, praesens titulus hoc in loco sit uatus fuit, & antequam ulterius procedamus, notent ex hac - - R ubricatione iuniores, stipulationem inutilem, scilicet inualidam, posse largo quodam modo dici stipulationem; nam regula riter actus inualidus non habet nomen illius actus. f. pen. supra qui mod.testam. infirm. ubi ait text. testamentum imperfectum non posse dici testamentum; ut cum ordine ergo materiam totius tituli comprehendamus, considerare poterimus, stipulationem dici inutilem ex defectu unius ex quatuor causis; & primo potest stipulatio dici inutilis ex defectu materiae, & materiam stipulationis tenent nonnulli esseco sensum; nos vero dicamus, materiam stipulationis esse rem in stipula tuiti deductam, ex cuius rei desectu erit inualida stipulatio,& hoc multifariam contingere potest: & primo, sit res, quam stipulamur, non est in rerum natura, nec esse speratur. dat text.in principio duo exempla, quorum primum est; si quando stipulor Sticcum iam mortuum, quem vivere credebam. est tamen verum, quod si tempore stipulationis viauebat Sticcus, sed postea facto promissoris obijt, stipulatio non redditur inutilis,sed agi poterit contra ipsum promissorem ad interesse,ut ial.s ex legati caula. ff. de verbor. obligat. Sed si tempore conceptae stipulationis iam mortuus erat Sticcus, vel mortuus fuit post conceptam stipulationem,sine facto promissoris,stipulatio redditur inutilis, ut hic in principio tit.nostri, & traditur in Li.ex legati causa. Dat text.aliud exemplum, veluti si quando quis stipularetur quid imaginarium, vQ.

hypocentaurum, cum talis res in rerum natura non inueniatur, stip

utio dicetur inutilis. Aduertendo, quod si quando res, quae stipulatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION