D. Ioannes Baptista Scuro ... In tertium librum instit. ciuilium. Imperatoris Iustiniani

발행: 1602년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

bus.C. de fid .instrum. Si vero est copia,vel documentum, mentionem faciens alterius documenti, regulariter fidem non facit, nisi originalis scriptura produceretur. l. a.& d. auth.s quis in aliquo. C.de eden. Priuata scriptura adhuc triplex est; una, quae dicitur apoca, quae datur a parte parti, & consueuit appellari vulgariter apodissa. secunda dicitur liber rationum: tertia appellatur epistola.Dum ergo quaeritur,num apoca fidem faciat ξ responderi potest, quod aut pars, contra quam producitur,eam cofitetur,& fidem facit, ut in illubia, in fine. ff.depos. aut vero pars eam negat ,& tunc si habet subscriptionem testium,&partium, adhuc facit fidem, & si fuerit trino teste signata, habebit vim scripturae publicae, ut in l. scripturas. C. qui potior.in pignor.hab. Si v ro habet testium tantum subscriptiones, tunc si probabitur etiam per comparationem litterarum, adhuc faceret plenam fidem. Si vero per testes tantum probaretur, vel per comparationem litterarum, non i ceret,nisi lam i plenam probationem, auth.at si contractus, & ibi Scrib. C. de fi d. instrum. Si vero per nullum praedictorum probaretur, tunc non faceret aliquam probationθ, nis indicium quale quale. liber v ro rationum, in quo quis suas scribit rationes; dum quaeritur, an faciat sidem, responderi poterit, quod aut aliquid continet contra scribentem,& regulariter facit fidem. l. nummularios. f. quaedam. ff.de edend. aut aliquid continet pro scribente, & regulariter non iacit fidem, ut in l. ex empto. C. de fid. instrum. Limitando, non procedere in his, quae pendent a voluntate scribentis, ut in L Nessenius.lside neg.gest. Si vero nec pro scribente, nec contra scribentem; sed pro tertio contra alium tertium scriptum quid reperiretur,tunc si esset liber rationum personae publicae, veluti alicuius argentarij ad hoc destinati, hoc casu faceret semiplenam probationem; intelligendo,ut per Barciin d .l.admonendi, num. 26. v bilate insistit super hac materia scripturae priuatae,&concludit , quod epistola facit fidem, iuxta distinctionem adhibitam circa apocam, excipiendo, quod apoca, quae probatur per comparationem litterarum,non facit,nisi semiplenam probationem,at epistola plenam, ut in i .comparationes, & ibi Scriben.C.de fid. instrum. de qua actione possint instrumenta peti,ut edantur,docet hic glo Lin verbo eo die, &latius alij DD. in LLC.de cdend. Colligitur ex textu nostro,probationem non solum induci per scripturas, versim etiam per testes, & regulariter per duos, nisi maior numerus a lege exigatur, ut in I. ubi num

112쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT. CIVIL. o 3

rufa .de testita& non solum per testes, verum per partis consessionem; nulla enim maior probatio, quam proprii oris consessio. LI.sside confessi Quarto inducitur probatio per ι amentum, utin Ll. admonendi; Demtun per praesumptionem, ut in tot.titiextr.de prassumpt. Colligitur insuper,quod licet negativa regulariter probari non possit,cum negantis nulla sit probatio,cap. primo, cum ibi traditis de consessilibχ.dein La.E.de probat. tamen negatiua coarctata,loco, & tempore probari

potest,ut dicunt Scr ib.hic, sc locis supra citatis.

REsere Iustatic dispositionem legis antiquae,&eam emendat; olim

enim post mortem vel stipulantis, vel promittentis collata stipulatio inutilis erat; &mouebatur forsan antiquitas, quia taliter concepta stipulatio videbatur impossibilitatem continere; nam cum mors omnia solvat. S. deinceps, in auth. de nupta si quando quis stipulis tur post mortem suam, stipulationem conferebat ad tempus, quo, nec actu, nec aptitudine poterat stipulator acquirere; ita, s post mortem Promissoris. nam obligatio, cum sit qualitas, in persona debitoris non potest considerari, persona extincta. Emendat ergo hoc Iussistatuens,

stipulationem collatam ad tempus mortis,vel stipulatoris,vel promis soris valere . dat text. rationem; quia contractus ex consensu contrahentium regulatur,ut in I contractus.f .de reg. iurisi ergo contrahent, bus ita placuit,ex voluntate ipsorum valebit contractus. Aduertendo, hoc procedere circa accidentalia , siue naturalia contractus, secus autem circa substantialia contractus.La.Esi certapetat.l.cum precario.Ede precar. & est glos.not.in i pacta. ff.de contrah.empti Nec, candide Iuuenis, te moueat ratio, qua mouebatur antiquitas. nam licet moriatur stipulator,sive promissor,remanet tamen tigres,qui stipulatoris,sive promis oris defuncti personam repraesentat. hinc hodie statutum est, omnes actiones tam active, quam passivi transire ad haeredes nostros. . Inica. C. ut act.abhaered. de contra haered. Praeterea olim inutilis erat stipulatio, ratione praeposterae conceptionis: veluti,stipulabatur quis,si cras ex Asia nauis venerit, promittis hodie centum;dicebatur antiquistus inutilis stipulatio haec,ex eo,quia dabatur obligatio ante conditi ηςm purificata. Sed statuit Caesar, ut in omnibus conuentionibus tali-

113쪽

ii 4 D. Io ANNES BAPTISTA SCusto

ter concepta stipulatio utilis sit, ea ratione, quia licet secundum ord, nem sermonis ortus obligationis videatur praecedere conditionis p rificationem; tamen secundum ordinem intellectus, qui praeualet, setur prius purificata conditio, quam orta obligatio; unde, si nauis v

niet, ex hodie censetur iste talis obligatus , si minis inualidatur m inde,ac si nullo modo stipulatus esset. iis . q

I, 5.Siscriptum. DEcidit in hoc s.Princeps notabilem quaestionem, scilicet, si quando in aliquo instrumento inueniretur scriptum,Titium quid Sempronio promisisse, num intelligatur facta promissio pacto nudo , vel stipulatione mediante; & inde maxima resultat utilitas. nam si pacto nudo intelligeretur facta promissio,ex ea non daretur actio; si vero inte pretaretur per stipulationem,daretur actio,quia stipulatio tanquam legitima conuentio producit actionem, per ea, quae nos diximus in pra fationibus supra de verbor.obligat. Et tradit Iustin. in proposita quaestione regulam, scilicet, verbum promittere in scriptura redactum importare stipulationem; cuius regulae multiplex potest assignari ratioc& Primo, quia ut plurimum promissiones fiunt ad alterius interrogationem : si igitur praesupponitur in hoc themate praeambula interroga tio,necessario verificatur ipsa stipulatio, quae constare dicitur ex prae- ambula interrogatione, & subsequente responsione, ut in principio simpra, de verbor. obligat. Secunda potest assignari ratio, quia, cum verbum promitto adaptari possit,iam ad simplicem promissionem, quam ad stipulationem, aptius interpretandum erit, importare stipulationem, per regulam, quod verba in dubio sunt accipienda in significatu potentiori. l. I. g. i. ii .si ager vectig. Potest tertia assignari ratio, quia semper actus in dubio est ita interpretandus, ut potius valeat, quam pereat. I. quoties.sside reb.dub. & l.quoties.ss. de verboriobligat. Quae regula est adeo vera, quod scriptura, siue publica sit, siue priuata, semper idem iuris erit, ut concluditur hic, &in Rudiff.de verbor. obligat. Potest tamen eadem concluso declarari duobus modis: & primo non procedere in testibus; si enim testes deponeret,Titium promisisse Sempronio quid, si non dicunt per stipulationem , eorum depositio super Wio promittere non intelligitur de stipulatione: ratio diuerstatis.

114쪽

IN TERTIUM LIB. INsTIT CIVIL. iis

esse potest,quia dum testes deponunt de promissione,eorum depositio dicitur dubia,quod dubium poterat tolli per eosdem testes;&quia d

bia probatio non releuat probantem, ut in cap. in praesenti de probat. merito,&c. & hanc limitationem probat text.in l. C.de usur. ubi Bata assignat alias di uersitatis rationes inter scripturas,& testes. Secundo potest declarari conclusio S. non procedere in verbo conuentionis, & sic sit in aliqua scriptura reperiretur scriptum, conuentum fuisse inister Titium, & Sempronium, non intelligeretur facta conuentio per stipulationem, sed per pacitum nudum, ut vult Bart. cuius opinio magis communiter recipitur, ut in Uecta, num.17. ffsi cert. petat. ubi docet, quod conuentio est terminus magis generalis, quam promissio. de cuius articuli veritate tradunt DD.in d. Rudide verb.oblig.

DE Arma quoque stipulationis est, ut non solum responsio sequatur in cotinenti,verum,ut sit congrua interrogationi, prout etiam diximus in F.praeterea, supra hic. ergo, quando promissor apte non respondet ad interrogata, inutilem reddit stipulationem; inde quaeritur hic, si quando quis plura stipulatus est, si promissor sine repetitione praedictorum simpliciter respondet, an dicatur apte respondere, ut utilis dicatur stipulatio ξ ad quod respondet Iust. utiliter contractam esse stipulationem, & per hoc ad omnia teneri promissorem. cuius conclu- sonis est ratio, quia dicta in praecedentibus, censentur in sequentibus repetita.l.Titia.S.idem respondit. mdc verb.obligat. Sed maior dissitacultas es'.quid iuris sit,si promissor super una, vel duabus rebus respondet de pluribus comprehensis in interrogatione, an obligetur in eo, quod promisit; veluti, stipulatur quis a Fias carella arcum, dardum, &taracam,&ille respondit super arcum, num super arcum tantum obligetur. & eundem obligari responderi potest, ratione, de qua in textu. quae ratio consistit in hoc,quia,scilicet,tot sunt stipulationes,quot sunt res in stipulatum deductor. iacire debemus. is de verbor.obligat. Si e go quis stipulatur tria, tres erunt stipulationes, & in consequentiam, si super una respondetur, super ea erit obligatio, quia utilis stipulatio

non vitiatur per inutilem. g. quod si quis, supra hic. Et quod dicimus, tot esse stipulationes, quot sunt res in stipulatum deductae, debet interu

115쪽

116 D. IO ANNES RAPTISTA SCullo

ligi, quando res specialiter, & distincte enumerantur. nam si stipularer rubium frumenti,non essent tot stipulationes, quot grana, sed una stia putatio,prout inter alios aduertis Bart.loco iupra citato. Ex quo potest colligi, non incongruere in iure,vi id.quod Rrmaliter est unum,materialiter sit multiplex. stipulatio enim plura continens una est quoad formam,sed quo ad materiam erit multiplex,utidmet affarniant Scrib. in materia reciprocae,& in specie Socc. in Rub. ff.de vulg.& pup.

PRaeterea, & quarto,principaliter redditur stipulatio inutilis ex deia

fectu causae finalis; & ideo ait text. hic post I.C. in l.stipulatio istis. S.alteri Ede verbor.oblig. inuentas fuisse stipulationes, ut unusquisq;. quod sua interest stipuletur; quando ergo alteri quis stipulatur,si stipulatoris non interest, stipulatio non valci. ut ergo stipulatio valeat, necesse est,ut stipulatoris commodum respiciar, intelligendo de comm do pecuniario, siue aestimabili licet enim stipulando amico, mea inte esse videatur,propter amici utilitatem,li tamen utilitas non attenditur, & per hoc stipulatio effectum non habebit: eodem modo,licet ii minis intersit, hominem beneficio prosequi, ut in I.si seruus ea lege,destru .expect.tamen in materia S.nostri tale interessonon attenditur; nec

etiam attenditur, quod iste talis,cui stipulatus fui,obligetur mihi anti . dotaliter, ad hoc beneficium recognoscendum; obligamur quippe bonefacienti benefacere, ut in l.sed si lege.*.consuluit. ff.de petitilia ressi prout hocmet declarant Scrib.in d.l.stipulatio ista f.alteri. od dicismus, stipulationem in tertij utilitatem collatam , si stipulatoris non imtersit, inutilem esse, declarat text. non procedere , quando adijceretur stipulatio poenalis :veluti, promittis Titio centum, & si Titio illa ce tum non dederis promittis mihi nomine poenae mille, per stipulationem hanc poenalem conualidatur stipulatio principalis ; cui propositioni ci auctoritas,& ratio videntur obstare: & primo text.in LmpuI tio hoc modo concepta. ff. de verbor.obligati ubi habetur, quod quam do principalis stipulatio non valet, non solum per poenalem non comualidatur , verum etiam ipsa poenalis inualidatur . estque ratio, quia

poenalis stipulatio est accessoria ad principalem; sed accessorium non Potest conualidare principale.Lquod per manu5.Tde ita. codicill .ergo poenalis

116쪽

IN TERTIVM LIB. INSTIT CIVIU 1 et 7,

poenaIis stipulatio non potest principalem conualidare;tamen a textus conclusione non est recedendum. neque obstat textus in dicta l. stipulatio. loquitur enim ibi Legislator de stipulatione eontra legemini hici Caesar loquitur de stipulatione praeter legem , unde potest notari,principalem stipulationem aliquando esse secundum legem, & est, quando lax nec reprobat conuentionem illam, nec resistit conuentioni; & tunc valebit tampoenalis, quam principalis. Aliquando principalis stipulatio est praeter legem; quando lex non resistit, sed tamen non assistit, di est, quando lex non reprobat illam stipulationem tanquam turpem, siue impossibilem: sed in ea stipulatione non obseruatur finis stipulationis, tunc cum non valeat principalis;potest tamen valere poenalis ut hic,& in S. si quis alium, supra hic. Aliquando stipulatio est contra te gem: veluti,si est turpis, vel continens turpem causam, vel impossibiliatatem,& hoc casu nec principat is, nec poenalis valebunt. Neque paria. ter debet esse in consideratione ratio deprompta ex l.quod per manus, detur. codicili. quia poenalis stipulatio non conualidat principalem stipulationem praecise , sed causative, id est, promittens non potest eneo compelli ab eo, cui stipulatum est, quia fala apposita stipulatio palanalis; sed ut e uitet poenam, inducitur ad soluendum ei,in cuius vulita tem stipulatum fuit. aduei tendo, quod, ut stipulatio dicatur poenalis, est apponenda clausula nomine poenae. de cuius articuli veritate stregunt Scrib.in l.q. S.Cato,de verb.Oblig.

uertit hic textus, quod sicuti non valet stipulatio;quanta stipiniamur inutilitate tereth,ita nec v lebit,quando stipulamur in pra iudicium aeriij,promittendo, scilicet,factum alienum. de qua materia iam dictum fuit in S.si quis alium, supra hic. & tradunt Scribentes in I. stipulatio icta habere.Ede verbor .obligat. Subdit tex. in vers nemo, quod non solum non valet stipulatio , quando, est propria tempora contractae stipulationis, verum etiam, quando conferretur stipulatio, quo res futura sit stipulatoris: & ideo dicimus, rei propriae stipulati nem non valere, quia in contractu stipulationis venit rem dari. I bi. S. fin. de verbor. obligat. sed in re propria non cadit dare, cum proprium non possit admodum fieri proprium. S. scitaque, inst. de M.

117쪽

ideo concluditur, rei propriae stipulationem inutilem esse. Advertit etiam textus in vers. si de alia re, quod si quando dissentiunt contrahentes in corpore rei in stipulatum deductae: veluti,quia stipulator semtit de una, promittens vero de alia,stipulatio quoque non valebit, pro ut est etiam context. in I. inter stipulantem. S. I. de verbor. obligat. &hoc non solum procedit in dispositionibus inter vivos,verum in dispositionibus morientium, ut si quando testator errauerit in corpore vel

rei legatar,vel legatarij, si ue haeredis, dispositio effectum non habebit, prout late de hoc Scribentes dicunt in I. . ff. de legat. primo. Vlterius admonet textus in vers. quod turpi) stipulationem dici inutilem, ratione turpitudinis, vel quia turpitudinem continet: veluti, si stipularetur quis homicidium fieri, vel aliud smile; vel quia continet turpem causam. verbi gratia, stipulatur quis quantitatem pro homicidio perpetrando, prout,vltra textum nostrum, est context.in I generaliter, de verbor. obligat. & adeo in hoc casu stipulatio inutilis est, ut ex e a nec naturalis oriatur obligatio. dicta l. generaliter. & ibi Bart. & est ratio, quia,quando lex reprobat conuentionem, inde nulla oritur obligatio. l.non dubium. C.de legib.l.iuris gentium. S.si ut maleficium. fide pacti quamuis enim lex ciuilis non possit tollere obligationem naturalem iam natam, potest tame impedire ortum talis obligationis. l.si non so tem.ff.de condit.indeb.

DE FIDE IUSSOR RVP.

Git Iust. in praeced.de obligationibus principalium d bitorum, restabat videndum de obligatione secundarie fideiussorum, merito hic subijcitur praesens titulus. Vel egit Caesar in praeced.de stipulatione, verum, quia fideiussio fit mediante stipulatione, & sine stipulatione

non valet.t.blanditus. C.eod. merito post praecedentes

rubricatum fuit de fideiussorib. Ad cuius tituli declarationem plura demonstrare decrevimus: & Primo,quis dicatur fideiussor,& unde di catur. Secundo, quae personae possint fideiubere. Tertio, ad quid se

rit inuenta fideiussio. Quarto, super quibus obligationibus possint assumi fideiussures. Quinto, effectus fideiussionis. Sexto, quae priuilegia competant fideiussori. Postremo, si apparet striptum, aliquem Pro

118쪽

IN TERTIUM LIB. INsTIT CIVIL. ii

pro aliquo fideiussisse, num praesumatur sollemniter facta fidei ussci.

Ad primum erit praemittendum,habere nos quamplurima personarum genera,quae nomine alieno obligantur, prout est mandator, de quo loco suo dicemus, in se.de mandato. Secundo est constitutus,& est is,qui nomine alterius saltem naturaliter obligati,constituit se principali nomine soluturum, de quo late dicemus Beato D ID A C O pro nobis

intercedente inst. in g.de constituta, de act. Tertio est auctor, & dicitur is,qui nomine euictionis tenetur de quo in l.auctore laudato.C.de euict. Quarto est sponsor,& dicitur is, qui sponte,& sine rogamine pro alio intercedit, qui etiam tanquam fidei ussor habet mandati actionem, ut in i qui patitur.sfmand. Quinto est expromissor,& est ille, aut pro alio non obligato promittit ut in I.deleganter.*.si seruus.ssde do- Io. licet aliquando exponatur pro fideiussore, ut in S. venditae, supra de rer. diuis. Sexto habemus intercessorem, & est terminus adeo generalis,ut comprehendat omnem personam pro alio promittentem, ut dicit glos. in S. i. in authen. cod. & declarat latius Bartol in Rubr. isdeconstit. pecula. Postremo habemus fideiussorem, de quo agimus,&dicitur is, qui ad maiorem creditoris securitatem ita fidem suam interponit, ut principalis debitor nihilominus remaneat obligatus, ut testatur glos. in dicto S. i. deinde appellatur fideiussor, quasi fidem suam pro alio astringens, ut aduertit glosin g. fin. inst.de replicat. Ad secundum potest responderi formando regulam,unumquemque scilicet regulariter posse fideiubere; qui enim potest pro se obligari, & sic principali nomine potest etiam pro alio obligari nomine fideiussoriri.

quae regula in aliquibus personarum generibus declaratur non procedere: & primo in foeminis, quae fideiubendo, etsi obligentur, tamen conuentae possunt se tueri exceptione Velleiani, toto tit.ff& C. ad Senat. Consult.Velleian. & hoc,ne propter sexus fragilitatem spolientur propria substantia fideiubendo. l. r. ffad Velleian. ubi glosi cnumerat nonnullos casus satis notabiles, in quibus scemina Velleiano non iuuatur, inter alios, si Velleiano renunciauerit. l.D. S.penuit. E eod.ad Velleian. est enim regula, beneficio suo unumquemque renunciare posse. l. penuit. C.de pact. intelligendo, quando mulier fuit certiorata de Velleiano, & per hoc intelligit beneficium Velleiani; alias non teneretur renunciatio; quia non censetur quis renunciasse iuri, quod

ignorat sibi competere,ut dicunt Scribentes in l.i. de pact. In Regno

119쪽

tamen Neap. non obstante renunciatione, adhuc tamen mulier Vin Ieiano iuuatur per Regiam Pragmaticam;&est ratio, quia ea faciliatate , qua induci potest mulier ad fideiubendum, eadem potest induci ad renunciandum arg. eorum, quae tradunt Scribentes, inter quos Ias. in l.qui pecuniam. fiat certum petat. ita quoque Velleianonon i uabitur mulier, quando pro dote fideiusserit. iti est ratio, quia, qua do concurrit periona priuilegiata cum alia priuilegiata , priuilegia conquassantur. t verum.g.fina.Tde minor. Sic tertio, quando mulier deceperit creditorem scilicet, quia tanquam masculus fideiussit; fraus enim nemini debet patrocinari, iuxta regulam texta in l. itaque fullo. T defuit. merito hoc casu non iuuabitur. Ls decipiendi. ff. ad Senat. Consult.Velleian. & alios casus, in quibus mulier non iuuatur Velleiano, enumerat gloss. in dicta l. I .ad Velleiam Secundo,non possunt fidei ubere clerici, saltem frequenter, ne saecularibus negotijs occupati, D Et verbo vacare nequeant, cap. primo. ubi Canonistae eod. de fideius. Tertio prohibentur milites , ut in i miles. Cilocati Et in Regno etiam prohibentur filissamil una cum patre uiuentes, prout stat Regia Pragmatica. Quo ad tertium, fuit inuenta fideiusso ad maiorem creditorum securitatem ; & hoc probat textus noster, dum ait, quos homines accipere solent, dum curant, ut diligentius sebi cautum sit; unde insertur primo, quod per dationem fideiussoris non liberatur principalis debitor,quia inducta in augmentum non debent operari diminutionem, ut in l. legata inutiliter, de legata primo. Secundo insertur, quod, qui tenetur dare fidei ussorem, non liber tur, si talem daret personam, per quam creditori diligentius non caveretur . & ideo, si quis daret custodem arcis, siue procuratorem cauillosum, non liberaretur, teste Gloss.in l. et A.qui satisd.cog. Poter,mus tertio inferre, per dationem fideius ris plenius prouideri creditori. hinc dicimus, cautionem triplicem esse, scilicet simplicem, quando aliquid promittitur sine fideiussore, & sine pignore: aliam plenam, quando aliquid promittitur cum fideiussore. Tertiam a pellamus cautionem pleniorem, quando datur pignus, unde est resepius cautionis esse, incumbere rei, quam in personam agere. I. plus cautionis. ff. de regulis iuris . di habetur late per Scribentes in dicta Lia . qui satisd.cta.

120쪽

IN TERTIVM LIB. INSTIT CIVIL. rix

D Roposuimus videre quarto,super quibus obligatioribus possintsi

1 de iussores accedere, pro cuius facili intelligentia, sciendum erit, non possedati fideiussoriam obligationem, si non praecesserit principalis obligatio. I. r.ifeod.dc etiam probatur in principio tituli nostri,dum in eo dicitur pro eo, qui promittit,solent obligari ut denotet,non posse quem obligari nomine alterius, nisis, pro quo obligatur,& sic priocipalis,non sit aliquo iure obligatus. Ad propositam ergo quaestionem poterit responderi, pro qualibet obligatione posse fideiussorem accς

dere d.LI. in memoriam reuocando,quod tres sunt species obligati nis Nna naturalis, quae descendit ex consensu: alia ciuilis, quae proii vitex approbatione iuris ciuilis:& alia,quq dicitur mista, quando concurrit & naturalis, & ciuilis. de quibus speciebus iam late dictum fuit in tit. supra de oblig. Ergo sue principalis obligatus sit naturaliter tantum; veluti, quia pacto nudo promisit,uel quia seruus promisit, vel dimino, vel alteri, pro eo potest dari fidei or , qui non solum naturali, ter obligabitur, verum etiam naturaliter,& ciuiliter, cum fidei ubeat mediante stipulatione; unde licet fideiustar non possit in plus oblig ri , posset tamen strictius teneri, ut in S. fideiussores, inst. hic. Est tamen verum,quod exceptio,quae tompetit principali, regulariter competit & fideiussori .l. tam mandatori. ubi late Scrib. C. de nonnum. pecvn. ita quoque principaliter obligato ciuiliter potest fideiustar a cedere eveluti,siquis confiteretur in aliquo Chirografo,mutui nomine recepisse, quod vere non recepit, licet ipse ciuiliter tantum obligetur secundum communem opinionem ; tamen pro eo fideiubens & nati raliter, & ciuiliter obligatur; habet nihilominus eandem exceptionem non numeratae pecuniae d. I. tam mandatori. & sertius accedere potest fideius si pro eo,qui est obligatus,& naturaliter,& ciuilite quae 9blla satio nascitur ex quovis contractu, ut hic. Aduertendo, quod pro ideiustare potest accedere alius fideiusses et in LGraece.S En.Teod. a

Congrue hic de effectibus ex fideiussione descendentibus vide dum est; di ideo Primus Oectus eo, qui, duleivstar ita obliga

SEARCH

MENU NAVIGATION