Pauli Iouii Nouocomensis Vitae duodecim vicecomitum Mediolani principum. Ex bibliotheca regia

발행: 1549년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

exemplo suit Picardonus Vasallius e Vercellis in surca latronum more strangulatus. Hunc Belgici exilii comitem , proptereaque ex humili fortuna ad praesecturam aerarii prouectum,indeq; saeui praedonis more, nullo metu pudoreve immensas opes congerentem, repetundarum peculatus reum populus fecerat, iudicesque damnarant, ita ut Princeps nihil omnino ex

damnati substantia in fiscum se reducturum testaretur, libereque responderet sibi lege agendum videri, atque eo quidem seuerius, qudd supra furti noxa, grauioris flagitii nomen ferret, quando mortaliu ingratissimus extitisset. Nimia quoque lene crudeli seueritate in Praetore ad Uicuariae animaduertit, quod praescriptos ex indice quosdam exules factiosos atq;

sicarios persequi, capt6sque statim laqueo necare iussisus, propinquorum precibus poenam tandiu suspenderat, donec Ticini princeps adiretur. Ex ea enim cinctatione Galeacius quod lege actum crederet, amicis supplicantibus facile damnatorum vitam concessit: ita ut mox Praetor, tanqua officii oblitus,sentibus seruatis,atque his ante carceres spectantibus, securi feriretur. Sumptuoso autem aedificandi studio, magnificisque operibus Romanae potentiae monumenta luculeter imitatus, Mediolani arcem Portae Iouis mira celeritate construxit, quu antea e regione templi maximi anteriorem Curiam Vastis porticibus atque coenaculis, media latissima area ad equestres ludos admirandam Actianis aedibus adiunxisset. Pontem vero ex lapidibus Ticino amni Papiae rei posuit, usqueadeo mirabilis structurae, ut perpetuae contignationis tectu aduersus sole. pluuias,sustinentibus ab utroque podio siliceis columnis superinduceret, Vtraque pon

162쪽

tis capita singulis propugnaculis muniretur. Sed arx demum in supercilio decliuis urbis ad Boream constructa, codecorataque eximiis picturis, ita spectantita oculos ad admirationem c5uertit, ut Petrarcha nihil adulatus Galeactu, eo incomparabili aedificio quum caeteris operibus vel maximos Europae reges anteiret, seipsum superasse perscripserit. Spatiu enim quadratae sormae ducentorum sere stadiorum, perpetuo mum

ro circumplexus Opportunum,ad omne genus Vena

tionis addiderat, fundis nonnunqua antiquis possessoribus iniquo pretio ademptis, queadeo impotenter ut Bartholus Xysta familia quum paterno agro pelleretur, iniuriam frustra deprecatus, equitanti Galeacio ventrem cultello perfoderet leui quidem inflicto Vulnere, quum magno casu in ipsam balthei fibulam cuspis incidisset Caeterum in fronte arcis supra portam ad viridaria perducente hoc vel rude carmen in marmorea tabula legebatur , antequam tor

naentis Gallicis e muri pars cum inscriptione perfracta concideret. Extabant siquidem lata insignia gentilitiae viperae insculpta scuto, ut moris est, superstate galea cum frondoso cono ad similitudinem eius qua in praeliis uti erat solitus. Id autem eo libetius ne periret apposuimus, quὀd Galeacius teporario ligneoq; tumulo conditus, dum ad nobile sepulchruier6 marmora pararentur, epitaphio caruerit.

Hae olea Gabaat instri desinito urbem,

Et Ariu oppositos uiolenter comprimit hostes, Inque m uersit timidam nincromporenti: Tra itque μος ut fratres frater amoes, risibisublatis iam pietasis, myres Defendit populos ibi quos diuim potestas Credidit, L m dabit bis per temporapacem: Prae cunct suepiam mens est seruur Papiam.

163쪽

Barnabas in diuersa aetate diuersoque corporis cultu pictus marmore expressus cernitur in Cochano templo: Comi in aede Diui Iuliani, domestue antiqua Rusconorum.

164쪽

iue M E DI O L. Parim C. BARNABAS.

Arnabas materni aui nomen tulit, eo 'quidem euentu ut ab Auria gentena e ualibus victoriis inclyta, ac innatae Vir- tutis nomine maxime superba , fero-

es ac indomitos spiritus accepisse diceretur imperiosus enim Mimmitis Lasper euase

rat, plane maiores Aurias aemulatus,Brancham, Paga

num, Lumbum ducianum , qui secundum rei naualis disciplinam naturali conditione praeduram ac atrocem, cruentis exercitati presiis crudeles apparuisi sent. Sed qui atopere seuerus existimari poterat, infracto quodam corporis ac animi vigore, ut semper

armatus ac avide tignax, unaque ea demu quae cucta vitia praeclare c6tegit, sistudia militum parat, insigni liberalitate, caeteris eius aetatis ducibus praecellebat. In toto vitae cursu quum bella continenter gereret,nu quam conquieuit, quod bella ex bellis sererentur, neque pax stabilis neque induciae diu vigerent, inter suspectantes ac hostilia ex obliquo molietes. Id enim

unu et non iniquae ambitionis,uerum maxime odiosae pertinaciae consilium fuit, Vt Bononiam Olegiani perfidia sibi ereptam, interceptamque demum fraude Egidii legati, in potestatem redigeret:qua si semel potiretur, Florentini, Luceses, Pisani,&vicini principes nequaquam diu se tutos sere prouidebant. Facthimq; est ex ea contentione ut cum Pontifice coniurarent, coniunctisque maximis viribus pellendos excinden dosque Vicecomites arbitrarentur. Propterea conducti sunt communi aere in Italiam Angli Britones

165쪽

BARNABAS. inc Armorico Oceano,Hispanique Albornocto duce, ωHungari dein una ex Pannonia Simone praesecto: postrem iterum euocatus in Italia Carolus quar tus Imperator. Sed bellum varia fortuna utrinque gestum, eum finem habuit, ut Barnabas non longe a Bononia ad Raphaelis templum profligatus, victusque iterum ad Guastallam, detrimenta accepta nouis victoriis ingenti animo resarciret . Nauali enim certamine in Pado infra Vitelliana hostes superarat, constructaque insigni munitione ad Burgium sortem, ita locum aduersus praesentem Caesarem defenderat, ut perruptis demum Padanis aggeribus, totu pene promfluentem in Mantuanos agros effunderet. Quibus detrimentis illatis, omnibusq; iam plane festis S pecunia exhaustis, necessaria pax, sed non plane stabilis cuPontifice caeterisque foederatis facta est, non abnuente Carolo, qui Ariovisto Baioario Vindeliciae Regulo,

Barnabae propinquo, interprete, quum belli taedio in Germaniam vocaretur, accepta pecunia, confirmata vetere curuicecomitibus amicitia, non multo post domu in rediit, ita ut Barnabas tota spe recuperandae Bononiae decidisse videretur, eo quidem minore cum

dolore quod ad solatium irriti conatus Rhegium Lepidi a Felirino Gongaga praesenti pecunia coe in ptum in potestatem redegisset. Incredibile dictu est quantuviriq; fratrum appetita oppugnataque Bononia costiterit, quae nouem bella ex hisdem causis rediuiua cum supremo amittendi imperii periculo, paucis an nis adduxerat. Ferunt enim in bellicos sumptus supra trecentas myriadas signati auri expensas, ita ut mitu

videri possit latas pecunias ex urbibus imperio subie-

166쪽

ctis imperari atque exigi potuisse quum ambo fratres pari ac insatiabili mutuae aemulationis libidine ad insaniam aedificantes, multo maiorem pecuniam incalcem dateres cotulisse videamus. Inter nobilia opera Barnabae praestantissimum fuit, Tritianae arcis pons admirabili unius latum fornicis amni Abduae impositus, usqueadeo in altu exurgens, ut tribus superaedificatis rasitoriis aditibus, infimo currus cum machinis& impedimentis, medio equites,summo peditatu uno tempore transmitteret. Construxit quoque arce

ad Romanam portam quae Conchanae domui iungebatur, ponte pensili supra tecta priuatarum aediu per ducto, instar longissimae porticus, cuius adhuc aliquintercisa membra supra Crassorum domus spectantur. Brixiae arce condidit, quae ex molli clivo urbi imminet. In suburbanis autem Modoetiam maiorum opus luculenter imitatus ad Lambri amnis ripas Metenniano in oppido,domum peramplam munitae arci persinailem cum lateritio ponte costruxit: quod egregiae pietatis opus adhuc extat, laxo carceres Mediolani instituit, in quo egestatis vltimae debitoribus,

extra capitale poenam damnatis alimenta gratuitd praebentur. Sed vel immensas aerarii diuitias ni dotatales sumptus exhaurire facile potuerui, quum numerosam prolem nobilissimis Europae Principu domibus insereret. Viridem enim Leopoldo Austrio Norici Regulo, Thadeam Stephano,& Magdalenam Federico Baioatiis Vindeliciae principibus, Ialentinam Federico Cypri regi collocauit, quum Agnete Fran cisco Gongagae, Catharinam Ioanni Galeacio fratri; filio, atque item Antoniam& Anglesiam Conrado

167쪽

Federico Virtembergensibus Sueuia Regulis nuptui dedisset Lucia subinde Edemundo Britanniae Regis

silio tradita, ut in remoto etiam Oceano sobole propagaret. Ex filiabus autem nequaqua ex Regina uxore susceptis, generos sibi adsciuit bellica virtute clarissimos, quum Ioanni Acutho Britanno Donninia, Luci Lando Germano ad Brigantinum lacum per- nobilr traderentur. Quarum omnium dotes cum tu culento mundi muliebris apparatu,vicies celena millia aureorum nummum excessisse constat. Nec tot sumptus vel immodice facti Barnabam deterrebant, ut quicquam de splendore vitae remitteret, quum filios diuersis magnis in domibus, cum frequenti berasiter ornata familia alendos arbitraretur. Erant legitimae prolis arcus, Ludovicus, Rodulphus, Carolus S Mastinus, quibus imperii urbes atq; oppida per

aequas partesdiuiserat:quutotide ex danato coitu sus ceptis latifundias domos, liqnestosque reditus donationis iure tribuisset. Erant ii, Ambrosius, Eustor-gius, Palamedes, Lacelottusis Sacramorus, cuius stirpis se esse fatentur ii Vicecomites, qui praecipuam nobilitatem a Matthaeo Magno repetunt, quum legitima soboles in Philippo principe defecerit. Ex iis aute Ambrosius tanta militaris ingenii indole supra caeteros omnecemicuit, Vt eo duce, Britanni' militibus praefecto Barnabas cum Romano Pontifice Ioannaque Apuliae regina Florentinisque tena atque Ligri ribus vario eventu bella gesserit. Sed Ambrosius in Bergomatum montibus quum avide rebelles perse- 'Veretur, praeceps datus in insidias, ab agrestibus est interfectus, tanto patris dolore, ut montani vindicate

168쪽

irato patre supremae cladis poenam subierint Carte tum haec diuiti imperii sortitio eum habuit euetum, ut qui' eorum dolore nimis angustae ditionis,Ioa ni Galeacio patrueli multo opulentioris imperii fortunam inuideret idecocimo i saepe contemptim criminose loquerentur Regina siquide mater, ambitiosa superbaque mulier , iuuenes suopte ingenio clatos, maxime sumptuosos quotidianis sermoni

bus impulerat, immoderata percuperent, auden

doques moliendo aliquod insigne facinus,ad praealta, uti generosos deceret, aspirare condiscerent.Sic ut non obscure indicare videretur,sublato patruele hoste verius quam propinquo ipsos confestim ex opulenta haereditate potentes plane beatos euasuros. Caeterum non multo post Regina fato functa,Barnabas cum liberis eadem spectare coepit, utpote qui tot filios aerario suo graues, praetenui ac ob id infirma ditionis conditione regnaturos prospiceret. Sed diaste lesta consilia miscet, diri odii cogitatione extendit Ioanni Galeacio cuncta produntur. Is vero graui callidoquean genio audita explorataque dissimulat,&aduersus insidias sese domi, soris praemunit intimi officii ministeria coarctat, abdicatoque luxu, mensam certis dapibus astringit custodiam vero corporis ex fidis veteranis adauget, nec arcis limine pedem effert, nisi exploratὀ, praeeuntibus scilicet armatorum turmis,& praetoria cohorte circunsusa. Ante omnia porrὀ ad struendum ex loginquo dolum suburbana te-pla supplicabundus saepe inuisens, conceptae religionisis demissi pauentisque animi signa praebet. Quibus artibus usqueadeo in contemptum venit, ut nihil

169쪽

BARNABAS. 161 virile vel ab astuto patruo sene cogitare putaretur,&patrueles nonnunquam dictitarent, aliquanto euopimo sacerdotio, quam tanto imperio digniore videri. Itaq; communicato cu paucis cosilio, edices se Mariae Virginis repluiri quod est in mole supra aressu oppidii, multis miraculis atq; donariis venerabile solue- di voti causa profecturu, e Ticino Mediolanu contendit Nec differt Barnabas quin venieti, honoris causa occurrat: quanqua improuiso aduetu perturbatus pia

dore metu vincente paululti cunctaretur. Nec multo post Vercellensi porta prodeunte , dato signo armati equites inermes mula vectum coprehendunt, in

proxima portae Iouis arce cu Marco atq; Rodulptao filiis deductit. At Ioanes Galeacius contineter armata

agmina in urbem introducit, dom6' capti hostis ad excitanda plebem, opportuno astu diripiendas populo praebet. Fit maximus in urbe tumultus, punctόque

teporis memorabili Fortunae ludibrio latae opes euertunturi nec quisquam omnino repertus est qui opem ferret, quum amici pariter ac hostes in opulentissimae gazae aceruos avide grassarentur,&maledictis Barnaba in uti crudelem tyrannum incesserent. Nec in ea licentia publicanos quaestores uti populo inuisos, ullae vel in sterquiliniis latebrae diu tegunt. Arx quoque ipsa, attonitis custodibus paucas post horas deditur, equa septem plati stra elaborato argento pretiosa supellectile onusta, signataeque item aureae monetae se ptingenta milia eductasti isse reseruntur . Nec tanta calamitas prodigio caruit: domus enim Palatina septidie ante clade adeό vehementer de caelo tacta est. Vt intimi cubiculi peristromata deflagraret, Nipe

L. i.

170쪽

rae marmoreae fastigio superstantes fulmine frangerentur Vates quoque domesticus cognomento Medicina, ut Nonas Maias eo anno trium siderum coitu infaustas caueret, multo ante praedixerat,in tum insata sua properanteiri retentare fuerat conatus: occulta enim vis fati tum maxime urgebat, quum misero mentis arbitrium eriperet Euaserat patito ante Barnabas ad inexpiabile odiu populi, seipso acerbior

lauior, nihil hercle durum de atrox eius ingenium

senecta molliente, quippe qui inopia rapax, infamis auaritiae nomen immani crudelitate cumularet . Napraeter perpetua inclementer imperatae atque exactae pecuniae detrimenta illata populis, noua etia ac atrocissima lege promulgata, inquirendos comprehendendόsque eos iusserat, qui quinquennio ante contra vetus edictum apros occidissent aut ex his vel in aliena mensa comedi flent, usqueadeo inexorabili da- natione, ut supra centum ex miseris agricolis laqueo suspenderentur, reliqui uniuersa substantia mulctatu exilio solum verterent. Diuiserat enim per pagos venationibus opportunos multa milia venaticorum canum, grauissimo incolarum sumptu alenda curandaque riuum vicatim per familias distribuerentur, praefecti venatorio apparatu multis ciministris passim regiones circuirent, tremendo superbae censurae instituto, singulos canes ex indicis volumine inspectantes, ut insolenti iudicio quos vellent Verbere pecuniaque punirent,quum pari utique mulcta damnarentur, qui strigosos S graciles tanquam inedia maligne enervatos,& contra obesos tanquam nimia pinguedine inertes factos, aut impexis villis male cura-

SEARCH

MENU NAVIGATION